장음표시 사용
81쪽
RERUM AEGYPTIARUM Lis. I. CAP. XIIL
Ias empturi, secum ferentes praestantissimas auri glebas, ipsiusque Venam ponderosam , colore vigentem , quae pluribus auri guttis scintillat , in qua Vel Plures aureae lineae intercursant, aerarioque publico eas Vend Unt, Ut telaS , ac Uestes emant,
ex lana, sericove confectas. In ea regione nudi incedunt praeingenti caloris aestu ex calidi Timo caelo in quo vivunt. Maho- metes sectae vestigia insequuntur, aluue in contractibus ita se gerunt, ut merces, quae illuc ab AEgyptiis deseruntur, nullo custode ibi relinquantur. Ita severa Iustitia ea regio a suis Regibus gubernatur, ut nullus Vel etiam noctu audeat aurum , vel argentum, vel aliud quod suum non est, si in via offenderit , accipere. In istiusce gentis emporiis mos est , nihil quicquam nummis ut ematur , aut vendatur, sed omnia simul commutentur in alias merces, &, quod admirabilius est, nullis verbis fiunt contractus, sed si quis eorum quae sunt in emporio, emere vult, quod pro illo dare statuit ad illud admovet, quod si Venditori commutatio placeat, non loquens emptor rem accipit, sin minus eam non tangit, sicque apud hos emptiones, atque venditiones fiunt, &, ut ingenue fatear, si alicubi fides locum habet, in hac gente est, eaque talis Observatur, ut a decem annis ad AEgyptios Nubes quae sua non esse putant, detulisse constat. Anno MDLXXXI. Nubum Rex, ab quatuorcentum hominibus deductus, Meccham proficiscens, per
Cairi Civitatem iter habuit, Assan Bassae Proregi glebam venae
aureae decem mille aureos nummos aestimatam, dono obtulit:
At Prorex ipsium benigne excepit, eique extra CiUitatem cum toto AEgypti exercitu obviam Venit, & quamplurimis muneribus ipsum donavit. Haec enim consuetudo est, cum aliquem Regem, vel Principem excipiunt, ut ipsi, milites, equites, S equorum copiam ostendant, atque per medios armatos transeat curent, quod quidem visu pulcherrimum est.
82쪽
2 e Stragutis, accubandi AEgyptiorum usu, deque vass, apud eos in usu sunt.
Ita gyptii habent stragula pulcherrima, tapetesque, S peri-AM petasmata quibus ubique domos sternant, ibique etiam
magno artificio conteXuntur, modo auro interteXto, modo ar
gento , modo serico, unde mirum non est quod antiqui posterorum memoriae tradiderunt, stragula Babylonica octingentis millibus ab homine privato parata esse. Si quidem, S hoc tempore triclinia sunt in AEgypto maxime superba, magnique pretii, eorum maxime qui a Turcis non sunt expilati, superltragulaque regia comedunt, scribunt, S legunt, quod & antiquitus eos fecisse patet tum ex multis aliis, tum eX Cleopatrae, ultimae AEgypti Reginae, coena, qua Marcum Antonium eXCepit, a quo stupri mercede acceperat Phoeniciam, Syriam, Cyprum , Ciliciae magnam partem, Judaeam, & Nabatheorum Arabiam, in qua ducenta & quinquaginta aureorum millia uno ferculo secundae mensae consumpta sunt, uti Rhodius Socrates auctore Athenaeo scripsit. δε Cum autem Cleopatra Obviam processisset Antonio in Ciliciam, ibi Convivium Regium, opiparumque instruxit, in quo aulicum omne instrumentum au- is reum erat, gemmis etiam confertum, singulari Vasculariorum ,, artificio. Erant etiam parietes purpureis, aureis peripeta-- sinatis obtenti. Duodecim igitur ad hunc modum tricliniis constratis, S instructis, Antonium ad convivium Cleopa-- ird, quosdamque primorum Vocavit, quos ei visum fuit. Ibi is Antonio apparatus magnificentiam cum stupore admirante ;ia omnia se illi dono dare respondit, S subinde in diem poste-urum coenam ei condixit ; ad quam cum venisset ille postruis die comitatus amicis. & proceribus, eo splendore Cleopa- tra, atque ea opulentia convivium instruxit, ut hesternus se apparatus despicabilis prae eo videretur. Ac nihilo secius is parato convivio, omnia itidem donavit, visenda sane munifi-
