Opera philosophica;

발행: 1891년

분량: 535페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

quodlibet icae. 45tiones tollere: Vix te R . Et ex quidem caput honoris ergo populo detegere cernebatur, sed liberale istud e Rovous emercie, quod per suos identidem responderi jubebat,

exaudire per immanes strepitus et clamores non licebat. Interea cadaver Marchionis in cubiculum anitoris protractum postridie vero sine funeris apparatu elatum, in D. Germani, sub organo forte, in fossam abjicitur, ore pronum, capulo in dorsum illis i. Sed a plebeja rabie mox effossum, ad patibulum raptatur, et ubi ex pedibus aliquantisper suspensum fuerat, comburitur cineres in profluentem sparguntur. Haec in irritum et ridicula saevitia, quae larvas impetit, et dentem fatigat in exuviis istud commiserationem jure habeat. Uxor occisi archionis Eteonora Dori, in carceras detrusa exquisitis insimulabatur criminibus laesae Majestatis, et magicarum artium, ac etiam caedis cujusdam Prouille. Ex his morti addicitur; cumque uterum gestare se proclamasset, obstetricum brevi examine praemissio quod nudum sine re praetextum arguissent , jubetur collum lictori porrigere; ausa etiam tunc sub umbra collimantis in cervicem gladii, ad districtum Dei tribunal judicem suum citare. Truncus ad X- tremum et caput infelicis archionis a flammis data.

QUA EsΤ1 XXVIII. An frigidae plagae ferociores incolas habeant quam calidae γImmite coelum, et hujus socii , labor, nuditas, egestas,

ubi conglobata incubuere mole, animos efferant humanum omne eXutos et ulcerant. At exulceratos deglubit census et apparatus Barbarorum Principum, et immanitas, vectigalium omnium ac tributorum inexplebile barathrum Grassantur interim in populo per fraudes furta, per violentiam rapinae, per famem rabieS, per tenebras confusio, membrorum per frigora siderationes,

impacto. et sociae.

172쪽

Quaestiones mutuae per furorem caedes, reorum per deteriores leges supplicia, et indomita, dum lubuit, Tyrannis spectaculo duntaxat et gratis ludit in humano sanguine. Solum iter Legatorum Belgi i per Mosco viam, anno 16 I institutum, sussiciet huic confirmandae Sententiae. Rem Belgico stylo describit Antonius Goeterus, qui et ipse in eorum comitatu aderat. Cum, ait, Novogroodiae in castro versamur, et emendi gratia saepius in civitatem excurrimus, luctuosum memoratu, qualia per plateas passim se ingererent spectacula. Hic hominum conglaciata cadavera, et stipitum instar indurata, funestabant publicum illic mutuis brachiis impliciti discurrebant cum uxoribus et infamibus viri, pannosa omnes, aut nudi verius inter saevi ima frigora, fame tabidi stipem et opem aliquam tam miserabili ejulatu implorantes, ut ferrea etiam suorum civium corda emollire potuiment,s tantum fuissent ferrea Ast illi frustum panis juglandis magnitudine interdum porrigebant currebant porro miseri, unicum hoc domando frigori solatium nacti, donec moribundi conciderent, etiam tunc neglecti; et inter irrita lamenta exhalabant animam in publico conspectu Circuibant mane, qui sparsa cadavera in feretrum accumulabant, et in domum aliquam comportabant inde statis temporibus integrae per plaustra strues efferebantur in puteos extra civitatem ad hoc effossos. Et subditidem Goeterus Hieme ista, qua nostri legatione funguntur, atroci isto mortis genere absumpta sunt octodecim millia hominum in sola civitate Novogrood tensi quid in pagis Τ Deus bones Sepulta per octiduum cadavera rursum in nefandas epulas eXhumata mactantes invicem et devorantes homines imo viscera sua in viscera sua regerentes matres. Quae cursim transeo, necant enim immorantem. Cuncta interim haec iisdem Legatis, per Starram Russam iter suum prosequentibus, tum oculis tum fide dignis testibus comperta Pergit porro Oeterus,

173쪽

quodlibet icae.

et aliam tragoediam adjungit. rrepserant, inquit, Novogroodiae in culinam nostram tres Russi juvenes, qui coquo spe micarum

ministrabant. Horum unus cum infirmari coepisset, nocte quadam ab aliis duobus in focum conjectus est invidia scilicet, quod offae inter tres partitae minor portio veniret ad singulos. Postridie semitostum cadaver cum nidore in licibus repertum quod hospes, nihil casu consternatus, forcipibus detulit in sterquilinium. Sed quod ibidem de Bassilio oscovitarum Imperatore e eorundum relatione subdit, quam horrendum Hic Bassilius anno I 569, cum esset NovogrOOdiae, e ponte quo fluvius Wolgad instratus est, ejecit in profluentem mille septingentos cives, et multos insuper monachos et sacerdotes, nulla nis spectaculi causa, pastus natantium confussione et cum fluctibus ac morte lucta. Cumque post alios praedivitem quem da mercatorem, fune ad lumbos accinctum, in flumen demississet, et immergi crebro ac vicissim extrahi jussisset, tandem restituto in pontem homine petiit per ludibrium : Si miri quiddam in fluvio speculatus fuisset otium etenim habuerat , enarraret.

