Opera philosophica;

발행: 1891년

분량: 535페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

quodlibet icae. 25 Obsequeris partim, et partim obniteris lenocinio, diversum te faciunt intestina dissidia. Sed collige te, et in unum corrade vires totus Obluctare, inces, infra iram deinceps infraque negotium habiturus hostem. Si tamen ab improviso fecerit impressionem, consta qua potes meliore parte nil deprecare; cladis notam non penitus effugit, qui cum hoste cogitur pacisci. Erubescat sub lucta vultus et palleat tanti sane est asseruisse libertatem, et ingenua cervice recusasse jugum, nec ad unguem

discessum proposito. Nihil animo par est, ubi nosse se coepit, et praelucente ratione, debitum sibi Sceptrum capessivit imperii. Ad haec, periculos juveni cum puella familiaritas et non nisi robusti illius ac incuriosi, i quod in nobis pulcherrimum est, mercanda dispendio Exite quoddam et minutum, paululum supra crepundia est, quo tota distinetur et capitur mulier. Si placere vis, descende, Vocem extenua, parvus semper sat tuus pullus. Superi quam bene quadrant Herculi colus et pensa lGradu scilicet inter nos et pueros medius est ille Sexus ambitiosus tamen, fuco rerum et ementitis blanditiis inescatur; serium omne et quod res est infirmo nauseante stomacho. Restat igitur ut insuper Proco serviliter is adulandum Sideribus assimilet quaedam, quaedam Cynosurae, et Allegoriae non minima pars sit benignus ille Solis, qui inferiora vegetat, influxus de aris interdum et sacrariis despiciat, interdum ceu alter quidam Briareus congerat Hyperbolarum montes, et coelo inferat Dominae suae divinitatem Ludicra videantur ista; ecce syrtes lece brevia Sua deinceps credit commenta, et quod fecit, adorat Numen. Jam demulcet eum fractus Puellae incessus et affectata deliquia nutus unus, gestusque certus uiuendi modus languentem habet. Quinimo

Turpia decipiunt oecum itia, aut etiam ipsa Delectant, veluti Balbinum obpus Agnae;

incurii.

152쪽

Quaestiones et ad haec defigit interdum scintillantes oculos, molli quadam teneritudine, cordis sauciante ' meditullium Totus dedititius , totus impensus dissiuit inter deperiendum, et perit. Adeo praecipitat hic semita, male cauti Puberes, quae de Ficto vergit in Serium. Et ut alibi sit latum satis Genuinum inter et Simulata discrimen, certe mimessis amoris amor est. QUARsΤ1 XXIII. An quod illustres quidam Auctores fecerunt, commentitias Historias edere conveniat PSoror historiae fabula. agis arctum est inter illas, quam imperiti putent, contubernium. Fidelissimus etiam Commentator multum habet de Poeta Extemporales inter gesta fuerunt Principum Ducumque sermones eosdem habet Historia compositos a diserti imis hominibus, elaboratos cunctant stylo, et XOticam istam imaginationem, qua quondam Heroes erinximus, eXaequantes. Insuper quae vulgaribus circumstantiis immixta latebant partim, et partim communione viluerant, juxta regulam Historiae praecisa, jam omnino sunt alia jam ad oculati quoque testis suspensionem insolescunt, rara penitus et augusta sunt. Speculum Veritatis est Historia; sed auget formam; textrix est, et telam, cui Natura cum auro forte et byss,vilem lanam et cannabim interneverat, rudi glomo rejecto, retexit in Attalicum aludamentum. Quid juvat ergo se constringere, et arctam Veritatis sepem circumdare, si transsiliendum sit alicubi ΤLatus et pulcherrimus in procursum campus, si maceriam illam tollas. Quid juvat propiasma praefigere tabulae, Levagetur generosior penicillus, s imitari dedignetur, et superet propositi

sauciante cordis et acclinis 3 add. ΑΡΡΕND1X. Quidam interrogains, qu0t essent Sacramenta Sex respondit. Jussus enumerare, Poenitentiam misit. Qu0d quum objectum fuisset, seite respondit Poenitentia sussicienter subintelligitur ad Matrimonium. Sed numquid subinde susticienter etiam subintelligitur ad ordinem Τ praemeditatos ideam. 6 Xorbitet.

