Prosperi Alpini Marosticensis, philosophi, medici, in celeberrimo Lyceo Patavino pharmaciae professoris ordinarii, hortique medici praefecti, Historiæ Ægypti naturalis : pars prima ; qua continentur Rerum Aegyptiarum libri quatuor

발행: 1735년

분량: 351페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

RERUM AEGYPTIARUM. Lin. II. CAP. III. 93

pulsi eo tempore quo in Templis ea die orantes morantur, claudunt omnes Italos , Gallos , Anglos , ct alios omnes

Christianos exteros intra suas sedes mercatorias , secumque claves retinent, neqU2 ante Orationem finitam sinunt ipsa

rum aedium portas aperiri, eosque domum egredi , idque faciunt quod ab ipsis timeant ne eo tempore quo ad orandum sunt occupati, urbs capiatur , e Turcarumque Imperio adimatur. Habent & Mauri complures religiosorum ab ipsis caetu comprehensos. Primum, ex iis quidam sunt, qui sacra administrant, Mahemetis Legem interpretantes, psalmos canentes, & aliis modis in Templis servientes , qui uti &nostri Presbyteri magnos reditus habent quibus commode vivant. Hi uXores, ut alii homines ducunt, atque etiam servas pro uXoribus multas habent. Habent S Monachos habitantes in Caenobiis longius ab hominum commercio positis Dervis hos vocant) qui vitam caelibem ducere profitentur : omnesque litterarum studiis Operam crint , praesertimque Philosophiae, atque Theologiae. Habent viridaria amaenissima, in quibus tota die morantur , varios libros legendo. Unum crenobium eXtat extra urbem paulo infra locum, qui Sbechie nuncupatur, in quo habitant monachi fere quadraginta , viri sane perhumani, praeliberales , atque nostris Christianis perquam familiares , qui inter omnes doctissimi ab omnibus aestimantur. Illi vero S Dominico a Rege Nationis Venetae Chirurgo, & Pharmacopeo , atque mihi Medicinae causa fuerunt, dum inibi viximus, admodum familiares: libentissime disputant, atque etiam de Mahemetes vita, ct lege, atque libere cum iis sepius de multis disputare potuimus. Mirum certe videtur , illos etsi Mahemetanam sectam sequantur ut ipsorum aliqui mordicus eam ipsam teneant, ac defendant esse variarum opinionum nonnulli Atheistae videntur: alii disputant de mortalitate animae insistentes Epicureorum dogmatis: alii pie immortalitatem defendunt: complures sponte Christi fidem Mahemetis sectae praeferunt , Vitamque S mores obscenos Mahemetis maxime detestantur, adeo ut non pauci fateantur ipsum neutiquam Deum Opti-

122쪽

mum Maximum sibi amicum habere potuisse, quinimo potius

Deo suis pravis moribus, atque vita CXecrabili maxime invisum esse oportere. Hi cum egrediuntur Coenobium singuli bini ssimul semper ambulant, raro per urbem, sed loca fere semper solitaria frequentant; semper secum gestant librum legis ipsorum, quem At Coran nunCupant. Tertio plures sunt, quos Mauri Si ech vocant: Nostri, Santoni. Siecti nomen Λ-rabicum hominem quassi ex sanctitate, atque ex insania mixtum exprimit. Hi per urbes, oppida, ct villas solummodo uno indusio ex panno lineo vestiti diUersantur, tanta vivendi libertate, ut quaecumque facere ad libitum , vel injusta, vel inhonesta illis permittatur, nullumque improbitatis genus reperitur , quod si libet non faciant. Ubicumque panem, carnem assatam, eduliaque in foro offendunt, libere iis vescuntur absque impendio ; ad libitumque omnia quae volunt, gratis comedunt: quin imo tantum abest, ut qui vendunt , haec aci victum de iis sua comedentibus conquerantur , ut potius Deum summe laudent, quod Vir sanctus dignetur apud ipsos ali. Illi etiam Sanctones mulierem quamlibet, quam in Via offendunt, sit placet, aliquo manu ducunt, S coram hominibus cum ipsa omni pudore posito, ut bestiae, coeunt. Quae muliere3, Vel etiam ipsarum consanguinei, minime de eo actu illicito conqueruntur, satis illis est dixisse , illi parcendum esse, quod vir sanctus semiinsanus sit. Unum ex iis a prima die in qua urbem Cairi ingressus sum usque ad meum discessum semper habui infestii mimum , ut fere semper in ea maxima urbe tibique locorum ipsum offenderem, a quo semper aliquid molestiarum, S contumeliarum accipiebam, atque ita aliquando , ut mihi insidiae illius causa a Maratris facile paratae fuissent, nisi Praetorianum militem securitatis causa mecum habuissem , cujus bactria ipse timebat:

