Prosperi Alpini Marosticensis, philosophi, medici, in celeberrimo Lyceo Patavino pharmaciae professoris ordinarii, hortique medici praefecti, Historiæ Ægypti naturalis : pars prima ; qua continentur Rerum Aegyptiarum libri quatuor

발행: 1735년

분량: 351페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

De Loti radicibus, quibus Σ' tii quotannis

familiarius vescuntur.

Cum inter radices esculentas, . Egyptiis familiares, ex iis quas Nilus flumen producit, duae sint admodum illis gratae, nempe Lotus, atque colocassia: de Loti radicibus primum scribemus : etenim ea gens iis Loti Nilotici radicibus S crudis, & coctis admodum pamiliariter delectatur, praese timque Hebraei, quam plantam Arais et Nil appellant. Han cum Librum de AEgypti plantis scriberemus , nobis fuisse plane ignotam fatemur, S cum Loto, quam eatenus minime agnoVeramus, Nympheam Nuphar Arabibus vocatam) confudimus , Lotum scilicet, Nympheae esse speciem suspicati,

tum ob alia multa, tum quod praesertim habere S ipsam eas murabiles ad solem conversiones observaverimus, quippe cujus, occidente Sole, in aqua flos comprimatur, Occludatur, atque eo Oriente ex aqua emergat, quod de tota planta, praecipue vero de ejus flore, S capite observatur. At, evulgato Libro de plantis AEgypti, postea a Dominico a Rege, Nationis Venetae in Civitate Cuiri, & Chirurgo, & Pharmacopaeo,

complures toti radices ex AEgypto missas accepimus, quae nucem juglandem magnam magnitudine aequant, in longumque rotundae sunt , cum multis radicibus parvis tenuibus longis, ceu fibris, a radice nascentibus: radix intus est lutei coloris, extra nigrescentis. Qua radice recenti, & cruda, ct cocta, aestatis tempore, quo, accedentibus aquis Nili riguis, provenit, perque tres menses, in quibus in Urbem rustici deferunt, libenter vescuntur: addiditque se audivisse ab eo viro ex quo aS radices coemerat , eam plantam Nymphaeae minori esse similem , hoc excepto , quod flores caerulei coloris essent.

192쪽

PROSPERI ALPINI

Mat.

Cap. IIS

Tab. II.

Quae si vera sunt, haec totus Niloticus erit Athenaei, & non Dioscoridis , qui scripsit, florem totum ferre lilio similem ,

ex totoque candidum, cujusmodi nymphaeae majoris est. Quod vero haec planta Nymphorae quoque genere comprehendi d

beat, non est quod dubitare debeamus, quoniam lotus cum Nymphaea fere omnino conveniat, quippe & foliis, S caulibus, Sssoribus, atque fructibus : quinimo non injuria olim nos dubitaveramus, Nymphaeam majorem fuisse lotum Dioscoridis, cum ipsum ita descripserit. si Est S in AEgypto lotus, quae se aquis proVenit plana irrigantibus, caule fabae, flore parvosi candido lilio simili, quem tradunt occidente sole comprimi, occludique; ad ortum autem aperiri: adduntque caputis Vespera aquis condi, & ad eXOrtum solis emergere. Caputo quale papaVeris maximum, S intus grana, ceu milii, quae se H gyptii siccant , & in panes cogunt. Radicem Lotus si haec habet mali cotonei similitudine, quae Cocta, crudaque se manditur: decoctaque lutei ovi speciem exhibet. - uadescriptione confirmatur opinio, quod totus sit Nympheae species, cum ille caules, flores , & capita similia capitibus papaveris , intiis semina , Ut milii, continentia habeat. Quid amplius: an non cognitum est loton cum N Smphaeae radice convenire Z Nos enim prope Venetias in Margherae lacunis invenimus praeter Nymphaeam longa radice, etiam albam itidem Nymphaeam radice rotunda mali cotonei similitudine. Radix vero longa luteae Nymphaeae magis propria esse nobis visa est, cum lutea Nymphaea omnis, ut hactenus cognitum est, longam radicem habeat. At albae nymphaeae, caeteri S grandioris plantae, quaedam longam, S quaedam rotundam lOti corsiam habet: cujusmodi est, quam nos olim, ut diXimus in Margnerae lacubus offendimus , cujus figuram ' hic eX- pressam damus. Ambibet ar Arabs medicus, qui diligentisi1- me scripsit de plantis provenientibus in AEgypto librum, tantopere ab herbarum studiosis hactenus desideratum, quemque vidimus apud quendam Medicum Hebraeum ex Arabico idio male in Hispanicam linguam Versum, ut ingenue dicam, non