153쪽

quodlibet icae. 27 speciem Euge ista colorum temperies, liberalis ille ductus, istud lineamentum tam decens , tam vivax, in hanc aut illam Nympham non quadrant summae sunt ista reservanda Pandorae. Bonae mentis adhuc illa labes est, ut Virtutem, quod eam quamplurimis optet esse communem, Ungat immeritis; probrum adulationis sibi consciscit incauta Pietas. Nulli formam istam astringe materiae divina est. Exhibe nobis boni Principis Notionem δ; dic licet in schemate quid egerit dic justitiam clementia, dic potentiam temperat Te modestia, dic terribilem hostibus, mitem devictis, Patrem inter suos magis audivi equam Dominum cur hunc Alexandrum appelles Facessat Felix regnorum praedo, non utile mundo Editus exemplum; cur Caesarem voces Impotens ille est, dominatus libidini fas omne prostituit Anonymum vocabis eum. Si suspensum desideras et avidum lectorem, ab humili rincipem tuum deduces in fastigium, infractum repulssis, adulationum negligentem ambages, pulchra per invium eluctantem incuria Narrabis, ut insidias eluserit me dolo, ut fraude Aulae sine fraude devicerit, turpes illas achiavelli Noctuas simplici semper excoecante Candore. Ah quomodo nos rapit robustum illud et liberalel quantum ei decus Hoc sane, si quidquam, humanis mentibus inditum, vocabimus divinae particulam aurae. Tandem aevi nostri vitia insectabere liberius Queri licebit exulem ab animo pietatem, et ad externos ritus proscriptam Serium omne nugis et argutiis contaminatum praeclusum generosis ingeniis ad amplitudinem iter vafris et humilibus patulum credulos gubernatores, Reipublicae clavum piratis cedentes, non secundum immobilem justitiae Cynosuram, sed privati quaestus et ambitionis Erraticam velificantibus. Si haec auctoribus suis subscribas

vitia,

velaemens. et describe. ideam.

154쪽

Quaestione SPerieulosae plenum opus aleae

Tractas.

Sub patria potestate sunt; non irritabis impune. Ubi arvis quibusdam et fictis nominibus emancipantur, tutum est ea prout merentur traducere; osteri, sic hodie sunt Candor et

Contra tamen facit, quod Commentitiae istae Historiae Daenum paulatim laxent calumniis, dum satyricis ingeniis in latibulis suis spondent impunitatem. Vix carceribus et lictore coercetur ille furor, quin oestro suo percitus erumpat aliquando, et Principum virorum famam sugillet, et optimi cujusque verecundiam proterat sub pedibus Dexteram ei praecidas i, maledicam linguam evellas e faucibus non desistet minatur etiam sic, immurmuraturum se terrae . ut isto semine surgant arundines Midae, quae ad venti 'atum resonent occulta vitia, quae te toto undo traducant, et infament,

Ei misero socient secambi.

Sic debacchatur intra clathros suos ista rabies quid futurum existimamus si quovis praetextu fores habeat reserata. Sed esto. Scriptor Commenti vir bonus sit Candidum 1 ei pectus, et a furialibus istis facibus non utrumigatum nosti Saeculum hoc quale ssit Callidis scatet et acutulis, et si ullum anterius)in exoticas interpretationes etfusum est verba singula percolant, syllabas omnes ad vivum discutiunt. Et quod appo accidit, dum forte sub seram vesperam ad focum garrit cum nepotulo; nam in semisopitis prunis castra vident, et reges, et si Dis placet, Bellua Lernae; - ita et hi delirant legunt in Auctore quae non scripsit, quae ne per somnium quidem cogitavit. Futile vitium, nec tamen magnis caret exemplis Audi Lipsium nostrum de hoc hominum genere conquerentem: Quae nos, inquit, communiter diximus, sic omni accipi, quasi in Titium

praescindaS.

