Prosperi Alpini Marosticensis, philosophi, medici, in celeberrimo Lyceo Patavino pharmaciae professoris ordinarii, hortique medici praefecti, Historiæ Ægypti naturalis : pars prima ; qua continentur Rerum Aegyptiarum libri quatuor

발행: 1735년

분량: 351페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

omni sanctitate spectandi, a Gregorio XIII. Pontifice Maximo ad Cophtorum cum Romana Ecclesia reconciliationem

in AEgyptum primo misit , qui toties sese , vitamque propriam periculis , mortique pro fide Catholica committere non dubitavit, atque cum ipse Linguae Arabicae peritissimus esset, merito hoc illi onus impositum fuit , cui postea Socius, Reverendus Franciscus Saxus, theologus e . Jesultarum itidem societate doctissimus, adjunctus est. Primum namque AElianus una cum Johanne Bruno, Theologo spectatissimo, Maronitas, montes Libani in Syria habitantes, Sacrarum Litterarum in historiarum cognitione celeberrimi, cum a multis quidem in fide autiquis erroribus primum expurgasset, atque ad Romanae Ecclesiae gremium reduxisset: impie enim ii credebant Spiritum Sanctum ab uno Patre procedere, humanasque animas, ubi e corporibus evolassent, certis in sedibus ad extremum usque judicii diem detineri , licere nuncium uxori remittere, infantesque ante quadragesimum diem baptis male lustrari non debere: in . Egyptum venit Anno MDLXXXII.

atque in Cairi urbe perpetuo quoad discessit, mansit in domo Pauli Mariani civis Veneti, atque pro Rege Galliarum

Consulatum agentis: viri sane non minori in AEgypto auctoritate quam liberalitate spectatissimi, qua omnes peregrinos domi libentissime recipiebat , atque praeter modum honorabat , summam illis ostendens benevolentiam. Tunc enim Cophtorum Nationis speciatim protector erat, Virque ingenio maxime versatili, Linguae Arabicae, Turcae, Graecae, &Gallicae peritissimus. Apud ipsum Marianum AElianus semper , haesit cum suo socio Mario Romano, qui postea Alexandriae, febre tertiana pestilente interiit. Paulo post venit ei in auxialium Franciscus Saxus Neapolitanus cum suo Socio Francisco Bona Mediolanensi, qui omnes in sedibus . Mariani fuere benignissime suscepti: quin imo illis partem suae domus cessit, ct pro illorum habitatione, S pro templo etiam constitueri do. Itaque cum Johanncs Baptista Aelianus primum Mariano summi Pontificis desiderium aperuisset, rogassetque ut illus protector esse vellet, di in tam utili, & honorabili

132쪽

io PROSPERI ALPINI

Reipublicae Christianae opere obeundo ipsis suum auxilium quod maximum quidem auctoritate sua apud Cophtos sibi

dum vellet pollicerentur non denegaret, tantumque beneficium suffragationem a summo Pontifice perpetuo plurimi aestimatum iri , S non absque digno etiam praemio ab eodem Pontifice fore compensandum : Marianus promptissime conditionem accepit, ct omnem favorem ad eam rem, quoad vires ipsius extendi pos ent , pollicitus est. Quod & fecit; antea enim duo Sacerdotes , a Pio IIII. summo Pontifice in AEgyptum ad Cophtorum Nationem Ecclesie Catholicae reconciliandam olim misit , vix cum Patriarcha Cophtorum loqui potuerunt; nam saepe audivi hi everendo Presbytero Antonio Palmerio Anconitano, qui S Capellanus multorum Consulum & ii secretis illorum triginta , & plures annos Cairi vixit: Cophtorum Patriarcham iis Sacerdotibus impie respondisses : Non posse , qui Sacerdos esset pauperrimus, es e mendicatis Vi Veret, cum Pon

tifice Maximo, tot Civitates, & Provincias , divitiasque in

mundo postidente, conciliari, cum esset inter utrumque proportionis nulla convenientia O responso eos Sacerdotes