recte, neque fideliter, ut desiderassem , quem si fideliter etiam

193쪽

RERUM AEGYPTIARUM Lin. III. CAP. X. I 63

in Hispanicam Linguam versum intellexissem, omni pretio ab eo Medico Hebraeo ipsum emissem. Hic auctor in eo Libro, posteaquam hanc plantam, quippe Lotum, ex Dioscoride de scripsit , ipsum itidem hunc in modum expressit , dicens. , , Dico ego Bisnim copiose in AEgypto proVenire, atque reis A dte ibi cognitum esse , praesertim ubi aqua Nili augetur, , , atque terram Contegit , quae planta Nymphaeae seque simiis lis videtur , ct duas species AEgyptii cognoscunt , unam ,, quam et HanZiri Vocant, atque alteram et Arabi vocatam, si quae melior est. Ex hujus floribus , non secus quam cae lilii, is & Nymphaeae itidem floribus, oleum apud eos confici soletis maxime ab illis in phreniticis per nares attractum laudais tum & ejus radix dicitur Blaron , & radix et arabi estis preestantior quam sit et HanZiri , quae e si minus Od Orata, si & odor videtur cypero similis. Cum ex jure carnis deis coquitur, colore essicitur similis ovi luteo cum modico alasi bumine , S sapore inclinat ad Chama si degustetur, &is est inclinans aliqualiter ad calidum, S auget Venerem, i se stomachum calefacit , & confert dysenteriae. si Haec de

Loto Ambibetar, quae etsi Videantur Con Venire cum iis, quae

ct Dioscorides, atque alii de toto scripserunt, nihilominus ea descriptio toti admodum imperfecta deprehenditur , cum

neque folia , neque flores, neque fructus , neque radices , neque etiam admirandam eam ad solem circumversionem , quam de toto omnes meminere, expresserit; haec fortasse singularia de industria tacuit, cum dixerit esse Nymphaeae simialem, scilicet foliis, caulibus, floribus, capitibus , radicibus, ct singulari ea ad solem conversione. Quod hunc virum

non latuerit, nympheteam reperiri habentem radicem rotundam mali cotonei similitudine , quam nos quoque in Mar- Derte lacunis invenimus , cujus quidem S ad solem mirameam conversionem sedulo olim in Nymphaeis Margherse la

in Libro de Plantis AEgypti testatum focimus. Addimus , Vires , atque usus ad medicinam ipsius loti ex Ambibetardescripti esse iere eosdem cum Nymphaeae ulibus, quippe X et cum

