장음표시 사용
801쪽
S. MATTHAEI, APOSTOLI. xi Rrticipes, vel in cibo esse : diuinis sociare quid
erat publicanum 3 is Fusius autem sessionis eius grauitatem prosequitur : G Matthaeum Publicanum diuitiae lic cupiditatis publicabant Magistrum, fornace auaritiae sic coquebant, sic alligabant vinculis cautionum , sacculorum ponderibus sic premebant , ut eleuari ad innocentiam , ad iustitiam surgere , ad virtutem progredi non valeret. Vnde &s edere eius, erat iam subsidere , non sedere , &c. sedebat utique, quia stare non poterat pondere cupiditatis oppressas, & ipsa totius conscientia fraudis incuruus. Aurum natura graue ; grauius fit auaritia nimis: hinc est quod plus habentem deprimit,
quam ferentem ; & vehementius aggravat corda, quam corpora. Nascitur in terra profunda, sectatur ipsa montium fundamenta, perque ima Venarum caecis discurrit anfractibus; δc dum sitam semper repedat ad naturam, coelestes animos ad inserna deponit; obseurat sensus semper , alta mentium semper in terrena demergit, dec. Vidit illum Christus sedentem, quia pressus . cupiditatis pondere, urgere non valebat. Fratres, deterius sedebat in telonio Publicanus iste, quam paraluticus iacebat in lecto. Quia ille carnis patiebat tir paralysim, iste mentis: in illo fuerat compago turbata membrorum : in isto totus ordo fuerat sensuum dissipatus; ille iacebat captus carne; sedebat corpore dc animo iste captiuus : ille doloribus succumbebat intit tus ; iste vitiis voluntarius seruiebat: iste sibi in nocens auaritiae videbatur in crimine; ille se cogno scebat inter vulnera peccatorem : iste lucrorum
cumulabat peccata ; ille dolorum gemitibus peccata delebat. Merito igitur Paralytico dicitur Confide fili, dimittuntur tibi peccata tua, quia compenserat delicta doloribus : Publicano aute dicitur, Pars ΙΙ. Z κ
802쪽
veni sequere me : hoc est , ut sequendo me, repa res , quod consequendo pecuniam , perdidisti. De terris gemmiseris & auriparis Iob Propheta loquens : ex Habet, inquit, argentum , Venarum suarum principia : & auro locus est in quo conflatur. Locus Sapphiri lapides eius, & glebae illius
aurum. Semita ignorauit auis,nec irituitus est eam oculus Vulturis .is Vbi notant quod cu loca gemmis fera,& aurisera sulphurea sint apores exhalat auibus noxios.Vnde nec illac transvolat.Christu auem supra diximus; vulturem nunc auidam animarum Venatricem putemus ; non quidem grisem aurum
Scythicum gemmasque seruante' quam Solinus
ait: Viuos discerpere, velut genitam ad plectetidam auaritiam : is Licet Christus ideo Mnat ut remi tomum perliseriae veritati, constitutus a Deo iudex vitiorum & mortuorum, rediuiuos sit iudica turus auaros , & diabolis inserni gryphibus traditurus discerpendos: melius eum accipitri comparabimus , de quo AElianus : M os, inquit, tibiae accupitris , si ad aurum admoueatur, illecebra quadam mirabili , ad se allicit , ut lapis Heracleotes se rum. is Quid hocce rerum Semitam , inquit, ignorauit auis. is Ignorauit plane Christus telonii semitam, e qui non abiit in consilio impiorum, Min via peccatorum non stetit, ic in catn ra pestilentiae non sedit. is Ignorauit, sicut per Psalmistam
. dixit, re Declinantem a me malignum non cognoscebam. Quid est , non cognoscebam 3 quid enim latet Deum fratres 3 Numquid nouit Iustos , dc non nouit iniustos r quid cogitas quod ille
nesciat 3 Non dico quid co tas, sed quid cogu
taturus es quod ille non viderit 3 Et tamen in fine de quibusdam dicit: Discedite a me operari iniquitatis , non noui vos. Quid est non noui vos in reia gula mea non vos agnosco. Novi enim regulam
