장음표시 사용
171쪽
RERUM AEGYPTIARUM Lis. III. CAP. III. 343
to, nomen invenerit, scilicet candidus sed varius, ad unguis colorem incl1nans, unde ab aliquibus onyX dictus est, Thebani montes abundant, & eo qui mellei coloris est, maculosi, non translucidi. EX hoc priesertim Vasa parantur , in quibus, ct Nobiles AEgyptii, S pharmacopolae medicamenta cornposita conservant. Habent hujusmodi Lapides suos usus ad medicinam, qui AEgyptiis sunt familiares: dissolvunt illos succo Limonum in tenuissimum pollinem , & utuntur cum ovi albo ad Jecoris calidam intemperiem, S ad renum in , flammationem compescendam, maXime Vero ad partium contusiones sanandas. Habent, & nigerrimi coloris lapides, qui perpoliti maxime nitent, quales Atalandici dicebantur, inter quos habent optimos Chrysice S, quibus aurum, argentumque examinant. Ex Numidia habent, & lividum duri imum, atque ex AEthiopia durissimum ferrei coloris, quo olim pro incude utebantur : Spectantur ibi & mixti ex colore nigro, ct albo, sed AEgypti videtur magis proprius qui niger maculis lividis infestus vissitur. Virides quoque multi in ea regione gignuntur, quique colore Jaspidem imitantur, & qui in colore viridi maculas habent rubentes , veluti sanguinem fusum aemulantes , atque etiam Virides totos translucidos punctis sanguineis infectos , heliotropium lapidem plane imitantes. Porphyrites, vulgo Porfidum Vocatum, in AEgypto copiosius reperitur, praesertimque qui rubet candidis intercursantibus punctis, vel maculosiis. HabetUr etiam rubens cum maculis nigris ex Syene Thebaidis convectus: ex hoc quidem lapide omnes obelisci, qui&Cairi, S AleXandriae sunt, eXtiterunt, non minus & Columna: marmoreae, quae & AleXandriae , &Cairi extant, eX isto lapide sculptae fuerunt, maximeque excolumnis illa maxima quam Pomprii columnam vocant in medio urbis Alexandriae posita , atque sepulcrum , seu Arca, in majori pyramide posita. Ibi qUoque Visitur rubens punctis aureis infectus ex Thebaide itidem convectus : atque tales lapides marmorei in AEgypro observantur. At de gemmis, quae ibi visuntur, pauca quoque dicamus, a Smaragdis
172쪽
De Smaragdis, qui in Arinto vascuntur.
In fΚgypto omnes gemmarum species copiosius inveniuntur, majori ex parte ex orientalis Indiae locis delatae , aliquot vero in hac regione nascuntur, quippe Smaragdi praestantissimi, Chrγsolitae, Chrysoprassi, Heliotropii, Jaspides, Cyanei lapides, atque alii. Quod Smaragdi pretiosissimi omnium in AEgypti provincia Gait vocata effodiantur, omnibus , qui AE-gJptum habitant notissimum est. Itaque in Gait, sub AEgyto meridiem versus posita provincia , vel regno , ubi Olim Inarum regnasse ferunt, Smaragdorum puteus est, quem Biret Sinerud vocant, in quo quotidie pro Turcarum Imperatore fodiuntur Smaragdi , S, quamvis fossores summo studio Observentur, ne lapillos hos pretiosos suffurentur, tamen adeo vafri, & callidi sunt, ut 1lape prae tantissimos lapides occultent, quos nostris mercatoribus Vendunt. In eo puteo, quo tempore Mestir Lassa Pro-rex in Egypto fuit , Smaragdus pulcherrimus, quatuor supra triginta drachmarum pondere, inventus est, ad eXimiam perfectionem , S commendationem accedens, quem saepius Egypti Pro rex Clarissimis Consulibus Venetis, illic pro Veneta Natione morantibus, ostendit, cujus Smaragdi pretium , si nunc in pretio ita essent hi lapides sicuti antea fuisse constat , quatuorcentum mille aureis nummis procul dubio se stimaretur. EX Smaragdo confecta vasa suae innumera, ct Varia inveniuntur apud Turcarum Regem, nonnullaque pulcherrima, anno eo, quo Cairum venimus ad ipsum Pro- regem eXAEgJpto, a quodam ejus Praesside, eX regia stirpe oriundo, delata sunt qui diu Thebarum provinciae praefuit, atque apud hunc ea fuit Smaragdorum copia , quae fidem superet, eamque aliqui ex nostris mecum una videriliat. 2Egypti