Non umquam miracula coram multis me vidente facere instituit, quod ut faceret, frustum terrae manu altera accipiebat, populoque

ipsum ostendens petebat quid id esse ipsis videretur, qui cum statim terram esse singuli respondissent, continuo oculis suspe-6tans coelum, quaedam ore susurrando astantibus inquit: Ve

123쪽

RERUM AEGYPTIARUM. Lig. II. CAP. III. 9srum quidem respondistis illud terram esse, sed qui nostro

Prophetae Mahometi fidem habuerit, me orante, in saccharum mutabit, atque ita eo modo quo circulatores decipere solent , loco terrae quam ostenderat , sacchari frustulum illis tandem ostendit. Quod miraculum cum Omnes magno clamore laudassent , ad me conversus ait , quid tibi videtur Z cui cum respondissem optime factum, & magnum merito videri mitaculum, & intellexisset me ejus deceptionem recte perspestam habere, ut me ignominia aliqua assiceret, detracto indusio, pudenda mihi detexit, magnasque hernias, quae eX cole turpiter pendebant. Ego Vero tandem antequam Cairo discederem, forte cum quadam die ipsum in Hebraeorum via solum offenderem , USque adeo pU-gnis deverberavi, pedibusque proculcaUi, ut talem memoriam sic de me ex AEgypto abeunte illi reliquerim. Demum non pauci in deserto proximo sunt ex Mahemetis asseclis, qui Eremum religionis ergo incolunt, ibi vitam asperrimam ducentes, perinde atque ex Christianis multi ita vivunt Deo toto spiritu servientes. Miseri quidem, S iterum miseri, qui cum in hoc mundo vitam miserrimam ducant, post mortem quoque luent paenas suae infidelitatis: quod eo miserius videtur, cum Vitam innocentissimam vivant, semper admirantes mirabilia quae fecit Deus, ipsum collaudantes, laudesque perpetuo canentes, & assidue orantes, jejunantes: Quam erga etiam Christianos benigni, humanique sint, seque nobis praebeant, dici satis non potest, atque ego ipsorum eXimiam benevolentiam saepe cum iis versatus eXpertus sum. Deus illorum ignorantiae misereatur. Habent Mauri omnes quovis anno jejunium triginta dierum, quod vocant Rhamadam, in quo nihil in die, scilicet ab ortu solis, usque ad Occasum, co- modunt, nihilque bibunt: Nocte vero tota edulia varia ingurgitant plebei. Non pauci Vero nobilium etiam noctu severius jejunium quam alii multi faciant eXequentes, modice S comedunt, & bibunt. Assidue nOftu orant, collaudantes Deum magnum, S suum Prophetam Mahemetem. Singulis fere duabus horis turres ascendunt Sacerdotes, mirum in modum

Deum p

124쪽

Deum, ut dixi, collaudantes. Alius vero ex Sacerdotibus singulis sere horis noctis in vicis singulis urbis cum multis instrumentis musicis mutum , surdumve, atque ingratum sorium edentibus, & clamoribus populum eXcitant, ut audiat suas clamosas orationes ad Deum magnum , quem Vocant