Ego ero, inquit mercator, per fluvium et fundum fluvii in Infernum et Gehennam usque pro pexi et id ardens inter picem et ulphura, quod te manet, Solium, Franne. ego, inquit Bassilius, tibi cui faceto etiamnum esse non piget, de calidiore balneo prospiciam, ubi commodius quam in frigid lascixias et argutere.

Et protinus virum corripiens, ac in lebetem olei conjectum, admoto senssim igne ligavit.

177쪽

ORATIO II;

REΜOVENDISPARERGIS

NITORE CONCILIANDO DISCIPLINIS,

quam dixit auctor Lugduni Batavorum , d. 4 m. Oct. a. Ι662, itor et intaminata puritas, Charitum prima gratia est. Hic Acheloius ille fons est, quo illae lavantur sordent Gratiae sine hac gratia. Ornatus cum Nitore non est quod se conferat; ante omnem comparationem primas ei debet. Nitor ingenuus est et sui juris ornatus servit, et fingit refingitque se ad mores ac rumores. Illi nativa venustas est huic varie conquisita, et velut ostiatim emendicata lenocinia. Dimuit hic, totus in pompis, in bullis, in calamistris et phaleris; continet ille et rejectis Omnibus supervacaneis, redigit se intra gyrum necessarii et decori.

Hic lascivit, ille viget hic adulteratus, ille genuinus hic esseminatus, ille totus masculus est hic nimis habet, ille satis hic redundat, ille sussicit Sentio equidem, mihi Belgae, ad Vos Belgas dicenti, promptum et facile Nitoris encomtum esse. Mundus quidam est ipsum Belgium, si1 a munditia, quod Olunt, Mundus dicitur ita hic nitorem spirant, ad amussim et affabre cum Lectiones publicas in Logicam auspicaretur.

178쪽

se habent omnia. Nitor in aedium structuris, nitor in stratis platearum, in vallorum et portarum munimentis, in pomoeriorum hortis, in aquae ductibus, in navigiorum apparatu nitor in mechanicis instrumentis, nitor in domestica supellectile, nitor in vestibus, nitor in ipsis hominum corporibus. Et candor in animis nostris, quotquot non degeneravimus, o Belgael

Hla a domorum reductis angulis, hic a reconditis sub terra caveis, hic ab editis sub tecti fastigio tabulatis, ab horreis, ab ipsis aris, a pecorum caulis et stabulis simus, strigmenta, fuligines, araneae, mucor uligo, et denique quidquid in sordium familia est, studiose discutitur, austere proscribitur. Repetitis lavacris, indefessis setarum, scoparum, peniculorumque detersionibus, pellucent in fenestris vitra relucent in lacunaribus robora, in pavimentis marmora, in parietibus dolata quercuum, in picturis ebena marginum, aes in pessulis, inseris chalybs. Verbo dicam Nitor natales suos debet Belgio. Alibi subinde peregrinatur hoc ei patria est, hic sedem fixit, lite habitat. Sed si Nitor, quocum Belgis tanta necessitudo, quorum animos totus incessit, urius jam, quod dici solet, in succum et in sanguinem bivit; si, inquam, formosus ille Nitor exsularet a Scholis Scholas non intelligo, sicut Vulgus, pariete aliquos, aut pluteos, aut cathedras, aut subsellia sed tenorem docendi, methodum tradendi Scientias castam cum usis nostris consuetudinem illo nomine designo. Nonne indignum hoc foret, si domi quidem limpidi, foris nitidi, volutaremur autem in

Schola Huc centones conferremus et farragineS, et

- - - Crispini scrinia lippi

Rem ita se habere, non o, non nego, sed tantum, si ita se haberet, quam iniquum hoc foret, perpendo. Et sane hujus turpitudinis vel solam suspicionem, si quae essiet, nonne deceret Belgas, tam amantes elegantiae, tam nitoris cupidos, omni conatu, summis viribus a se quantocius amoliri ' Existimemus

