Prosperi Alpini Marosticensis, philosophi, medici, in celeberrimo Lyceo Patavino pharmaciae professoris ordinarii, hortique medici praefecti, Historiæ Ægypti naturalis : pars prima ; qua continentur Rerum Aegyptiarum libri quatuor

발행: 1735년

분량: 351페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

RERUM AEGYPTIARUM. Lis. II. CAP. UΙ. II;

nes Baptista 2Elianus vitam hilarem ducebat, quod alias humjusmodi carceres fuerat expertus, mihique subridens ostendit quendam Maurum, qui nobiscum una egressus carcere assidue in genua procumbens Orabat, quod intra paucas horas ipso illo die vitam laqueo finiturus esset; qui nihilominus liber, nullis vinculis adstrictus , etiam eXtra carcerem custode permittente exspatiabatur, imo etiam neutiquam fugeret. Tanti faciunt Mauri suo Regi, suisque legibus obedire. Putant enim continuo ad Mahemetem eo modo Vitam finientes in Paradisum evolaturos. Cessent igitur aliqui, carcerem Arc na Vocatum amplius culpare. Patres, poli meum ex AEgypto

decessiim, liberati, Romam postea profecti sunt. CAPUT VII.

De Cophiis Chrisianis , qui in deserto divi

Macarii asperrimam vitam ducunt. Inter Cairum , S Alexandriam haud longe a lacu nitroso de quo suo loco) in Deserto sunt quatuor Coenobia Divi Macarii vocata , in quibus Reverendi Monachi Cophii reperiuntur, antiquorum patrum more Vitam sanctam, S coeliabem ducentes. Primum Deir et Seide nuncupant, in quo quadraginta Reverendos Monachos inVeni Una cum eorum

Episcopo. Secundum Deir et Siriam Vocatum , quod Sγrii patres habitant. Tertium Vero Beatae Virginis caenobium est, ct quartum divi Macarii, in quo sanctissimus ille vir olim ha bitavit. Hi Patres corpora quaedam quorundam Sanctorum habent, quae Babis i appellant, adhuc integra, colore vivido , perinde ac si in vivis essent, coriis quibusdam involuta, quaeque incorruptibilia servata dicunt, quod Domini nostri, quem benigne hospitio susceperant, pedes laverint. Inter mira autem quae de his dicunt corporibus, hujusmodi est. Quendam Patriarcham ea integra esse minime credentem,

142쪽

PROSPERI ALPINI

II illa cum detexisset, morbo correptum statim mortem obiisse: unde qui ipsius loco substitutus est, foras coriis inscripsit.

Quicumque corpora haec integra esse non crediderit, anathema sit. Isti omnes ReVerendi Patres, quos dixi, in victu semper abstinent a carnibus , S ovis: jejunii vero tempore ne oleum quidem, aut piscem comedunt, sed pane, S leguminum quodam genere sunt contenti, atque modico mellis. Reliquis autem diebus eorum cibus est, mel, ole iam , legumina , & cerealium seminum quaedam. Quotidie psalmos David canentes altare circumeunt , lignum ligno pulsantes. Coenobia vero muris praealtis sunt cincta, portas ferreas habent1a, humiles tamen, ut illis Arabum impetus sustineant. Qui cum saepe in solitudine & ipsi , S ipsorum equi fame pereant, ad Monachos confugiunt, ut hi illis succurrant. Atque cum nonnulli pro equis hordeum petant, alii pro eorum UXOribus puerperis farinam , alii oleum : aut hujusmodi aliud , Patres quicquid petunt , deorsum fune demittunt, neminem eo frustra venisse permittentes. Camelos quibus necessaria ducuntur ad monasteria, ne furto surripiantur, prostratos in caenobia recipiunt. Monachi successivis horis, quibus scilicet mn orant , fiscellas contexunt. Eorum caenaculum nostratia a nutatur: paropsiades iis sunt ex fictili fiscella contectae, atque mappae storeae , si Ve matta, cervical lapis nunquam Vestes pelliceas, seu rhenonem induunt. Hi habent corpus divi Macarii integrum , nihil antiquitate corruptum, CXtra caenobium Veluti in quodam sacello parVO repositum, quod habet portam ligneam sera lignea clausam. Anno MDLXXXII. quidam reverendus Presbyter ex Italia in AEgyptum prosectus peregrinationis gratia , Cairique aliquantulum, Ut peregrini solent, cum moraretur , ct forte ad DiVi Macarii se cum aliis contulisset de votionis causa, & eorum Monachorum vitam sanctissimam, Monasteria, S alia sedulo observasset , praesertimque corpus divi Macarii contineri in loco eXtra monasteria posito, non

ex toto clauso , nec esse dissicile nos tu, illud surripi, S illine per Nilum flumen ad quod paucis horis itur , per Ale-

