장음표시 사용
81쪽
sibi compararunt Imperium. In maritimis enim Civitatibus clausi alienum auxilium petebant; sed cum per totam fere Europam bella, factiones, ac dissidia flagrarent validissi inum defensorcm , propugnatorem que neminem invenerunt ; Quadere , despctatis rebus , Latinisque metu perterritis, Graeci, qui finitimis .in Regionibus domicilium , novosque Principatus posuerant,
Imperium denuo recuperarunt . An vero tunc religiosius electiones celebrarentur, non ,
parum ambigitur. Georgius Pachymeres Michaelis Paleologi gesta elegantissime euarrans nullum electionis, vel Episcopalium sustragiorum vestigium indicavit. Etenim cum nimis asperae, & diuturnae forent dissensiones Patriarchas inter,& Imperatores, omnis idcirco electionis. regula , ritusque
Hic . priusquam: . Graecorum electionibus finem imponam , non abs re penituS alienum esse arbitror nonnulla de Grecorum Schismate dicere , utpote quae ad . nostri temporis clectiones explicanda si maXime prodesse possint. Illud autzm eX eo ortum
est , quod Constantinopolitanus Patriarcha ob in Lanam dominandi lubidinem Romanum Pontihcem dignitate antecellere exop'
82쪽
DE ELECTIONIBUS 77tabat. Iam sub Imperatore Theodosio in Conc. Constantinopolitano quaestio decisa fuerat, nihilominus novi semper quidpia in Patriarchae moliti sunt; praesertim vero rem studio conatuque rursus aggressus est Photius , qui tamen intelligens numquam se tantum honoris fastigium assequi urum,
σποτειαν suas cogitationes omnes convertit.
Multa deinceps perpessus est , exilioque demum mul status obiit. Verum, etsi eius interitus schisma sedaverit, extinguere certe non potuit. Imo renovatum saepius fuit donec Balduinus Imperio potitus Latinum Patriarcham eligi iussit, qui cum Romana Ecclesia societatem iniret . Foedus exinde rupit Paleologus Imperator an . I 26 I.& in Florcntino Concilio sub Eugenio iv. an. I 39. denuo percussum est; cuius quidem initium, & fundamentum cum in solo Latinorum auxilio , quo Graecus Imperator indigebat, positum esset, hinc accidit, ut ab universo Imperio reprobatum ex templorescissum fuerit . a Hactenus de Imperio Graecorum . Nunc coetera, quae de electionibus aevi Caroli, Magni principio polliciti fuimus , prosequamur; Itaque Carolus Magnus . postquam bellum Saxonibus intulit, totidem-
83쪽
que vi istorias adeptus est , quot praelia commisit, ea quae Atavi Romanae Sedi largiti fuerant, sbi tantum relicto summo quodam proprietatis iure piissime confirmavit ; sa) Romam deinde profectus, ut eius Liberi Pipinus, & Ludovicus Longobardorum unus,& alter Aquitaniae Reges a Pontifice consecrati salutarentur , Imperiali Corona, & ipse a Leone iri. Pontifice donatus, Franco furtensi Concilio omnium, qua in occidente habita sunt celeberrimo praefuit. Novum Legum systema in eos omnes, quos Imperio suo subiecerat Maguntiae san- civit, Capitularia praestantissima Aqui ra-nensia confecit, quorum pleraque a Ludo
vico XIV. renovata fuerunt, summus vere
Imperator, cum Alexandro, & Antoninis etiam conferendus, nisi immoderatae eius largitiones, nefariaeque in victos crudelitates dedecore quodam illius nomen asscc-rent. Animum deinceps ad Ecclesiasticas res accuratius convertens , rerum civilium perturbationes consecutam quoque fuisse perspexit Ecclesiastici ordinis, & electionum maxime disciplinam , ut propterea depri-
- ra manifestissime ex ineliae ea . qura Romae eudit num smata . numenque suum in publicis auia inscriptum G Imperante mi- num. Catulo
84쪽
dulo cogitandum intellexerit. Ineunte saeculo VIII. cum Carolus Mar
tellus Ecclesiastica bona invasisset, pro lubitu Episcopatus quoque conserebat. Imo
