Jansenius exarmatus in epistolis instructivis et AntiHexaplis seu scriptis sex columnarum adm. r.p. Pauli Lugdunensis ... contra modernos jansenismi errores, & præsertim contra centum & unam propositiones patris Quenelli damnatas à d.n. papa Clemente

발행: 1720년

분량: 398페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

quenda salute aeterna a nobis exigere arcta ieiunia,intem. . pestivas vigilias, mortificationes, eleemosynas, aliaque bona opera, multum laboris & molestiae creantia; erumtamen eius bonitas & condescendentia versus nos

tam ingens est, & superabundans, Ut nihil a nobis requirat praeter fidem & preces. Quis unquam audivit morale commodius aut laxios Quidquid Author Hexaptarum in sua sexta columna coacervat de laxa& spaciosa via, ducente ad perditionem , quorundam Cassii starum , quorum doctrinam per Bullam uisitenitus auctorari temerε praetendit; id totum sapit hispidum rigorismum respectu mollissimi principii, hac propositione complexi. Quid verbi si Author sex Columnarum omnino sibi adoptassee commodissimam hanc moralitatem non id crediderim, alioquin eam Vel explicasset vel defendisset. Deo iudicium; qui scrutatur renes & corda : dicendum tamen, propositionem istam esse consecutionem necessario emtientem ex pluribus principiis praecedentium propositionum Quenelli: γ Profecto, si ita sit, quod fides semper comitem habeat charitatem veram,adeo quidem, ut nec Deus sit, nec Religio, ubi non est charitas ; si res ita se habeat, quod Charitas sit adaequata impletio legissadeo. quidem, Ut non detur aliud opus bonum, nec alia virtus , quam charitas & fides; an non exinde sequitur evidenter, qu6d ad salutem fides issiciat, quod aliud agendum non incumbat Christianis , nisi bene crede. re, & ad summum bene Deum precari, ut dignetur in

132쪽

nobis conservare fidem, quae secundum Quenellum est compendium salutis, atque iter ad patriam caelestem abbreviatum, utpote caeteras omnium obligationum ambages in se complectens: sic ergb Abyssus abyssum invocat; sic haeresis instar famae crescit eundo,seque immergit erroribus,plus quam primo impetu intendisse videbatur. F. M.

Probatur Veritas Catholica, Propositioni da nata opposita, ex Scriptura

tribus.

Math. Iy. I . Si vis ad vitam ingredi , serva manae Iauiae et s. l. Discedite a me maledicti in ignem aete num : esurivi enim, o non mihi Haesis ore. 2. Per. I. Io. Satagite , Ut per bona opera certam vestram vocationem & electionem faciatis . sic enim abundanter ministrabitur vobis introitus in aeternum regnum Domini nostri. ryac. 2. I 4. Quid proderit, si fidem quis dicat se habere , opera autem non habeat ρ nunquid poterit fides salvare eum lone. Trid. Sess. s. Can. sto. Si quis dixerit, hominem iustificatum, & quantumlibet perfectum non teneri ad observantiam mandatorum Dei & Ecclesiae , sed tantam ad credendum, Anathema sit. Gem. Aiax. cssram. Gratia salvam ir, sed non abrique nis operibu .ina HVaro

133쪽

raceptis Domini Gre . Narian. Orat. m S. Lavacr. Operare bonum. mper

hoc doctrinarum fundamento; quoniam fides sine oper/b- mortua est, quemadmodum & opera sine fide. --r. in c. adHebr. Festinemus ingredi in illam re quiem, quoniam non su*cit fides , sed debet addi & vita fidei condigna : opus est quippe omni volenti Caelum possidere , fidem operibus bonis ornare. Πέhom. 3 o. in Dan. Qtii credit in filium, habet vitam aeternam. Nunquid ergo satis est ad vitam aeternam in filium credere e minime: Non enim omnis , qui dicit mihi Domine, Dominet intrabit in regndim Caelorum . . . Opus nάmque nobis est, ct visa, ct morum puritate pollere.

Hier. in. c. 26. I . Muras & ante murale ponetur in ea ;murus bonorum operum & antemurale fidei: μα enim su*cis murum habere fidei, nisi ipsa fides bonis operibus

confirmetur.

v. L desidis operie. I 4. Iam illud videamus, quod excutiendum est a cordibus religiosis, ne mala securitate salutem suam perdant, si ad eam obtinendam ,suficere so- iam fidem putaverint. I l . de Ῥrta contemp. c. I9. Nec opera sine fide, nec fides sine operibus justificat. III.

cualificatio Propositions.

