Prosperi Alpini Marosticensis, philosophi, medici, in celeberrimo Lyceo Patavino pharmaciae professoris ordinarii, hortique medici praefecti, Historiæ Ægypti naturalis : pars prima ; qua continentur Rerum Aegyptiarum libri quatuor

발행: 1735년

분량: 351페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

RERUM AEGYPTIARUM Lia. II. CAP. XI. Iῖ

tis etiam omnia de quibus Avicenna Lib. quinto ad eum usum meminit, scilicet triphetae variae compositiones, Theriaca magna, atque Mithridatium, Clectuarium philosophorum, quod Magion et Fil esse se. Illis vero ad id communissimum est Bernavi electuarium vocatum : Quo nihil prestantius ad Deam opiparam refovendam, insectandamque Mauritanorum schola invenit. Philonium, & Persicum, S Graecorum in usii quoque eo est, Opium, Bers, atque Asiis. Et quemadmodum innumerae sunt ossicinae, quae nihil aliud vendunt, nisii horum unum, vel plura, si e non desunt medicorum se lae Saliorum, qui hoe magis, quam illud laudent. Inter antidota vero, quae omnibus sunt marime familiaria, Theriaca magna, atque Mithridatium existit; quae tamen magna fraude componunt, multisque modis. Etenim pro Regibus exacti Time eas Componentes, Optimis, omnibusque singulis ingredientibus sinplicibus medicamentis, ea perficiunt. Pro plebe Vero minuta alia componunt, magno cum simplicium eam perficientium defectu. Theriaca vero, de qua compositione in quinto Libro de Medicina AEgyptiorum ultimae editionis nos exastissime scripssimus: omnibus numeris absoluta Cairi paratur a viro peritissimo, & doctissimo Seridim nomine, cui mortuo succcssit Mahemet Ebheferidim, utpote suus filius: hic enim omnia simplicia medicamenta habet. Ex hac Theriaca Morat, hodie Turcarum Imperator, modicum quotidie assumit, qui quandoque S Bers comedit, quamvis epileps a laboret. Qui Magion et Fileseis utuntur, optime Vi Uunt, inculpataque Valotudine fruuntur, nec secus, qui Theriaca, Mithridato, atque Tripheris. At qui Opium assumunt multi enim sunt, qui per

sexaginta annos quotidie usque ad drachmas duas comederunt tandem atrophia laborant, eorum concoctio depravatur, Ventriculus labefactatur, calor naturalis fere eXtinguitur, dormitabundi fiunt, facile obliviscuntur, inconstantes sunt, cogitabundi, quod promittunt, minime facientes. Eorum os fere semper ad partes trahitur, ut eos oris convulsione, aut tortura

laborare dicas. Eorum alvus saepe sistitur , ut clysteribus uti necesse habeant. Qui vero Philonio delectantur, quod va-

162쪽

PROSPERI ALPINIM

rie componunt, dum ipsum in corpore ejus vires prodit, multa loquuntur, facetiis, S leporibus, Venustateque assivunt, legunt, scribunt, laborem non sentiunt, assilinunt, sedent, moventur, quamvis senes se robustiores, & leviores, magisque agiles evasisse sibi videntur: omnia pollicentur, ab iis omnia impetres, ut quidam Gemmarii, in eos philonio agente, saepe gemmas nostris minori pretio, quam starent, Vendiderint. Alii, eo veluti temulenti, Servos manumittunt scripto, cujus Philonii vis ubi evanuerit, se id fecisse, & jurejurando pessurio 'e negant , eosque iterum vendunt, quod saepe evenisse

in illis vidimus. Bernavi, & Assis utentes, sicuti pejus se habent , quam qui Theriacae, & Mithriuatio se dant, sic minora incommoda sentiunt, quam qui Philonium assumunt. At omnes

in eo antecellunt, quod majora oblectamenta capiunt : nam laetitia hi summa assiciuntur, ad Venerem non modo concitantur , sed & robustiores fiunt, per quatuor horas. se inamoenissimo loco esse sibi videntur , pulcherrima pomeria , prata, Viretaque Vident, eorum oculis S menti obversantur visa, spectra, phasmata, phantasiae, & omnia fere quae per somnum videri solent, sicuti somnium, insomniumve iis oraculum videtur. Cum Angelis se loqui dicunt, multasque, Suarias rerum imagines se Videre assirmant, quae non recenseo. Hinc amplam occasionem Mahemetem nactum fuisse ferunt, qui ab ineunte aetate huic electuario assuetus erat, quo tempore primum in usu venit, ut S prophetam esse, &se cum Diis loqui Arabibus persuaderet, cum id & nonnulli ejus domestici, quibus fidebat, hoc assumentes, in se ipsis experirentur, id sibi evenire censebant, quod eos diligeret Deus, ut prophetae socios. At postmodum cum id innotuisset, essetque in communi consuetudine, factum est , ut a plerisque doctoribus non modo non credatur propheta , sed prorsus nullam ei fidem habeant, quamvis id facere simulent, aut metu , aut fortunae bonis, quae iis eorum sectae credulitas affert. Non ab re autem esse duxi, dicere quid sit BernariS Assis, S, quia Assis Bernavi istius electuarii est praecipua basis, de Assis ideo primum dicendum puto. Assis igitur no