Allacubar , S ad Mahemetem, quem itidem vocant Resul Alla, S Abibi Alla, id est Dei prophetam, S Dei amicum:

postea hortantur Mauros audientes caxere a peccatis, S recte secundum sanctam Legem Mahemetis ut rivant, S quae praecipue debeant in ea servari ab ipsis particulatim eXprimunt, inter quae praecipuum illud est, ut viri suis Uxoribus satisfaciant : quod mulieres audientes si1 tunc ipsarum mariti dommiant , illico eos eXpergefaciunt, dicentes, Com , Com; id est, surge, surge, S audi praecepta legis. In Templis singula unaquaque nocte publice Sacerdotes Theologi concionantur, quam sane concionem plerique Maurorum, maximeque Nobilium, quos vocant Chiclebi, assdue frequentant, habentque Concionatores doctissimos, qui instituunt dissertationes elegantissimas , S utilissimas pro illorum secta, ct comprobanda , S confirmanda. Mirabile dictu est quot, quantaeque Lampades in tota Urbe noctibus iis accenduntur: usque adeo enim iis luminaribus, quae non habent numerum, Π OX clara redditur, ut non minus quam die homines noctu Templa adire queant. Habent, ct inter dies praecipue festivos quosdam in quibus faciunt commemorationem Sacrificii Abrahami. Vocant hos dies Lateram; unusquisque qui potest occidit illa die arietem, vel agnum, vel vervecem in illius sacrificii memoriam, unde innumera in parietibus domorum, atque in ostiis manuum hominum eZ fmguine occisorum animalium conspurcatarum vestigia a multis relicta. Haec sum ciant obiter dicta de iis, quae ad Mahemetanam sectam faciunt. Nunc de vera in Deum religione, quam ibi Christiani servant, sermonem instituamus.

125쪽

RERUM AEGYPTIARUM. L1h. II. CAP. IV, 27

Capuae IV.

De Chrisianis qui Arantum habitant,

Si primo de Graecis.

EX Christianis AEgyptum habitantibus, primo loco dicemus

Graecos, qui habent pro suis Sacerdotibus Caloyeros. quique S Alexandriae, & Cairi, S in Monte Synai nunc vivunt , separati a Romana Ecclesia , quod schismatici sint.

Illorum Patriarcha olim Alexandriae residebat, nunc Cairi manet. Vivunt vitam innocentissimam , asperrimamque , fere semper jejunantes, magnaque devotione, sanctitateque cultum divinum exercentes. Ex iis Sergius S ipse unus fuit, qui cum non, ut in ejus fuerat optatis, in Patriarcham Α- lexandriae a suis Caloyeribus eligeretur, iratus, MahometRnae sectae auetor praecipuus creditus est. Ipse enim fuit qui Mahe- metem perdocuit, & adjuvit: Mahemetes enim ne vel etiam legere, aut scribere noverat ; sua quidem placita confirmabat subscriptionis loco manu atramento denigrata chartae adhibita, ac sua manu sigillando. Legem , quam Mahemetes promulgaVit, Sergium scripsisse affirmant. Dicunt plures, cum Mahemetes esset prope Sues, civitatem penes Mare Rubrum positam, cum magna hominum turba ipsum insequentium, in loco I Sues semidiei itin re distante, ubi puteus erat profundus sine aqua, ut videretur veluti Moses a Deo in monte Synai legem accepisse, eamque suis postea publicasse, eundem , Sergio Monacho, librum, in quo Mahometana lex ab ipso fuerat perscripta, secum habente, clam demisso in fundum putei, coram turbaeXclamavisse. Videte librum in quo a Deo scriptam legem habebitis, S statim illis ostendisse librum ex toto similem ei, quem Sergius in fundo putei stans habebat, hoc excepto, quod in ejus chartis nihil prorsus scriptum erat, quem funicu-culo parvo ad Sergium demisit, qui eo a funiculo detracto, alte