803쪽
iustitiae meae, non illi congruitis ; declinatis ab illa distorti estis , dcc. quid est non cognoscebam 3 Non quia nesciebam , sed quia non approbabam. is Sic semitam ignorauit auis, cui tamen Matthaeus dicit: Domine probasti me, dc cognouisti me: & auersum reprobasti, & conuersum probasti, dc omnes vias meas, prauaS ex me, & rectas ex te praevidisti. Et intuitus est Matthaei sessionem oculus vulturis,& traxit eum post se licet auro grauem tibin accipitris. Nec discerptus a gryphe vivus, sed sedens vel iacens mortuus est a Domino suscitatus : μ Q dcitim est dare vitam mortuo, hoc largitatem tribuere est auaro. DAuem recolite vitae & sanitatis augurem, cernite accipitrem tibia sua praetereunte vi magnetica auarum in telonio sedentem, de sessione sua trahen- tem. ιι Cum transiret, inquit, Iesus : non dixit, cum staret. Ibi transiuit, & pertransiuit inde Iesus, ne Matthaeus remaneret: ibi transiuit inde Iesus, ne Matthaeus ibi taliter permaneret. Vidit hominem. Non dixit vidit Matthaeum , quia in Matthaeo hominem trierabat: hoc est homines, quos pecunia possidebat, &c. Vidit, plus diuinis oculis, qu4m humanis. Vidit hominem , ut peccata hominis non videret.Vidit opus suum, Ut despiceret opsra peccatorum. Vidit illum Deus, ut ille videret Deum. Vidit illum Christus, ut ille pecuniae latebras amplius non videret &c. Veni sequere me; non dixit, asser ad me ; quia Matthaeum , non Matthaei sacculos requirebat. Veni sequere me , hoc est, depone pondera, disiumpe vincula , solue laqueos. Me sequere. re te, perde usuras, Ut te valeas inuenire, &c. Merito Matthaeum Dominus talibus vinculis, absolui cupiens praepeditum, sua citat dicendo: sequere me: hoc est, me sequere
804쪽
de supernis, ad superna tendentem, & non aurum de inferis , ad inferna mergentem. Vbi fuerit tLesaurus tuus, illic & cor tuum erit. D QOm iure
ergo cantat cum Psalte Matthaeus: GTu cognouisti sessionem meam , & resurrectionem meam : sa
Sed ad quantam surrexerit vilis telonarius dignitatem , superest videamus. Chry- cc Matthaeum de telonio diuitem, de ustiris locu- sol, ser, pletem, lucris iaculi onustum , quod in Apostolatum Christus elegerit, quid dicemus &c. Q modo infirmitas non laboraret humana, quando videbat apud Christutia pecuniam sic valere, ut daret fraudulento fidem , venali gratiam, cupiditatis Magistro officium largitatis, Doctori foenoris magisterium sanctitatis, publicano saeculi, coeleste secretum 3 urebat videntes, quod usura quae vastat terram, tollebatur ad coelum: Et hanc quam detestantur homines , deitas aduocabat. D Et quo
tandem surrexit 3 de quo legimus : G Surgens se-cii Li. est eum Z Matthaeus non subtrahitur operi, sed mutatur ; δί telonium suscipit magis, quam relinquit : ut mansura Deo,non homini peritura conquirat. Vt non trigesimum , in quadragesimum , quinquagesimumque nummum tristis redigat supputator : sed trigesimum in sexagesimum, & centesimum gaudij fructum , laetus recondat diuinis commodis profuturum, &c. Misericordiam voluit , ut Matthaeus quod tulerat per miseriam , in misericordias prorogaret, de inde redimeret poe-b nam, Vnde comparauerat culpam, &c. Mattharum μ' Publieanum sic in Apostolum commutauit, Vt c erat fraudator pecuniae , fieret gratiae distrib .lor ; & de impietatis Schola, ad pietatis Magisterium perueniret; fieretque Doctor misericordiar, qui auaritiae fuerat institutor. Cui&accinit Be-
805쪽
