Opera philosophica;

발행: 1891년

분량: 535페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

quodlibet icae. III et elidit contumaciae laqueo . Si tamen temerarior quispiam perrumpat et insultet, districto unico ac dedignante rictu blaesum catellum abigit inter dulatus Adde, quod aerumnas ferat, et adverssis perduret illa indoles. Nam prosperis non enervatur,

nihil remittit austera, sed collecto compacto semper semperque robore perstat obstinata, et riget instar cautis contra saevientem Fortunam. Ubi indoles illa lenior furentibus illis procellis non est ferendo tum quod effusa sit benignitas, et affectu in diversa partito debilior tum quod incautam, ac meliora de iis et sperantem pariter et merentem, duplicatis ictibus adversarum rerum truculentia tundat et indignitas. Denique cientiis aptius est ingenium illud lentum et consultum. Non vagatur in incertum, nec temere desistit incepto sed quod semel congerit in rudimentum, hoc digerit, uni, uni, noctu incubando diuque, nec deserit ante complementum. Non seducitur verbis, non haeret in rerum superficie sed pertinaci ad puteum Democriti ligone fundum everrit, et eruit callossis manibus alte defossam sub hominum delicata dessidia Veritatem . QUA EsΤ1o XIX.

An legitimum sit judicium, quod de ignotis, ex incidente

forte cum iis colloquio, formamus Sermo dum animo consonat, interpres ejus, dum di onat, plerumque proditor est. Nam si animi sensa δ os inficiari audeat M 1latim ad equuleum ruboris a conscientia protractum ipsis se accusat indiciis, quin etiam alia quadam a re fatetur saepenumero, confussionis tormento perplexum , quae nisi in fraudis odium fulissent extorta, puro puto silentio concessum

strangulo a add. ΡΡΕNDIX. Si oportet omnes ingeniosos melancholicos esse, quod Aristoteles prununtiavit, nonne merito congratulari quis sibi possit, si parum hebetior sit, sed hilarior a si sensa cordis 4 praesumpserit. 5 disparata quaedam. confusio.

142쪽

I 16

Quaestiones erat occulere. Adeo commercium istud, quod Natura nobis sanxit, non impune rescindimus mortales. Cur igitur non liceat loquentis animum ex sermone suo conjicere, praesertim primo ΤQui quo studiosior esse solet, ut se commendet novis auribus, eo etiam mentem ex qua nascitur refert vivacius Suis nempe motibus dignoscitur animus, et agitatione fragrat aut foetet. Ab omni parte patet, qui cum contentione loquitur; et facile

minimum inter ea quae dicit, est id quod lingua dicit. Frons, oculi, nutus, gestus, tonus ipse et modulatio, ipsa per intervalla taciturnitas, nihil horum mutum est, omnia diserta; quam multa excidunt inconsideranti sed et quam saepe revelat cautela, quod tutius dissimulasset incuria Adde quod praepropera de aliis sententia nobis ipsi tempestive consulimus; dum adulatorem ab ipso proscribimus vestibulo, et ante contagium abarcemus quod abjectum est quod serpit, quod desidia torpet et languore sopit industriam, quod obtrectat et sanie

pascitur invidiosum, quod attactu conspurcat lutulentum. Matura vocentur ista, quantum Vis accelerent, quantumvis praecipitent consilia, quae prospiciunt integritati, quae non vulnus modo cavent, sed affrictum, nec uri tantum ab incendio, sed amari etiam timent. Ne cuncteris hic, o judex periculum in mora. Ne dubites in promptu est, quo lis deciditur, experimentum. Tenta pulsu:

sonat ilium, percussa maligne Respondet, viridi non cocta delia limo.

Facilem etiam bonis ad nos aditum reseramus. Dum parvo admittuntur examine, et extemplo amicos inter recensentur,

eosdem fortassis averterent dilata judicia, saltem morosa suspicio exerceret immerito. Probitas et industria vitio manifestiores sunt data per os via, statim alacres exsiliunt ad auras; quia

incircumspecto.

