Prosperi Alpini Marosticensis, philosophi, medici, in celeberrimo Lyceo Patavino pharmaciae professoris ordinarii, hortique medici praefecti, Historiæ Ægypti naturalis : pars prima ; qua continentur Rerum Aegyptiarum libri quatuor

발행: 1735년

분량: 351페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

RERUM AEGYPTIARUM Lin. I. CAP. XIX. 73

phim, & caetera loca inserioris AEgypti ad mediteraneum haudita longe posita. Unde ipsorum temperamenta tripliciter distinximus, quippe in Urbanorum temperamenta, quorum esse temperata, atque ad pituitosum etiam in multis inclinare, esseque propterea boni habitus complura, quaedam vero nimia

carnosa , & pinguia eX caussis nuperrime dictis fieri. De Arabum ea loca habitantium temperamento, & habitu, diximus illos ad biliosum temperamentum inclinare, proindeque ipsorum corpora es e macra, S urbanis sicciora, & calidiora. Rusticorum vero maXime omnium sicca, dura, nigra, squalida , ac veluti usta observari. Regio igitur AEgypti calida est, ct sicca, frigida tamen, atque humida frigiditate, humiditateque adscititia ex causis saepius dictis, ut plurimumque ipsius coninstitutio est stabilis, eo tempore excepto in quo venti austrini summe calidi respirant, qui fere diebus quinquaginta continuo

perstare solent, quo tempore aeris constitutio redditur maXime inaequalis, ac proinde non immerito plurimum morbosa.

ut in Libris de Medicina AEgyptiorum exacte ostendimus. Capuae XIX.

De morbis quibus Arimi regio assigitur.

Cum morborum alii sint communes, alii diversi, quos Spora-des Graeci appellant, & communium alii regionem unam aut plures eodem tempore VeXent, qui vulgares, S populares dicuntur, aliique aliquam regionem, Vel proVinciam, Vel urbem perpetuo amigant, patrii, Vernaculique nuncupati, Vul gariumque quidam itidem perniciosi existant, X lethales, hosque epidemicos, seu Vulgares pestilentes medici Vocant, utpote quando lethales morbi epidemice, seu vulgariter grassantur, ita ut complures eodem tempore & invadant cujuscumque conditionis homines, aetatis, S sexus, S interimant: pestilentes enim ii dicuntur a quibus spes vitae in aegrotis tollitur: Κ ma-

102쪽

PROSPERI ALPINI

maligni vero sunt a quibus, ut Galenus ' docuit, aegroti, ets1 omnia opportune agantur, aegerrime sanantur, Vel qui peric tum mortis minantnr, spem tamen salutis non adimentes. Omnia vero haec morborum genera in AEgypto observantur. Epi-demici scilicet primo Vulgares dicti, quorum variae constitutio nes saepius fiunt: modo enim innumerabiles angina detentos invenias, modo dysenteria, quandoque lusit, synocho, interdum febre tertiana, quandoque ardente, & aliquando ephemera. Saepe etiam AEgyptum pestis invadit, quae paucis omnino horis, ne dicam diebus plerosque homines cujusque sexus, aetatis atque temperamenti interficiat, adeo ut anno MDLXXXI.

Memphi, Cairive a Novembri ad Iulium mensem usque circiter quingenta hominum millia dira hae strage obiisse constet, inter quos fuere octoginta millia virgines, omissis servis, pueris, Christianis, Idaebreis, omnibusque illis, qui patresfamilias non sunt, qui a Mauris minime dinumerantur, sed tantum qui alicujus au-etoritatis sunt, & virgines. Numerum vero eZquisitum cadaverum scire possunt AEgyptii, tum ex custodibus qui portis praesunt, tum etiam eX eo quod patrum familiarum mortuorum bona in Regem Turcarum recidant. Qui plura de peste loca AEgyptia invadente scire desiderant, legant nostros libros de Medicina AEgyptiorum, in quibus de ipsa longe plura, S curiosius quidem disputavimus. Morbi autem AEgypti patrii, sunt