179쪽

vero rem non ita se habere occurrere tamen et cavere licet,

et excludere tempestive, quod nondum irrepsit. Ego igitur limum illum illud coenum designabo, quod imperita si forte manu commotum fuerit, fundo absistat, et sacra Hippocrenes fluenta colluvione sua conspurcet ut, si fieri potest, mature subducatur ex alveo sim minus, et fundo quandoque se tollet, subsidere senssim mamus, ne turbato fonte potemus avidam et Scientiae 1tibunda juventutem. Haec cum paucis Xsequor et cursim perstringo, tum id obniX deprecor, quae commu- niter dico, ne sic accipiatis, quasi in Crium aut dum dicta sint. Indole sum alienissimus a faciendo convicio tum etiam particulatim ignarus, ut qui me nunquam interponam rei ad

me non pertinenti.

Parergon illud, illuviem, inquam, Scientiarum nitidas lym- has inquinantem, eructant hae quatuor potissimum Cloacae

PROLOGUS, PROGNOSIs, RHAps ODIA , et ΑΝΟΜΑL1A. Ad Ro-LOGU spectant Quaestiones, ut Vocant, Prooemiales, prolixae illae, centum argumentationibus, earumque rursum refutationibus, centum plicis ac replicis exaggeratae, quibus antequam data opera cientiam aliquam tractent, de ipsa illa cientia diffuse tractant. Et ut uno velut exemplo complecta omnia, Logicam

tradituri quaerunt, Quid sit Logica An sit pars Philosophiae an instrumentum An sit Ars an Scientia Quid Logica docens quid utens Quid naturalis, quid artisicialis Quod objectum ejus, qui finis A ad alias Solentias adipiscenda sit necessarii in

quo partes ac tractatus dispesci debeat, et id genus alia quamplurima. Quidam adhuc altius rem ab exordio repetunt, et Logicam ut in eodem exemplo persistamus tractaturi, non tantum de Logica tractant, sed universsim de Philosophia, transcribentes huc an et Langit, et nescio cujus adhuc 1milis convasatoris integras Polyantheas. Inepta sunt haec, quod vel me tacente res ipsa loquitur. Quid enim Τ quaeris quid sit quod ipse traditurus es trade, et videbimus. Nunquam

180쪽

ΙS Or a P II. melius hoc docebis quam tradendo. Quaeris num sit Scientia, quam traditurus ess d tu videris. Si enim bona et recta ratione subnixum est quod disseris, certe cientiam praestabit

tua dissertatio; si vero conjecturas tantum accumules et hario-leris, 1 controverseris tantum, et argumentorum laqueos vicissim nectas ac solvas, si quod aliorum testimonio coecus imbibisti, rursum tuo testimonio propines, scrupulos, OpinioneS, Onfusiones, imposturas, et quidvis potius quam Scientiam conferet tractatio tua. Sed quid opus est ea te disceptando praefari ΤAge quod agis, dic quod dicendum habes, et litem istam satis dirimet eventus. Quod 1 tamen disputatio illa non de tuo sit instituta discursu, nec quaeras quis aut qualis ille sit, sed quem et qualem res, quae prae manibus est, vel admittat vel deposcat,- hanc fateor ex genere suo non Te supervacuam disquisitionem; quin potius utilem in Prologo, velut legem aliquam operi subsequenti, quam cum ipse praescripseris, aequum est ut rigide serves. Sed arctandam illam disquissitionem, cum ibi non ssit proprius locus ejus, et obiter habendam esse contendo siquidem alterius longe naturae est, et spectat ad Disciplinas toto coelo diversas, Scientiam aliquam tractare, et de Scientia illa tractare. Logicus aliquis aut Physicus tractatus ad Logicam pariter aut Physicam pertinet; sed quae sunt de Logica vel hyssica Disputationes, non his Scientiis, sed Metaphysicae, aut, quod malo, Disciplinae cuidam, cui nomen non est, quaeque de ipsis Di sciplinis agit, debentur. Sed et hisce legibus circumscriptam ac ita contractam Praefationem, in libris quidem perito et exercitato Lectori facile crediderim, sed ea rudem in Scholis Discipulum non interturbem. Non distraham in sublime, demissumet etiamnum fundamenta molientem. Non raptem in penetralia,

laborantem adhuc in vestibulo. Non distineam Metaphysica subtilitate Logica rudimenta requirentem. Discat hic Logicam Per partes, etiam ignarus, Quid sit Logica Quid illa praestet et quorsum tendat Quis eam inter et alias Artes ordo, quod

SEARCH

MENU NAVIGATION