143쪽

quodlibet icae. 17

publicam lucem non metuunt, fucum non morantur ut prodeant,

sciunt se placere genuina fronte. Et ut caetera lateant, certe candor loquentis latere non potest conspicuus ei nitor etiam cum reliquos

i nox atra colores

Abstulit, micat ille tamen et indita sibi scintilla vivit. Contra Temeritas vocatur hodie, quae fidit humanae linguae; levitas vocatur hodie, quae tam imbelli nititur 3 conjectura; aut inscitia, quae non redarguit, quae fallaci frontis argumento dat victas manus. Sermo, nutus, gestus, dolis ubique ac mendaciis infames Inusta est, o pudor detergi non potest illa nota; palam est, celari non potest. Perfricuerunt jam saepius homines, et ingenuam frontem triverunt ' superest servilis, quae adversum Conscientiae carnificinam induruit, callo, et sub verbere negat et pejerat obstinata Si tempestate hac vultu ducimur et lingua, faveamus ergo vaframento, et repulso candore suffragio nostro gaudeat indignus competitor amicorum larvas numeremus imposterum, non amicos Fidem et ossiciosam sollicitudinem ad vivum imitantur inanes rugae et inquies et crebra sciscitatio. Benevolentiam simulant obsequia, et ne ssimulationem nimia prodat assectatio, fraudem fraude temperat verssipellis 1mplicitas, et praetenta libertas inter increpandum adulatur. Hae olim Aulis principum vix notae, nunc plebi quoque familiares artes ambitionis tunc quidem ministrae, lucro nunc etiam serviunt, donationes captant et haereditates Adde, praematura illa judicia bonis viris ut plurimum male cedere . Quid usitatius quam primos eorum affatus ad exspectationem non esse'

se fundat a Perfricuere a trivere. 4 praesumpta. 5 in grande praejudicium vergere.

144쪽

o8 Quaestiones Frontem plerumque negligit Soliditas, et quo in secessu fruitur, contenta est. Eliciendum, et sensim se exseret, quodcumquere ipsa magis quam specie bonum est. Primum oculum quilibete vulgo pictor rapit in suam tabulam levis tantum variusque color est quo ille rapitur. Si Zeuxis pinxerit aut Apelles, defige te ex adverso, attende animum, intuere singula. Quid ais jam Miraculum penicilli Spirat ad invidiam Naturae et vivit imago ista Atqui item in bonum virum non nosti quisquis eum in fronte legis. Intus ille est, retraxit se, et seposuit

in arduos casus. Non vacat ei ad passim occurrentia depromere sese, majoribus intentum. Amicitiam ejus promerere, ins1nua te in ejus familiaritatem usu deprehendes illum et probabiS. QUA EsΤIO XX. An lexando ita taedio, paria magis quam stabilis vitae ratio conducat pQuid homini taediossius quam vivere Vitae moram lusu, jocis, somno fallit vitae sensum legum solennitatibus, superstitionum caeremoniis, inutilium Scientiarum tricis obruit et obtundit Vitam ipsam, praesentium impatiens, futuri spe et aviditate praecipitat. Triste quoddam et fatale est sub quo gemimus onus graves ipsi nobis et intolerabiles sumus nec, quid discruciet, dici potest, et non dici videtur expedire. Tabem illam melius effugies 1 non noveris incrementum sumit dum correptum te fateris. Ne scrutere vulgaris esto. Sanari potes, si decipi potes, si fidem habes amuleto. Principia rerum, recenti succo esculenta, acrimonia sua palatum vellicant et salivam cient decocto novitatis condimento, arescunt et ins1pida sunt media quod deinceps ad finem vergit, nausea foetet et vomitu. Vides brevi compendio, quam partem in rebus Vigor

similiter.