155쪽

quodlibet icae. aut e tum dicta, imo Vstes etiam agunt, non lectores, nec sumunt

a nobis sensum, sed adferunt, et mentem aliquam invunt ex fudinente. Si in Doctorem haec audent, qui non gesta narrat, sed gerenda praecipit, vitia damnat, non homines quid in Historiam'praesertim ubi personarum rerumque fictio superstitios1 ingeniis auguria suppeditat, allegorias ingerit et mysteria. Ecce nasutior iste Sibyllam interpretabitur sensum tuum odoratus est, rem ac tetigit. Nega, clama secus non credent, ne jurato quidem. Adde, seri facile possie ut Fabulae istae veris nostri temporis Historiis fidem derogent Caduca res est testimoniorum religio dum vacillat, evertitur suspecta res est; dum in uno fefellisse

deprehenditur, tot rejicitur Periculum sane, ne ubi verissima etiam in Annales contulerimus, Graecae tamen fidei inssimulentaevum nostrum seri nepotes. Adeo sunt ad cenam pleraque, sed heu funestam Si autem historicam fidem a posteris noni requiras, 1 perspicaci lectori satis innuas, Ideam te scribere voluime, non Historiam, steriliter sane te fatigas Surculus ille quem pangis, eodem pene quo istoria labore rigari et coli postulat praecipuum tamen istoriae fructum, studium inquam imitandi, non profert. Exempla nos docent, non commenta; quia homines pedum post se vestigia relinquunt, quae viam 1gnent, non inanes umbrae. Flosculum forte delectationi progignet ille frutex, sed vanum et brevi deciduum. Nec solide, nec diu delectat, quod tantum delectat. matura voluit voluptatem condimentum Te non cibum. Pernici semel oculo lustrasse Fabulam, avidae curiositati sat est. Imo subinde sistimus in medio conscii nimirum, earum apud nos imaginum innumerabilem esse copiam, quas exponimus obtutui, dum Volumus, nec ad sculpendum alieno nos indigere caelo.

I subodoratus et add. velis nolis dithyrambicus es, Anticyras tibi navigandum. Graecam tamen notam apponant aevo nostro. 4 prurienti 5 add. APPENDIX. Aegyptius olim sacerdos Solonem et Graecos pueros appellabat, quod veteres hist0rias nesciretit; sed numquid hi qui nimis belle callent illas, et recentes hist0rias negligunt, senes et bis pueri sunt

156쪽

13 Quae 1 tiones QUARSΤ1 XXIV. Utra praestantior, Belgica ' an Latina lingua pAcris saepenumero in sympossit aliisque amicorum coetibus Idiomatum inter se digladiatio. Nos Latium huc et Belgium

produximus in Palaestram, induimus aestus, et concitamus in Luctam. Rident quidam, ut video Herculem ex nunc distinguunt et Antaeum. Sed praeoccupati Sunt homines praejudiciis hic ferme laborant omnes 'equitas sola Brabeutes esto. Primum igitur pro Latina lingua est, quod latussime per Orbem dispersa , in Sacris ritibus, in Scholarum pulpitis, indoctorum libris pene sola sit Belgis etiam ac Germanis, nescio

quo fato, plusquam Italis suis placuit lippi callent hic illam

et tonsores, et pene dixeram, mulierculae Certe quod olim

de Romano Imperio cecinit Poeta, hodieque id obtinet in Lingua: Gentibus est aliis tellus data limite certo Romanae spatium es urbis et orbis idem. At Belgica 3 lingua ubi est In hoc terrae augulo, in hac gleba et ibidem non nisi verna et famula, per culinas strepite popelli tabernas. Aulam frequentat Gallica, Academiam Latina, mercatorum Basilicas Lussitana, inter elegantiorum

subinde coetus Itala lascivit et Castellana. Quam sonat iste caestus, o Belgica Nil miror, si diro verbere dentes aliquos excusserit tibi quod si ita est, degluti et absorbe protinus,

ne advertat Antagonista. Ridet indignans et quod nos exitialem interpretabamur ictum. testatur inanem esse dumtaxat inter caestus complodentes re pitum. Et caput quassans cum generoso fastu Vices fuas habemres quaeque erit inquit, cum fucum pertaesus, adorabit civ

I Flandrica. a Flandriam. recepta. 4 Flandrica Flandria.