herniae , S ramices cujusque generis semper enim umbilici deligationis multiplex solutio vagatur, quem affectum omphacocelen Graeci dicunt, & in inguinibus rameY, bubonocele dictus, maximeque in mulieribus, cum laXatur foramen illud per quod ligamentum uteri ad internam inguinis partem descendit, aut disrumpitur peritoneum propter fietus magnitudinem, aut multitudinem. Nec non ramex intestinatis dictus, scilicet cum intestinum in scrotum devolvitur, anterocelen Vocant 3 perpetuo vero Vagatur omenti ramex epiplocele nuncupatus, atque hemnia aquosa, quam hydrocele itidem vocant, & flatulenta, &carnosa sarcocele didia, varicosaque. Quandoque vero hic aD

103쪽

RERUM AEGYPTIARUM Lin. I. CAP. XIX. 7s

sectus est complicatus ex multis, ita ut in aliquibus descendat cum

aqua flatus, aut si1mul cum omento intestinum, modoque aqua continetur inter membranam Erythroidem S arthroidem, modo extra membranam. Hernise Vero carnosae adeo in AEgypto sunt De

quentes, ut magna illorum pars ipsis detineatur, ad eamque magnitudinem, & incrementum deUeniunt, ut Vitulum magni tudine sequent: quidam reperiuntur, qui ob id se erigere nequeant, qui sit erigantur, & stent, ramices tamen ea sunt longitudine, ut ii non erigantur, neque a terra attollantur, per petuo augentur , nullisque medicamentis cedunt. Hujusmodi tres magnitudine insignes mihi videndae occurrerunt; qui his

laborabant tres fuerunt, unus Turca, alter Judaeus, atque temtius AEgyptius natione, qui quidem eas in saccis, S culcitris

abscondebant, ut primum pueros juXta illos dormientes esse existimaverim, easque esse hernias non facile crediderim , herniae tamen erant, & qui iis laborabant optima valetudine fruebantur , reliquoque corpore bene se habebant, ut nihil in ipsis

Cacochimi appareret, cum excrementa omnia superfluentia eo delaberentur. Duos illorum herniis correptos ob haemorroidum suppressionem reserebant, Unum Uero Ob errores in Victu commisses. Mille aureos eorum unusquisque se daturum illi a Trmadat, qui ipsos a ramice, tantoque pondere liberasset, quo semia per cubare, nunquamque se erigere, aUt incedere cogerentur.

Nunquam tamen Medicus qui eas sanaret, S non modo has, aediae minores quidem praesto fuit. Ex quo minime mirum est, Campsonem Gaurum Zuelem, ultimum AEgypti Regem , non longe ab Heliopoli cum Turcartim Imperatore commisso praelio ob ramicem carnosam eX equo cecidisse , sicque uno, eoiademque tempore vitam, S tam pulcherrimum Imperium amisisse. AEgypti rursus morbi patrii itidem sunt, qui oculos inlata

stant, ut ipsorum oculorum dolor, pterygium, quod Arabes Ditrevocant, non autem Zeber, ut Ron deletius asserit: phlyctena, oculorum ulcera, cicatrices, albugines, suffusio, midriasis, visus obscuritas, nyctalope, oculi procidentia, lachrymae regilops. Nec non Ventriculi imbecillitas , intemperies frigida, ejusdem inflatio, dolor, nausea, Vomitus, sitis immensa, ap-Κ a Pe-

104쪽

6 PROSPERI ALPINI

petentia canina, cibi fastidium, pica, singultus, cholera, morbus , morbique a flaVa bile ortum ducentes; quippe causus se phrenitis, dolores intestinorum, erysipelata , sacer ignis, her- petes, cutis defaedationes, atque ulcera, dupleXque synocha. ZEgri ut plurimum sunt insomnes, si1tibundi, eaque siti inse- stantur, ut nisi continuo aqua iis offeratur, in animi deliquium incidant. Quin & ex sanis multi, maxime vero mulieres eX iis quae sunt calidiori temperamento in eam affectionem incurrunt, ni aquam, & eam frigidam ad manus habeant, qua quidem , ut plurimum absque alio praessidio recreantur. Quod scientes AEgyptii, semper eorum aegris ut assistant curant, qui aquam paratam habeant, eXpertumque est apud eos, quosdam obiisse bilis vi os ventriculi, S praecordia petente, quibus aqua nonsuerat in promptu. Alios vero tardius a lipothJmia liberatos, S alios in febrem hecticam incidisse. Haec omnia eveni se in hac civitate multos annos medicinam faciendo potuimus observare ; juvenemque aliquando vidimus illustri familia natum calidiori praeditum temperamento, febre biliosa continua laborantem, ab AEgyptiis medicis inique tractatum variis profecto medicamentis, cum internis, tum CXternis refrigeratoriis, quippe decoctis, aquis cordialibuS, ac Variis epithematibus,

