장음표시 사용
121쪽
ssque negligimus, curiosum. Atqui a minimis illis tota pendet Philosophiae messis constat enim merentibus in hoc agro colonis, quod semen hac jaciendum, si forte vel levi tantum Dissitatis rubigine vitiatum fuerit, praepostera fertilitate mox in infinita succrescat et luxeriet absurda. Contra tamen facit, quod mulierum ad Scholas nostras admissio si res caute et provide trutinetur periculo nostro non vacet. Nam primo quidem 1 statuo, acre et excultum artibus ingenium a publicis muniis repelli non debere. Si maligne obssistas, faciet 1bi mille dolis et turbis aditum. Igitur si ad Scholas et ad publica munia admittendae sunt feminae quid si nos collegas non ferant quid si vices, ut meremur, rependant' abigant nos ad culinam, ad ollas, ad scopas, ad colum, ad infantium pannos et fascias solae interim ipsae de summa Reip. consulant, solae arma tractent, solae in templis antistites, in foris judices, in Scholarum suggestibus magistrae. Nec juvat
hic toros suos excutere et viriles lacertos minari. Numero incredibile est quantum vincimur, longa jam inter nos bellorum clade propemodum absumpti. Ad haec Natura nobis edendis avarior Sed meticulos hominis, si ita videatur, sint argumenta ista Age, quantus cum novis istis ingeniis novarum opinionum influet in Scholam gurges qui deinceps, ut fit, ad more et religionem derivatus, turbulentis tundet Remp. fluctibus. Quam pertinaces exsurgent disputantium rixael Cum nec inter nos conveniat, et videbitur indecorum feminis cedere, et illis econtrario non ineptum ad contentiones ingenium satis id probant domestica quotidie cum pueris ancillisque jurgia Et subinde non parum angor, ne reseratis Philosophiae scriniis, et perspecta facultatum quas conquissivimus tenuitate, expostulent ocius, et non e communi re gestum negotium nobis improperent; qui jam a tot seculis ad mercandam publico bono Veritatem discur-
122쪽
Quaestiones rimus, magno apparatu, Xiguo huc usque quaestu et emolumento. Nec deerunt Orte, quae garrula, ut est illis, lingua fucum nostrum plebi detegant, et meras nugas, quibus Scholatam saepe fumat, exagitent. Denique muliebris sexus lassiciendis in demigrantium loca in quilinis nimis occupatur et insumitur. Videtur illis humani generis propaginem, nobis dignitatem Natura demandasse illis ne intereat humanum genus, nobis ne degeneret, prospiciendum. Quantum melioris aetatis gestanda prole parienda, fovenda lactanda ablactandaque discedit Si foecundus in foetum uterus, ad Sapientiae studia vix supererit
Μagna generis humani calamitas, linguarum, quibus scinditur in varias gentes, diverssitas. Nam quos in unum similis ratio conciliat, eosdem inter se dissimilis oratio separat indeque fit, ut ad dissitas forte regiones proflaiscentes, videamur nobis inter mille taedia, non a domo et Patria, sed ab humana societate discessume. Adeo ad crebra quaessita, quae fertilis in interpellationes sollicitudo progenerat, alibi taciturnitas redditur, alibi risus, alibi disparata nec intellecta responsio. Videtur proinde communem illam calamitatem, in qua cuncti
add. ΡΡENDIX Itali et Hispani honoratiores feminas vocant Senioras, nominea senibus deducto Belgae autem ac Germani vocant eas Jonchvrou aut JOfDOuw, quod idem est a juvenis femina. Utra nomenclatura convenientior In paradiso Mahumeti si Alcorano credimus reperitur arbor, e cujus pomis puellae prodeunt tam suaves, ut si una earum vel semel in mare spuere dignaretur, totum ilico perderet inaritudinem et delicato muco dulcesceret instar mellis. Numquid sacer hic Alcorani locus Francis nostris novum terminum opportune suggerit quo amasiae suae adulentur Inter caeteras enim enormes hyperbolas quibus hic insaniunt, hanc etiam adjicere poterunt sille du paradis de