126쪽

puteo postea extractum,Mahemetes populo publicavit, juravitque coram illis hanc legem a Deo in eo libro scriptam fuisse, foreque propterea ab ipsiis religiosius observandam: quumque vidisset illud turbae plaeere, inquit: quicumque meus fr/ter dici cupit, in mei memoriam lapidem in hunc puteum projiciat, quo dicto, statim singuli lapidem projecerunt in puteum,

quibus puteus momento temporis oppletus est, intusque in fundo putei Sergius lapidibus obrutus vitam finivit. Nunc etiam Omnes qui, illuc transeunt, lapides in puteum projiciunt in Μahemetis memoriam: Unde saepe in anno coguntur vicini populi lapides e puteo extrahere , ipsumque pervium facere, ut peregrini possint ad libitum lapides more solito in ipsum projicere. Non me latet alios alio modo haec do Mahemete scripssisse, nihilominus AEgyptios fere omnes Christianos hoc modo Mahemetis historiam constantissime retulisse, non semel ab ipsorum primoribus, sed saepe audivi. Illis vero Monachis Caloheribus e quibus fuit Sergius, Mahemetes immunitatem de singulis, & ad victum, S ad vellitum attinentibus , concessit, quam ipsi in charta pergamena scriptam usque ad illud tempus habuerunt in quo ego Cairi fui, quamque S manu propria scriptorio atramento infecta instar sigilli impresserat, atque subscripserat. Hanc anno MDLXXXIII. Hebraimo Basiae tunc AEgypti Pro-Regi coacti fuerunt ostendere, cum Alexandriae Malem quidam, id est publicanus, qui mercium inibi introeuntium , atque eXeuntium vectigalia egigit, illos Revere dos Monachos coegisset de quadam vini quantitate. EX Creta insula ad ipsos naVi convecta vectigal solvere , nunquamque

illi amplius vectigal ob eam immunitatem sibi olim a Mahe-

mete concestam solVissent , Pro-Regem adierunt supplicantes supplicantes ei, ne cogeret illos solvere, cum semper immunes fuerint a quacumque selutione propter illis concessam a Mahemete immunitatem, quam cum Hebraimus coram altilli

multis in auditorio publico legisset, S recognovisset impreΩ sam manum Mahe metis sui prophetae, Hebraimus illico. ipsisus

capiti eam, ut Turcarum moris est, honoris causa superposuit ac dixit : Dedecus est , ct magnum sane , hasce sancta nostri

127쪽

RERUM AEGYPTIARUM. Lin. II. CAP. IV. D

Lostri prophetae reliquias in manibus infidelium relinquerer

ex quo Pro-ReX eam retinuit immunitatem, alteramque ejus loco ei suffecit, omniaque quae petierunt libentissime in Mahe- metis memoriam concessit. Illorum multi habitant in Coenobio, quod habent in monte Synai, quodque muris altissimis, fortissumisque metu Arabum undique cingitur. Ab hoc Coenobio aclmilliare Italicum distat locus in quo fuit inventum corpus Beatae Catharinae, Alexandriae martyrio ob Christi amorem inte emptae , cujus quidem corpus, ea mortua , AleXandriae numquam amplius conspectum est: quod postea per somnium quidam Sanctus ex CaloFeribus, monasterium montis Synai cohabitantibus, commonitus, sub quodam lapide invenit, atque in illiusce monasterii templum reposuit, quod profecto a nullis quam ab Angelis miraculose illuc in altissimum illum montem, ab Alexandria mille milliarium spacio distantem, deferri potuisse nemo inficias ibit. Omnes quidem eos Monachos sanctissime semper inibi vixisse apud omnes AEgyptios constat; illosque, Sullanorum AEgypto imperantium aetate, maxime in religione Christiana floruisse , ipsorumque quendam olim Patriarcham, ebant, ct vita innocentissima, re ligiosissimaque , S miraculis in ea urbe celebrem fuisse: de quo inter alia miracula hoc cuidam Regi Sullanorum olim illuxisse assirmabant: quippe cum a Rege Hebraei cujusdam illis Monachis inimici suasione persuasio, ille Patriarcha interrogatus, an verum sit, Chrntum in Evangeliis dixisse; Quicumque Christianus sit, non debere timere, etiamsi quid