157쪽

quodlibet icae. dorem, et de orum imperio colla lubens submittet Orbis. Tunc non unius ictrix certaminis, sed Pentathla ferar. Sic ait, et protinus in mediam se proripit arenam, ingruitque Latio prior,

agitque hoc argumenti pondere Belgas '. quibuslibet peregrinis linguis addiscendis, sua lingua promptissimos reddit. Ita est;

id ipsum exteris frequens jam comprobaVit experientia Paucorum mensium exercitio Italis Italum, aut ipsis etiam Hispanis mentimur Hispanum nisi subinde conspicua magis cutis celarenos nolit Vocis accentum . quin etiam crebriores in isto populo nutus ac gestus quorum quidem nos 1ncerior Natura fecit expertes animi tamen gratia, dum lubet, imitamur ad

vivum. In ipsa etiam Romana lingua quibus cedunt Belgae Τim qui non cedunt Belgi. Unde depulsa nuper praecedentium saeculorum barbarie priscus illuxit orbi Latino nitor, nisi e nostro hoc Belgio 8 Erasmi, Lipsin, Grotii, Puteani nostri

sunt; da Latium adhuc viros, quibus debes tantum. At vero qui aliud in cunis dioma suxerunt , mirum est quam Xterorum linguis deinceps addiscendis sint inhabiles quocunque devenerint, semper olent maternas caepas. Et ne longius excurram, res patet in vicinis nostris alonibus; qui vixdum ex ephebis egressi, et huc forte translati, dum idioma nostrum affectant, oleum et operam perdunt Curvilingues sic Belgis vocantur ' degunt inter nos ad capularem usque senectutem. Eandem difficultatem Itali experiuntur et Hispani, tum in mutuis linguis ac Latina, quas confundunt, tum in Germanica ac Belgica, quas misere mactant addiscendis. Et id ipsum procul dubio notaremus etiam in Latinis, s alicubi restarent indigenae non tempestive totos se abscondissent in libris. Haec pro Belgio. At intentatum ictum retundit hoc umbone

Latium: Egregiam vero laudem, o Belgica . Quid hoc, quo

Flandro-belgas a Flandro-belgio 3 suxere. 4 miti parenth. 5 indigeteS. Flandria.

158쪽

132 Quaestiones ita turges, est aliud quam caeteris diomatibus ancillari 2 Nam quemadmodum Ludiones et Pyrrhichari plumbum circumferunt in soleis, quo pes ab onere solutus in cena cum levi socco saltet agilius; - ita Belgica lingua gentiles suos aspere habet. Duriuscula est et barbarigat. Vox utplurimum non nisi syllaba et in unam syllabam integrum aliquando plaustrum exonerat spirationum et Consonantum. Hinc dum Belgae nitidis exterorum ac facilibus se addicunt linguis, velut manu

missi a rigida paedagoga, luxuriant, plusquam ipsi indigenae

in eloquium Traenes Honorarium est istud verber, mi Belgica; pectore excipias aut cavo latere, ut sonet, et testetur sub artubus robur. Ne te pudeat, ne dissiteare Virago es pariter cum Germanica lingua, sed tamen sorore, vel ut quidam volunt matre tua placidior. Admittit, ut suademus, et ultro insultans At Latina lingua, inquit, mollis et Taeminata Vix ultra duas Consonantes proferre valet sine fulcro Vocalis Blaesa etiam est, et balbutit,

frequenti ejusdem syllabae geminatione; audi balbutientem in exemplo Quid de re merereres Quid de re rere rari iactat

faber fecisse sese securim. Hoc amplius , quia ultimam syllabam

Latina lingua non producit, in qua tamen Nominum ac Verborum Declinationes constituit, hinc eminus per clamores non intelligitur. Ex Theatro etiam ac Suggestu non percipitur, nisi ab exercitatis pronuncietur, qui usu didicerunt vim aliquam ultimis syllabis, licet eas corripiant, impartiri. Excandescit crebris his lacessitum ictibus Latium, et cum convitio Da, si potes, exlex et barbara, Regulas quae te dirigunt ' etiamnum in incude Grammatica tua nec prodit; et ut vides, desperant, qui in hoc unum tam impense desudant

artifices. Quid exteros invidiose traducis quid miri, nunquam bene disci, quod doceri non potest Τ

proscenio a Flandrica 3 indigetes. 4 mascula. 5 ad haec. 6 quibus dirigeriS.

159쪽

quodlibet icae.