83쪽
RERUM AEGYPTIARUM Lin. I. C p. X lV. ys
is nificentia , cum unicuiqUe convivarum permitteretur , is S lectum in quo accubuisset, ct Vasa aurea praeterea au-- ferre, ita ut cuique lectisternio cesserint. His peractis subis ingressum Antonii comites, prout dignitate aliqua praecelle -- bant, ita partim lecticas gestatorias cum servis lecticariis, si partim equos instratos argenteis ephippiis reserebant, quiis bus omnibus Regina ea, ct face presu centes a sectas, digredien-- tibus repraesentaVit. si Sumptuose adhuc Vivunt in Egγpto, epulasque lautissimas habent, optime instructas, S cupedias. odoratis summopere delectantur, ut S pauperes indusia ligno aloe sussitent. Mosco, S ambaro, nec non Zibeto, S Bel-guino abundant. Ut Omittam reliqua Odoratorum genera, quae
sunt stγrax , blaeta B3Zantia , id est unguis Odoratus, multaque alia, quae apud eos nullius sunt pretii. Janci odorati pulvere
modo solo , modo cum aliis semper manus laUant, quem e- Meccha deferunt. Anaclinteria habent ex holoserico villoso, S lodices sericeas , atque ea quibus eorum cubilia Circumteguntur manu docta ex serico , S auro sunt confecta, variis floribus, S animalibus intertextis, in quo quidem opere Ob eundo mulieres AEgyptiae omnes alias mulieres antecellere di cuntur. Usum Vasorum aureorum, S argenteorum AEgyptii rejecerunt , ubi murrhina Vasa adinvenere ; quae ex India asseruntur, S ex ea regione quam Sini Vocant, ubi conficiuntur ex variis lapidibus, praecipueque ex Jaspide. Meritoque haec Vasa Omnibus aureis, S argenteis praeferuntur Vasis, tum quod mundissima sunt, nec unquam inqUinetatur, tum quod Vim quandam obtineant, & cordis rohorandi, & venenis resistendi ,
cum eX materia constent, quae antidotus est ad venena omnia , a qualitate, Ut Unt, Occulta. Varii coloris, S generis sunt hujusmodi Vasa, quaedamque praestantissima reperiuntur, quibus utuntur Reges, atque Primates, adeCque a Mauris magni fiunt, ut periti multi inveniantur, qui ct fracta resarciant, hique nulla alia arte vivunt. His vasis, varia fetilia, quorum apud eos usus est ad potum aquae addimus. Primum AEgyptii ea ad aquam res rigerandam ex terra albZ, ni troque aqua subactis parant. In S ria autem ex terra itidem
84쪽
alba, ct sale per quatuor menses a sole relictis. Nitrum, Ssol ad aquae refrigerationem facere dicunt, nimirum quia vasa rara reddit, sicque aeri frigido ingressum praebeant. Meochre ad virium robur fictilia conficiunt ex spodio Graecorum, atque antispodio. Multi Bygantii ex terra Lemnia ea moliuntur, maXime qui Lemno insulae praesunt, quae deinde Regi Turcarum,& Proceribus dono dant, atque hoc modo a peste, quorum Aulae nunquam ea carere solent, Reges prae serVantur. In Mesopotamia, & Armenia , fere omnia fictilia ex bolo Armeno conflantur. Multi S in iis vasis lapis Begahar indunt, cum iis non careant, adeo ut ex solis Begahar nonnulla vasa conflata viderim, maxime apud eos qui a venenis sibi cavere student. Heliopoli diei unius itinere distat Villa, quam Chas Vbut vocant, in