remistas fuisse , S non absque magno vitae periculo eX AEgypto abiisse : Itaque Mariani favore factum es , ut cum phtorum Patriarcha complures Episcopi , S alii Sacerdotes Cairi in domo ipssius stapius ad tractandum de eorum haeresi fuerint convocati qua occasione innumeri fere semper ex Cophtorum Religiosis apud Marianum, atque apud Jesultas familiariter versabantur. Ego enim huic negotio sem per interfui, atque quoad potui , ipsum , quando medicinae faciendae occasione sepissime cum ipsis, aegrotos eos visitando, de praecipua illorum haeresi egerim. Quod negotii, etsi primo cum coeptum esst, suas habuerit ex multorum Cophtorum ignorantia dissicultates, qui dicebant in haeresi de duabus naturis in Christo , licere blattamis , idest eas mente contemplari posse, illas Vero duas naturas, humanam quippe , atque divinam esse, assirmare , blasphemum esse.

133쪽

RERUM AEGYPTIARUM. Lis. II. CAP. V. I Os

diligentia studebant illorum mentes ab antiquis his erroribus expurgare , scripserunt de eorum haeres 1 libellos quosdam Arabica lingua exaratos, in quibus quoque Sancti Cyrilli cujus doctrinae omnes , cum eX suis is fuerit, aquiescunt aucto ritate declarare , & illulirare veritatem hanc , sedulo stud erunt. Quos posteaquam compluribus Cophtorum , iisque maxime qui in Theologia eruditiores aestimabantur, Reverendi Patres communicarunt , atque publicarunt, res tam

facile fuit reddita, ut ex eorum libellorum lectione veritatem fuerint ita assecuti, ut praecipui apud eos faterentur, omnia Romanae Ecclessiae modo intelligere , nihilque aliud obstabat ne illi se submitterent omnes Romano Pontifici, quam ipsorum Patriarcha, qui nondum. Veritatem Catholicam probe intellexerat , qui orabat Deum, & orare suos Sacerdotes assidue curabat, ut de hac ipsa veritate illuminaretur, ut crederet ea , quae in rem Christianae Ecclesiae essent. Unde ipsius mors ille enim supra annos octoginta natus erat) pro tanti negotii expeditione , scilicet pro agnitione Catholicae veritatis a nobis , ct pluribus Cophiis expectabatur : interimque plures illorum, qui Romano modo fidem Christi intelligere a Reverendis Iesiuitis fuerant instructi , ad Romanum Pontificem proficisci tunc parabant, S praesertim Patriarchae Vicarius , qui nondum omnia secundum Romanam veritatem intelligebat, sed creteros alios eo modo erudire assidue operam dabat, isque, post mortem Patriarchae, omnium destinatione successor sperabatur. Quae omnia cum munus reconciliationis Cophthorum ad Romanam Ecclesiam finem exoptatum attingere nobis modo promitterent, eoque certius,

quod Patriarcha ipsorum , cujus solummodo incredulitas

exitum retardavit , tunc mortem obiit, a quo cum certe

ejus Vicarium in futurum Patriarcham eligendum qui in

omnibus cum Romana Ecclessia sentiebat omnes assirmarent , ipsumque futurum Patriarcham pro certo haberent, tunc ex Cacodaemone magna oborta procella, conjunctio lisee plane impedita est, atque a nulla alia causa, quam ab ea,

quam nos modo dicemus illud evenit. Paulus Marianus, o abin

134쪽

ios PROSPERI ALPINI

abhinc multos annos emerat Consulatum Gallorum a quodam , ut funt , viro Gallo , qui Gallus solus in causa extitit, quod tam amplissima Christianorum Natio, quae jam a Reverendis Iesiuitis perdocta Romano Pontifici se submissura erat, ad Ecclesiae Romanae gremium non reduceretur. Is inquam , cum Consulatum quem olim Mariano Vendiderat , redimere sibi denuo , Marianusque emptione receptum Consulatum nunquam relinquere Vellet , per multos annos ipsum eo Consulatu spoliare frustra tentavit, cum profecto Marianum & honestatis, & justiti te jura