mortiferum biberit : cui statim cum respondisset, verisiimum este, tunc inquit ReX, te ut tali die coram me cum te voluero, Venenum bibas, parato; ille, cum annuisset se, quod voluerit, lubenter facturum, dimissus est. Qui postea cum assidue ad Deum orasset simul cum omnibus suis Monachis, ne Dominus pateretur quicquam adversus Veritatem Euangelicam

dedecoris ab inimicis fidei Christianae fieri; quadam postea

die ad Regem evocatus, coram Rege Hebraeoque, qui ipsum ad id, ut experiretur Christianam Veritatem, Regem permoverat, cum oblatum sibi calicem erystallinum exitiali veneno

128쪽

PROSPERI ALPINI

plenum Regis jussu bibendum, accepisset, atque ea etiam conditione, uti Hebraeus Regem prius instruxerat, ne Crucis signum super calicem bibendo venenum, facere Patriarchae liceret, Sanctus Patriarcha fidei Christi plane confidens, accepto calice, ad Regem versus, manu signum Crucis super venenum faciens, inquit: non vis etiam ut hoc crucis signo me muniam i S continuo venenum bibit. Postea Rex post multum tempus videns Patriarcham a veneno nequidem mortuum, sed neque ullam ab eo sensisse molestiam, plurimum admiratus est, praesertimque cum sciret illud fuisse ex summe mortiferis. Interim Patriarcha petiit a Rege, ut illud vitrum diligenter abstersum plenum optima aqua ipsi Hebraeo concederetur , quod acceptum Rex Hebraeo obtulit, ut ejus aquam biberet: Hebraeo vero renuente eam aquam bibere, ReX summopere ob id iratus ei dixit: ille bibit in hoc vitro Venenum, S tu times puram , optimamque aquam in Vitra diligenter deterso, S abluto biberet qui , cum Rege jubente aquam bibisset, paulo post quassi veneno jugulatus coram Rege in te riit , non absque magna, & Regis, S aliorum , qui in er-

fuerunt admiratione , si que Veritas Euangeliea in Reverendo Patriarcha coram Rege magno miraculo confirmata, atque aucta est: Et hac de Graecis Chri itianis. CAPUT. V.

De Christianis Cophiis, S de Reberendis P uitis qui in Aserptum mus fuerunt a Ponti ces Maxi

mo Gregorio XIII., ut Natio Cophta Ecc sae Romanae concitiaretur. IN AEgypto Christiani partim sunt exteri, partim patrii. Exteri fiunt, qui ex variis mundi regionibus in AEgyptum mer-Caturae Causa Veniunt, cujusmodi praecipui Veneti sunt, Galli, Angli, Rhagusini, Florentini, & Siculi. Ad hos vero

129쪽

RERUM AEGYPTIARUM. LiB. II. CAP. V. 1 o I quotannis duos Fratres Franciscani e Hierusalem veniunt in AEgyptum , ut ipsorum Curam spiritualem habeant, quorum unus Confestar est, alter Praedicator. Patrii vero Christiani Cophii dicuntur , qui propter haeresim Eutychis, quam secuti sunt, negantes in Christo duas naturas, scilicet humanam,& divinam, ab hinc mille forte, S ducentos annos ab Ecclessia Romana orthodoxa separati , S in AEgypto, S in YEthiopia vixerunt sub disciplina Christiana unius Patriarchae, quem Abuna nuncupant. Huic vero Cophtorum Patriarchae Ethiopiae Rex Regem Abassipe vocant) unoquoque anno duodecim millia aureorum, atque munera mittit, Cophii autem in AEgypto habitant ad quinquaginta millia , qui si si omano Pontifici obedientiam praestarent , nostris Christianis in omnibus antecellerent , cum fidem nostram adeo acriter defendant, ut probra quaeque pro Christi nomine sustinere parati sint, qui quamvis sub infidelium imperio vivant, & ab eis quotidie injuriis, contumeliis, Verboribus, atque magna ignominia divexentur, bonisque saepius spolientur , nihilominus Chri siti fidem neutiquam mutare velint in turpem Manem elis sectam: quod si facerent, ab iis molestiis liberi evaderent, quietam que, S tranquillam Vitam sibi pararentc Sed ipsi mundi divitias prae fide contemptui habent, maluntque Christiani in maxima servitute esse , quam ea derelieta imperare. Saepe ipsorum aliqui pro fide martyrio extincti sunt , cujusmodi fuit ex ipsis quidam qui propter scomtum comprobatum morti damnatus , fidem nostram in Maahemetis sectam fragilitate Vitae una die mutaUerat , atque