iar Relinquit, inquit, propriae, qui rapere solebat aliena , &c. Propter quod iusta mercede , dum V, ,
humana sedulus negotia deserit, Dominicorum fi - delis dispensator esse meruit talentorum. D Ets,c-culorum auri argentique incubus, in obligationeS pci 1 .& strangulationes , luGcationesque pauperum , s declinans cum operantibus iniquitatem , D audire promeruit a Christo : ει Nolite portare sacculum, neque peram. Qm d est sacculus λ pecunia clausa; occulta sapientia. d est, nolite portare sacculuῖ Rom. nolite fieri sapientes penes vosmetipsos. FonS in te iχ. I 6. debet esse, non sacculus, unde erogatur, non Vbi includatur. is Quad de Matthaeo de sua in telonio sessione de suscitatione dixerit Damianus accipi- D. m. te : ει De telonio cumulandae pecuniae in cathedram transfertur Ecclesiae, dc qui prius exigendi vectigalis fungebatur officio, constitutus est fidei, diuitiarumque coelestium ministrare thesauros: quique tunc turpis lucri quaestu satagebat implere marsupium , nunc per mundi latitudinem jargit coelestis eloquij Sacramentum. M Quo de sua s. siqne surrexit 3 Ad omnes eminentissimarum dignitatum de infima & odibili Publicani sorte dc nomine sublimitates Apostoli , Euangelistae , Doctoris &Martyris, communicato etiam cum Angelicis spiritibus vocabulo : cui idcirco facies Angeli pro
stemmate glorioso tribuitur: e Inter omnes planὸ sanctos, qui coelesti gloriae de triumphato mundo supta. victoriar titulos intulerunt,beatus Matthaeus mihi videtur insignis atque conspicuus, & quendam inter eos dignitatis obtinere primatum : atque vi audenter dicam, nemo post Christinn est, cui magis debeat sanista uniuersalis Ecclesia. Nam quod mundus uiuit vita scilicet fidei de qua scriptum est, vita erat lux hominum: iustus ex fide vivit:) i. i .
806쪽
haec est causa, quia lux nobis Euangelica coruscauit. Constat autem , quia primus omnium Matiliaeus Hebraico stylo Evangelium scripsit: sicque his qui erant ex circumcisione fidelibus , Neotericae fidei quoddam quasi speculum procurauit, A c. Scribendi caeteris Euangelistis viam praecesser aperuit , de tanquam Dux vexillum sequentibus p tulit, suoque eos exemplo, ut scriberent incitauit. Illi ergo debemus Euangelium, quem Euangelicae 'aarrationis constat intulisse principium : & quem caeteris nouimus primum, non ambigimus inter eos euiusdam priuilegi j tenere primatum. D Primum omnium scriptorem Moysem extulit 3c praetulit Tei tui. Omnibus Septimius: quem appellatra Dei de proximo arbitrum eis os ad os locutum Deo, medium& sequestrem inter populum, & Deum Mediato αhim e. rem constitutum, tu, sermo Pythagoricus, viis. ' solunt, quin & diuinus, ut A lbinus existimat, aut, se Neroari j forsitan AEgypti j. Sed nullus sermo diu, , nus, nisi Dei unius , quo Prophetae, quo Apostoli quo Christus ipse intonuit. Multo antiquior Mo
ses etiam Saturno, nongentis circiter annis, nedum
pro nepotibus eius. Certe diuinior multo qui decursus generis humani ab exordio mundi quoque per singulas natiuitates nominatim, temporatimque digessit, satis probans diuinitatem operis , ex diuinatione vocis. is Q modo enim nisi Deo reuelante scripsisset ab initio gesta, nullo praescriben-re Z QDmodo voce toties iterata ei fiat is mundum & omnia quae in eo sunt in principio creata narrasset 3 Et de Scriptoribus quidem Gentilium,
. .. . Augustinus: ex Philosophi Gentium nondum erant, ,κ de etiam nomine Vocarentur, quod coepit ac tu. ea. Samio Pythagora, qui eo tempore quo Iudaeorum 3 . soluta est captiuitas, coepit excellere, atque i C
807쪽