123쪽
quodlibet icae. 97 nascimur, feliciter a se depulisse, qui in capaci memoria plurimarum gentium reposuit idiomata. Ubique inter suos est, omne solum ei patria nusquam familiaribus inter coenam sermonibus accumbit caperata fronte mutus auditor nusquam viam sciscitaturus, mutilis mixtisque vocabulis cachinnum movet accolae ;nusquam inter ridentium sales suspiciosus, quid abi velint, in aurem insusurrat interpreti . Ad haec, magnum omnino confert bene regendae Reipublicae momentum, confinium populorum, sociorum, hostium novisse mores et genium atqui ista ex solo etiam diomate non vane conjiciet peritus rerum aestimator; ita produnt gentis indolem ac studia lingua stylus et sermonis rigor aut lenitas. Hoc amplius , dispersa per Nationum libros arcana in unum thesaurn facile corradit linguarum peritia, et bene merita manu conquissitas ab exteris Scientiarum divitias profundit in patriam. Denique venustus est , et circumstantes mire detinet familiaris sermo, diversorum populorum interpolatus adagiis dum illa praesertim suis linguis, non aliena, quam saepe non bene callent, Tantur. Et quas Proscentum panditur, quo diversae Nationes in spectaculum prodeant sua lingua declamantes. Sua garrit Gallus, sua lascivit Hispanus, sua sibilat aspiratque et gargarigat Germanus, et subinde etiam barbarum quiddam ac exoticum adjiciunt Turcus et Arabs. Suspendit interim audientium animos interpres, et amoena deludit ambage. Contra tamen facit, quod melior vitae portio in linguis addiscendis prodigenda sit, si satis multas ad ostentationem memoria tenere, easque tibi familiares et ad nutum promptas esse volueris Tetricus qui hic desudat aridusque labor est, 1ne succo qui pascat animum, tricarum plenus, ingenii Vacuus
mensalibus colloquiis et in cachinnos dissolvit accolam. divertit interpretem. ad haec. magnam gratiam habet.
124쪽
Qua estiones quantum ei temporis adjicis, tantum Sapientiae studio detrahis. Et forte ubi multa didiceris, vicina confundes, illaqueatus inridiculum chaos, aegre admodum expediendus, et jam etiam in materno idiomate balbus. Sed etsi rete istud operose devites, aut obstinate perrumpas, post laborem tamen nulla quies Fastigium hic non nis iisdem, quibus ad id scanditur, nisibus aerumnisque tenetur; si vel tantillum remittas, mox in antiquum rudimentum devolutus, senties te cum Sisypho lapidem rotare. Accedit, tot diomatum congeriem, qua quidam obruunt memoriam, nulli plerumque bono usui parari, sed Vanitati dumtaxat in theatrum, quo se actet, subdi. Suffcit nobis, cum vernacula, Latina lingua hanc discipulis, illa popello damus; cur ad supervacua sudatur Non mendicanda nobis a peregrinis linguis artium praecepta totus in Latium concessit Scientiarum chorus totus illi linguae creditur hodie doctrinae thesaurus; sola haec e Magistri cathedra tonat, sola Discipulorum calamos exercet, sola replet voluminibus useia Hujus commercio in unam Remp. coeunt, quotquot per Europam et ultra disperguntur docti cum hac, ubi tantum extra vilissimam plebem sumus, ubique in patria sumus. Denique in ipsis exterorum linguis, nescio quo contagio eorundem vitia sunt alia loquax, alia salax, alia in supervacaneas caeremonias pompose, alia in serviles Principum adulationes projecta Candidus his, Belgae, quia colorem facile bibit, inquinatur animus . QUARsΤI XII. An inter amicos conveniat Nova, quae Remp.