maXime tuerentur, atque etiam una cum his magna ipsius apud Turcas proceres, ac Mauros esset auctoritas , plurimi

enim semper magna sua liberalitate in Turclas, S in AEgyptios fuit aestimatus ab AEgyptiis. Cum igitur is contra Marianum in lite diu ab eo agitata nihil se profecisse videret, nactus occasionem opportunissimam ex negotio quod in domo ejusdem Mariani de reconciliandis Cophiis cum Ecclesia Catholica quotidie tractabatur cujus occasione semper domus Mariani Cophiis hominibus, S religiosis, & secularibus compluribus referta erat, a quibus de haeresibus ipsorum cum Sacerdotibus Jesultis disputabatur, & consultabatur) coepit By- tantii apud Tureas eo auctore disseminari, quod Cairi apud Marianum in ejus domum omnes AEgyptii Episcopi cum Patriarcha quotidie consuliationis gratia simul cum Arabibus multis convenirent , non ad tractandum de Christiana fide solummodo, ut fingebant, sed forte, ut Arabes Cairi urbem a Turcarum imperio eripiant: Marianusque de iis per litteras Bygantio certior fastus, bonam occasionem nactus, Pro-Regem

2Egγpti , qui fuit Hebraimus Bassa, visitando, illum certum reddidit de iis , quae in ipsius aede quotidie a Iesu itis cum

Cophiis tractarentur , & quae ByZantii contra ipsum evulgari coeperint: ad quae Hebraimus , qui Marianum plurimi faciebat, subridens, ait : Nunquam ex te quicquam mali in me fieri credam: Marianusque dimissus est, atque abiit. Ipsisus vero adversarius ab inceptis haud desistens, non cessavit Turcarum menti inprimere, fore opera Mariani Consulis in gypto,

135쪽

gJpto, ut ab Arabibus urbs magna Cairi cito obsideretur , & eriperetur e manu Turcarum , ni cito provideretur. Quod Calumniatoris illius opera, etiam ad Imperatoris aures pervenerat. Unde cum Hebraimus ByZantio a Turcarum ipso-met Imperatore jussus esset, ut huic rumori Occurreret, quod forte, etsi nihil ab Arabibus videretur timendum, non minus

futuram in fide Christi Cophtorum cum Romano Pontifice

unionem suspectam haberet. Cum forte ea ' die qua Pro Rex Litteras de hoc rumore Bygantio acceperat, in aedes Mariani plures Cophtorum Religiosi quam ante consueverat , atque alii eadem de cansa simul convenissent , nocteque subsecuta ante auroram Judaeus larvatus in Arcem ad Pro Regem admissus, dixisset: Ρrorex, quid dormis ξ quid stas Θ Ι 1eri apud Paulum

Marianum innumeri Arabes cum Christianis simul convenerunt, &, ut ego vere exploravi, ab ipsis de nulla alia re actum, consultumve est, quam de introducendis Arabibus ad hanc urbem Occupandam : quibus distis, Judaeus dimisus est , &paulo post aurora lucescente Pro-ROX contra Marianum valde

iratus , jussit Subbasii , id est urbis praefesto , ut Sacerdotes

quoscumque Christianos apud Marianum ostendisset, ipsos cum Mariano vinctos ad se duceret: qui cum multis Chiausiis , atque aliis Turcis ad domum Mariani profectus , tres Jesultas cum uno Fratre Franeis cano Sacerdote, qui cum ipsis in- Ventus est, qui proXimis, paucisque ante diebus Hierosolymis in AEgyptum venerat , prehendit , quos omnes vinctos ad Hebraimum, qui se in insulam Mechias nuncupatam recre tionis gratia contulerat, dUXit. Marianus vero , quod plurimum a Turcis sua liberalitate aestimaretur, etiam atque etiam, ut vidit Tureas , Sacerdotes Christianos vincientes, illis clara voce dixit: quicquid de his religiosis erit deliberatum, volo ut de me quoque fiat, continuoque cum duobus Gianirgaris Praetorianis militibus, suis custodibus equitando secutus est eos eminus. Cum itaque Subbassi ad Pro-Regem eos

vinctos deduxisset, dixit ad ipsum : tibi sacerdotes quos in aede Mariani ostendimus , vincti adsunt : proinde quid tibi de iis videtur faciendum imperato. Qui respondit, quid deo a Mariano