Ι33 Irrumpit adversum istaec cum furore Belgium: Quid Τ Sed ne ludicra vertantur in serium, sinis esto Luctae. Ecce quia Gymnasta sum, deponunt caestus et obediunt QUA EsΤ1 XXV. An furor Principis an populi magis exitialis sit; Atrocior est noster quam Jovis ignis Alpes hic ferit et turrium apices, securae valles humilesque casae. Ille dum furit, ventorum forte flatibus irritatus, tecta, templa, silvas, segetes, ima pariter ac summa, nullo corripit discrimine. Sic dum Principis aliquantisper simultate pressa intumuit ira, crepat illa cominus, et stragem edit in Satrapas tutum est eminus Terrae Filiis spectaculum. At si vulgi turbulenta rabies Legis excusserit

capistrum, contumaci ungula ruit omnia late;

fas nefas, sacra, profana usque deque habet. Inter balistas et fragores, inter sudes et saxa inter faces et incendia grassatur in Principem ac optimates, etiam per suum latus Theatrum est Moscua, Mosco viae metropolis, in qua trux Erynni lugubrem nuper exhibuit Tragoediam, quae locuples testimonium faciat meae Sententiae. Res ita se habet. Anno 1648. I Mai. , Moscoviae et Ruslsae Imperator cum atriarcha et Clero ac praecipuis regni proceribus Briardos vocant ad solennem, quae quotannis isto die peragi solet, Supplicationem accingitur. Cives Moscuenses, opportunum rati, querimoniam scripto ediderant, eam ad Imperatoris genua, dum pietati vacaret, dela-

add. ΡΡEND1x. In linguis vernaculis hodie nullae sunt nominum deelinationes; defectus casuum suppletur per diversas propositiones. Numquid magna commoditas adduceretur si de verborum cassibus seu temporibus idem fieret An rectem. P0mp0nius grammaticus interpellaverit Tiberium Caesarem admiscentem rationi suae aliquid quod minus Latinum videbatur, his verbis: Tu quidem Caesar civitatem dare potes hominibus, verbis non potes a An exitialior furor Principis an populi ci omitt. I. Mai.

160쪽

134 Quaestionesturi querebantur immensis se ectigalibus, quae aliquo jam annos pendebant, exhaustos quod miseris a duro se torculari supererat sanguinis, id o)ardorum praedam esse; quapropter malle se semel cum conjugibus ac carissimis pignoribus jugulum lictori praebere,

quam infelicem vitam tamdiu trahere per tot aerumnas. Hoc instructi libello, accurrunt ad Caesarem. Densa stipabat illum B ardorum corona; hi abarcebant ingruentem populum et prohibebant aditu. Quidam etiam e Bojardis videntes libellum, quem unus supplicum praetendebat, diripiunt eum e manibus, perlectum lacerant, de caeter mandant famulis, fustibus egregie multent insolentes illos appas, et abigant in malam crucem. Probrum hoc, et mistum cum saevitia ludibrium, multitudinis animum, gravissime jam ante Uictum, incredibile est quantum exulceraverit dissimulant tamen, quoad Sacrorum caeremoniae finiantur; interea mutuo fremitu, et summi Numinis obtestatione justas iras exacuunt. A meridie cum turbis confertim

adsunt ad Caesareum Palatium hic plebi junguntur Imperatoris praesidiarii, et ipsi propter imminuta nuper stipendia desperabundi, qui accessione sua seditiosum illum numerum auXerunt ad aliquot millia Hinc facta manu concurritur ad palatium Borysii, summi totius Russiae Gubernatoris, qui ab aliquot

jam ante mensibus ' Imperatricis germanam duxerat in uxorem; irruunt diffractis portarum ceris ac vectibus momento diffunduntur intus per omnes aulas et atria et non invento Borysio

nam is clanculum per posticam evaserat ad Caesarem immensam auri ac argenti supellectilem pretiosi imasque margaritas per fenestras undique conjiciunt in publicum. Nemine eas deincep manu contingente, certatim clamabant: oot nassi ro sid est Ecce noster sanguis Reliqua, quibus ars pretium fecerat, velut picturas tapetes, et statuas, gladiis conscindunt, et proterunt pedibus. Hinc vertunt se ad domum s1stessii, qui erat

i add. Lugustam.

SEARCH

MENU NAVIGATION