143쪽

RERUM AEGYPTIARUM. Lin. II. CAP. VII. II r

xandriam navi inpositum in Italiam deferri posse, eo modo quo

corpus Sancti Marci Venetias olim deved tum fuit: una cum comitibus explorato loco, simul Sancti Macarii corpus noctu surripere deliberarunt: quod ut eXequerentur cum naviculam conscendissent, lingentes redire AleXandriam, atque ut melius omnia explorarent , rursus ad coenobium profecti , finxerunt se acuratius iterum ea Sancta Corpora videre velle : At ReVer. Patres a quodam Cophio Christiano interim de ea re admoniti, timentes, die, nodiuque continue excubias facientes , sacellumque custodientes, irritam, atque inanem eorum spem effecerunt. Reverendus

que ille vir cum aliis Cairum reversus, paulo post ex AEgypto discessit. CL suae VIII.

De Hebraeis iu Σ' pio habitantibus.

In AEgypto non minor Hebraeorum quam Christianorum

numerus esie Observatur, qui aut CX mer atura Vi Uunt ,

aut variis artibus instrudii. EX ipsis multi maxime divites mercaturae negotio e Sciuntur. Plerique Vectigalia, praesertim portoria pro Turcarum Imperatore mercium in AEgyptum & introentium , S inde eXeuntium habere student, nostri Publicanum vocant, &. Arabes Malem Hi omnes cito ditescunt, atque adeo, Ut thesauros cumulent. Hujusmodi fuit Hebraeus Natan Cohen Vocatus, qui multos annos cum portoriorum in AleXandria exactionem obtinuis set , ita ditatus est, ut Asiam Bassa Prorex AEgypti cum insidiose esset a quodam Hebraeo edoctus de Hebraei Natan Co heia Malem, qui exactionem plures Annos Alexandriae portoriorum vectigalium habuerat, maximis divitiis, ut ab ipso eas extorquere, eXpilareque posset, mandavit ut in Carcerem ipsum cor: icerent: at ille antea illud suspicatus, ita tota P a tum

144쪽

PROSPERI ALPINI

tum thesaurum suum occultavit, ut nunquam Pro-rex ipsum, etsi magno studio diu fuerit perscrutatus, potuerit reperire. Verum tamen in ligneae Capsulae, cum merces Omnes

extractas abscondisset , angulo , pJxidicula lignea smaragdus clausus, inibique oblitus inventus est, hic septuaginta millia aureorum fuit aestimatus , ex quo judicent quot gemmas pretiosas alias ille habuerit, quantumque auri , argentique nihilominus ipse antea ut dixi insidias sibi a Pro- rege parari suspicatus, ita probe abscondit, ut non fuerit possibile eas divitias detegere , etsi omni studio, ct diligentia id Bassa procurarit , quin imo in Carcere

mortuo Natan Cohen Hebraeo, paulo post Cairum accersivit ejus filium, annos, si1 bene memini, quadraginta natum: coram quo vafer Pro-rex simulavit, magnum se de parente ejus mortuo dolorem sensisse , quod illum suis virtutibus atque illius cognita vitae innocentia , ct praesertim de eo in quo fuerat accusatus, plurimum amare coeperat, qui sit supervixisset, inquit , mea quanta erga illum futura fuisset benevolentia, maxime expertus fuisset; at, cum ita Voluerit Deus, oportere & filium , & consanguineos, & amicos ejus volun- rati acquiescere. Cumque haec, ut filium Consolaretur, dixisset, subjunxit, S ut tu privatim cognoscas illiusce memoria, meus quantus erga te ipsum, & tuam familiam amor , benevolentiaque sit futura, tibi primum 'concedo eandem eX- actionem quam tuus pater tot annos habuit, tibique praeterea polliceor, me te, tuamque familiam omni benevolentia in patris memoriam semper prosecuturum, tibique persuadeas volo, me tui praesertim S protectorem, S fautorem semperct hie , ct alibi futurum. Hisque verbis filius Natan perquam benigne ab Assan Bassa Eunucho AEgyptique Pro-rege

sopitus, gratias ei egit primo, postea conditionem accepit, scilicet Onus exigendi pecunias redituum recidentes in Turcarum Imperatorem. Itaque Malem, id esse exactor, ab eo in locum Patris suffectus, &, ut consuetudo est, veste nova sericea sibi a Pro-rege donata indutus, dimissusque a Pro-rege , domum magna pompa a multis comitatus, reVersus est.