quae cum ad magnum illiusce caloris incendium nihil profuisse viderim, cum Arabe alio medico ego justi ut ter quaterque hora singula Nili aqua probe clarefacta copiosius etiam exhibere tur, quo potu ille, S ab eo calore febrili, S a saevis aliis ac cidentibus suit liberatus: unde sit, ut qui aegris temperamento biliosis ejusmodi morbo laborantibus aquae potum interdicit, eos proculdubio interficiat : sitim enim in calida regione, Ssicca, uti est AEgyptus , nedum sani, sed quin etiam multo plus aegroti absque magna ΠOXa ferre non possunt, sicuti in nostris regionibus ferunt. In aegris apparent horribilia symptomata, veluti sunt ferina deliramenta, dementiae, sopores vigiles , inquietudines, anXietates, aestus caloris intolerabiles. Morbi etiam, praeter hactenus enarratos, patrii sunt, elephas , qui & Galeni tempore vigebat, dico Graecorum, sed non mimis quoque elephantiasis Arabum apud eam gentem grassatam

105쪽

RERUM AEGYPTIARUM Lin. I. CAP. XIX. 77

Isti habent pedes usque adeo magnos, duros, inaequali crasitatie, Ut cogantur non pauci, iisdem capsulis ligneis impositis, magna cum dissicultate ambulare, similesque pedes magnitudine , crassitie , ct quadantenns figura pedibus magnorum Elephantum , unde hoc malum nomen inVenit, apparent. Lepro- si itidem ibi magno numero perpetuo in ea regione ObserVantur. Adde albam vitiliginem, S nigram, quae cutis seu nummi figura, ct magnitudine occupat. Vitiliginem Arabes vocant Bach, eam inquam quam Graeci Alphos di Xerunt, unde sicuti apud Graecos est Alphos albus, S niger. sic Arabes Vocant Laeli Abiad, S Bach Asued. Neque Morphea nomen Arabicnm est, sicuti viri non pauci eXistimaverunt, sed ut dixi Bach, quem quidem diltinguunt a Baras albo, quod Lachsit in cute, & Laras in carne. Leuce eodem modo ibi in multis grassatur, Alopesia, Ptilosis, Mirmeciaque. Unum non omittendum duxi, plerosque laborare stomachi cruditate , ct dolore , mulieresque dorsi dolore, quod cum sciant Medici AEgγptii,

licet ignari sint medicinae dogmatum, tamen cum Vel domi, vel in via , ut mos est , petantur a multis an recte valeant, tangunt pulsum in carpis manuum, S postea dicunt eos habere stomachum male affectum, S mulieres quae praesertim carnosiores, S pinguiores sunt, dorsum atque uterum aegrum habere. Quod ideo illis vaticinium videtur, proptereaque illis medicis quicquid de medicamentis ad eos dolores dicunt, magna fide credunt. Totque affectus patrii sparsi per urbem observantur; pestilentes vero epidemici sunt febres pestilentes, variolae pestilentes, Dem et muta, id est phrenitis exitialissima duabus, vel tribus horis interimens, quae quotannis fere grassatur epidemice, licet quodam tempore plus, S aliquando minus. Est denique pestis quae saepe eam regionem, maXime que Cairum depopulatur. ui horum affectuum causas cognoscere cupiunt, atque alia etiam de iis curiosiora, dignentur

legere nostros Libros de Medicina AEgyptiorum olim in lucem

editos,

106쪽

PROSPERI ALPINI

De Arabibus AEgyptum habitantibus.