163쪽

RERUM AEGYPTIARUM Lis. II. CAP. XI. Ibsmen ad omnem herbam genericum est: verum cum herba haec adeo ab omnibus propter ipsius vim eximiam, & non parum admirandam expetatur, celebrisque apud eas gentes sit, per quandam Veluti antonomasiam generis nomine dicta est. Alii vero eam Cheles etiam nuncupant. Haec vero,

ut ex plantis quid sit intelligatur, a nobis canapis flamina esse visa est, de qua postea longe accuratius ηgemus, ct an sit canapis disputabimus. Ex hac inquam herba, id est foliis ejus siccatis , & in pulverem detritis Bernavi electitarium

componunt, Varie tamen pro aromatum Varietate, & pondere , quae in eo ad libitum injiciuntur. In communi usu parata, sit hoc modo , accipiendo assis pulverigatae 3V. piperis nigri, albi, longi, ana 3V. pSrethri 3 iij. croci 5 ij. calami aromatici 3j. galangae SV. Mellis depurati q. s. cum vino aromatico fit electuarium: cujus dosis est a 3 h. ad 3iiij. Quidam addunt & castorei Sq. alii euphorbii modicum, atque alii alia. Plurimi Assis sola herba utuntur tenuissime trita, deglutitaque, aut ex simplici aqua subacta. Arabumque ritus est, ut eo modo ipsam Mamant. Qui hanc ipsam sumunt, semper colore citrino conspiciuntiar, eorumque oculi vivido colore destituti: ut plurimum gragiles sunt, senestutem accelerant, & canitiem. Quod de iis diXi, idem & de Berssentiendum est. Quod recipit euphorbii 3XX. masticis 3 x. spicae Indae 5 XXX. piperis 3 c. pirethri 3XV. Apii, hyorcyami albi ana 3LX. castorei 5XV. his pulverigatis eχ melle despumato cum Vino odorato mcitis paratur electuRrium, quo utuntur Turcae in regionibus frigidis, S in Εgypto Mauri hyemis tempore. Iis vero , qui Opio , Philonio, Assis, Bel navi , atque Bers assueti sunt , nunquam ea intermittero poterunt, quod si aliquando faciant, in magna, saevaque s*mplomata , S Vitae periculum incurrunt. Johannes Iacobus Manus, olim Medicus in AEgypto apud Venetam Nationem maxime celebris sex cujus viri relatione multa quidem alia accepimus) retulit duos, qui ab intermictb Opio in sievissima symptomata incurrerunt. Alter inquit) nauclerus fuit, cui cum Cairum iter habenti, Opium, cui assueverat, de cistet super

164쪽

PROSPERI ALPINI

super Nilum, horaque qua illud assumere solebat , adventaret, nempe a selis ortu, primum ventriculi languore corripiebatur, deinde animi deliquio, & sudore frigido, tandemiaque vox et intercipiebatur, cumque per aliquod spacium male se habuisset, neque merum, aut quid simile eorum, quae ad manum in navigio erant, ei opem ferret, in aquam , ut furens se conjecit, atque tranans per deserta fugam arripuit, liburnicam linquens, nobisque non parUum metum incutiens, verentibus ne inde Turcis locus esset nos culpandi , atque ejus mortis Culpam omnem in nos transferrent: quod saepis.1ime ii absque ulla causa ita nobis insidias struere soleant. Alter autem, Camelorum ductor,& viam praemonstrans, qui cum in Arabia Deserta in via, quae Hierosolymam ducit, Philoneo careret, quia totum illud quod secum tulerat consumaserat, de Camelo decidit, neque pes, aut manus satis suum officium faciebat, gravissimis symptomatibus VeXabatur, ambulareque minime poterat, neque equo insidere, ut ejus socii, ne feris prieda esset , ipsum super Camelum, ut furentem vincire coacti fuerint. At statim recreatus ubi optati electuarii consueti assumendi fuit potestas. Alii rursus fuere , qui cum ejusmodi medicamenta intermittere, S eum usum prorsus relinquere sibi proposuissent, morte immatura perempti