194쪽

EM PROSPERI ALPINI

cum dixerit, conserre oleum ex floribus ad phreneticos per nares attractum, & radicem conferre ad dysenteriam tollen dam itaque quoad in Nilo flumine planta reperietur, quaesit Nymphaeae similis, S omnes notas toti habeat, credemus lotum Dioscoridis, esse Nymphaeam albam radice toti corsia praeditam. Accedit etiam , ut magis haec nostra sententia confirmetur, Dioscoridem de Nymphaea dixisse duo, quae faciunt ad credendum Nymphaeam albam rotundae radicis esse loti speciem: unum est quod dixit, Nymphaeam ferre florem lilio limitem candidum in medio crocos habentem atque alterum, producere in capitibus semina nigra : quae si1 vera sunt, cum fores nymphaeae sint ex toto candidi, nullum croci colorem in medio habentes , & semina etiam sint flavescentis coloris , non nigra, Videtur non parum dubitandum, hanc esse Nymphaeam Dioscoridis , sed ejus potius lotum , quem expressit habere florem Candidum, S capita continere semina non nigra, ut de Nymphaea dixerat, sed ut milii semina. Quibus profecto omnibus , satis constare arbitror, Nymphaeam, habentem flores candidos, & semina non nigra, radicemque loti corsiam , ct cujus flores occidente sole clauduntur , S capita intra aquam conduntur, atque ad eXOreum solis flores aperiuntur , S capita CXtra aquam emorgunt , pro loto nos alias recognoscere non injuria potuisie.

Quod vero lotus, cujus radix Arais et Nil AEgyptiis dicitur, sit S ipsa Nymphaeae species, ex caulibus, florum figura, Smagnitudine, S capitibus, non erit dubitandum. Esie vero lotum Athenaei facile conjicitur ex floribus caeruleis , vel eXipsomet etiam Athenaeo , qui in Libro decimo quinto Dei-pnosophistarum scribit , coronas olim CX loto contexere Egyptios consuevisse, alias ex floribus rosei coloris , quas Antinoias itidem refert Athenaeus fuisse nominatas, alias ex floribus cyanei coloris, quas itidem Lotinas coronas appellarunt. Retulit etiam a quodam viro AEgyptio, Adriano Imperatori Alexandriae agenti, florem toti roseum, velut ingens ostentum ac miraculum, spectandum fuisse latum: esse vero

istum vel Theophrasti, vel Plinii non est credendum exi

195쪽

RERUM AEGYPT IARUM L 13. III. CAP. X. 16s

flore non albo, ac vel etiam quod radix non habeat magnitudinem mali cotonei, cum, ut a nobis dictum est, nucem juglandem magnam magnitudine ipsis aequet, non autem malum cotoneum. Verum enim vero quod toti cognitio non sit nobis ex veterum monumentis , praesertimque eX uno

Theophrasto, Dioscoride, S Plinio plane certa, causam referendam esse crediderim, quod Theophrastus, & alii ea omnia ex aliorum relatione de toto scripserint, minimeque ex illiusce plantae Vera notitia. 2Egγptii igitur per tres menses comedunt radices coctas, quae intus Vere quidem luteum O-Vi, colore, ac fere sapore, aemulantur, non minusque etiam S crudas, omniumque maxime Hebraei , in quorum foro , Nilo flumine augescente, quippe mensibus Julio, Augusto , atque Septembri, Arais et Nil venalis reperitur. Unde Plinius cum errore inquit: Loti herbam apparore recedentibus aquis Nili riguisse: Cum aquae incipiant recedere mense solummodo Octobri. Retulit mihi olim Jacobus Manus Medicus in AEgypto, qui plures annos medicinam fecerat, ex iis seminibus, quae toti capita intus habent, AEgyptios eX aqUa, vel laete ipsorum farina subacta, panes conficere solitos esse. Quod tamen an Verum sit, non leviter dubitarem , quod omnes AEgypti incolae, Vel diVites, Vel pauperes , vel urbani, vel rustici, nullo alio panis genere vescantUr, quam triticeo, non enim aliud genus panis eam gentem edere consuevisse, nos satis superque cognovimus, nisi in tempore penuriae quo tempore solummodo, quippe caritatis , penuri se-ve AEgyptios iis panibus ad cibum usos fuisse erudite Diodorus Siculus posteritati tradidit. Postquam haec de toto scripsimus , litteras accepimus ex Cairo AEgypti cum Arais et Nil, idest, toto flore albo liliaceo, de quo loto Discursum reservavimus in Libro secundo de Plantis LXoticis faciendum, quo in loco loti Dioscoridis, Theophrasti, atque Plinii veram ct indubitatam imaginem affabre delineatam dare pollicemur.