qua foditur terra rubore pallido adeo odorifera ut pro conficiendis fictilibus ad multas regiones deferatur. Haec mirifice bibentes delectat, vires recreat. Atqui ut vires suas promat fictilia per annum reponi debent, quoad scilicet, & duritiam comparent, & aquae qua sunt subacta vis evanescat, nisi aqua rosacea, aut consimili sint commista , veluti aliqui facere solent. Apud Reges reperiuntur vascula ex animalis, quod nobis unicornu, Mauris Chartit dicitur, parata atque multi eg Rhinocerotis cornu ea parant, quod easdem Vires obtinere credunt. Anno elapso quidam Princeps Arabum, ut quaedam a Rege Turcarum obtineret, ei Paropsides quatuor ex unicornu gemmis magni pretii ornatas, Vasculumque dono misit; quibus quidem adeo gratiam apud ipsum iniit, ut multa in eum largissime contulerit, ipsumque OrnaVerit, atque rius votis plene satisfecerit, artifici vero ea eXtruenti, ne quid furto surriperet, assistebat Arabs , quem cum aegrotantem inviserem, ea mihi ostendit, nonnullaque ramenta mihi donavit. In fictitalia quibus aquam bibunt, omnes fere lignum aloe indunt, eaque serico artificiose parato tegunt, atque Uariae notae aquae occurrunt, nam multa in Vini locum substituunt, ut cinnamomi
85쪽
RERUM AEGYPTIARUM Lin. L CΛp. XV. v
De itinere ad Meccham, quod quotannis mense Septembri devotionis, S mercaturae caasis t. Singulis annis e Cairo quindecim , ct viginti etiam AEgyptio
rum , Arabum , atque Turcarum millia cujusque sexus, &dignitatis, Meccham per Arabiam Desertam orientem versus se conferunt, ut Orent, & Mahemetes eorum pseudo-prophetae sepulcrum Videant, atque eorum non pauci, ut mercaturninexerceant, quibus praeficitur qui cum quingentis militibus eos tuto adducat, & reducat. Quadam igitur die Septembris constituta, tota haec gentis multitudo ordinatim per medium Civitatis transeundo, discedit quem illius multitudinis discessum ut spectent, eo omnes fere Cairini conveniunt. In hac processione ordinatim progrediuntur quini singuli procedentes primo Dux Venit, quem milites sequuntur: post milites, quidam Religiosorum, quos Siech Arabes, S nostri Santoni vocant, solo indussio vestiti gradiuntur, Hi sequalibus intervallis quinque
simul, aut plures in orbem manibus compleXi, continue in eo processu cum clamore vociferantur , Alia Mahem et Resul Alla, id est Deum, atque Mallemetem Dei prophetam, in quo clamore, & voci ratione perseverant quoad spumam eX ore excutiant ahemetem se aemulari credentes, qui cum Angelum adloqueretur hoc enim stultae uxori Mahemetes ali quando persuaserat spumam in terram prostratus eX ore emittebat. innumeri sane ex iis peregrinationis gratia viri eum comitatum seu uuntur Meccham profesturi , non minus S innumerae mulieres cujusque aetatis illud iter eadem causa conficiunt ; quarum si forte aliqua in eo itinere conceperit , is, quem postea pepererit, ex Mahemetes prole declaratur , qui in capite gellat obVollitum, quod Tu pant ii appellant, Viridi coloris, quod illiusce coloris aliis qui non sint ex Mahemetes prole gestari lege prohibitum est. Itaque omnis haec gentis multitudo Meccham proficiscitur, ut se-
86쪽
pulcrum Mahemetes pseudoprophetae ipsorum Videant, Venerenturque, non minus ut ipsum in io templo adorent, & orent. Hoc vero sepulcrum est in Civitate, quae ab illis per antonomasiam Medina dicitur, cum Medina ad omnes Civitates nomen genericum sit, sed eo nomine ea Civitas Vocata est, quod habeat corpus prophetae illiusce gentis. Neque ipsius monumentum ut perperam alii di Xerunt) ex area ferrea constat, aut magnetis lapidis vi in aere est sublatum, sed est in te
ra, ut nos a multis notae fidei accepimus, humili loco positum. Quanquam autem Medina e Cairo venientibus primum Occurrat, Mecchaque longius distet odito dierum spatio, inter quam, S Cairum quadraginta dierum iter interest, tamen Meccham primum recta via simul proficiscuntur, deinde redeuntes separ tim Medinam. Quod si omnes una Medinam venirent, cum aqua careat, Unicusque tantum sit puteus , qui aquam suppeditet, tanta multitudo hominum, S animalium siti periret, quod