electionum arbitrium eo pervenerat, ut nulla ratione habita Episcoporum scientiae , Laici etiam Episcopalibus fruerentur. Car- Iomannus Martelli filius Concilium in Germania coegit, pulsisque Laicis ab Epist patuum possessione, consilio Sacerdotum , suorumque Procerum Episcopos ordinari iussit. Pipinus alter Martelli Filius tali pacto se gessit, ut ex priori colluvio emergerc coeperit Ecclesiastica disciplina , Episcopis iuxta Clotarii Regis edictum, sermulasque quae sunt apud Marculsum, arbitrio nempe Principis, Procerumque consilio, constitutis. Nec Carolum Magnum eo quod impulsu Hadriani Pontificis Clericis, Civibusque liberam eligendi potestatem reliquerit, huic iuri renuntiavisse putandum est . In solemnibus enim Aquisgranensibus Capitularibus , quomodo Episcoporum ordinationes iniri debeant, consulio forsan omittit. Sunt qui arbitrantur Carolum auctoritate Romanae Synodi commotum electionum munus neglexisse. Verum cum huiusce Syno-
85쪽
di mentio primum facta fuerit a Sigiberto Gemblacensi in Cronico ad an. 77; & alia
CX parte 'cum pro certo habeatur Henrici Imperatoris studiis eundem favisse, nonnullis idcirco argumentis Baronius illud Concilium purum eiusdem commentum , inventumque fuisse conatur oste tulere. Si tamen Petro de Marca fides habenda Sigibertum in errorem Cronologicum dumtaxat incidisse videbimus. Nam ut ad Regni Caro-Ii cxordia apte congruenterqtie referret Imperatoris iura , quae tunc temporis in disceptationem cadere coeperunt , Romam denuo ipsum venisse post captae Papiae tem pora dedita opera finxit. Cum autem concesso ista Leonis v m. Pontificis testimonio nitatur, cuius quidem constitutio ad Othonis I. benevolentiam captandam in Romana Synodo primum edita apud Gratianum, ac Theodoricum N hemum relata invenitur , frustra Baronius illam quoque falsitatis arguere praesumit. Illud autem asserere ' minime dubitamus, Ludovicum cius Filium pristinam Diare elestionibus dignitatem reddidisse sis .
ωὶ C p. 86. lib. r. rapitu.. Abbas Ansegi sus hue Ludoi iei Capitulare aa. 8a 6. cum illo coalandit , quod Carolus Has nus edi i delat Duiligo l
86쪽
Ηabetur eerte in annalibus Eginardi sa)
Drogonem, consentiente Ludovico libere creatum fuisse Metensem Episcopum . Illud vero hac in re libenter anima dis vertimus eundem praecepisse , ut in posterum electiones gratuito peragerentur. Nam innumeris aliis pestibus, atque flagitiis , quae per integerrimam , scelerisque puram Ecclesiam pervaserant , haec etiam tam priscis regulis adversa , ac primum ni fallor) a Gothorum Regibus introducta consuetudo est annumeranda. Etenim cum Episcopos ipsi confirmandos suscepissent ceris
tam pecuniam , quae antea in Pauperes e rogabatur, in aerarium publicum contuleis runt . Quod quidem coeteris Imperatoris usque ad Constantini Pogonati tempora obtinuit υ . Perspicuum autem est omnibus, quam graViter acerbeque veteres Ecclesiae
Patres praesertim Gregorius , se & Basilius
derat an. 779 . sicuti doctissimus Sirmondus ostendit Tomo t. Coneininis tum Galliae. Haee autem distinctio lueem electionibna adfert a Caroloeelebratia. Ηinemarus T. a. illud intolo , & Ludovico simul ad se tibit . In annalibus ad an. Nov. Instinianus usum tantum Enthronistieorum apis probavit . Ut vocis huius explicatio intellisa tue latendum est ab Episeopia ordinandia certam pecuniae sumnam Aeehipresbyter. sive Archidiacono ordinatoria e more solvendam fuisse. Lib. 8 epis. at O. ad Syast. dic Ioo. e p. novit. ω Can. si eut Epis. c. g. q. a . Dioi ipsius by c .c Oste
87쪽
nefandam istiusmodi avaritiam obiurgaverint. Vetustissi ina etiam Apostolica Constitutio iubebat, ut qtii munerum ope sacras dignitates obtinuisset , deiiceretur ipse, se Ordinator eius , sicut Simon Mayιιs a eommunione modis omnibus abinde et ur . Tandem
Concilium Calchedoncnse Ca n. a. depositionis , & anathematis poena in eos omnes sancita, qui eius turpitudinis rei deprehenderentur pristinam disciplinam revocavit . a Sed ut ad propositum revertamur VI dendum a nobis est , an restituta ab Imperatore libertate electionum , Regius simul consensus defecerit . Drogonis exemplum quid ea de re sentiendum lit, quodammodo
edocet . Vcrum ne Validiori argumentorum pondere nostra destituatur assertio, non.