145쪽

est. Neque insidiae ei struebantur , Prorege sperante istum filium potuisse scire, ubi Patris thesaurus absconditus esset,

hoc modo facilius ab eo se inventum eundem thesaurum

posse eripere. Nihilominus neque filio pater indicaverit locum in quo fuit , neque ipse unquam invenire ipsum

potuit, sed paulo post in paralysim incidit, quem cum quadam

die ego convenissem,ut ab eo morbo ipsum curarem, ita jubente Consule Veneto Illustristimo, cui multam pecuniam mntuo datam debebat, contigit, dum ibidem essem, ut, juxta cubile in quo decumbebat, audita VOX a quibusdam sit, Ibi Subasii , qui visitatum ipsum nomine Pro-regis venerat, statim tantum est apud omnes hoc nomen Subbasii formidabile) ex eo ingenti oborto timore, coram me , atque aliis multis expiravit :Subbasiique cameram ingressus , mortuum Vidit ; unde neque Pro-rex Uaser sua astutia, calliditateve compos voti effectus est, nullo modo enim scire potuit ubi thesaurus fuerit sepultus. Innumeri fere sunt ex AEgyptiis ditissimis, qui cum magnos thesauros habeant, Pro-regis insidias timentes , sic abscondere solent, ut ne vel filii iis mortuis inveniant. Sic solent Turcae miseros subditos expilare, praesertimque sub avaris Imperatoribus : quo tempore enim Imperatores probi, justi, non avari vivunt, cavent sibi Basia, & Praesecti subditis malefacere. At ex omnibus AEgypti Pro-regibus, nullus ditior factus est quam Asian Basia Eunuchus , qui spatio duorum annorum in AEgypto, illicitis tamen artibus) pi

rima centena millia aureorum lucratus est , quorum duodecim centena millia, per illud tempus quo Pro- rex ibi egit Byzantium Matri Imperatoris, Sullanis ejus Concubinis, &aliis fautoribus dono misit reliqua centena millia in itinere , abiens ab AEgypto', S BIZantium proficiscens occultavit. Is enim, quod per columbam admonitus ex jussu Imperatoris Turcarum matre, quae illum ob magna dona accepta plurimum diligebat, quod h1ebraimus Bassa Pro-rex AEgγpti creatus brevi venturus esset, brevique expectaretur, ut Assaii Basia primo Imperatoris mandato , in AEgypto Masul declararet idest a Praefectura privatum, & obtruncaret atque ma

146쪽

PROSPERI ALPINI

II ggnum thesaurum ab ipso, per fas ut unt & nefas cumulatum, invaderet': fuga arepta Assian Bassa per desertum iter, antequam Hebraimus adventaret, coepit Byzantium versus: mox per legatum, illi in deserto missum, postera die ab Hebraimo, qui Cairi in arcem jam perUenerat, Imperatoris nomine revocatus, respondit, se nolle redire, &, si1 Turca Rex quicquam ab eo vellet , se Byzantium ad ipsum Imperatorem profecturum. Ch P ΠΤ IX.

Te Medicina AEDpti, deque Medicis AN ptiis.

Posteaquam de gente quae AEgyptum habitat, deque ejus

temperamento, Victu, atque de morbis qui eam Vexare

solent, in hac historia hactenus scripserimus, pauca de eorum medicina quoque non omittenda duximias pauca tamen de ea dicemus, quando in Libris de AEgyptiorum medicina plura dixerimus. Verum si nos de ea medicina qua veteres AEgyptii olim usii fuerunt, loquamur, prosecto illud unum aD firmabimus , eos quippe nullis fiuisse postponendos, cum Hippocraticam artem ii Optime calluerint, atque medendo exertacuerint , atque, si quid est hae nostra aetate quod in hac arte bonum esse videatur, id totum antiquorum illorum medicorum doctrinam redolere videtur , S quasi haereditate ad illos perveniste esst credendum. Veteres itaque dogmaticam medicinam probe tenuerunt, multaque multi de ea doctisti me scripserunt, ct quae perpulchra sunt; quae omnia continere videtur liber utilissimus, elegantissimusque eo idiomate scriptus Si se nuncupatus ab AEgyptio compositus , quem Turcarum Imperator cum AEgyptum subigeret, inter preciosa quaeque reconditum invenit. Nec multo post: Turcae qui inter eos primaa tenent, plura eΣemplaria conscripserunt

147쪽

RERUM AEGYPTIARUM. Lin. II. CAP. IX.