sunt. Qui Theriacae usui indulgent, Tharachi, qui Opio dele tantur Assiunt, qui Asiis, Assi dicuntur, & sic de aliis. Nos vero quosdam ab hac opii servitute liberavimus, per plures dies illa hora qua optatum medicamentum assumebant, vinum merum antiquum , praesertim. Creticum cum pipere , gingibere, atque aliis aromatibus ebullitum, largius exhibentes, atque ad minus quater in die repetentes. Atque haec de iis,

quae ad prolem augendam Venereos actus movent, atque roborant , S ad deliramenta quibus illa gens non minua oblectari solet, plurimum faciunt. Finis Libri Secundi.

165쪽

RERUM AEGYPTIARUM. Lip. III. Cap. I.

LIBER TERTIUS.

De tractandis in hoc tertio Libro, S primum de Terris quas Arintus producit.

Universa AEgypti terra est nitrosa , nimirum quae nimio calore solis quasi usta; minus vero quae juxta Nilum ;eaque maxime limosa , nigra, quae fluminis inundatione una in AEgyptum desertur: quaque AEgypti solum, ut Herodoto, atque aliis visum est, a suis primordiis humillimum quotannis a flumine ita auctum est, ut Nilus in agros modo eXundare nequeat, nisi decem & octo cubitibus creverit. Haec inquam, quae ab eo flumine per aestatem aucto in eam provinciam devehitur, ut diXi, limosa est, mollis, nigra, ita pinguis , ut ea quasi oleosum quiddam eXsudare videatur, saporeque obdulcescat. Ea inibi agri ita pinguefiunt, ut stercoratione non egeant: stercora enim animalium , boumque praesertim, subigunt, in placentasque formant, ad solem siccant, atque per urbem ad usum ignis Uendunt, cum AEgyptus lignis non abundet. Hanc inquam terram siccatam

Egyptii reponunt, pro eXploranda Nili fluminis auctione, quae fit mense Iunio, uti superius dictum est: ipsam singulis diebus bis, terque expendentes, lanceque ponderantes, &principium augmenti Nili fluminis animadvertunt, & quantum ejus incrementum futurum sit, cognoscunt. Haec, etsi frigida sit, ct sicca, tamen a quadam sibi mixta aerea pingui substantia minus refrigerat, & siccat, cum quadam molliendi facultate. Altera terra in AEgypto est nitrosa, ct salsa, utpote quae longe a Nilo abest, squalens, sicca, arenis miXta,

166쪽

138 PROSPERI ALPINI

quae plurimum salis, S nitri exsudat. Habent Agricolae suam

terram pinguissimam a pinguissimo limo, qui quotannis a Nilo in suo incremento deducitur, effectam . quam margam AEgyptiorum esse constat , ex qua AEgyptium solum ad segetum productionem adeo Recundum sit, ut propterea nulli bi locorum agri ad frugum abundantiam fertiliores egistant. Habent varias quoque inibi argillas, quibus fictilia varia parant, lapides lateritios, quibus sole siccatis utuntur ad muros conficiendos pro aedi Um multarum fulcimento, eX qua etiam viliori argilla muros caementi loco exaedificant, qui multis aevis illaesi durant. Nec non cretis diversis fullones ad vestium, atque aliarum rerum detersionem, S circumlinitionem in ea regione abundant; iisdemque & medici utuntur ad usum medicinae. Vasa vero in quibus aquam refrigerant AEgyptii, ut supeus quoque dictum est, eX terra alba, ct nitro subactis parant, in illisque ipsam aquam continue bibunt. Quemadmodum in Syria, ut a Syris accepimus , eadem fictilia ex terra alba itidem, atque siue conficiunt. Nitrum vero , Ssal ad aquae refrigerationem facere dicunt, quod haec reddant vasa rara, sicque frigido aeri ingressus ex raritate illiusce in teriae pateat, sed aliis Visum est in iis vasis per antiperistasim aquam refrigerari, quod nimirum frigiditas ad centrum aquae retrahatur , a nitri nimirum qualitate.calida fugiendo sese ad aquae centrum recipiat. Atque hinc fortasse fit , ut illorum vasorum etiam soli eXpositorum aqua refrigeretur.