173쪽
RERUM AEGYPTIARUM Lin. III. CAP. IV. I sArabesque ipsum vocant Smerud, non autem, ut perperam Garcias ab ortu credidit, Zamarui. Hujusce gemmae haud probam is cognitionem habuisse visus est , praesertim cumscripserit, Smaragdorum locum natalem ex quo effodiuntur vix cognosci , nullis fragmentis remanentibus : cum notis
simum omnibus AEgyptiis sit, Smaragdorum verum natale puteum esse, in regno Gait Vocato, sub AEgypto, quem, ut dictum quoque est, Bir et Smerud appellant. Atque etiam quod apud Mauros quamplurimi reperiuntur Smaragdi, nedum fragmenta , quae minimi precii sunt, sed plurimo pretio aestimati Smaragdi. Verumtamen unum, quod animadvertit, non est ad medicamentorum usium negligendum, scilicet eos errare, qui in compositione electuarii de Gemmis, ex Me- sues mente, Smaragdum praescribi putant: cum Mesue Ferure habeat, ct non Smerud, ut Jacobus etiam Mannus auctor est: per Ferure vero Arabes lapidem Cyaneum intelligunt, non autem Smaragdum, quem, Ut dixi, Smerud vocant. lniisdem locis, in quibus Smaragdi effodiuntur, Chrysoprali, &
D. Miss Murrhinis, S uariis Conchitiorum
generibus. Ita gyptii vasa aurea, & argentea rejecerunt, ubi Murrhi Iad na vasa adinvenere, quae eX India asseruntur, neque enim in AEypto, ut perperam Petrus Bellonius credidisse via sus est, quaedam illorum sunt ex ea praesertim regione, quam Sivi vocant. Ibi enim ex variis ut multi mercatores affirmant) lapidibus conficiuntur, gemmarum genere comprehensis, maximeque ex variis Jaspidibus. Namque ex iis, atque aliis simul mixtis materiam parari uut, ex qua vasa T haec
174쪽
haec fiunt. Antonius Pigaseia in Narrationibus suae navigationis ad insulas Molucas, scribit, ea vasa fieri ex terra alba , spacio quinquaginta annorum sub terra eX cocta , atque praeparata, sed S, ut probe apta reddatur, sepeliunt i terra, Sin ipsa terra obruta centum, S pluribus annis, ut purior essiciatur, a calore concoqui sinunt: meritoque haec Vasa omnibus aureis, argenteisque praeseruntur Vasis, tum quod mundissima sint, nunquamque inquinentur, tum quod Vim quandam obtineant & cor roborandi , S venenis resistendi, cum ex materia constent , quae est antidotus ex occulta facultate ad omnia venena. Etsi haec Vasa Varii sint coloris , in pretio tamen majori habentur alba eX toto transparentia. Quae non
ita sunt perfecta, solent variis coloribus infici, atque ornari. Quaedamque ex iis praestantissima ibi reperiuntur, quibus utuntur Reges , & Primates, adeoque magni fiunt haec a Mauris, ut plures ibi periti inveniantur, qui ct fracta resarciant, eaque arte ibi vivant. ' Abundat AEg7ptus ex Rubro Mare variis Conchiliorum generibus, S praeter Margaritiferas, quibusdam Margaritiseris longe majoribus , S ex omni parte amplioribus, materia, lapidea duricie, intus Candida, ct translucida , colore , & substantia vasis Murrhinis simili. Ex iis torno varia vasa fiunt, quibus perinde ac Murrhinis utuntur: ex iis quoque innumera sane cujusque generis, in magna copia a multis exinde in Italiam convehuntur, ad eos qui in hortis, sontibus, atque caVeis agrestibus delectantur.
Te Lapidibus aliis quibus AN plus abundat.