196쪽

PROSPERI ALΡINI

De radicibus, quas AEnptii Culcas a euant, atque nostri colocasias, quibus coctis familia

rius vescuntur.

Scripsi alias in Libro de Plantis AEgypti eam gentem inter

radices quibus in cibo frequenter costis eX jure, aut alio modo utuntur, primum in honore habere illas quas Culcas appellant , quae sunt majori ex parte radices longae,

crasse, cannarum radices aemulantes, aut melius, cum magnitudine , tum figura chinae radicibus vulgo vocatis similes, intus albicantes, eXterius nigricantes, sapore acri, Cum quadam adstrictione, quibus nituntur folia multa suis pediculis crassis longis adnexa, nymphaeae foliis similia, sed longe ampliora. Ex iis radicibus etiam multae orbiculari figura, Scrassitie ibi & copiosius proveniunt. Unde fit, ut CulcasAEgyptiorum duplicis differentiae, scilicet longae radicis, S

rotundae eXistant. Rursus rotundae quaedam radix eli depressa , quaedam ex toto orbicularis, quae tamen radices figura variae, eaedem sunt substantia, colore , atque gustu. Diximus vero in Libro de Plantis, de hac radice scribentes, ejus plantam esse sterilem, ita ut neque caulem illum ferat, neque florem , ac neque fructum , aut semen : quod nunc etiam assirmamus, eorum omnium qui hactenus AEgypti loca perlustrarunt , qui multi fuerunt, uniformi testimonio. Nemo ex innumeris, qui ab eo tempore quo eX ea regione discessimus has tenus inibi fuerunt, inventus est , qui vel viderit unam ex Colocasiis , Vel audierit, cum flore, Vel fructu visam fuisse. Non me latet tamen eissi ea planta in AEgyptio solo omnium consensu nativo, S patrio nunquam visa sit Cum caule, flore, atque fructu) alibi in alio solo peregrino aliquando colocasiam floruisse, a multis esse assirmatum, atque

197쪽

RERUM A GYPTI RUM Lia. III. CAP. XI. I 67qUe etiam a viris R. ingenitis, & doctissimis , tuter quos fuerunt Ferrantes Imperatus , non minus eruditione, & doctrina, quam probitate, & ingenuitate clarus, atque Fabius Columna , vir & ipse omni laude dignus. Ambo per litteras ad me missas affirmarunt, Neapoli vulgarem colocassiam saepe floruisse , tresque flores ari floribus simillimos juxta quolibet folium productos fuisse, a quibus postea pistillus cum

stibus etiam prosilierat, sed qui nunquam maturitate perficeretur : quin imo Imperatus unum florem ex colocasiae planta decerptum ea liberalitate, qua & alia, prOXimis men-1ibus ad me misit, quem apud me servo. Quo sane Fabius Columna, vir, omni disciplinarum studio clarus , in eam venit sententiam, quod vulgaris haec colocasia sit legitimum Aron Egyptium Plinii, praesertimque quia haec planta habet radicem orbiculatam bulbosam, florem ari producit, ct pistillum, S ejus radix editur ct cruda, & cocta. Quae notae Videntur satis convenire Aro AEgyptio, a Plinio descripto , qui inquit: V Est inter genera, quod in AEgypto Aron vocant, In lib. si scillae proximum amplitudine , solio lapathi, caule recto C sis duorum cubitorum , baculi crassitudine , radice molliorisse naturae, quae edatur & Cruda. si Profecto magnitudine , &1igura, quadantenus orbiculari scillae, rotunda radix colocasse similis visa est , non minus & folia lapatho rotundi folio, per quam plantam fortasse Rhaponticum intellexisse potuit, quam ex Rhodope Thraciae monte ab hinc quatuor annis nos accepimus , quamque itidem Dissertatione, in Scholis Gymnasii Patavini habita ad Medicinae studiosos, demonstravimus, lapathum esse , di ex soliis ad orbicularem figuram accedentibus lapathum rotundisolium etiam appellavimus.