136쪽

PROSPERI ALPINI

Μariano Consule Θ an S ipsum vinctum cum ipsis habetis 3

Responderunt : ipsum , statim ut nos ad comprehendentes Christianos religiosos adcurrere vidit , dicere audivimus ; quicquid deliberatum erit de Christianis religiosis, de me quoque futurum volo , itaque minime prehendimus, praesertim cum eos secutus ipse hic adsit; proinde imperato quid de eo fieri vis , placet ne ut S ipsum una vinciamus t Pro-rex obstupuit , quod illos Marianus esset prosecutus, ct postea jussit, ut Jesultae in Carcerem Arcana dictum conjicerentur, S Marianum abire sinerent, neque ipsum tune audire voluit. Die subsecuta ipsum Marianum in aula auditoria declaravit Magul, id est omnibus Consulatibus spoliatum. Ex captivitate Jesultarum, omnes Cophii & seculares, S religiosi, maximeque Episcopi magno terrore perterriti extra

urbem ad sua loca illico abierunt. Propter hunc casum timoremque Vereor ut per multa secula Romanis Pontificibus amplius aditus detur denuo tractandi cum ipsis de ipsorum ad Romanam Ecclesiam reconciliatione. Haecque causa extitit quamobrem tam utile ad rempublicam Christianam negotium, fere ex toto confectum, fuerit dissolutum. Μirum est, cur Johannes Boterus, historiographus nostra aetate nunquam satis laudatus, in suis Relationibus anno MDLVII. Ferrariae impressis, hanc veram causam, qua Cophthorum negotium di

solutum fuit scripserit; & postea in iisdem Relationibus, quae

Venetiis impresiae fuerunt anno MDXCVI. mutata sententia in aliam causam illud referre voluerit, scilicet in Patriarchae Vicarium, qui dubitaverit ex facta unione Ecclesiae Cophi rum cum Romana & Pontifice Romano, ii cum subditi ev serint, Patriarchae electionem , non a Coplitis amplius Episcopis, sed a solo Pontifice Maximo futuram. Hoc unum certe

scio , ipsum Vicarium ex iis , qui omnia a Iesultis perdocti

secundum Romanam Ecclesiam intelligebant, fuisse praecipuum, atque non minus auctorem , ut aliis Cophiis veritas Romanae doctrinae persuaderetur, atque aperiretur. Accedit, quod etiam non me latuit, interim scilicet quoad tempus Patria esiam eligendi esset quando ante annum integrum a mortuo

137쪽

RERUM AEGYPTIARUM. LIB. II. CAP. U. I sPatriarcha eligi non soleat se ipsum , una cum nonnullis