Occurrunt in f 3pti Montibus Silices omnis generis, &albi, & nigri, S alterius coloris , qui sunt in usu ad ignem excutiendum, at inter hos est Silex Silvisera, in quo
177쪽
RERUM AEGYPTIARUM. I 1ll. III. CAP. VI. I 47
lapide silvae, herbarum, fruticum, atque arborum variarum quasi pictae imagines cernuntur, proindeque omnibus sunt amaenissimi aspectus. Varii item Iaspides cujusque generis ibi nascuntur , atque ii praesertim nobilissimi tota substantia translucidi , amaeniter cum punctis sanguineis tota substantia viren tes: Hos vulgus Gemmariorum Heliotropios appellat, in magnoque pretio apud omnes habentur, Magosque maxime,
qui iis superstitiose utuntur. Inter Iaspides, quibus AEgyptus
maxime abundat , est parvus lapillus , Viridis coloris nigrescentis, totus lineis multis inaequalibus albicantibus insectus , unde ab iis maculis, plures Lapidem Serpentinum appellarunt, vel ex eo , quod hic lapillus succo limonis tinctus , sponte serpentis instar hinc inde moveatur. Quod experimentum ex me Melchior Guilandinus olim Praeceptor laeus nunquam
satis laudatus, magna cum voluptate Vidit, quo tempore ego CX
AEgypto redieram: namque lapillo in vase stanneo plano possito, unaque modico succi limonis astrisio , ipse paulo post a suceo limonis alteratus per val1s superficiem instar animalis varie movebatur, semper tendens ad centrum vasis, in quo aderat succus limonis, ad quem succum delatuῖ, ipsoque imbibitus, omni motu caruit. Gestant hunc lapidem idcirco superstitiose non pauci, quo putant ipsos tutos a serpentum morsibus vivere. Jaspides vero alios, qui viridis sunt coloris, quique habent vel maculas rubri sanguinis aemulas, vel putasta sanguinea, gestant ad sanguinis profluvium cohibendum. Nasci tur & in ea regione lapis ' Etites, aquilinus a quibusdam . vocatus, eo quia Aquilae absque eo minime parere queant, II. aut quod in Aquilarum Nidis inveniatur. Minera horum Num. Ilapidum in deserto Divi Macharii haud procul a lacu Nitroso S. cernitur, in qua innumeri producuntur Etites lapides, variarum sane figurarum, sunt majori ex parte Oblongi, rotundi, plerique compressam rotunditatem habentes, sed aliqui etiam
sunt quanquam paucissimi) quasi persecta rotunditate extuberantes, magnitudine vero varia spectantur, siquidem aliqui sunt usque adeo parVi, ut ciceris magnitudinem non excedant ; plerique castaneis similes cernuntur, sed multi usque T a adeo
178쪽
adeo magni existunt, ut magnitudine similes panibus triticeis oblongis spectentur. Multi ipsorum intus alium lapidem habent, unde Dioscorides merito diXit: Etites lapis est veluti praegnans, cum quatitur, alio in utero sonante. Verum non omnes si quatiantur obstrepunt, sed solummodo minimi, qui intus cavi sunt, vel alium lapillum, Vel pulverum , aut luteum , aut nigrum continentes. EXterius veluti corticem habent duricie lapidea, sed tamen fragili, colore ferrugineo: externa superficiei substantia nigra est, ac veluti splenuens; quibusdam arentilis lapideis nigricantibus, luciditatis non expertibus, mixta, atque hic veluti illiusce lapidis cortex visitur, cujus crassities major est latitudine semidigiti minoris , atque minor unguis humanae , digiti pollicis crastitie cernitur. Ex iis vero intra corticem habent alii alium parvum lapillum, alii modicum terrae luteae cretosae , ct alii pulverem nigrescentem atque hi lapides cum quatiuntur, sonant, ct strepitum faciunt. Qui vero non sonant, & sunt caeteris graUiOres, intus repleti sunt terra vel lutea albicante, vel alba friabili , linguam siccante cum obscura eXcalefactione, atque Odore ad cretam inclinante, qua terra plures utuntur ad ulcera sordida detergenda, S lota ex aqua in febribus pestiferis, atque in pueris vermibus vexatis. His lapidibus coxis adligatis in puerperis obstetrices partum accelerant: veluti ad faetum retinendum eosdem brachiis adligatos gestare utero gerentes cum utilitate solent. Cum constet AEtitis lapidis longe plures ex terra natali reperiri differentias, omnes tamen hos, quos Africanos Vocant, caeteris ad usum Medicinae scriptores praetulerunt.