Hodiernis moribus opportune decretum est, ut a bonis malisve Novis in familiaribus colloquiis ducatur exordium.
superfluas et add. APPENDIx. Quaenam linguae maxime differunt genio Τnumquid is panica et Germanica, cum haec unamquamque vocalem plurimis
125쪽
Nam et ea statim in plurimos diversissimosque discursus uberis vena diffundunt, et scite abigunt rancidos illos miserosque prologos, qui praemissa salutatione non nisi de praesentis aurae temperie vel inclementia praefari didicere. Adde quod exercitio isto intellectus plurimum in Politica Scientia proficiat dum
bellicos Ducum astus cum eventibus componit, suae Republicae statum cum hostium opibus trutinat, sociorum ex indiciis fidem probat aut suspectat. Et alibi inter calices etiam de Summa rei deliberat cum amicorum lepido Senatu quo pacto novis pecuniis exhaustum aerarium infarciri queat unde auxilia conquirenda quo mittendus ad hiberna miles ubi debeant nova munimenta exstrui, ubi collapsa restitui. Et sunt quae hic promuntur, inessicaces quidem tamen sine partium studio, s1ne Principum adulatione sententiae Adde porro, quod jucunde pascatur animus ambiguis rerum eventibus, inter hastam et caduceum, inter spem metumque suspensus . Nam subinde profugam jam nimium pacem intercipit alicubi ancipiti fiducia, et futuram securitatem delibat inter praesentes tumultus. Et modo insidias, excursiones , ac stragem praesagit, et inter amicos praescire vult videri, et subdit tamen hoc suspirium: Utinam Patriae sim anus haruspexi Et modo segnes increpat Ducum cunctationes, et indignatur elapsam incautis inter dentes et ungues Victoriam. Nec mora, ipse belli ducem induitur, castra metatur, urbes obsidet, militem in moenia subigit, et instat operi, et a tergo premit, et perrumpit, et vincit in amabilem insaniam semper ultra et ultra effraeni se concitante mente Dantque isthaec luculentum indicium, licet bene merendi occasionem iniqua Fortuna semoverit,e0nsonantibus oneret, illa singulas consonantes aceommodet omnes fere linguae Graeca , Latina, Germanica , Hispanica, etc., tria habent genera gram maticalia, masculinum, femininum, et neutrum cur Galligenae neutrum X sua lingua sustulerunt I oporteat et dum ambiguis ... suspeuditur Domiti. excursiones. 4 optatque tamen , ut sit vanus haruspeX.
126쪽
Quaestiones cordati tamen et unice Patriam amantis animi. Denique debita militibus impenditur Imperatoribusque merces, quorum devota Patriae pectora exponunt se grassantibus hostium furiis gloriosum obicem dum hesternam victoriam, et abactam nuper ab hostibus
praedam, mille modis Fama sedula propalat. In epistolis scribit, ad prelum imprimit, per Tabellarios defert i in foris legit,
in templis murmurat, in vicis cantat, in tabernis divulgat; alibi exaggerat, alibi dubitat, alibi certat; et tandem bene meritum facinus in historiarum monumentis tradit immortalitati. Contra tamen facit, quod sua quemque curare aequum est, aliena vero iniquum: Navita debentis, de tauris narret arator.
Quo usu stolidum illud vulgus ingerit se in arcanas Principum curas, et circumspecta ac desudata conssilia temerariae subjicit censurae Solo nimirum ista successu plebejum ingenium metitur; a quibus hunc Fortuna rescidit, iniqua sunt illis , vesana sunt illis et perfida consilia, et hinc dilacerant maledica lingua, concitantque se insulso tumultu in optimum saepenumero ac Patriae benevolenti imum Principem. At inter Philosophos licet a profanis istis plebeculae moribus sapientia secretos exilis ille nimium, qui de Novis instituitur, sermo est. Indignum quippe eos inter formicarum fossas constringere, et civitatum, quas in hoc terrestri puncto distingui rident, obsidionibus detinere, quibus a vasta corporum coelestium mole non minus turget cognatus astris et familiaris animus. Adde, quod Nova renarrantes confictis plerumque nescio pro cujus libidine nugis occupemur tot ista scatent mendaciis, ut ipsamet fidem, quam creduli adhibemus, irridere videantur . Sunt qui
apud ab destinat a suis quemque rebus immisceri. 3 omitt. illis. 4 irrideant.