ut Vitent, non omnes simul eo se conferunt. ACcedit etiam, quod monumenti locus tantam turbam non caperet. Me Cchae et
delubrum maYimum, Regiis, S superbis tapetibus ornatum , in quo lumen quoddam caelitus demisium se videre sibi ea gens falso persuadet. Me celige, & Arabiae Felicis parti quidam, Seriphnomine, dominatur. Hoc autem nomine sui dixi omnes a Nahemete oriundos nominant , qui linteis coloris viridis sua capita obvolvunt. Seriph, ubi peregrinos, & duces, qui tres existunt, unus ex alia Felicis Arabiae parte profectus, alter ex SPria, tertius eX MasVe, sive Cairo, Meccham prope accedere intelligit, quindecim millibus equitum, totidemque peditum se accingit, Meccham relinquit, ad montesque fugam arripit, filios duos obviam Ducibus mittens, sibique cavet ne a Turcarum Imperatore dolo capiatur, quod idem alias frustra tentavit. quaeductu lapideo aqua Meccham e montibus ducitur, atque in hortum quendam Seriph colligitur, quam quatuorcentum mancipia AEthiopica utribus gerunt, S peregrinis Venditant; qui si diutius quam mos est ibi commorentur, eos discedere cogit,
aquas alio avertendo, canalesque claudendo. Mecchae vero peregrinos viginti dies morari consuetum est, adeoque hoc iter
87쪽
RERUM AEGYPTIARUM Lin. L CAp. XV.
centum diebus absolvunt Meundo, Commorando, atque redeundo. Ultra Meccham unius diei itinere mons offenditur, quem Arabes Arafat vocant, ubi Abraham Isach filium sacrificare Deo voluisse, credunt. Inibi Unusquisque agnum Occidit, carnem pauperibus distribuens. Inter Turcarum autem Imper
torem, & Seriph haec antiqua fuit consuetudo, ut Seriph, & ejus filiis, atque iis qui ab ejus secretis sunt, chlamides sericeas, auro, argentoque ContextaF, equos, arcus, pharetras, ephippia gemmis Ornata, ReX Turcarum mittat. Contra Seriph ad Regem dat Agallochum, santalorum genera, cinnamomum quod ab Indiae regulis habet, margaritas, moschum, ambarum, Vasa murrhina, ducenta carbasa tenuissima, quibus Turcae ipsorum
capita involvunt, quorum quodlibet quindecim, &viginti etiam aureis stat. Dat & opobalsamum, cujus planta juxta Medinam Civitatem sponte provenit, & inter Medi nam, atque Meccham,
S copiosius ultra Meccham nascitur. Quaedam rursus plantae balsami in itinere a Cairo Medi nam tribus diebus a Medina os fenduntur ; eX quo loco, atque e Meccha, ut ex multis audivi, anno a Virginis partu AEgypti ProreX Eunuchus Messir nomine, justit ut peregrinorum Meccham eo anno euntium Praefectus Halibet vocatus, viginti balsami plantas asserret, quae eo in loco Cairi insertae fuerunt, ubi antea balsamum satum fuerat, scilicet in horto MatiareZ, quae postmodum aeris vel injuria, vel soli, aut topiariorum negligentia interierunt. Itaque quotannis Meccham, & Medi nam multitudo peregrinorum proficiscitur terrestri itinere, quae redit centum dierum itinere. Quo tem pore innumerae naUes etiam e Sues, S Tor ad Maris Rubri litiatus Giden appellunt, qui locus a Meccha duorum dierum itineare distat, S praeterquam quod mUlsae naves merces varias habentes eo eXIEgJpto naVigant, duae praesertim singulis annis, S tres Liburnicae regiae illuc mittuntur, quae fabam, oryZam, butyrum, Caseum, panem, triticum, farinam, mel, S alia hujusmodi in peregrinorum ustina deducunt. Quidam illis de equos, S alia animalia vehunt: itineri Vero se committunt melassibus
Augusti, atque Septembris, cum reliquo tempore id minime liceat, aut non sine discrimine fiat.