aliis Cophiis eruditioribus Romam iturus, ad iter parabat , ni pedes summi Pontificis Oscularetur: nulloque modo dubitare poterat, quod ea unione laeta Pontifex alium in Patriarcham electurus esset, cum is caeteris aliis in Catholica doctrina & eruditior esset, & auctor, ut dixi, quod Natio Cophia secundum Romanum ritum erudiretur , praecipuus , S maximus. Addo, omnes uno ore futurum illum Patria archam tunc pro certo habuisse. Sed quid amplius. Cum Ρatriarcha nunquam veritatem edoctus , haeresim de duabus naturis recte non cognoverit, Jesultarum desiderio ad imponendum huic negotio finem nihil seque obstitit atque Patriarchae pertinacia , spes enim erat, eo mortuo , Vicarium successi trum, qui perceptis doctrinae Catholieae dogmatis flagrabat desiderio , ut Cophii ad summum , maximumque Pontificem Romanum redirent. Quod vero Mariani adve sarius, ut eo modo Marianum, quem aliter Vincere nequiverat, Consulatu deturbaret, solus morae causa fuerit, ut tam utilis Cophtorum unio cum Romano Pontifice pene assecta dissolveretur, eo argumento certum est, quod a publico Cancellario Veneti Consulis Antonio Palmerio Presbytero requisiti plures id fassi, quo istius opera tam utile negotium dissolutum fuisse Romae postea, atque alibi liquido constaret, & etiam nunc memoria probe teneo rogatos, omnes tunc assirmasse, hoc

tam grave Christianae Reipublicae damnum in illum, ad c piendam de Mariano vindictam, retulisse.

138쪽

PROSPERI ALPINI

Te Fausi Mariano Consulatu a Pro- rege ΛΕ- rapti spoliato : aeque Rev. yesultis carcer iis , quid fuerit deliberatum.

Die altera postquam Reverendi les uitae fuerunt carcerati,

Paulus Marianus Gallorum, Ragusinorum, Tuscorum atque aliorum Consul a Pro-rege Magul factus, dignitate spoliatus, nec unquam ad Pro-regem admissus est; sperabat enim si1 ad Hebraimi colloquium veniret, ipsum forte sententiam mutaturum , seque eum benigniorem experturum. Hebraimus vero Bassa verebatur, ne, si ipsum audivisset, sua eloquentia, ct de se ipso, S de Reverendis Iesiuitis omnia ex voto impetraret , sibi per suarum iri. Unde Marianus domum ro-Versus per multos dies privatus Mercator vixit. Interim de

carceratis Iesuitis Georgius Emus, ibi pro Serenissima Veneta Republica Consul illustrissimus , vir quidem omni laude dignus , saepius Pro- regem adiit, ut carceratos Jesultas

liberaret. Frustra vero illud ab eo tentatum est, unde n cesse fuit eos in carcere , ad meliorem eventum relinquere. Interim cum ab omnibus Consulatibus Marianus vacaret , Iohannes Wrotus Anglus , vir nobilis , S scientiarum studiis eruditus, qui cum in Syria Elisabethae, Angliae Reginae, mandato primum Consulem pro Anglis creasset, in AEgyptum itidem venit, ut Paulum Marianum, si posset, quando ejus famae , virtutumque celebritas ad Elisabethse Angliae Reginae aures pervenisset, ipsaque tantum virum sibi Consulem habere, desiderasiet) in Consulem suae Nationis An. glae eligeret. Qui cum Alexandriam nave appulisset, & a quibusdam Marianum omni Consulatu exutum intellexisset , desiderio summo contendebat , ut pro sua Regina ipsum

139쪽

RERUM AEGYNIARUM. LIB. II. CAP. H. II,

Consulem haberet, ratus illud si obtinuiset, se rem gratis-ssimam suae Reginae facturum. Itaque Mariano , omni Consulatu tunc vacuo , opportunissimam hanc OCcasionem nactus,

Cairum evolavit , S cum omnes fere peregrini in domum Mariani non minori liberalitate , quam benevolentia exciperentur , ipse quoque WrOtus ab eo invitatus est, plane inscio, quod fortuna, sibi reconciliata, aliunde non minoris nobilitatis , atque utilitatis quam antea , Consulatum ei parasiet. Eadem die V rotus Anglus Mariano indicavit se ipsius alloquium eaeposcere : benigne a Mariano eXceptus ape ruit suae Reginae desiderium , scilicet ut conditionem Anglici Consulatus sibi a Regina Angliae oblati reciperet. Is Vero, hactenus adversa fortuna divexatus, cum dubitaret id ne opera sui adversarii ad ipsius etiam contemtum fieret, Reginae voluntatem literis firmatam produci petiit , unaque mandatum Turcarum imperatoris de ipso eligendo pro Angliae R gina Consule. Quibus omnibus perspestis, hilari animo oblatam sibi conditionem Consulatus recepit , ac postridie ab