127쪽
quodlibet icae. Io I inter nocturna insomnia lucubratam fabulam mane decantent facilibus illis et ad novum quemque tinnitum arrectis auribus;
quae ab his porro ad alios it ac alios, agglutinatque sibi a singulorum ingeniis partem aliquam,
Et subinde vesperi domum devolvitur, per omnium ora volutatum phantasma, tot additis circumstantiis oblitum, tot accersitis in munimen figmentorum figmentis, ut jam etiam Auctori suo non dissiculter imponat. Atqui ista sunt, quibus vicissim in dolemus ac laetamur, angimur, speramus, desperamusque ridiculi. Et elusi hactenus, credulam etiamnum prae- bebimus aurem ad primum rumorem exciti, forum petemus ocius, et in circulum pressi, auscultabimus impostorem mox audita domum conferemus avidi, et subinde interpellabimur in viis, et renarrabimus scite, et subinde sponte spargemus in obvios Ita urimur mortales, ita juvat decipi A.
laudare conpeniat pGestat pietatis indubitatam tesseram, quem suorum tangit honos, quem Patriae suae decus irrequietis adurget stimulis, ut impatiens morae involet in munia Famae non satis ossiciosae, et meritam suis pompam apud exteros ducat Zelosus apparitor.
Atque interim arctas ipse 1bi leges dictat, paria iis quae laudat praestandi turpe enim erit, si degener, si indignus laudata patria judicetur ipse laudator. Adde, praeconium istud, quod
in vicem a globum. 3 prurimus. 4 adH APPENDIX. Si verum est istud: Rustica gens est optima flens et pessima gaudens; numquid necesse est ut optimi hodie sint rustici, utpote qui largam ubique sendi materiam habent, nullam ridendi. - Numquid Pax hodie bene posset vocari Messias, et nos omnes Judaei; eXpectamus tamdiu, et non mittitur omitti in.
128쪽
Quaestiones plenis buccis in Patriam dimamus, in nos ipsos provolvi latente ductu. Et cum alibi suarum laudum invidiosus sit en comiasta, hic jactantiam celat artificium, et praetens pietas geminat honorem. Enimvero gloriosum est, in ea urbe infantem vagi isse, lite haustisse spiritum, hic indolem suxisse, ubi rerum nitor, ubi morum candor, et ad justum pondus temperata cum gravitate comitas ubi inter sumptuosas aedium structuras ingeniosa ludit artificum industria, et inter opulentum apparatum augusta consternat intuentes amplitudo credibile quippe sit, illapsam aliquam istius aurae particulam, et cum rudi adhuc animulo permixtam, conformasse eum ad decus et sublimitatem. Quid quod praedicatio illa ad referendam gratias alliciat, et totam Patriam benevolo devinciat alumno Alibi scite laudasse, unius alicujus popularis amicitiam parit; hic feliciori proventu, omnium. Et hinc distribuendis agistratuum ossiciis intento populo, magna jure merito Valet praerogativa, quem constat oblatis occassionibus e dignitate Civium solitum censere Sicut e contrario non nisi repulsam apud suos ambit exsecrabilis candidatus, cui quondam inter pocula soluto, temere excidit, quae Reipublicae, estatem violabat, calumnia. Contra tamen facit, quod illa Patriae et civium assentatrix laudatio in dissiculter occula perorantis jactantiam, alienas laudes sibi arrogantem. Nam quantumvis illa speciosum praetendat, haec tamen a peritis rerum deprehenditur sub fuco, et inter clandestinas ambages intercipitur hic vero dum patet,
tum ipsa praeter eam, quae sibi propria est, quam de se progignit amarulentam invidiam, nescio quid malignum de fraude trahit, quod non nisi obtortis oculis aspici potest. Quin huc etiam opprobrii λ contemptusque speciem ad acerbitatis summam
129쪽