145쪽

habeat, quam partem occupet Fastidium hanc devites, istam tene. Uni te mancipat quae in futurum prospicit anxie, quae momenta perpendit i deliberatio. In arena conssilium, quod de vitae conditione statuat. Hanc cape vel illam; non tantum interest quantum suspicantur morosae curae. Qualisqualis ista sit quam seligis, novitate placet, fastidium exclusit a vestibulo. Per principium ejus decurre, meta figatur ante medium hinc resilies, et ad aliam mox ac aliam divertes te palaestram, non dissimili intentione. Nulla vita vivacior quam Varia quae, irritato leviter appetitu mox delibat aliud, nec satietate sed aviditate pascitur. Cur inchoanti lex est ut perficia, Quis hoc decernit 8 Atra bilii ut habeat nempe quas Fastidio mactet

victimas, et Pertinaciae, et Desperationi ut sensam nos astringat et Xssiccet, et amandet extra rerum Universsitatem quidquid fluidum, solutum, liberale. Non feremus dentibus et unguibus rescindimus importunum δ decretum. Loquere te audimus,

Vigor tibi paremuS Dimidium facti, qui bene coepit, habet,

et ultra finem est, qui mediis appropinquat alacriter Larga regula sed tamen te limitat Solertia Vive glisce, sed Principium inter et Medium; si proserpis ultra, si rerum arcana penetres penitius, mox amisso formoso nomine, verteris in anile delirium hallucinaris in prunis castra vides et lucos in nubibus. Pro oppossit parte Taedia circumfert instabilis et vaga vita, non aufert. Si palaris et in devium aberres, plus lassabere, quam 1 directo calle finem premas incessanter. Est et ipssius Varietatis ac Inconstantiae fastidium, gravi imum id quidem, et quod ex ipsis nascatur remediis, insanabile. Dum nulli stabilis insistit, inter divertendum se perdit animus dispergitur, et irretitur hinc inde, nec colligere se potest attonitus. Ut

praepensitat is pruritu praejudiciale.

146쪽

Ieto Quaestiones quondam pueri, crepundiis insani, a paternis laribus abscedunt longiuscule pavent experrecti derepente, circumspiciunt ignota majoribus ocellis, hiant, sudant, et incerta discursatio expedire nititur illud insuperabile chaos. ita vagus animus , domestico, quem solita familiariaque pandunt, destitutus secessu, vacillat inter aliena, impos sui; et hinc rerum peregrina facie percellitur, illinc obruitur indigesta multitudine. Scilicet ut harmonia rerum, et rite dispositis pacatur animus, ita disturbant illum quae temere congesta, quae confusa sunt. Angimur subinde, et Xercet nos minutum quiddam, quod immorigerum est, nec ordini concordat quem imaginatio praescripserat. Unam aliquam vivendi normam praescribe tibi, non speciosa duram, rationi magis quam opinioni consentaneam in hanc jura. Quas hic generosus Ardor rogaverit leges, nunquam illas abroget Desidia, nunquam in dissuetudinem trahat Intermi io, nihil immutet Inconstantia, nihil in favorabilem partem interpretetur Indulgentia. Rigidus ipse tibi exactor esto. Ut multa lubenter facias, illa saepe fac quae non lubenter facis. Solidi ima voluptas, quam ipse rebus, quibus deerat, assuetudine paraveris tua est, tu illam rebus, non res tibi contulere totam tibi vindices jure meritissimo. Quo minus alliceret specie, Virtutem gaudio tinxit Natura. Sed tinxit tantum haec eadem bonae mentis exercitio delibuitur penitus et exsaturatur ubilis. Si taedium creat assiduitas, et taedium terit assiduitas. Consto in sententia ciamarulenta potio uno bibenda δ est spiritu . Cur abnuam pueriliter cur disseram 8 cur sorbillem modo, et modo remittam, duplicata nausea repetendum Decoctum ΤQUA EsΤI XXI.

An probabilis affectatio, quae aliorum mores assumendo, natistam indolem corrigere studet γFundi potest Humanus Animus et typi, cui se ingerit,

omiti in sententia is una. diglutienda. 4 amystide. 5 Fusilis est animus.