Priusquam de AEgyptiorum scientiis scribamus. atque de religione eorundem de qua quaedam non injucunda dicturi sumus) priori loco de Arabibus quoque sermo haud injuria habendus est, cum haec gens una in AEgypto sub tentoriis habitet loca, S plana , & montosa , sibique AEgyptiam arroget nobilitatem . ingenio, & armis longe AEgyptiis praestet : sunt homines agrestes, feri, loca, ut dictum est, campestria, S deserta, montesque habitantes, sub tentoriisque degentes, qui proprie Arabes sunt, a quibus Mahemetes ortus est, cum tamen Arabum nomen ita latius sit, ut de omnibus Mauris quandoqud intelligatur: iis praesunt Principes, quos campestrium locorum Reges appellant, qui quandoque in urbes fide publica veniunt. Dixi fide publica, quoniam Arabes, S Turcae mutuo capitali odio se prosequuntur. Victum armis quaeritant Arabes, mortem potius oppetunt, quam inhoneste vivant, dedecus summum aestimantes Turcis sese addicere, in quorum potestatem si qui

veniunt, in ipso Vitae eXtremo ne Vocem quidem emittunt, nedum a morte liberari petunt. Domi eos mori turpe es e existimant. Illum praedicant, qui armis, aut alia vi multos occidit. Eorum lege sancitum est, ut si quis eorum dum cum hostibus congrediuntur , terga dederit, a stiis interficiatur. Iidem mulieres, quae non minus pulchrae, quam honestissimae sunt, praelium inituri, secum camelis ducunt, ut coram ipsis, qui audaces sunt, audaciores fiant timidi vero, animum CX earum praesentia recipiant: In ultique a mulieribus discedentes. inquiunt: Hodie aut Turcam ad Vos captum adducam aut emoriar. Mulieres camelis conscendentes in itinere lapide mo- Iari farinam molunt, atque ex ea quotidie panem recentem focarium, quem Fitir appellant, conficiunt. Arabes vero seipsos solos nobiles esse existimant, nullumque magni faciunt,

nisi illum, quem ab antiquissimis, & nobilissimis oriundum esse

107쪽

certo sciunt. Nulla arte , aut exercitii genere delectantur,

praeterquam armis. Ad Turcarum villas se conferunt, ut quicquid illis opus est, ab eorum agricolis eXtorqueant, qui eos adeo formidant, ut, quamprimum illos adventare semiant, hordeum

pro equis, quibus S meliores, S majoris pretii nemo habet,

atque caetera omnia ipsis necessaria parent, & quemadmodum ipsi sibimet nobiles videntur, si1c nullum equum Conscendunt, aut emunt, nisi quem a nobilibus originem duYisse intelligunt. Equas maribus praeferunt, tum ob futuram sobolem, tum etiam quia eas ad labores magis aptas esse putant. Arabes ut plurimum sunt corpore pulcherrimi, macri, graciles, agiles, leves, qui indiscriminatim connubio non junguntur, sed pulcherrimas uxores seligunt: Quod si quae puella agrestium illis placet, eam a patre petunt, quam nisi det, Vi abripiunt. Equitandi peritia omnes S Turcas, S alios antecellunt. Hastam

teretem, longam equitando gerunt, cum qua mira arte cum hostibus prieliantur, cum unus plures invadere, & ab iis se recipere consuescat. Impetum vero Turcarum aliquando ob ignifera tormenta sustinere nequeuntes, ad montes, & deserta loca confugiunt, ubi aqua minime reperitur: unde Turcis

ad aquam redire necesse est, alioquin ipsi, & eorum equi siti perirent: quod incommodi equi Arabum non patiuntur, tum quia laboribus, & triduo aquam non bibere sunt assueti, &quod etiam si a triduo aqua deficiat, camelarum lac bibunt, ipsissimque equis potui tribuunt. Camelae Vero quinque dies ab aqua abstinent, quod in locis desertis apprime esto necessarium. Nullum profecto animal illius magnitudinis inVenitur, quod minus quam camelus comedat, S bibat, parum enim, S semel in die comedit, quatuor, aut quinque fabarum librae ejus cibus sunt, aut paleae , aut herbae Virentes- SeXcentas , Soctingentas libras ferunt, dumque onerantur , proni in terram