quodlibet icae. accersit dum namque suorum decora clangit sublata tuba, aut his imparia exteris impropera i , aut paribus insolenter obstrepit, donec assidentium turba, diuturno jam lacessita fastidio, mordaces hinc inde regerit facetias, et tandem inter irridentium sibilos demittit confusum praeconem. Et vero 1 pretio isto aliquantus Patriae veniret honos, non essent detrectanda ludibria Scomma est, quod illi minus tanto, et eodem nobiscum, Patriam involvimus convitio Gravitatem fastui splendorem luxui vertunt interpretes perversissimi; junt, comem illum, qui nobis proprius est, ossiciosumque sermonem nil esse praeter marsupium palpantis blanditias, et sub composita larva inhiantem lucro cupidinem. Quin fuerunt , qui improbo spiritu fanatici, lividum calamum distrinxere in Dithyrambum, et laudibus, quibus nos gentilis y alicujus pietas irradiaverat, diras opposuerunt adeo tenebriones istos exagitat, quod se non celat decus. Expedit
ergo quam suos laudare, cum suis laudanda facere, et exteros, tacito illo ac suavi filo obsequentes, in venerationem Patriae pertrahere, quam intempestivo laudum crepitaculo, quas vis inferretur, obluctantes experiri .
QUA EsTI XIV. An in Theatralibus spectaculis exercenda uxentus porbis terrae Theatrum est in hoc personam agimus omnes, et adoratas regum majestates, pariter cum ludicro Tyranno, saepe circumscripssit hora una. Quid ni igitur, o juvenes, optabile sit in cenam quandoque prodire id est grata vici itudine
I Xprobrat, et fuere. 3 concivis. 4 add. ΡΡΕNDIx. Cum legat Regis Hispaniarum ostentarent Veneti immensam in aerario suo pecuniae vim plurimasque diVitias, is bacillo quem forte manu tenebat, terram subter discutiebat, quasi effossurus quidpiam. Interrogatus quid sibi vellet ista gesticulatio, ento, inquit, an aurum vestrum etiam radices agat, sicut aurum me Regis. Numquid argute retudit actantiam, admonuitque, steriles divitias cum perennibus non bene
130쪽
Quaestiones a magno illo Theatro in parvum quoddam secedere, ac ibidem exuta plebis, quam inviti geritis, persona, pari fere cum Mundi Monarchis momento debacchari. Adde, Proceres et Satrapas et circumfusum incurvo poplite Satellitium, quae in vasto illo Proscenio perduellis est, hic esse tutam turbam. Conspirent quamvis innoxia est eorum in caput tuum conjuratio, sine caede rebellio. Nec mage laedit, quae fabulam claudet, funesta catastrophe. Sed etsi triumphales tibi pompas, et supplices ad
nutum accursus, ex aequo ludat simuletque cena ne cede tamen, ne cede parte ista Caesaribus Feres etiam hic judice me, palmam. Horum honores assentator, tuos histrio mentitur;
dic quid interest Tibi inter festivas acclamationes securo esse licet his sub blandiente palpo insidiatur jugulaturus mucro; quantum interest At nos qui Orchestram premimus Spectatores, suspicimus in plebej juvene dignam diademate frontem, et obtutum Solio ac Fascibus parem. Et subinde colligimus, tantillum esse quod humilitate i inter et majestatem est; et deturbamus tandem ex animo pestiferum illud Idolum, quod Principatui tam magnificum essinxerat Superstitio, et cui tot anhela suspiria necquicquam immolaverat Ambitio nec desunt de circumfusa plebe, qui nobiscum sentiant, extemporales Philosophi. Videtur etiam exercitio hoc violentos illos spiritus sedari posse, qui, quandoque intra depressae et angustae sortis
cavernas indignantes, moliuntur irruptionem cum strage et ad invertendum Reipublicae statum turbulento feruntur impetu.
His si detur in Cothurnum erigere se , et in heroica quaedam crepitacula effutire, videntur sibi inani ista specie naturalem amplitudinem consecuti; et tantisper laxati, imposterum concutiunt et quassant mitius.