Ex villa, quam Clisagbut appellant, haud procul ab Heliopoli

posita, convehunt terram ibi effossam colore rubro pallido,

adeo odoriferam, ut conficiendis fictilibus utilissima, AOmnibus jucundisiima sit. Ex qua IEgyptii figuli cum nitro fictilia multa parant, praesertimque Uasa potatoria multarum figurarum. Inter multas Vero terras , quibus AEgyptus abundat, quandam habent admodum ad usum mulierum familiarem, quam Bellon nuncupant. Magnis glebis visitur, graVis, friabilis, ad argillam acceden3, atque colore flaVescente, ali quantulum ad Ochram declinans, gustui lentescit, non eXpersalicujus qualitatis calidae, quo merito detersoria est, cum Vi

167쪽

emplastica. Mulieres in balneo hac terra trita, ct aqua subacta capillos illinunt, ct obvolvunt, saepe illos manibus tractantes, ut in pannis sit a fullonibus detergendis, mundandia que , posteaque cum sere per horam caput ea terra fricarint, & capillos saepissime manibus contrectarint, eos calida aqua detergentes, caput lavant. Haec terra capillos maxime detergit, flavos colore essicit, firmat, atque longos itidem reddit. Est S altera terra, quam inibi effodiunt, quae cinerei est coloris, levis, lubrica, splendens , atque gustui mollissima , quae sapore , ct odore Lemniam imitatur , visu

vero saponem aemulari prorsus Videtur, non minusque lubri- eitate: unde S ipsi ea ad linteamina dealbanda AEgyptii utuntur saponis loco , S in medicinae usu ad multos morbos tollendos ab iis non negligitur, praesertimquo ad sanguinis sputum, S ad quodcumque aliud sanguinis profluvium cohibendum, non minus S ad sudores immoderatos firmandos. Ad oculorum lachrymationem itidem collyria parantur eX ea utilissima: hanc terram credimus esse lapidem Moroclitum a Dioscoride vocatum; lapidem a lapidis figura, ct consistentia, quamvis terra quaedam sit argillarum genere comprehensa. Habent AEgyptii terram Lemniam sigillatam, bollum Armenium, Samiam, Er3thraeam S albam, S purpuream, nec non ad usum venenorum , S venenatorum morsuum lapidem beZahar, ac vel etiam unicornu non carent. Vasa quaedam vidimus elapidibus begahar ad Regios usus consecta, quae in magno pretio apud eos sunt, & ad venenorum praeservationem , atque in

peste, S in pestiferis febribus plurimi aestimantur, si in ipsis

antidota, vel aquas , Vel succos ad eos morbos abigendos accommodatos bibant. Haec vero ex Orientali India habent. At de his fortasse nos postea etiam diligentius. S a CΛ-

168쪽

PROSPERI ALPINI

De Sole in solo tiaco proveniente, at

que de nitro. Sale optimo, candido, ut nix, omnium profecto salium prae

stantissimo AEgyptus abundat, non fossili , non marino, sed qui in terrae illusice superficie concrescit. Nos enim mense Julio e Rassit Cairum navigantes universam eam planiciem sale copiosissimo, candidissimoque conspersam , ae veluti obrutam conspeximus, proinde ac in Italia quodam tempore, hyeme, niVe copiosa a coelo cadente, terra obruta apparere solet. Rustici eum colligentes in acerUum componunt, qui ita vili venditur , ut cuique inde impune accipere liceat. Servus a supellectili nostri Consulis, plures sportas eo sale plenas in cymbam pro usu domus gratis accepit, secumque Cairum detulit. Gignitur vero tanta salis copia a terra, quae per summos aestatis calores a sole insigniter eam adu rente , ita salsa essicitur, ut postea ex Nilo aqua ipsam in una dante, liquefiat, & solvatur, quae ita liquata, S soluta , superveniente postea aestatis calore , eam cogente , siccanteque, in sal mutatur, candidissimum, tenuissimum, Optimumque, quo AEgyptii in victu utuntur. Nitrum, quod Arabes Natron Vocant, copiosum in AEgypto effoditur, ubi tanto est usui, adeoque ad multos usus tam medicos, quam alios, praesertim in telis dealbandis ab ea gente affectatur, ut singulis annis centum millibus aureorum nitrum Vendat ille Arabs , qui parti AEgypti praeest, quam Nilus ejus vadum alluens asinistra relinquit. Ibi tercentum S seXaginta Villae sunt pro quibus in annum tercentum sexaginta millia sestercia Turcarum Imperatori solvit : inter illas duae sunt maXimse, quarum alteram Demenor, atque alseram LauX nuncupant, in qua Arabs prinzeps habitat. Ex hoc loco