Hebraimo Pro-rege Turcarum Regis mandato obediente , Gallis mercatoribus coram Pro Rege mordicus contendentibus cum Anglis , Angliae Consulatum sub Galliarum Consulatu comprehendi, animis sic utrinque concitatis, Ut fere ad arma inter ipsos deventum esset, Paulus Marianus Angliae Consul creatus est. Consul denuo pronuntiatus, paucos post dies Jesuitas, termille aureis Pro regi solutis, e carcere eduXit, nee

Hebraimo Mariani olim amanti Tmo dis plicuit ipsum rursus Consulem evasse. Unde in publico Di, an , id est in Aularcgia auditoria, a Pro-rege e Xaminatis diligenter scripturis, libris, ct aliis omnibus quae una cum ipsis Jesultis deprehenderat Subbasii, tandem Reverendi Patres liberati sunt. Unum non om mittam ex quo propenso liebraimi in Christianos quaedam observata est, quippe cum in Auditorio omnia Jesuit rum ab Hebraimo Pro-rege, Cadi Lascar, Patriarchis Turcis , atque aliis pervestigarentur, si forte quicquam esset ex quo Turcae Imperatoris inimici cognoscerentur, cum Hebraimus Capsulam Jesultarum ligneam aperiret , atque in ea

140쪽

Ii 2 PROSPERI ALPINI

Cruces parvas, habentes reliquias Sanctorum locorum, Hierosolimis receptas , coronas, atque alia Otristianae religionis ornamenta , offendisset, surgens quidam ex sitis Patriarchis Siec Ranniae vocatus, visis iis crucibus ad Pro- regem inquit: Vita des De Pro rex quam adVersarii ex iis appareant Mauris religiosi Christiani, cum haec secum teneant a nostra lege damnata Z Cui Hebraimus subridens respondit : nunquid quae in hac capsula lignea habentur, sunt gladii , enses , vel militaria tormenta , quibus nobis bellum inferre queant i Quid mirum eos haec habere, sucumque tenere ea quae suae fidei congrua sunt. Ad quae Siec Ramole tacuit. Priusquam autem ego ex .mgJpto discederem Anno MDLXXXIII. Cairi

in carcere Arcana vocato Reverendos Jesultas nondum liberatos visitavi. Carcerem Arcana Vocant, quod caeteris carceribus aliis, qui in Urbe Cairi sunt gravior habeatur , quia in eo innumeri fere sunt carcerati. Est vero locus is figura, &litudine mediocris Camerae , terreno solo , quod tamen non humidum est , optimaque sane videtur habitatio , portam unam ligneam habens, quae S clavi lignea munitur. Carcerati inibi vivunt nulla parte vincti, etiamsi ipsa illa die supplicium subituri sint. Quid multat ipsis ad libitum carcere egredi conceditur , atque foris in larga planicie etiam libere spatiari, unusque solus custos illorum a me observatus fuit , gerens manu baculum subtilem ex palmae ramis: vide ut hic

carcer caeteris atrocior aestimetur. Ego vero ut eos Patres

visitarem , custodem Carceris conveni , S rogavi ut me ad Reverendos Patres in Arcana admitteret cum aliis, qui mecum una fuerunt qui libens ostium carceris aperuit, & apertum ipsum reliquit, quoad cum illis haesimus: nos multum in carcere una cum illis loquentes praesente custode illo fuimus , sed postea in longum sermones producebamus , namque custos permisit eos carcere egredi , & nobiscum in area ampla proxima diu spatiari, nosque solos ita relinquens , diu abfuit. Neque credendum eo modo custodiri solummodo eos, qui ob leviora facinora accusati comprehenduntur, sed

etiam oui poena capitali puniri debent. Reverendus Johannes

SEARCH

MENU NAVIGATION