Non fusius impugnandam suscipimus hanc propositionem extraVagantem , cum Apologista tenelli

eam Disitigod by Corale

134쪽

eam propugnandam non susceperit,& quod nemo sit. qui eius fallitatem non videat: messem hanc relinqui. mus falci Controversistarum. Dicimus duntaxat,praesentem propositionem esse impiam ,samdalosam, obareticam. Impia est, quia mutilat cultum servitium Deo debitum, restringendo omnes Christianismi obligationes in solafi. de & precibus. Est scandalo , qu6d Christianus' prae- Ventus abbrevia te vivat, neglectis aliis bonis operibus compendiosus fidelis. Est haeretica , quia contradictorie opponitur sacris litteris de decisionibus Concilii Tridenti.

ni: Sacris litteris, millies praxin variarum virtutum commendantibhis & inculcantibus, ut per bona opera sat gamus electionem nostram & salutem certam facere. Concilio Tridentino, quod Sessione per tres canones contiguos Anathema dicit negantibus necessitatem bonorum operum, isumque fidem necessariam, aut sufficientem asserentibus.

PROPOSITIO LXIX.

FIdes, usus, augmentum, & praemium fidei. totum est donum purae liberalitatis Dei.

g. L

Naturalis Sese Propositions.

A Uthor sex Columnarum non prolixum tenet silenistium, neque enim hic dissimulat mentem suam, ut ad propositionem praecedentem, sed aperto calculo GL

135쪽

tiudaciL Non attingitur, inquit , . quid Censores,, Romani potuerint damnare in hac propolitione LXIX; si enim haec secura non sit a censuris, ergo verum non erit amplius, hominem nihil habere, quod a Deo non receperit, neminεmque gloriari posse de aliquo, quod ,, Deus non prior dederit. Ergo homini deinceps distin is guere licebit inter bona & bona, quorum tenet possiec sionem, dicetque Deo: hoc debeo purae tuae liberalita ti, non item illud: commodum istud provenit a te qui-

,, dem Domine, sed illud aliud partim habeo a te, partim

,, 1 me ipB. Horribilis loquela creaturae ad Creatorem, ,, quae ex se non nisi peccatum est in oculis Domi ni, quiis eam traxit ε nihilo & inferno. Haec est loquela Authoris Hexaptarum: Prosecto Imquela horribilis, cum sit communis loquela omnium haereticorum, ut conVincenter patet, si relegas loca citata

in secundo paragrapho de propositione XXI. & sequentihus, ubi claro videbitur, Lutheranos Sc Calvinistas non aliter expressisse suum dogma haereticum de quiete &non actione voluntatis humanae sub motione & impulsu gratiae, item de merito bonorum operum, nisi dicendo, qudd omne bonum k nobis possessium sit donum purae liberalitatis divinae, & qubd impium sit, velle di stribuere bona opera inter gratiam Dei & voluntatem hominis. Igitur nemo nos seducat inanibus verbis istis, humilitatem Christianam vaferrimε adumbrantibus, α non nisi pietatem spirantibus. Hujusinodi expressiones, Verbi gratia, q--, quod non raeerisi e totum es donum

136쪽

pura liber amatis Dei: omnia Deo debemus, nec Deus es noster ebitor coc. hujusinodi expressiones, inquam , tametsi in seipsis sint optimae & verillimae, sunt tamen in ore, calamo & sensia Novatorum pessimae , falsissimae , cum sint haereticae. Ita est; Nihil habes, quod non recepisti, de quo non sis Deo debitor: quia nihil operari potes ad salutem proficuum sine adjutorio gratiae praevenientis, concomitantis, & subsequentis. Nec tamen isthaec gratia ita operatur. Omnia in omnibus, ut non etiam nos aliquid cum iula Operemur. Totum agit gratia, dicunt & docent Theologi , sed non agit tot im roraliter , hoc est z non taliter gratia est causa principalis omnium actionum supernaturalium bominis, ut humana libertas nullatenus, nec suo

modo concurrat.

Haud dubio Author sex Columnarum probE .n Verit hanc tritam distinctionem inter Theologos: sed non aegre rem capimus, quidque sibi velit suo eloquio, haereticis tantopere familiari: vult nimirum Lutheri armulus eam explodere,& aUdacter cum Luthero pronuntiare : Frustra garritur distinctio Sophistarum ; actum bonum e serotum a Deo, sed non totaliter; es enim torus totali er a Deo ;verumtamen si placet Authori Hexaptarum injuste subsannare cum Luthero Theologos Catholicos, non displicebit vicissim Theologis Catholicis, utrumque justa semientia damnare de haeresi. Ita sane: Deus nulli creaturae debitor est; nemini quid debet: ab ipso enim ejusque gratia omne meritum

137쪽

nostrum, neque aliunde mereri possumus, nisi ex merIlla Christi: supposita tamen voluntaria acceptatione horum meritorum, Vel potius supposita libera cooperatione Volantatis nostrae cum gratia, qua efficimur operari j bon rum operum, indubitatum est, quod Deus hisce operibus debeat aliquam compensationem , & quod isthaec compensatio, utpote operibus debita ex iustitit divina, iam non sit, ut vult Quenellus, donum purae liberalit iis Dei. Ita definivit Concilium Tridentinum cum suurnine Anathematis u Si quis dixerit, hominis justificini bona rea ita esse dona Dei, ut non sint etiam bona Vsius iustificali meritis; aut imum iustificatum bonis operibin , qua ab eo per Deirrisitam is Iesu Christi meritum , cujus visum membrum est ,

sunt, non ven mereri augmentum gratia, vitam aeternam circ.