altera cum illud fecisse plurimum S poenituisset, S ad Deum ingemuisset, adiit Pro-regem in publico auditorio, eique cum dixisset, heri ebrius, S fatuus renui Christi fidem, nunc so

lutus ebrietate , atque fatuitate , Mahemetis falsi Prophetae sectam itidem renuo, illicoque magno Clamore, Ut ab Omnibus Mauris in aula aditoria audiretur , caepit Christi fidem supra omnes magnis laudibus concelebrare, qui cum alia muliata ad confirmandam Christianam fidem viva voce intrepide dirissiet, continuo serreis uncis ad portam Bab elis appen-

130쪽

PROSPERI ALPINI

sus est, ut moreretur qui tribus diebus ibi appensus vixit, semper vel etiam moriens Christi fidem laudando. Cophii prumum quod ipsorum filios docent , atque ut eorum insideat mentibus student, hoc est: veram scilicet, solamque in toto orbe terrarum esse Christi fidem, quem Mesilia appellant, adeo ut, si a puero bimulo cuias sit quaeras: Mendit et Mesilia, idest lege Christi, responsum habeas. Nos merito derident , atque maxime redargnunt, quod ex nostris nonnullos tam facile fidem relinquere, atque falsam illam Maurorum amplexari, Videant, nec multo post ei sese adeo deditos ostendere, ac tyrannidem in eos eXercere Observent. Tum

cae, ut plurimum Christianis, qui fidem renuerunt, quod suis fideliores sint, custodibus utuntur. Quam omnes Cophii Sanctos singulos colant, ipsorumque festos dies, atque asperis jejuniis utantur, crebrioribusque , satis quidem diei non potest: quinimo si Cophtorum jejunia nostris Comparentur, nostra lautissima convivia absque dubio videbuntur. In Patriarcham illum solummodo eligunt quem vere caelibem esse norunt. Hic . cum decem millia aureorum censum in annum habeat, eos omnes , ut notum est, pauperibus, & caenobiis

distribuit , 11bique neque necessaria servat, sed quotidie emendicatis vivit. Duo monasteria Cairi habet, alterum virorum , atque alterum mulierum. Sunt & illic quatuor alia Monasteria, Divi Antonii unum, alia Divi Macarii, de qui- hus postea: quae Omnia alit ex iis reditibus, quos ex Christianis colligit. Assidue per totam provinciam Christianos vi- stat, Asinum conscendens, baculumque manu gerens, nec non & Crucem argenteam pulcherrimam , quam AEthiopum Rex ei dono misit: multos Episcopos, ct Archiepiscopos sub se habet. Sese libentissime Romanae Ecclesiae conjungeret,

ni plebem timeret , quae tot annis in antiquorum erroribus vixit. Multis enim novum est cum audiunt esse Pontificem eorum Patriarchae superiorem. Sperabatur tamen noltra setate omnes illos Romanae Ecclesiae Obedientes futuros, opera

praesertim Reverendi Patris Johannis Baptistae AEliani , Sacerdotis religiosi e Societate Jesu, viri innocentissimi , Somni

SEARCH

MENU NAVIGATION