장음표시 사용
181쪽
RERUM AEGYPTIARUM L1d. III. a P. VII. Is Ivolumus, ut ubi apud Arabes Medicos in composuione me di camentorum Tabaxir, sive Spodium legerint, non metallicum Spodium ad usum eorum componendorUm recipiant, sed gumini Indicum Tamaxir Vocatum , quod tuto per OS asium atur. Metallicum Vero , quod est Graecorum Spodium, omnibus suspectum esse merito debebit, ut quod sit metallicum, proindeque nunquam usum habere poterit ad ea medicamenta componenda , quae per os assumuntur: sed solummodo istius usus erit, exterioribus corporis partibus ulceratis medicandis, praesertimque probe loti, quod emplasticae sit facultatis ad ulcera cicatrice claudenda, atque ad partium externarum roborationem. Habent & purisiimam mysin, optimam chalcitim friabilem, soryn, caeteraque alia omnia simplicia medicamenta, quae ex aeris materia fiunt. Addo, eos ita cineribus, quos ex Kali herba, inibi copiosissime proveniente, Usta parant, abundare, ut quotannis Naves iis onerantes ingentem copiam Venetias, atque ad alias urbes mittant. Planta Kali ex qua usta cineres fiunt, est fruticosa, lignosa, ramulis multis tenuibus praedita , quibus foliola parva oblonga trina simul, aut quina rutae similia, insunt , & aliquando unicum folio lum oblongum, genistae simile. Demumque in Mare Rubro
Vocato nascuntur procerae arboreS, quae eXtra aquam extractae coralliorum modo lapideam duritiem nanciscuntur, adeo ut caudices cum totis ramis lapidestaut , coloreque nigro cernuntur ; qui nullius apud eas gentes usus exIstunt.
182쪽
Stirpes , quae in ZErapto Iroveniunt.
Posteaquam nos ea fossilia, sive mineralia , quae in AEgypto observata sunt , breviter fuimus complexi, non injucundum studiosis Medicinae fore existimavimus, si etiam stirpes AEgyptiis familiares perspectas cognitasque brevi sermone redderemus, atque non minus ipsarum & facultates, S usus ad medicinam cognitos. Nunc vero paucis dicemus de illis plantis, quae familiarius in AEgyptio solo proVeniunt, exordientes ab esculentis, ad eas, quae medicinae apud eas gentes usui sunt, transeundo. Itaque eae stirpes sunt, quae ibi familiarius proveniunt: quippe lactuca longa, endivia, cichoreum, portulaca, malva , beta radicis rotundae , brassica florida, petroselinum, apium, coriandrum, OcJmum, pulegium, eruta, piper, junci folium, menta, atriplex, spinachia, chali esculentum, staphilinum, pastinaca, carduus, Cinnara, papaver , bammia, melochia capparis, porrUm , allium, caepe, sinapi , blitum, gingidium, ianiculum, a siparagus , sesamus, rapa, napus, tra sit, lotus Niliaca, arundo faccharisera, cheta, Cucumeres alii, cucurbita, melo, pepo, anguria. Malus punica, medica, aurantia, limonia, pomum Adami, naphea, palma, vitis, sicus, persticus, musa, sycomorus , sebesten. Atque ex leguminibus, pisum, S pisi genus parvum quod Mas appellant, inter legumina apud eas gentes majori in pretio a limatum : Cicer, lens , saseoli multa genera , saba , bammia, erVilia, aracus, ervum. Ex stirpibus vero non esculentis, papJrus nenufliar, Ocymum, chali non esculentum a quo cineres fiunt, secamone, periplocam vulgus herbariorum nominat, melilotus, trifolium, linum, achaovan, artemisia. Marina, sossera, sesban , maru species siclareae:
183쪽
traminis genera multa, sar , cujus fructus heidellar Vocant. Hyosciamus albus, hermodactilus, urtica lini semine, cana bis , cyperus, ligustrum , cujus foliorum pulverem archenda vocant, balsamum, licium , agi abalid, lignum Vesuag , aca cia, tamarix fatiVus, Casila cathartica, tamarindus , calas . bon , balio bab , gossipium arboreum , j minus Arabicus , stratiotes aquatica, psyllium , melanthium, setanum somniferum, conyZa, nux metella. Hae sunt stirpes sub caelo AEgyptio nascentes , quarum plerasque in libro De Plantis AEgypti cum tractaverimus, de aliis, de quibus in eo libro vel non egimus , Vel imperfecte quidem egimus , in hoc libro scribemus, ipsarumque historiam contexemus, eXordientes ab
De singulis plantis esculentis apud AEgyptios
Dentibus, atque primum oleraceae, her baceaeve considerautur. Quoniam AEgyptii sub caelo calidi limo viventes cibis frigidis maxime delectantur, hinc est, quod iis gentibus lactuca est esui acceptissma , atque unum praesertim lactucae genus longum , quae illi lactucae est visu simillima , quam Veneti Romanam appellant , gustu vero longe est suavior, & videtur Memphi propria, cum in hac Civitate praesertim
seratur, magnoque studio colatur: per urbem eam Asinis venalem ferunt, vilique pretio Vendunt , ea copi'situs omnes Vescuntur cruda, seque magna copia assidue indigente ingurgitant, nec immerito, cum nostrates suavi gustu longe anteceuat. Multae urbes , oppida , atque rura reperiuntur, in quibus
fere omnes incolae quindecim diebus, solis lastucis iisque crudis.