88쪽
De Comoediis, quae in Nili fluminis incisione sunt τde Circulatoribus: de rusicis mulieribus, quae S saltant, S alia ludorum genera coram
hominibus exercent.. Solent AEgyptii inter varia ludorum genera, & laetitiae signa quae post Nili fluminis incisionem variis modis facere con
sueverunt, etiam Comoedias recitare , scenam supra ramum duminis, per mediam Civitatem Cairi eXcurrentem, CaliZ Vo- Catum , Parantes , atque etiam nonnulli in privatis locis easdem recitant. Inititutum eorum recitantium est, ut quam maXime
delectent, S cum sciant eam gentem libidinossis praesertim historiis delectari, hinc est, quod suae Comoediae non in nuptias, ut apud nos fieri solet, desinant, sed in Venereos cujusque generis libidinis actus obscenos: unde ad hunc finem variis personis in Comoediis, historias, atque hujusmodi in re venerea exitus sibi acceptissimos representant. Sunt tamen aliqui qui privatim in Comoediis vel etiam varias historias de rebus honestis recitare soleant, fere Plautinas comoedias imitantes. Ex iis sunt aliqui qui intra scenam ex tenuissimis linteis paratam latitantes, quadam mirabili arte ex umbris in scena productis, . faciunt apparere personas Varias recitantes , cujusque seXus , &tetatis, atque animalia itidem cujusque generis prout ad historiae repraesentationem est opus. Memini me Cairi apud Consulem pro Rege Galliarum non sine magna admiratione vidisse repraesentari hujusmodi Comoedias per umbras, Varias personas repraesentantes, quae Umbrae ita inVieem loquebantur , ut omnibus appareret, Voces, S orationes ipsasmet proferre. Si nostri Comici hanc artem callerent, ut quae Volunt, per umbras repraesentare possent, quam admirabiliores Comoedias facerent , admirabiliaque in suarum Comoediarum interscentis quam minimo sumptu repraesentare possent, nimirum per umbras fingen
89쪽
RERUM AEGYPTIARUM Lin. I. CAP. XVI. 63
tes homines quoscumque voluerint, & animalia cujuscumque generis, domOS, arbores, locus, flumina, fonteS, agros, lucos, S quaecumque illis placuerint. Siquidem, ut mihi relatum a multis fuit licet AEgyptii ii nunquam ullo Vel etiam magno pretio hanc artem docere voluerint Varias illas umbras Comoediae person as repraesentantes, eX Variis quidem flammarum, vel e lampadibus luminum coloribus fieri, accedente etiam simulacro, sive figura illiusce personae, vel illius rei quam in scena repraesentare student. Fateor hanc esse mirabilem artem , sed fateor quoque me nunquam quomodo hoc vere ab ipsis fiat intelligere potuisse. Jam ad Circulatores descendimus, quibus & viris, S steminis AEgyptus non minus quam aliae Nationes abundat, ii etenim sunt usque adeo hilares, scenici, faceti, atque risum moventes, ut nulli ex nostris, ipsis in hoc praeferri queant. Abundant semper jucundissimis facetiis, apprimeque ridiculis, ut circumstantes Voluptate eximia assiciant tam ex iis quae dicunt, quam quae faciunt. Ita docti sunt, S prudentes, ut bestias feras nedum cicures reddant, at quinimo eas non minus disciplinabiles: illas enim usque adeo probe perdoctas , ac bene instructas reddunt, ut facile credas