Huncque jure optimo magni faciunt, magnoque Avicennae canoni praeferunt. Neque eorum, qui ad Civitates regendas mittuntur, ullus reperitur, qui secum hunc librum non ferat, quo quidem & valetudinem tueantur, & morbos absque ullo

Medici conssilio depellant. Cujus libri exemplar nunquam ibi assequi ab illis potui. Habent S Librum quem Ebnaget ducam appellant, in quo omnia medicamenta cum simplicia, tum composita scripta habent ad omnes sane morbos tollendos opportuna, qui liber est maxime omnibus familiaris , cujus eXemplar ad me non absque magno labore pervenit. Ex antiquis habent omnes medicos Arabes, quippe Avicennam, Album agaram, Rasim, Averroem, Abimbetar. Habuerunt igitur antiqui AEgyptii medicinam quondam maXime eXcultam, neque immerito, cum S Cyrenem haud procul ab iEgypto habuerint, in qua Dogmaticam Veram medicinam multum claruisse constat, & Hippocratem ab iis, non minus quam a Crotoniensiibus prpecipua medicinae dogmata accepisse , aliquibus creditum est. Nunc vero haec ars apud ipsos haud parum defecisse a sua perfectione videtur. Dogmaticam enim etsi ipsi fateantur habere, nihilominus, ut S in Lib. de Medicina Egyptiorum diXimus, admodum imperfectam: majori etenim ex parte empiricam e cercent. Neque enim ibi Medicus totam artem se habere profitetur, sed quandam illiusce partem, vel aliquot partes solummodo , minime integram. Namque quidam medici febrium curationem iis pollicentur , ct alii 1ingularium quorumdam morborum. Unde alii Chirurgiam CXercent, in qua parte longe nostris antecellunt , S in sanandis Vulneribus, ulceribusque & in chirurgicis operationibus faciendis , praesertimque in mittendo sanguine eX variis Venis persectis, atque non minus etiam exsectis arteriis. Secant enim arterias non minus secure, quam Uenas. EXercent in pueris , in mulieribus , in Eunuchis crurum scarificationem, tantopere ab antiquitate concelebratam, quae apud nos plane obsolevit. Habent etiam modos Uarios partes inurendi , sed unum praesertim ex involuto linteolo ad ignem accenso, ex qua inultione vix ita magna dexteritate, atque

148쪽

PROSPERI ALPINI

ique artificio fit aliquem dolorem sentiunt. Arabea inusticanibus in capite factis a variis morbis homines S praeservant, ct ex toto obortos morbos, Vel etiam nostris, qui videntur insanabiles, tollunt: antiquos enim dolores capitis ea ustione sanant, catarrhos firmant ; ad os stomachi inustio facta coctionem juvat , mirum in modum stomachum roborando: ab antiqua tussi, orthopnea pectus inurendo eo modo liberant : non minus lienis, hepati3que tumoros eo praesidio sanant , & coXendicis dolores , caeterosque alios articularios morbos his ultionibus tollunt. Ad lapides ex vesica, S sectione , & absque sectione extrahendos praestantissimi sunt. De quibus omnibus nos in Libris de Medicina AEgyptiorum accuratissime scripsimus. Praeter hos medicos, sunt medici auricularii, dentarii, ocularii, b echici, uterinarii, qui solummodo harum singularum partium aegritudines sanare profitentur. Uteri Vero morbis satiandis medicae Mulieres praeferuntur : putant sane viros non posta mulierum morbis quod eas partes ignorent, neque liceat eas videre recte sed mulieres mederi. CAPUT X.

FP ibus modis Aristit Sanitatem tueantur e qua

occasone de victus ratione, de evacuationibus, surgationibus, deque exercitationibus, baianeis , S partium quarundam praeservatione, agitur. Etiamsi in Libris de Medicina AEgyptiorum de arte medendi apud eos populos usitata abunde scripserimus, atque de modo quo seipsos a morbis praeservant, nihilominus non abhorrebit a nostra Naturali Historia, ut hoc loco de modis quibus sanitatem conservant, pauca etiam perstringamus.