oneri se submittunt. Sed ad Arabes redeo, qui elegantissimi sunt, summaque in illis ingenii suavitas deprehenditur, & quam

in simili hominum genere vix credi queas: eorum vero humanitas quanta sit , dici satis non potest. Hi venatione nimio-pere delectantur, vade S caues optimos habent, accipitres, atque

108쪽

8o PROSPERI ALPINI

atque animalia rapacia quibus capiunt multos lepores, gazelas, cervos, onagros, juVel COs sylVesstres, agros, glires, mustelas, volucres cujusque generis, S alia animalia, maxime autem animal quoddam pumile, cuniculo non dissimile, quod Agnum filiorum Israel nuncupant. Quamvis autem ipsi sylvestribus animalibus abundant, ex quibus multa cicura educant, tamen eorum carnibus camelRrum lac anteponunt, tum

quod hoc animal quasi Venerentur, cum falso credant Mecchar camelam eorum prophetam Mahemetum allocutam, S quod male a suo Domino tractaretur cum ipso conquestam fuisse, idque evenisse inquiunt, ut eX Brutorum animalium quoque testimonio ipsum prophetam esse constaret, tum vel etiam quod praeter alia emolumenta, quae CX camelis capiunt, Vestes quΟ-que, S tentoria sub quibus degunt, ex iisdem habeant ex

eorum pilis multa fiunt, maxime Vero pannus a quo ne Vel etiam Principes abhorrent, nec minus quam sericeum pestimatur. Quod autem Arabes, & ingenio Ualeant, ex eo deprehendi potest, quod de ipsis dici possit, quod profecto veteres non pauci de Romanis posteritati tradiderunt, quippe alias Nationes servitutem pati posse, populi Vero Romani propriam fuisse libertatem, siquidem Arabes, magis quam Romani liber

talem retinuerunt, quam quidem omnibus divitiis, omnibusque commodis ipsi praetulerunt. Hos per tot secula nullus unquam subegit, ne Romanus quidem populus, neque Vel etiam Turcarum Imperatores, qui ipsos ipsorum imperio subigere tentantes, saepe Arabum vires frustra, S magna suorum clade experti sunt, atque non sine dedecore cum iis bello infeliciter gesto domum redierunt, neque eorum quenquam cepere, nisi dolo, S fraude. At contra Arabum extant multa facinora, &praeclara, ut si idoneum scriptorem nacti fuissent nullis forte rebus praeclare gestis judicarentur secundi. Inter multa, illud quod nuper accidit, dignum maxime memoria Videtur. Agris Syriae, Phoeniciae usque ad Babylonem in Asia, per multa profecto secula Arabum Princeps viribus, ct conssilio irassignis, antiquissiimus , nobililsissimus dominatur , qui eentum millia Arabum sub se habet, inter quos multi sunt equites strenuissi-

109쪽

RERUM AEGYPTIARUM Lia. I. CAM XX. 8 c

mi: decem vero millia pro ejus custodia selectissimi. ΙΙic equas habet, quarum quaelibet duobus millibus aureorum pellimatur; illasque quas bello idoneas fore judicat, camelarum lacte tantum , quarum quaeque quotidie ad libras quindecim praebet, per unum , S alterum mensem nutrit, nihil aliud pro cibo, ct potu iis exhibens, non hordeum , non herbam, non aquam: quo Victu eae adeo agiles, S promptae ad omnia fiunt, ut non modo currant , sed perinde ac volucres Uolent. Ab eo omnia loca circa Euphratem, S. Tigrim flumina occupantur. Hyeme versus Babγlonem , utpote loca calida castramentatur. Vere autem, S aestate inter Damasiacum, S Heliopolim. Omnes per ea loca transeuntes vectigalia persolVunt, omniaque aromata, atque aliae merces, quae CXIndia in Syriam, Persiam , Mediam, S Armeniam conVehuntur, ei tributum dant, non minus quam faciant Villae Omnes, atque vici: quod ni faciant, eorum filios Princeps surripit, eosdemque obsides tenet, quoad, quod vult, ii persolvant. Ut hunc per insidias Turcarum Imperator, quando Vi non posset. caperet, Heliopolim Venit in Syriam, atque ei fide data, muneribusque ad eum missis simulata amicitia, ita per Legatos cum eo egit, ut ad ipsum una cum filio robustissimo, in armis exercitatissimo, atque matre veniret. Cumque ii tres ad urbem accessissent, filius, S ejus mater ingredi recusarunt sic aliquo numine inspirante) dicentes neutiquam convenire Turcae, natura infidi, fidei sese omnes committere. Pater igitur solus urbem ingrestiis honorifice fuit eXceptus, chlamJde aurea ab