Hujusmodi planta soliorum amplitudine, & figura similis colocasiae omnibus visa est. Forsan Plinio haud fuit ignota planta, Rhei nomine, lapathi rotundi folio. Redeo unde disces seram, & colligo vulgarem colacasiam, S quod radix ejus orbiculata sit, scillaeque quadan tenus similis, mollioris subitantiae, Unde etiam cruda edatur , folia vero ampla ad lapathirotundi folii folia figura accedentia , nec non quod caulem

198쪽

PROSPERI ALPINI

I 68 habeat rectum baculi crassitudine , visam fuisse multis Aron

Egyptiacum, cujus opinionis primus fuit Andreas Mattheolus, vir sua aetate in simplicium Medicamentorum cognitione nulli fortasse secundus, qui vere quidem dummodo fabae YEgyptiae Planta delineata fictilia non sit) colocassiam eam, quae habet radicem rotundam, esse Aron assirmasse videbitur, eXssimilitudine quam cum Aro, & foliis, S radice habere videtur; Colocasiam vero AEgyptiorum , non esse Arum AEgyptiacum , Vel eo argumento demonstratur, quod majori ex parte, bonitateque est apud ZEgΙptiam gentem praecipue aestimata, radix est macroriga, id est radicis longae, crastis arundinum radicibus similis. Non nego tamen etiam rotun .dae figurae radice vesci illos copiosius quoque ibi , in nullis praeterquam in radicis figura a maeroriga differente. Si itaque eX Mattheolo rotundae radicis colocasia erit Aron, in quem sensum fortasse X Plinium eam pro Aro AEgyptio , eX ea similitudine quam cum Aro habuisse visa est, recepisse aliquis suspicari possit; quid erit Colocasia longae radicist an non erit faba AEgyptia antiquorum 8 S si faba AEgyptia sit , numquid erit Aron macrorigum , id est longae radicis t Nequaquam : cum Colocasiae cum Aro similitudo in radice rotunda praecipue consistat. Quid de fabae AEgyptiae figura a Mattheola traditat Absque dubio suspicor deceptum fuisse a suo Augerio de Busbelle, qui illam imaginem Constantinopoli allatam dederat. Ego certe semper suspicatus sum eam fabae AEgyptiae figuram esse fictiliam: cum ego, inquam, qui in AEgypto quatuor integros annos Medicinae causa moram traXi, numquam eam Mattheoli plantam in Nilo flumine offendere potuerim, tametsi summo studio in multis 2Egypti locis eam perquisiVerim, ab oppido Rose ita vocato ad Cairum usque , per Nilum flumen, S a Cairo in Damiatam , ad quam civitatem se flatis tempore per Nilum navigaVi, quo tempore per totam Deltam insulam , omnium AEgypti Provinciarum faecundissimam, in qua agros colocasiis refertissimos conspeximus , ct omnia alia plantarum genera ibi observavimus, non tamen eam fabae AEgyptiae plantam

199쪽

unquam Videre potuimus, nec minus aliquos qui eam plantam alicubi in AEgypto offenderint. Non paucos quoque lacus vidimus, percurrimusque, in quibus eam plantam amplitudine foliorum insignem frustra perquisivimus. Quid amplius 3 An non, si in AEgypto ea planta fabarum faecundissima copiosius, ut antiqui tradidisse visi sunt, vigeret , etiam

fabarum illarum esculentarum copia, indigenae quibus vescerentur, abundarent Z veluti leguminosas fabas toto anno virides familiarius esitant. An non in Civitate Cairi, aut alibi in aliquo oppido, vel vico venales fabae AEgyptiae reperirentur, si inibi producerenturi Sed si hae ab AEgyptiis perquirantur, nos derident, dicentes nusquam in AEgypto plantam se cognoscere , quae hujusmodi fabas ferat. Plantam, quam pro Aro aegyptio pictam dedit Mattheolus , non esse Colo