149쪽

RERUM AEGYPTIARUM. LIB. II. CAP. X. 121 Siquidem plurimi illorum salubri diaeta, moderato cultu , &viditi tuendae valetudini incumbunt. Atque horum alii cum delectu tantum in ciborum admirustratione, alii nullis Legibus se submittentes , sed quotannis se purgantes : quidam castia Saccharo condita non semel assumpta : quidam sero caprino : plurimi tamarindis , nonnulli camelarum lacte :Quidam sunt qui per totam aestatem polenta Utuntur eX recenti hordeo mediocriter tollo parata, atque farinae, Ut suave olentior fiat, aquam rosaceam addunt. Ilae autem duobus modis in usum venit, vel enim ipsam in aqua linteo ligatam macerant, e ressionemque addito Saccharo bibunt, vel in aqua modicum ebulliunt, ct cum Saccharo itidem eam asiimunt. Cibus utilior, gratior , & magis conveniens in regionibus calidis inveniri nequit. Hac utuntur, qui temperamento calidiori praediti sunt, sitibundi , nauseabundi, maxime autem mulieres , quae Ob Ventriculi mordicationem in animi deliquium incidunt. Quod & Hippocrates Lu 2'. E- in Epidemus docuisse visus est, dicens. si Mulier cardialgiapiri δ' se torquebatur , nec prius malum est sedatum , quam polenta se succo punici aspersa semel in die uteretur , reliquis cibis se abstinens, nec amplius Vomitu reiciebat, qualia Chevionia Charitonis filius. is Qui tamarindis se purgant, his in aqua quotidie ad quatuor uncias infundunt, atque saccharum addentes , absque ulla molestia eorum alvi solvuntur , bitisque ea purgatione educitur: ad quam quidem bilem purgandam magis conveniunt quam Cassia, aut manna , pretesertimque in regionibus calidis, ubi dulcia facile in bilem vertuntur. Non secus atque in India fieri accepi, multi a purgatione per quindecim dies asumunt nonnulla grana lapidis Begaliarti ci cum aqua buglosii, aut machales, per eumque annum, sic facientes, a morbis se praeservatum iri putant. A multis moria bis praeservantur exercitiis, frictionibus, & balneis, quorum

genera, atque usus Optime norunt: partes enim omnes; &sanas, & aegras eXercent, eo penitUs modo, quo id faciendum esse docuit Galenus ita dicens. V Haec igitur omnia tio, , ,, exercitationum genera sunt, quae ct modo dictas disseren-toὰ, . Q. D tias istud.

150쪽

PROSPERI ALPINI

se tias habent, & supra has, quod alia lumbos magis quam

se brachia , crurave exercent : aliae spinam totam, auc pulis monem tantum, aut thoracem, quippe itatio, cursusque, se crurum exercitationes sunt acrochrismi, & sciamachiae bra- chiorum, ae manutim propria , lumborum autem assidue se, , inclinare, ZO rursus reVocare, idque aut pondus aliquod ais terra tollentem, aut assidue in manibus sustinente m. Suntis & qui depositis ante se halteribus uno intervallo distantibus, is postea medii ipsi stantes inclinant se, atque attollunt si . Pedes ergo gressu , S cursu exercent , acrochrismis manus , lumbos flexione, thoracem & pulmonem maximis respirationibus voce, & dieta , ct ipsius instrumenta, maxime Uero, qui propter frigiditatem excalfieri desiderant, atque pro Uariis morbis, Variis exercitationibus utuntur, ut in suspiriosis, orthopnea laborantibus, quartanariis , capitis assectibus , vociferatione utuntur. Morbo vero comitiali obnoxios, aurium dolori , gestatione , ambulatione, cursu mediocri , vehiculisque eXercent. Nec non qui facile incidunt in tonsillarum inflammationem, aut vitia, quae antiadeS VOeant, Collumellam , gangraenas, dentium vitia , qui imbecillis sunt eruribus, & ejusmodi vitiis conflictari solent, superiorum partium exercitia , veluti cheronomia injungunt. Qui vero absolute imbecilles mistunt, leves exercitationes tantum sustinent: validiores autem , qui pluribus diebus febre carent, aut qui nonnullorum morborum principia sentiunt. Vocem plurimi exercent, non modo ad sanitatem, ut dixi, sed etiam ad quaestum. Qui enim elegantiori modulatione , graviorique vocis sono caeteris praestant, ii magna praemia ferunt. Cum enim nolis, & tintinnabulis horariis Mauri careant, nonnulli ante lucem per tres horas, terque in die, semelque ad noctis horam, voce pollentes, turres in templis extructas, ceu& nostras sacras, conscendunt, atque antelucano tempore in omnibus templis per horam declamant, canentes, hortantes que , ut omnes ad orandum de somno surgant, melius esse dicentes Orare, quam dormire , ut eorum quorum sunt Ora tores, e coratores existant: Deo enim gratissimum esse, ejus servum

SEARCH

MENU NAVIGATION