a Bis hema sit. Hic subsiste Lector, &per transennam conis sdera, utrum nimius fuerim, dicendo in Analysi propos tionum XXXVI. & XXXVII. Quenellum non agnostere ullum verum meritum in homine; annon inde concludendum , quod praesens propositio sit formabire haeretica ;eti quod exprimat dogma haereticum terminis usitatis αhaereticalibus , publiue insectando decisionem Concilii Tridentini. Cum Vero iam alibi versati simus circa dog via illud in propositione contentum, quae retro sunt ab-xumpentes pergamuS ad anteriora; prius tamen sed remissi audiendo circa hoc Scripturas, Concilia&SS. P

exesac. Sessi L R. 32.

138쪽

Probatur Veritas Catholica Propositioni dan-υ opposita, ex Scriptura S Patribus.

2. Parai. I s. 8. Vos confortamini t exit pnim mercet operi vestro. . v. II. I 8. Seminanti iustitiam fidelis. Rest Merces, quae datur merito, non est utique effectus pura liberalitatis Dei E L Iέ. Is . Omnis misericordia faciς locum unicu,

quesecundis meritum operum suorum. 3. . Deus teritavit eos, α invenit eos Hrnas β.

Math 2 8. Voca operarios, ct redde illis D . IO I. Dignus est Mercenarius sua. Ei, qui operatur, non imputatur meundum gratiam , sed secundum debitum. a. 8. Reposita est mihi cororia jum is , quam reddet mihi Dominus in illa die iustus Iudex. Hebr. 6. IO. Non est injustus Deus , ut oblivistatur. Hperis vestri. Foc. 3. 4. Ambulabunt mecum in albis, quia ZY- ni sunt. Conc. Lateras. βιό Pan. III. Non sollim virgines & continentes , Verum coniugatae, per fidem re operationem bonam placentes Deo , ad aeternam meremur beatitudinem pervenire. ra . c. I 8. Debetur merces bonis operibus, si fiant;

139쪽

e. Irid. Seg. 6. Can. 32. Si quis dixerit, hominis iustificati bona opera ita esse dona Dei , ut non sint etiam bona ipsius iustificati merita; aut ipsum iustificatum honis operibus, quae ab eo per Dei gratiam & Iesu Christi meritum, cuius Vivum membrum est, fiunt, non ve- mereri augmentum gratiae, vitam aeternam , R ipsius vitae aeternae, si tamen in gratia discesserit, consecutionem, atque etiam gloriae augmentum. Anathema sit. V. des luit. Praiat. circa medium. Iustitia opus est . Ut promereri quis possit Deum: Praeceptis eius & monitis

obtemperandum est, ut accipiant merita nostra mercedem. Greg. Uan orat. in S. Baptis Crede resurrectionem , iudicium, mercedem ad iustam Dei lancem exigendam. Ambr. I. I . de ostic. c. I S. Nonne eVidens est, meritorum aut praemia aut supplicia post mortem manere

reddet pro merisis. Hier. I. a. cons. yovis. Iam nostri laboris est, pro divertatate virtutum dise a nobis stramia strvarare. v. v. Ios. ad Sixt. Nullane sunt merita iustorum

. 'mi plane, quia iusti fiant; sed ut iusti fierent , merita non

fuerunt.

Id ibid. Nec ipsa remissio peccatorum sine aliquo me-νBo est, si fides hanc impetrat: neqtie enim est nullum meritum fidei. Id vel 44. ad Uas Lex adducit ad fidem , fides impriuat spiritum largiorem, diffundit spiritus charitatem, implet charitas legem.

140쪽

Paulin. e . admiLI. Tuarum tibi praemia se debere vir-, tutum , iudex iustus agnosce. Proo. adcap. II. reo. 6. Iustificatus nullo praecedente bono merito accipit donum , quo medio acquirat o

meritum.

Bern. sem. 8 I. m Cor. Qubd feceris bonum maliam-Ve, quod quidem non facere Eberum sit, mera o meriatum deputatur. Nom. I.2. q. II4. 8. c. Iustus homo per sua opera bona, quatenus movente Deo facta sunt, vitam aeternam de condimo meretur, se ipsumgratia & charitatis augmen

tuma

Bona . in Bre iLpart. q. c. a. Ipsa gratia mutem habita meretur sui ipsius augmentum in statu viae per honum ejus usum merito condigni. . . . Et ideo non tantum liberum eius arbitrium per gratiam meretur gratia augmemsum instaitu Viae mer to dini, Verum etiam complemenIam in statu patria merito condygni.

PROPOSITIO LXX.

NUnquam Deus affigit innocentes , & amictiones semper serviunt vel ad puniendum peccatum, vel ad purificandum peccatorem. g. I.

Naturalis Sensis Propositionis.

RΕcordare , quid supra dixerim in Analysi propomtionis XXXIV. & XXXV. de statu naturae purae, nimirum quod sit ille status, in quo homo sine pec-

SEARCH

MENU NAVIGATION