184쪽
valetudinis conserVandae gratia, Vescuntur, intermissis aliis solitis cibis ; deinde per venam sectam sibi sanguinem absque Medici consilio mitti jubent, quum putent se ple thora laborare: idque faciunt praecipue, mulieres Virgines, Vidupe, aliive multi , qui procul a negotiis agunt , Vitamque in quiete, otiove transigunt. Quem vivendi modum quotannis servantes inculpata valetudine se diu vixisse plures nobis assirmarunt. Hoc genus lactucae , quod caeteris lactucis bonitate maxime praestet, optimum sanguinem in iis corporibus generare haud injuria existimant, sibique ipsis persuadent; nimirum quia eorum corpora calidioris sunt temperamenti , eX quo plus amarae bilis , quam sanguinis generari ratio suadet, ab usu lactucae refrigerata , ipsorumque calore immodico a lactucae
refrigeratoria facultate diminuto . plus sanguinis, quam amarae 3'. bilis gignunt. Mirum est, quod de lactucae temperamento . Galenus aliquando assirmavit, quippe ipsam lactucam liberalius esitatam , vel ejus succum copiosius assumptum , non se secus hominem interimere, quam faciat cicuta; aut papaver. Unde lactucis facultatem inesse intense refrigeratoriam, idcircoque S deleteriam amrmacte visus est. Quam facultatem non tamen interimere illos inquit, qui copiosius lactucis vescuntur, quoniam cum sit ipsa crassarum partium, diu retinetur in stomacho antequam ad cor feratur , ejusque Calorem eXtinguat, in qUO tempore a calore alterata excoquitur ,
atque in nutrimentum vertitur. At, pace Principis Medicorum Galeni, dixerim ego, atque istiud ipsum auderem etiam assirmare, ut in primo quoque libro diximus, nullam lactucae inesse facultatem deleteriam cicutae similem, neque immoderate esse refrigeratoriam Ut cicuta , aut papaVer , quod &ώ ipsemet Galenus non negasse visus est , cum ipse in 6'. Lib. . Simplicium dixerit: si Lactuca frigidum est, humidumque Olus,,
non tamen extreme siquidem edendo non foret) verum maxime secundum aquae , ut dicam, fontanae frigiditatem. Quod vero nihil facultatis refrigeratoriae mortiferae habeat lactuca, eo facilius argumento deprehenditur, quod ipsa liberius esitata, niliis molestire ferat Nsa vidim is quosdam
185쪽
RERUM AEGYPTIARUM Lin. III. Car. IX.