Imperatore donatus , aliquibusque priefecturis datis, deinde discedens, ab aliquot in insidiis positis occisus est Quo facto, cum se nihil secille Imperator sciret, nisi S iuvenis filius, atque mater Occiderentur, tria hominum millia extra urbem per varias portas misit, ut utrumque Occiderent. Quos Conspic

tus juvenis, id suspicans quod patri acciderat, matrem equo imposuit, atque S ipse equam conscendens adeo strenue segesiit, modo matrem ut festinans fugam arriperet compellendo, modo hostes repellendo, modo huc, modo illuc in ma- Iris, & nonnullorum suorum qui sex numero uon eΣcedebant

110쪽

PROSPERI ALPINI

subsidium occurrendo, ut illaesus triginta Turcas occiderit, m tremque servaverit. Duae equae sub eo ea die prae labore corruere , in quarum locum S tertia ei ad manus fuit ex ipssius servis: consuescunt enim in his regionibus omnes, non modo ad bellum sed S alio proficiscentes, plures equos secum ducere, quos aut pueri conscendunt, aut alii manu ducunt. Tandemque Turcae quoniam ipsum ad multum itineris fuerant secuti, eo deducti sunt, ut metu multi in aquam se conjecerint: quod praeclarum facinus hunc juvenem apud Turcas formidabilem reddiciit: Turca autem ne continue ejus loca ab Arabibus de-

vallarentur, ipsi juveni ultro stipendia detulit, multorumque

locorum praefecturam ei concessit. Hodie vero hujus gentis consuetudo est, ut ad jusjurandum omnes eorum filios adigant, ne unquam locum muris cinctum ingrediantur, neque Turcarum fidei, aut juramento credant, cum revera omnium gentium, quarum memoria ad nos pervenit, sint maXime pessuri, Omniaque

dicta insidiis S perjuriis conturbent, ct quemadmodum nullum vinculum ad stringendam fidem jure jurando majores arctius esse voluerunt, sic hi nihil juramento majus ad decipiendum invenere , idque non modo publice, sed privatim. Hujus contrarium servant Arabes, ut nullus unquam fuerit inventus qui fidem violavit, quod nostratum multi, qui ad Arabes aere alieno, aut alia de causa fugiunt, eXperti fuerunt. Adde hic aliud Arabum fortitudinis exemplum, quo illorum S sortitudo, Scontra hostes pugnandi peritia, & strenuitas melius intelligitur. Anno MDXXXI. quo tempore ego Cairum Veneram, Arabum princeps alter caput Arabum vulgus vocat) qui ei AEgypti provinciae quam Sait Vocant, cum aliis multis, dominabatur , huic Turca in ea provincia aliquot praefecturas locabat centum mille aureis in annum. Cui tamen aut parum , aut nihil solvebat , neque ReX Turcarum tota sua potentia ipsum subigere potuit, neque a praefecturis, S dominio illorum locorum depellere: si1 enim maximis viribus ipsum quandoque oppugnare tentaret, ille ad deserta, & montana fugiebat, ubi vero aliquando cum Turcis congrediebatur, magnam

inter ipsos caedem faciebat. Hinc Turcarum Reae ipsum magno odis

SEARCH

MENU NAVIGATION