lupum, ursum, Vulpem, asinum, Capram, simiam, canem, omnia, ut homo, intelligere, S ratione uti. Haec animalia simul vivunt, & pacifice quidem ita, ut nullum ipsi rum alterum unquam offenderit. Quid dicemus de artibus, quibus ipsa perdocta, varia, S admirabilia faciunt Z fingunt se ebria ex vino epoto dormire, exultant, tripudiantque, variis modis ambulant, equitant, currunt, fingunt se loqui, S r spondere ex proposito circuitori. Particularia omitto brevitati studens, atque etiam quod ab aliis haec fuerint diligentius in historiis Africae narrata. Sed quid istuc Θ cum vel etiam se pentes cicures ita reddant, & perdoctos ut mira facere cum iis videantur. Saepe mihi evenit, cum iis qui serpentes ostem tant, & cum ipsis fabulas ridiculas agunt, interfuerim, ut se
pens ad me Veniret, magno sane meo CUm timore, etenim
Circulator qui serpentum ridiculis, simulaue admirandis gestis homines delectabat, cum inter alios haberet magnum serpe
90쪽
tem decem pedibus longum, brachiali hominis erasi tie, capite
magno, oblongo, atque lato, Ore magno, dentibus longis multis acubus similibus, oculis non parUis splendentibus, colore totius corporis ad anguiS Vulgaris colorem accedente, qui id proprii habet, ut colli partem capiti subjacentem cum Ventris portione, dum incedit in Veli rotundi modum expandat, figura, & cavitate vulgaris Gatini, atque eo modo ita celeris
est cursus, ut eo velo Volare Videatur, eo modo quo Velis naves a Ventis moveri solent: de quo posterius suo loco agam accuratius. Itaque hic serpens ita perdoctus esse a Circuitore videtur , ut intra hominum coronam, quae a multis spectatoribus fit, in terra libere eXpatians, serpensque, ad eos speciatim moveatur ad quos Vir circumforaneus ei juserit, pluriesque ad me ibi ad hosce ludos videndos adstantem, cum diXerit ei, Rhael Achim frangi, idest, i ad medicum Italum, continuo veniebat, quod si locum sepe mutaVerim, tamen si circuitor ei jubebat ad Medicum Italum venire, statim gressus ad me moVebat, qui, cum ille Vir cognosceret me ab ipso et timere, S fugere, serpentis cauda comprehensa a me ipsum retrahebat. Idem faciebat si ei indicaverat circuitor, merc torem Italum, vel alterius nationis virum, Ut conveniret. Sed jam ad taminas saltatrices, S circuitores nunc Venimus. Hae
sunt rusticae, quas Bedori appellant, plane similes vulgo Cingaris. In AEgypto haud licitum est mulieres agere de se ip-1is, quae Volunt, ad libitum, quinimo , quae absque Proregis licentia rem Ueneream Cum aliquo egisse deprehenduntur, capiti tali paena puniuntur, unde innumerae sunt mulieres, quae a Praefecto impetrata facultate, quicquid de se ipsis volunt, libere agere , atque deliberare possunt; in quodam eae libro scribuntur, solvuntque quotannis Regi modicum vectigal pro istae
recognitione. Haeque possunt, ad libitum vivere, artemque meretriciam agere, per urbemque quicquid volunt impune facere. Scriptae mulieres quandam civitatis partem habitant , quam Babeluo Vocant, quo in loco artem meretriciam libere cum Mauris exercent. EX scriptarum numero sunt etiam rUsticae Bedovi Vocatae, quae circulatorum modo per urbem sal tus