AEgyptios viginti usque S plures etiam lactucas comedisse ,
ct probe eas concoxisse, nullam vel etiam levissimam mole. stiam sentientes, ct nos quoque aliquando ad stitim coercendam plures simul eximia cum gultus Voluptate ingurgi lavimus, a quibus nullam molestiam sentientes , probe nutriebamur , easque citius in stomacho, quam fortasse alii cibi . qui celerioris coctionis aestimantur, fuisse concoctas observa vimus: Addimus quod si particeps essset illiusce facultatis refrigeratoriae cicutae similis, liberalius assumpta , refrigerationem, & stuporem hominibus induceret, ac vel etiam partes exterius adhibita stupefaceret, quod non sacere, ne dum
AEgyptii , sed vel etiam Itali, lactucis copiosius vesci consueti, facile deprehenderunt. Demum natura ipsam in guttunon leviter abhorreret, quemadmodum stomachus ab omni veneno abhorret. Gustui vero lactuca est jucundissima, esuique gratissima. Quibus comprehendimus lactucam esse temperaturae moderate frigidae, atque substantiae naturae humanae non modo nihil contrariae , sed quam simillimae, qua similitudine a calore nostro tota eXcoquitur, & cito in optimum vertitur nutrimentum.' Abundat AEgyptus omnibus cichoraceis, praesertimque EndiVia, atque Cichoreo, quae plantae usinque adeo ex soli illius pinguedine augentur , ut ad lapam in quibusdam locis, maXime post Nili fluminis augmentum,
soliis fere cichoreum accedere Videatur, unde radices cra L sistimas, atque tenerissimas habent, quas saccharo condiunt ad usum aegrotantium, S recte valentium, qui eas radices, ut a caloribus non laedantur, seque ipsos praeserVent, atque tueam tur , frequentant. Ad eundem usum portulacam esitant omnes familiarius. Non minus S malva magni usus est apud eas gentes, ea enim summoperc delectantur, eamque quotannis serunt, ex ea plurimum lucri facimtes, coctam enim . S crudam esitant. Memini me anno Iy8 I. quendam familiarem meum Horrem Bel vocatum, qui suburbia multa,
villas, atque vicos habebat, ubi Nilus desinit, & mari conjungitur , Canopi malvae copiam quingentis aureis vendidisse.
Ad usum medicinae malvae semina plurimi faciunt, praesertim ad V 2 tussim
186쪽
tussim ex calida distillatione obortam, familiarissimi sunt apud
illos seminum cremores ex ejusdem Uel aqua , vel decocto parati, ut&ad ardorem urinae, ejusque dissicultatem, S suppressionem. Althaeae quoque solia, caules, semina, atque radices familiarius ad medicinae usum apud eos sunt in usu : germinaque recentia, ad pectoris, atque pulmonum , S uesicae affectus calidos, ex aqua decocta , non secus atque malvam comedunt. Lignum malVae, siccatum in umbra, publice venditur , Cadmieque nuncupatur , estque in frequentissimo usu ad dolorem stomachi, pectoris , ex frigidis humoribus , vela flatibus excitatum demulcendum : ipsum lignum contumdunt, in aquaque maceratum exprimunt, tepidumque aegrotis praebent. Multi hor solo utuntur cum ianiculi aliquanto, atque saccharo, ad sedandosque hosce, atque alios dolores , hoc expressum , Omnia medicamenta antecellere longa experientia apud eas gentes est comprobatum, unde assidue per urbem venale hoc lignum circumfertur , gustui est gratum,
nec calefacit, meritoque ab AEgyptiis utpote quibus sepudolor ventriculi accidit, ex multorum fructuum fugacium est, atque usu) maxime aestimatur hujusmodi planta, S ad praedicto dolores , ct quod renum , & vesicae doloribus a calculis etiam obortis succurrat, atque urinae suppressae opem ferati Nullus hortus S in urbe , atque extra urbem est , qui althaepe plures plantas non alat. Semina ejusdem plantae ad
eosdem affectus itidem , S utilissima, S in frequenti usu
sunt. Ea contundunt in Mortario cum modico faeniculi ex aquaque lac exprimunt , quod dant tepidum cum modico facetiari. Coriano, sive coriandro horti AEgyptii abundant, in usuque frequentissimo herbam viridem habent, ad fercula potissimum paranda, ct ita est apud eas gentes familiaris usus, ut in adagio apud eos dicatur, sine coriano non fit serculum. Quod maxime mirum nobis visum est , cum haec
herba non parum lateat, nihilominus ipsa & juscula, & fercula condita gustui suavia apparent. Quibus quidem liquido constabit, verum fuisse, olim summe etiam talida, cuiusmodi
apud antiquos fuit laser,idest assa talida, fuisse in usu ad ci