gnosci. Multo ergo magis caeteri Philosophi post Prophetas reperiuntur fuisse. Subdit de Socrate , eiusque Discipulo Platone , septem sapientibus , Olpheo , Lino , Musaeo, Propnetis Hebraeis posterioribus.).Sed nec ipsi verum Theologum nostrum Moysem , qui unum verum Deum Veraciter praedicauit, cuius nunc scripta in authoritatis Caanone prima sunt, tempore praeuenerint : ac per
hoc, quantum ad Graecos attinet, in qua lingua literae huius saeculi maxime ferbuerunt, nihil habent unde sapientiam suam , iactent, quo religione nostra , ubi vera sapientia est, si non superior, saltem
Videatur antiquior. is Sed licet praecellat Moyses antiquitate; vincit Matthaeus dignitate. GIlle nascentis mundi texit originem ; iste tanquam spiritalis cuiusdam mundi orientem describit Ecclesiae Damia. nouitatem. Vnde Spiritu sancto calamum tempe--- Α' rante, prouisum est , ut uterque non diuersum, sed unum idemque suis libris praemitteret initium, cu-cens : Liber generationis. Sed illa generario filios protulit irae , ista filios parturit gratiae. Illa generatio sortita est Paraditum terrae fertilium quidem arborum , & herbarum decore Vernantem; sed ista coelestem meruit. Paradisum incomparabilium deliciarum copiis assiuentem. Ex illo tamen
Paradiso primus homo per lignum posteritatem sui
generis expulit: secundus homo per Crucem coelestibus nos pascuis introduxit. Ille dum narrat Deum dixisse, fiat lux , ostendit conditam lucem riste Christum de Virgine natum perhibens , exortum lucis insinuat conditorem. Moyses itaque veterem Adam atque terrenum, Veterem mundum,
vetus digerit testamentum ; Matthaeus autem pro Veteribus noua , pro terrenis siue carnalibus spiritalia, pro temporalibus introducit aeterna. is Quin
808쪽
& ipse supra laudator Moysi, eximius extitit Mat- Tertul. thaei commendator: cIste, inquit, in primis Ma thaeus , fidelissimus Euangelij Commentator ut eap. ii. Comes Domini, non aliam ob causam , quam ut nos originis Christi carnalis compotes faceret, ita
exorsus est: Liber genitura: Iesu Christi filii David, filij Abraham. His originis fontibus genere manante , cum gradatim ordo deducitur ad Christinatiuitatem. quid aliud quam caro ipsa Abrahae &Dauid , per singulas traducem sui faciens, in Virginem usque describitur, inferens Christum 3 is Et licet Ioannes aeternam Verbi generationem sit aggressiis , Matthaeum tamen habuit in Evangelii scriptione praecessorem. Hinc si quatuor Para disi lumina quatuor Gangelistis aptantur : c. Sicut Phisen primus est fluviorum,de Paradisi fonte praecedentium ita beatus Matthaeus inter reliquos Damyg Euangelistas primum obtinet locam. Satis ergo conueniens est, & intimae rationi aptissime congruit, ut sicut apud Phison optimum, reperitur aurum, sic&apud hunc beatissimum Euangelici ordinis primicerium intelligamus inesse thesauri coelestis incomprehensibile Sacramentum. Cui prosecto conuenienter aptatur, quod per Salomonem dicitur : thesaurus desiderabilis requiescit in ore phou. sapientis. ubi scilicet non fulua carnalibus oculis, 1. 1 o. Vena metalli vibrantis irradiat, sed mysticus intel- o. lectus vivisci spiritus splendore coruscat. Nec aurum hoc nutantibus lancibus emptor attrutinat, sed auditor potius in sui pectoris arca reconditum sub--tiliter librat. ,, Os porro sapientis huius a quo no- uae legis oracula manant in Phison fluuio fuit a Spi-Dam. ritu sancto delineatum : G Et bene sibi haec compa-- IQ, ratio congruit, Phison siquidem oris mutatio inter spretatur. Os enim suum ipse mutauit ; quod via.