bidui

169쪽

RERUM AEGYPTIARUM Lia. IIL CAP. II. I i

bidui itinere in Deserto est lacus aquae stagnantis, in quem lacum quicquid conjicitur, sive lignum, sive animal mortuum

sive aliud, siccatur, atque in nitrum ConUertitur. Nitrum Vero quotidie quindecim homines effodiunt, S in frusta ferramentis frangunt, S diViclunt in parvas glebas , quod quidem nitrum erutum, in glebasque redactum, quinquaginta camelis, nihil aliud portantibus, ad Villam supradictam desertur, exindeque liburnieis Cairum vehitur. Rus duo sunt genera, unum rosei coloris, grave, glebosum, durum ; alterumque album, atque leVe. Primum Sullani nuncupant , secundum Lasultant: primum secundo praeferunt, quod citius, cariusque venditur: atque ut plurimum Cairi ejus usus est Lasultani vero dictum in Syriam, Heliopolim, S Damascum defertur Centum libras optimi, aureo vendunt, alterum dimidio ejus dant. Nitrum itaque quod ibi eruitur, magna gleba est, lapidi non dissimilis, minus tamen graVis, aut albicans, aut rO sei coloris , omnis salis modo nitens, sapore salso acri, in amarum desinente. Roseum, & salsius, & acrius , S amarius albo est, unde &, quod pertinet ad qualitatem calidam, S substantiam, S calidius , ct substantia essentiave tenuius

est. Tractu temporis circum ipsum exsudat veluti farina alba, quam spumam nitri appellant. Caeterum nonnulli dubitarunt , an hoc genus nitri VetereS cognoverint , cum ipsorum nitrum, non salsum , sed amarum solummodo fuisse constet. Siquidem per nitrosum saporem amarum intellexerint & Theoptarastus, & Plato, S Galenus. Hi enim omnes sapores septem numero esse Voluerunt, quippe dulcem, iacrem, salsum, amarum, acidum, austerum, atquO acerbum,

per amarum nitrosum intelligentes. Idem, S Galenum sensisse H h. constat, scilicet per amarum nitrosum intelligi Voluisse, prae- pl. Cur sertimque in Lib. tertio Simplicium cum diXerit: si Quibus fa- 36. - por aut acris, aut nitrosus, aut salsus. is Quibus quidem dubitari potest AEgyptium nitrum, cum siti falsum, acre , atque amarescens simul , an sit antiquorum nitrum. Verum enimvero isti minime de AEgyptiaco nitro dubitare debent, quod propterea antiquorum Hon sit, nimirum sapore praeditum mix-

170쪽

t 1 PROSPERI ALPINI

to ex salso, aeri, atque amstro; eum apertissimo constet, saporem, nitrosum Vocatum, non esse ex simplicibus, sed ex compositis saporibus , qui ex falso, acri, atque amaro constat. Qua ratione Plato, Theophrastus, Galenus, atque alii, qui tantum septem numero sapores esse docuerunt, simplices solummodo intelligi voluerunt, &, ne verbum quidem de nitroso, quod esset compositus, dixerunt, Ueluti nec etiam de acetoso, S pingui, quod S ipsi sint compositi. Est itaque sapor nitri merito miXtus ex sapore falso, acri, atque amaro. Quam veritatem ex Galeno confirmamus, qui Betam, S Brassicam j j nitrosam esse tradidit : harum enim herbarum sapor mixtus' 'est ex iis tribus saporibus, quippe ex salse dine, acrimonia, ct amaritudine. Ita & in nitro Egyptio primum salsedo gustu sentitur, mox acrimonia, atque demum manifesta amaritudo. Eo utuntur AEgyptii & ad telas dealbandas, atque ad carnes tardioris cocturae citius concoquendas , atque ad frictionum, pro evocandis ad cutem malignis humoribus, usum. Quod Sipsum in puerorum variolis, malignisque eXanthematibus , S in aliis in satis frequenti usu habent; atque non minus etiam ad alios usus, quos superius diximus. CAPUT III.

Te Lapidibus ARIsti

si de Lapidibus insignem duritiem habentibus, qui tamen

inciduntur, & perpoliti nitorem habent, Marmora Lapidarii appellant, sermo fiat, profecto AEgyptus marmoribus cujusque coloris maxime abundat. Ex candidis primo copiosius fert Alabastritem vocatum, S eum qui marmoream habet duritiem, & qui fragilis est, quique inter Gypsa potius reponi debet: eissi Alabastrites uterque, S durus scilicet &fragilis ex loco AEgypti circa Thebas Alabastri te olim vocatos

SEARCH

MENU NAVIGATION