187쪽
RERUM AEGYPTIARUM. Lm. III. CAP. IX. Is
borum condimenta. Quam herbam moderate assumptam , quicquam facultatis deleteriae habere non constat, quod Graecis perperam fuit persuasum, immoderatius autem esitata, inter exstatica venena haud injuria erit adnumeranda, cum homines cum sopore deliros, amentesqne reddat. Fructus, sive
semina, eosdem usus habent apud E 3ptios, perinde atque apud nos. Baminiis , & melochiis AEgyptii maxime abundant, ex iisque fercula ipsorum gustui suavia parant, quibus
frequentisiime in prandio, atque caena Vescuntur. Mihi tamen ea fercula ob insignem visciditatem, qua praedita sunt, nunquam accepta Derunt , etsi sapore suavia sint. His simile Blitum visum est, atque etiam ferculum, quod ex viridi ejus herba ex aqua decosta conficiunt. His addimus Brassicas, inter quas duas solummodo fuisse apud eos populos in frequenti usu observavimus , scilicet raposam , atque floridam, quam & Cypriam , ct Syriacam nonnulli vocant , quod in
Cypro Insula, ct in Syria nata, S grandior , S gustui praestantior sit. Sed in AEgypto tum raposa vocata , tum flori da copiosius nascitur. Raposam in frustula parva disiectam , S in jure pingui Castrati decoctam comedunt , at nonnunquam ex aqua itidem percoctam, cum oleo, sale , & aceto. Floridam Vero Vocatam ese , cognitum est ex multis floribus , quos albos, teneros, gustui sub dulces, cum ramulis veluti in unum globum congelsos profert, quibus sic conglomeratis, congestisque fit Veluti globus rotundus, magnitudine, atque forma nostratis brasi cae capitatae, atque hoc caput exsoribus, ramulisque candidis, tenellis, constitutum, in jure pingui percoctum avidius esitare ii solent. Verum , ut libere dicam, meo gustui hujusmodi brassica quadantenus insipida, &esui haud admodum accepta visa est. Hoc vero evenire potuisse a multis creditum, quod solum AEgyptiacum prae multa humiditate etenim terra haec nisi largistima aqua irrigata plantas non producit) omnes plantas paulo insipidiores ferat. Belam S albam, & rubram betarapam nostris vocatam in hortis copiosus serunt, atque in cibis perinde atque nostritis familiarius utuntur. A1riplicem legitimam Theophrasti iti-
188쪽
dem copiosius serunt, qua in serculis utuntur , non secus &spmachiam vocatam, & erucam: Apium nascitur copiolaus, vegetiorque haec planta ex multa soli humiditate crescit, crudaque ejus radice, & teneris caulibus cum sale , atque pipere ad venerem movendam libentissime vescuntur, vocantque hanc plantam Carasse, atque hanc esse legitimum Apium antiquorum , Graecis Selinon vocat um, in Libro quinto de Medicina AEgyptiorum, cum hae Historia evulganda, satis probe a nobis demonltratum putamus, scilicet hanc plantam, quippe vulgo Selinon vocatum , esse legitimum Apium antiquorum , atque nostrum Vulgare petroselinum nequaquam
etsi perperam plerisque fuerit persuasum posse esse apium
antiquorum. LagduneZ Vulgare nostrum petroselinum vocant: cujus plantae, non caulibus, radicibusque ad ciborum condimenta utuntur, sed tenerrimis foliis. Apii vero, cruda radice , atque caulibus teneris prope radicem, crudis libentius vescuntur. Eodem itidem modo utuntur carduis multis, quibus AEgyptus abundat, speciatim vero Judaei iis S crudis, ct coctis libentius vescuntur , quod ipsorum usum sciant ad
augendam . Venerem maXime esse accommodatum. Cinaris
quoque in quibusdam locis vulgus artichiochum appellat non parum haec regio abundat, quibus & crudis, S coctis avidissime vescuntur , praesertimque Christiani , atque Uebraei: nunc audio longe abundantius cinaras sive artichiochos ibi haberi. Asparigique altiles in hortis non desunt, neque menta, neque ianiculum, neque Ocymum, quae planta ibi arbo rescit, & odore caeteris plantis praefertur, unde Riliam, quasi odorem, per eXCellentiam quandam Incolae vocarunt: neque
melanthium, neque pulegium , etsi rara planta sit, ibi haud omnibus locis humentibus concessa. Haec ad coudienda fercula usum familiarum habent: sinapi quoque coctum aliquando comedunt, ii praesertim qui frigidiori ventriculo laborant, medicinae potius, quam nutrimenti causa. Inter genera Kali quibus omnibus AEgΙptus maxime abundat, ex quibus igne ultis cineres conficiunt, quos ut superius quoque dictum est
189쪽
RERUM AEGYPTIARUM L13. III. CAP. IX.