casiam rotundae radicis, etsi radiX rotunda videatur, nos,

qui plurimum Colocasias pertractavimus, facile cegnovimus: namque Colocasia rotundae radicis , habet radicem orbiculatam rapae similem. Illius Vero Colocasiae figurae radix rotunda , nota est longae radicis in nostra regione , quae cum non habuerit terram sibi convenientem, sed ab ea, in qua recte viveret, di Versam, magna eX parte Consumpta, in parvam eam rotundam radicem desinere solet. Cum Venetiis olim Medicinae causa viveremus multos annos, ad nos lignea capsula ex AEgypto, eadem terra AEgJpti plena , cum multis Colocasiis maerorigis, idest longae radicis insitis, hyeme perlata est, In qua Vere ineunte vidimus , Colocasiis in ea capsula

germinare incipientibus, ipsarum radizes Omnes longas , geniculatas , arundinum cannis simillimas esse : quibus per aestatem magna eX parte consumptis . singula longa radix tandem in parvam radicem rotundam mutata est. Quare haud injuria credidimus eam fabam UgJptiam, ferentem caulem, florem, atque fabas illas esculentas, qUando neque planta , neque fabae eae in AEgypto ab aliquo cognoscantur, esse fabulosam & cum radi X illiusce plantae , colocasia antiquitus ab iis gentibus fuerit nominata , idque proprii habuisse etiam constet, quod apud eas gentes, ct cruda, ct cocta, familiarius, Y fre-

200쪽

PROSPERI ALPINI

frequentiusque ederetur, haud injuria eos laudamus viros, qui radicem eam in AEgypto sponte nascentem, maximeque ibi in aquis lacunosis luxuriantem, colocasiae nomen usque nunc servantem, habentemque usum familiari stimum in cibo S crudam, & coctam, antiquorum subam AEgyptiam este voluerunt. Nihilominus, cum omnium stupore nobis A gyptia Co-

Iocasia in hortis floruit anno MDCXII. de qua legito quae nos, seripsimus in Libris de Plantis Peregrinis : neque est quod Theophrastus , atque ab eo Dioscorides , atque ab iis alii

cum errore scripserint, hano plantam serre caulem , flores,

ct fructus, quos a similitudine, ut aliquibus visum est, fabas appellarunt, easque usum habuisse quondam apud eas gentes familiarem in cibo, quippe quoe & crudae, & coctae familiarius ab iis esitarentur. Qui vero fieri potest, ut credamus plantam sponte olim in Lactibus AEgypti ita copiose nascentem, . nunc prorsus interiisseῖ S si non interiit, Cur non cognoscitur, atque ipsius non minus fabae edules , tantopere ad cibum, cum ejus radicibus ab omnibus frequentatae 8 Si quis vero objiciat nobis, plantam quam Mattheolus ait se ab Odoardo Polono Tridenti ex AEgypto allatam vidisse , cujus imaginem ab Augerio de Busbehe acceptam in suis commentariis inseruit , esse pro antiquorum faba AEgyptia recipiendam , unico argumento hanc falso dici facile demonstrabimus, scilicet quod si haec admitteretur, non duas radices olim apud AEgyptios in Nilo nascentes ad ciborum usum fuisse usitatas, atque ab iis populis cognitas, Veluti omnes veteres Scriptores tradidisse visi fuerunt, sed longe plures, dicendum esset, quippe primo fabam eam AEgyptiam a Mattheolo creditam; deinde Lotum 2Egyptiam, atque Colocasiam longam, &rotundam. Quod vero duae tantum fuerint cognitae radices ad usum ciborum in Nilo nascentes , plerique veterum scripto iis Lo rum nobis innuisse Visi sunt. Herodotus, antiquisiimus scri- Σή. ptor, duas plantas in Nilo nascentes memorat, quarum alteram orbicularem radicem habere tradidit, quae erit, non

Lotus, ut perperam Petrus Bellonius credidit, ignarus in JE-gγpto Colocasiar majori ex parte habere radices longas ,

SEARCH

MENU NAVIGATION