147쪽

quodlibet icae. lineamenta consequitur facile ab illo laevis est aut asper Nil scalpro dura nil opus incude, nec friante malleo, ut demissa veteri, alia circumscribatur figura dum alienos ritus inspicit attentius, eodem quo capitur, liquescit radio, et in cavum devolutus, influit angulis, circumfluit tuberculis; et inducto coagulo, novus derepente prodit e nova forma Opportunum igitur fuerit, ad boni alicujus viri, cujus copiam nacti amus, ingenium nos confingere . ore ejus notet observantia, et in nostros transcribat Exercitium Nutus etiam gestusque, et quae vulgi captum effugiunt minutias, imitabimur studiose. His, 1 nescis, arctissime 1gnum suum impressit Animus conformemur, ut pulchra metamorphosa boni 1mus imposterum. Dura nobis indoles et morosa Lenior aliquis inquirendus in exemplar teneriores ex illo erimus et mites. Si contra soluti sumus et effeminati, severiore quopiam proposito reformabimur in viros. Si torpet genius et desidet, excitabimur agili si fervetet ebullit, compescet sedatus. Quam vecors pertinacia quae tota vita ratum id habet, quod e prava nutrice suxit infans, quod quondam puero persuasit appus, quod imposuerunt nocturna terricula ' quod inflixit sub ferula magister. Haec sunt quae primam indolem formavere; haec congenita nobiscum haec ipsa Natura videtur insevisse religioni ducimus ea concutere Stramine ligatur Stultitia cur caput non exserimus e

turba quid hic periculi, o miselli Fidite pacatiora sunt hic omnia. Inscitia vulgi fulminum ictibus infamat superiora quia nubes aequat sideribus, putat fumis nostris involvi Solem. Imum est, insani, quod iussis oculis suspicitis inter altissima. Si assurgere non piget, si aequo animo dissentimus a plebe, jam crepundia decimus, jam praetextam exuimus, et pari passu gradimur cum viris. Divinum quid habet Philosophi in moribus

I 0nsultum a bono alicui viro. 3 componere. 4 Xsequemur. 5 imposuere. terriculamenta. Ilia. I omiti. e.

148쪽

Quaestionea plebe dis nsi non aegra illa et astricta, sed exercitio multo liberalis jam et robusta Audeamus modo priscam cum neglectu gravitatem praeferemus redivivi Catones.

Contra.

Naturam expellas furod, tamen usque recurret. Frustra cespitem dimoveas, et fundum pertentes ligone Rationis. Nunquam erues annosum illud robur, quod tam alte demisit intricatum radicem sua relicta stirpe sarmentum putes, mox pertinaciori frutice repullulat, et jacturam sui compensat cum foenore. Non nisi sarcophago depones, quod sub fasciis commiserunt incunabula tecum coaluit, non divelles tecum ascendet in cathedram, tecum sedebit in tribunali, sub toga tecum erit et sub saga, tecum deportabitur ad Sarmatas, tecum revertetur in atriam. Dum nativam indolem recudere studet δ Exercitium, inanem pascit me successu Credulitatem periculum faciente et profectus specimen requirente Casu, non respondebit ventus multa praemeditatum, multa eonsultum destituet in arena Fiducia. Huic tamen abeunti 1 - vicariam feceris Pertinaciam depromet haec ' de duro penu tetricum quiddam et invitum, quod adstringit astantium ingenuitatem, et taedio vexat , et mille modis importunum est. Mussitamus, caput scalpimus impatientes, et inter abeundum oggerimus illud Poetae O imitatores servum pecus lScilicet genuino capimur, fictum et assectatum non ferimuS.

Humile 7 est quod emendicat quod aliena 1bi miscuit, adulteratum est, et descivit a germano Sed cur inquietamur queruli Τcur ista tam speciosa sunt, quae nostra non sunt In aliena te concitas, et si aestimare modo nosses, tua, quae tibi viluerunt ,

I habet a plebe difformitas. ad i. et quod consuetudine stabilitum est, usurpat sibi jus naturae praesumit. 4 Si tamen abeunti. 5 illa. 6 divexat. 7 Vile