Est & juxta radices montis Sinai lapis parvus, ovi majoris
magnitudinem non eXcedens, Oblongus, aut OVali , aut triquetra figura, inaequalisque figurae superficiei undique visitur, densus est, gravis, salicis duricie, colore pallido nigricante, superficiem totam veluti parvulis vermiculis obtectam , in-1 Viab se tamque habens , ex quo ' Scole eius dictas est, quasi sit
Tab. II. inaequaliter a vermibus corrosa , & superficie tenus ex- Num. q. cavata, quae superficies tota est lenis, ac veluti arte perpolita ε
179쪽
RERUM AEGYNIARUM. Lia. III. CAP. VI. I s
lita. Gestant hunc lapidem ad amatoria, S ad valetudinem
eonservandam satis superstitiose. Detritus CX cote, albo colore tingit, S amarescit, unde ad ocularia collyria paranda usum habet detritus ex cote cum aqUa rosaeea , potissimumque ad ophtalmias oculorum. Eodem fere in loco in iis monatibus Sinai passim proveniunt lapides multi, magni , durissimi, gravissimi, ea figura, magnitudine, S colore efformati ut quartae parti orbiculati casei ovilli omnino similes videantur, unde in publicis conviviis hic lapis mensae ludi gratia apponitur, ad quamplures scilicet decipiendos, pluresque CX epulantibus all- quibus Noviciis dicunt joci gratia, Cur non comeditis de illo
caseo ovillo Italico, qui optimus est y qui, quum ut portionem ex eo semiri, ipsum acceperint, continuo apud omnes risuS OhOritur. Cyaneus itidem lapis in AEgypto magnis glebis pulcherrimis effoditur, stellis quidem, vel pune is aureis emicans: quo Medici etiam utuntur, a fece tamen purgato, &eX aqua rosata probe toto, per Os ipsum exhibentes, ad cordis tremorem, S palpitationem , S eX eo quoque purgatorias potiones, S catapocia parare solent. Non minus ii abundant lapillis parvis oblongis olearum nucleis similibus , quos
quod in Judaea quoque nascantur, lapides Judaicos nominant, scilicet Hagiar et Judi. Triplicis sunt figurae, quidam oleis
plane similes existiunt , habent vero per longum iunumeras strias ab una extremitate ad alteram, per longum sequaliter porrectas: ipsorum omnium materia est lapidea, durissima, ad silicem colore inclinans, intusque in superficie translucet. Alii pyriformes sunt, non excedentes oleae magnitudinem, Scrassitudinem : eodem itidem modo perpulchre striati. Ab
iis & rotundi existunt cerasis S magnitudine, & figura similes. Dioscorides perbelle ipsum Judaicum lapidem ita descri- psit. si Iudaicus lapis in Judaea nascitur glandis emgie, albus,
scita admodum configuratione, lineis aequaliter inter se diis stantibus quassi de industria detornatis. ,, 2Egγptii hoc, ex cote cum aqua stillatilia ex ononidis radicum corticibus detrito, utuntur ad calculos in renibus, S in vesica comminuendos, Rique ad urinam movendam. Morochiam vocatum lapidem,
180쪽
quem alii leucographidam a lineis albis quas ducit, etiam vocant, habent copiosum, qui lapis etiam ab ipsis vocatus esta quadam veluti lapidis duritie, licet terra sit, de quo in capite de terris egimus: aliqui terram seponariam ipsum nominant, quoniam dealbandis linteis usum apud eas gentes habet,& quod etiam seponem colore, figura, mollitie imitari maxime videatur.
De Chalchanto, Atamine , Pompholue, atque aliis metallicis medicamentis, quae in ZEgvtθ
observantur. ita gyptii omnia genera Chalchanti, & naturalis, S arterata facti habent. Naturalis est Caeruleus , puruS, tranSlucidus, in tessellas hexagona, Vel septagona, aut nonagona figura formatus cujusmodi est Cyprius. Habent & candidissimum Chalchantum, flavum, subluteum, Viride, S nigrescens. Parant & ipsi faetitium viride , caeruleumque quo utuntur ad colores, atque ad alios usus. Eodem modo iis sunt familiaria Alumina cujusu ue generis, scilieet 1isiile , rotundum , atque humidum : factitiaque etiam omnia , inter quae Rupeum vocatum longe est essicacius in adstringendo, eo quod in Italia fit. Habent Spodium, Anti spodium, quod ex ligustro . Egyptio parant, quibus ad virium robur uti solent. Spodium Tabaxir vocant, quo nomine Vulgus pharmacopaeorum Spodium factitium, quippe metallicum, intelligit. At eruditiores viri eo nomine lacrymam quandam ex caudice arboris procerae in India nascentis , albicantem , odoratam , saeuitatis refrigeratoriae, S cor minime roborantis itidem intelligunt. Quibus commonitos Medicos nostri temporis esse