809쪽
delicet a saeculi ibus verbis , ad praedicandum Euangelium transtulit: & quod suum prius carnaliter fuerat, ut Dei esset estecit: dicente per Prophetam Domino : Si separaueris pretiosum a vili, Ier. quasi os meum eris. M Et ne propriis id fecisse viri. 16.bus quis putaret: GFactum est, inquit, in beato Matthaeo , quod scriptum est : quia ubi abundauit peccatum , superabundauit δc gratia , &c. In laoc igitur egregio viro diuina gratia mirabiliter abundauit, cui scilicet gemina praerogatiua successit, non modo cum Apostolis Euangelium praedicare, sed cum Euangelistis etiam scribere: & ut excellentius adhuc emineat, primum in eorum ordine qui inter caeteros Samstos insignes sunt & mirabiles locum obtinere. is Ad h. aec primus de Christi generatione scripsit, in qua , ει cum in forma Dei esset,
serui formam accipiens is nec di ilinam amittens, os mutauit. Primus item Matthaeus maximum
fidei mysterium nos docuit, quo secundum Augustinum Christus Dauidi similis ci vultum mutanti coram Achis: is se sub panis 3c vini specie suis Di scipulis tradidit. Nec iniuriam credidit Damianus , eum cum Ioanne componere, quem ita sublimiter a vili telo-nij sessione uiscitatum notat, ει ut Apostolici Senatus conscenderet apicem, & inter sanctos Euangelistas , in eo quod primus est , priuilegio susciperet dignitatem ; quod utrumque munus nulli pro sus alij collatum est , nisi Matthaeo tantummodo,&Ioanni. Et quia Ioannes Dei gratia dicitur, Matthaeus etiam donatus interpretatur, dum uterque geminae dignitatis dona promeruit , utrique profecto gratia doni coelestis insulsit. Sed ut impleretur illa sententia, qua dicitur : Vbi abundauit iniquitas , superabundauit gratia ; Matthaeus quia scri-
810쪽
belissi in Evangelica veritate fecit originem, Ducis ac Praeceptoris inter caeteros Euangelistas possidet Ioa. 2 r. claritatem. is Ioannes quidem: o Discipulus ille
quem diligebat Iesus, qui & supra pectus eius in
coena recubuit: is Sed in illo conuiuio quod Christo Matthaeus exhibuit: re Discumbebat Iesus plus sol. sec in Matthaei mente, quam sigmate: id est thoro α'. & mensa in sigrna conformata, in & epulabatur, non cibis, sed reditu peccatoris. ,, Ioannes sola voluntate Martyriam subiit: Matthaeus etiam mirabili Sc mysteri j pleno genere consummauit.Cum Beda enim iuxta glos Iam in fundamento Chrysolyti ser des. quem AEthyopia gignit , fuerit adumbratus, eum M ith Beda dixit AEthyopiae conuersorem : M Ablutam, inquit, fonte Baptismatis, de susca sormosam red- didit. , Cum , hiquam , in AEthyopia , Regem', Uxorem esus , cum uniuersa Prouincia ad Christi fidem eonvertisset, Ac Iphigeniam post mortem patris velatam & sacratam Virginem Hyrtaco uicis
celsori regni nubere dissuasisset , iussu eius dum sacra inysteria perageret, lancea in latere & corde transfixus occubuit. Ioannes Baptista pro castitate coniugali truncatus , Matthaeus pro nobiliori Aug. io Virginitate lanceatus. Et quia re exigitur de man-Ps R. 3 ducante quod mainducat D dum in altari latus
Christi fugit, latus suum pro Christo patitur aperiri , & anguinem & aquam ex eo manasse testatus est: Matthaeus & biteris proprij apertione, veri ii simul & virginitati testimonium perhibuit. Paulus virginitatem suasit consilio, Matthaeus 8csan
Coloss guinis sibi subscripsit Chirographo e re Adimplet Paulus quae desunt passionum Christi in corpore
suo pro corpore eius quod est Ecclesia: is M it kaeus' quod vitius Christus non tulit, pro Iphigenia sponsa eius perferens adimpleuit. Cnristo emm mortuo