149쪽

sunt optima Sortitus es rudem indolem et severam Gaude, Virtuti debetur ista; cur masculatum te vadas futilibus gratiis, et lacertis istis non conveniente culti Si remissa, si faceta sit indoles, euge gratus eris, amabere; cur serenitatem istam obnubiles supercili, cur explicatam a natura frontem deturpent adscititiae rugae Si lentus sit genius, constans hic idem erit et solidus; si excitatus, duplicabit tibi vitam Pia mater Natura, dum singula mortalibus dispensat, compensat tamen omnia Pauca conssideranti enormis se ingerit asperitas , cuncta comparanti patescit lenis aequalitas. Quam asper videtur ille nobis quem incolimus Globus hic ssidera feriunt turres et alpes, illic in tartarum dehiscunt voragines sa tamen de coelo prospiciat Iupiter, totum unico dimensus obtutu glabrum hunc dicat et concinnatissimum. QUA Esae 1 XXII. An animi et exercitii grati procum agere conνeniat ingenuo

adolescenti PArcana pollet energia puellaris spiritus, dum teneris evibratus oculis pertenta juvenile praecordium de statu dejicit animum, ubi incidit ex improviso, consternat et percellit, et sponte sequacem pellicit in lasciviam, aut aegre sub lucta 1bi constante pugili, ovat interim invidenda facilitate. Agnosceres hic imperium amite Virtutis imperio blandum est utrumque,

sed potens , suave, non violentum utrumque confussione plectit rebelles. Concessisse proinde nonnihil et paruam satius est, Ingenuitas, quam indigno rubore palloreque vapulari refractariam. Obsequio devincitur illa potentia, congressu, colloquio, familiaritate cicuratur. Exteros attonitos hebet, estas, non suos. Nocturni anium bonibi non terrent vespillones. Quidquid ad cotem Panici pavoris acuitur, hoc aciem perdit et hebescit

singula. a disparitas. 3 statu suo. sibi constante.

150쪽

Quaestione Susu. Est et ingenio perutilis labor, quem ista suppeditat exercitatio Dominam sermone i detineas necesse est disertum te faciet haec Schola Sed ecce quae Rhetorica sacros de Religione philosophicos de Natura, forenses de Republica, familiares de Oeconomia sermones, ab elegantiis proscripsit magister Amor. Tetricos hos vocat aut frivolos inter Miose ei et Battologias recensentur; si aliquam ex his phrassim dictis tuis aspergis, ad manum ei vibratae ferula facetiae, et ni ocius dessistas, turpis scutica repulsae. Sit geniale festivum, et cum caeremoniis ossiciosum, quidquid huc adfertur . Est tamen et in parte ista, quod evites. Si exquiras nimium, et e libello dicas ' irridebere Pomphologus Adde quod a venustatem emorescit animus, qui subinde reficitur 7 arrissione , et benigno Dominae radiatur oculo crudus ille est in juvene et acidus, et non nisi influxu hoc maturescit in dulcorem. Ut se efferti quantum 1bi sumit fiduciae s longo in Ecclesiis atrio conspecta forte Phyllis protinus assurgat inclinanti, et decora poplitum bis terve subssidat inflexione, hinc interea, pedis in aversum ductu, stridente pavimento, erigit se exseritque Puber, circumspicit astantes, et tacite sciscitatur super praerogativa sententiam, et serenata fronte praejudicat ' Post haec recipit se, et Dominae praestolatur egressum. Si non gravetur illa, si admittat oblatam inter ossiciosas mussitationes dexteram tum vero Vix e templi vestibulo solvit, et singultit, et in acutos cachinnos crepat laetitia. Securior jam a fulcro concitat se puellaris gressus. Praetervolantes excipiunt ossiciosa salutatione noti, ignoti, majores pariter ac aequales a retro corrivalium Zelus longo cum suspicionibus prosequitur obtutu. Contra. Muliebrem sexum natura fecit sequiorem. Imbellis est quisquis nostrum cedit, et herilem nescit obfirmare vultum.

I colloquio et Ordaces. 3 si porro pergas. 4 geniale ... esto. 5 adducisur. libellos dictes. 7 refocillatur. 8 arrisu. 4 perjudicat.

SEARCH

MENU NAVIGATION