magna quantitate in varias Provincias mittunt, praesertimque venetias) unum genus habent esculentum , quo cocto, aliqui perinde ac Crithmo, cum oleo, sale, atque aceto Uescuntur. Sesami planta ibi ubique locorum copiositus seritur, atque abundat. Semina usum habent in bellariis, atque ad O leum conficiendum , quod ad usum ciborum cum sit gustui acceptissimum, apud omnes in magno pretio habetur, & ma jori pretio venditur quam oleum olearum P quo etiam utuntur
ad incrustandas carnes asias. Habent & plantam quam piperlongum appellant, quae piperis acrimoniam majorem in foliis habet, usumque aliquando habet in exigua quantitate piperis loco in cihorum condjmentis. Est haec planta junco rotundo quam simillima, unde piper juncorum appellari merito potuit:
ex foliis emanat succus flavus, valdeque acris. Habent, &Zat artiendi plantam , cujus folia siccata cum fale , ct pane comedunt, non secus quam Graeci in Creta insula origanum Capparorum, quorum in AleXandria multus est proventus, flores prius quam dehiscant sale condiuntur, eX aquaque decocti cum oleo, S aceto condiuntur; omnium Optimi creduntur ad ciborum usum, qui ex Alexandria ad nos convehuntur. Aceto conditi ex Liguria habentur , guliui suavillimi, sed longe Alexandrinis minores sunt, quoniam ct frutices capparis , qui in Alexandria AEgypti proveniunt, majores exi- 1lunt, soliaque habent majora, & minus spinis horrent. Commendatur salitorum usus ad eos qui stomachum pituitosis , crassisque humoribus oppletum habent, proindeque ad debilem stomachum , in appetentiaque laborantem, & ad viscerum obstructiones, prsesertimque lienis, ad paralysim, ad con--vulsionem ex iisdem humoribus factam , ad febres omnes longas, & chronicas maxime laudatur. Nascitur in AEgypto papaver , S nigrum , ct album: hoc in familiari usu est, quippe ipsius semina alba , suntque haec puerorum bellaria :elt ipsorum lac expressum aqua tepidum exhibitum utile ad somnum vigilibus conciliandum , ad renuia inflammationem
compescendam, atque ad urinae ardorem, non minusque ad
aerem, salsamque distillationem eae capite ad pulmonea, ad
190쪽
lusiimque exinde saevam obortam. Per os quoque semina cum saccharo ad eosdem affectus , atque ad sputum etiam sanguinis, contusa saepe cochlearis mensura summa cum utilitate devorantur, praecipueque cum aegroti eunt dormitum.
Nigrum vero nascitur in Thebaide Εgypti, ex quo capistibus scarificatis exit lachryma, quam ii Assium, S nostri Opium nuncupant, atque eX iisdem papaveris capitibus contutis, S prelo expressis, succum colligunt, Me conicum Graecis dictum, quod pro opto ad nos mittunt; at optum in iis locis magna quantitate consumitur apud AEgyptios, Turcas, alque Arabes , quorum multi ipsum fere quotidie ad semidrachmam, S usque ad drachmam, S geminam etiam ejus, esui assueti devorant, ut hilares, atque animosiores, praesertim in bello essiciantur: sed plura de opii esse, atque usu, atque de singulis operibus, quae in assuetis ipsum assumere fiunt , nos superius in secundo libro, S in libris nostris do Medicina AEgyptiorum satis accurate scripsimus; frequentant in usu ad cibum germen palmae, Cepi alOΠem Vocant, crudumque, Scoctum libenter essitant. Ubique locorum in agris seruntur arundines sacchariserae, quae esui quod sint jucundisiimae, ab
omnibus crudae eduntur , ex iisdemque torcularibus succum exprimentes, atque postea Rd ignem coquentes , optimum saccharum conficiunt, quo tota est regio maxime lassiuit,
praesertimque Insula, Delta vocata, ejus quidem est faecundissima: atque hujusmodi est, quod nos aliquando offendimus
sponte circum quasdam arundines concretum salis modo,
Iis 1 quod Dioscorides mellis genere comprehendit , qui de ipso Lib. δε ita scripssit. si Est & aliud concreti mellis genus quod sac-Mat. ,, charum nominatur: in India vero, ct felici Arabia in Λ- δεμα - rundinibus invenitur. si Avicenna salem Indicum vocavit, CV 9ι , Arriamis in Navigatione Maris Rubri, itidem facetiarum. Antiquos fortasse latuit saccharum fieri contusis arundinibus, atque expressis, succo eo dulci extracto , igneque excosto. Atque haec de stirpibus olera is totis esculentis in jΕgypto nascentibus, nunc de iis plantis sermonem habituri sumus, ouae habent radices esui accommodatas.