nullas summorum hominum , Conciliorumque auctoritates ad id maxime aptissimas aia feram . In Concilio igitur Aurelianensi Imperatoris assensus fuit comprobatus, dca Floro Magistro eius memoriae Scriptore idem asseritur in fragmento quodam , quod Papirius Massonius . Baroniusque ediderunt. Concilii vero vi. Parisiensis Patres Can.
a. Imperatorem prudenter admodum mo
88쪽
nuerunt, ut omni studio, diligentiaque in Episcopis constituendis uteretur. Quo ad Italiam Petro de Marca est annuendum , qui electionem quoque Romani Pontificis Imperio Principis subiectam fuisse testatur a) quidquid ante illum Scriptores contra putaverint b . Praeterea si muneribus, pecunia ve illecti Clerici, aut Laici aliquem elegissent , Visitator Episcopus certiorem Regem faciebat, ad quem eligendi , seu nominandi ius tunc saepe redibat e). Nec minus quidem moderate, sapienterque , Thomassino teste, Principum potestas cum electionum libertate sub Carolo Calvo, eiusque laceessoribus coniuncta fuit. Nam Galliarum Cone ilia , nonnullaeque Pontificum Romanorum Epistolae veluti Leonis v m. d) Regium consensum perspicue
confirmant . Id etiam pro certo haben-
dum sub Carolo Calvo Abbates Parochos , nobilesque electionibus interfui DF a se,
taὶ Vide Henauit. Abreah de P Histoira de France T. l. p. 176. ibi videtve certe ineunte tempore Ludovicus Hapis veniam dedisse . ut absque inius consenta consecrarentur , ideoque Sergius a. ordinati se valuit. antequam imperator eiactionem confirmavistet. De hae Imperatoris concessione vide Patquier .lei Huius νisitatoris Episcopi ossietum ex Astriea primum petitum fuit , quemadmodum ex Concilio Chart. iv. Can. l. & 8. duis masttatue . Illius munus a Gregorio lib. a. Epis. ι9. deseribitur .
89쪽
se; verum Thomassinus eo rem perduxit, ut Enaeae Parisiensis Episcopi electione Ecclesiasticam libertatem roborari sit ratus , cum tanquam insigne Palatinae ambitionis exemplum a Lupo Ferrariensi eadem referatur . Qui autem pertexere aggressi sunt Historiam Eutropii non ipse Eutropius, ut P. Daniel asseruit in ea soli sunt opinione , ut arbitrentur Carolum Calvum beneficium
inaugurationis remuneraturum ultro remisis e praesidendi clectionibus facultatem , &quidquid iuris in Beneventum, Spoletumque obtinebat, in Pontificem contulisse. Fatendum tamen eum Imperii sui Epocham Iibenter desumpsisse ex ea die , qua ipsum Regem Pontifex inauguravit; quod sane Pontificibus summopere profuit. a Sub reliquis Carolinis Principibus onus requirendi Regium consensum permansit . Eius rei fidem facit Papae Ioann. X. epistola ann. 92 I. ad Heri manum Colo
niensem scripta sb Artaldus Rhemensis
Episcopus apud Hodoardum , atque Gerbertus epis. 8 s. ad Verdunensem Ecclesiam . Imo consuetudo haec pariter sub initiis m.
90쪽
Regum Dynastiae constantissime viguit, a
etiam cum electiones a capitulis Cathedralium peragi coeptae sunt. Philippus enim Augustus in transmarinam expeditio nem profecturus, Provinciarum curam Matri, ac Vuillelmo Rhemensi Archiepiscopo demandavit, ea lege, ut Capitulis facultatem creandorum Episcoporum libenter tribuerent. S. Ludovicus & ipse ad bellum iturus parem Matri potestatem concessit. Pragmatica autem sanctio Reservatio nes tantum , & eaepe tativas abrogandas curavit. Bituricensia Comitia Principibus, eorumque consanguineis permisere, ut COS praeferrent in elcctionibus, qui sedulam pro Reipublicae utilitate operam collocaverant. Reges in posterum , datis Epistolis commendat itiis, certos quosdam constituerunt, qui electionibus praesiderent.
Basileense postea Concilium , ex quo Gallicana Ecclesia suam sibi Pragmaticam estinxit, omnibus sive Cathedi alium , sive
beneficiorum reservationibus vehementer obstitit . Huic sanistioni Pontifices vicissim sunt adversati. Sed Partamentum illam adeo propugnavit, ut neque Ludovico XI.