Opera philosophica;

발행: 1891년

분량: 535페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

commercium, quae necessitudo haec et his quaecunque 1milia tiro quilibet tutus ignorat. Haec de voLocio. Proxima Sentina P OGNosis est. Nam amplis illis quos commemoravi PROLOG1s, tum ipsi qui docentdilassati ac fere viribus defecti, tum confusione perditum, et enectum ipsius rei, quae semper differtur, exspectatione Discipulum, deducunt ad PRAECOGN1ΤΑ , ut passim vocant. Et hic iterum gurges, et iterum obruuntur. Nam forte in Logica, quo ea entem in operationibus suis dirigi demonstraverint in PROLOGO, non dubitabunt ab ipsa Mente tractationem suam auspicari de Intellectu ejusque causis ac origine ejus operationibus et effectis, ejus cum a voluntate tum a sensibus distinctione, fusa, confusa comminiscentes. Ita praeoccupantibus omnia, et in caput ac primam partem suorum commentariorum

attrahentibus, praeter jejuna quaedam et rancida, vix suppetit in progressu, quod dicant, tamquam exhausti jam et marcidi; edentes profecto fungis quibusdam quam simillimos tractatus; quibus amplus quidem pro capite bulbus obtigit, caeterum X-iguus caudex et nulla radii. Quidam, ut id incommodi devitent, infestant tertiam Cloacam ad RHApsoDIAs, inquam, se conferunt, et ex his affatim hauriunt, quo res suas, alioqui tenues et exiles, infarciant. Hi pro re nata varias Historias narrant, lepidas Fabellas admiscent, Versus etiam saepe citant e Poetarum aliquo et Sententias ex Oratoribus, intertexunt et Adagia. Ubicunque, etiam ex rebus levissimis captant occasionem haec in medium producendi imo non sumunt occasionem ex rebus, sed adferunt. Verbi gratia, in Logica de Individuo forte agentes, in Exemplum adducent Alexandrum et Bucephalum, quasi Petrus et Paulus, qui ad pedes eorum assident, illi muneri obeundo non sint pares et mox quas reserata jam in 11 ApsoD1 ΑΜ fenestra

hic, inquiunt, est ille Alexander Philippi, qui tot Persarum exercitus delevit, et totum Orientem suo subjugaxit imperio ; M-

182쪽

imperium. Atque ita passim corradunt ex Veterum Annalibus, imo etiam ex Sacris Paginis, et ex cunctis angulis Exempla, quas in summa penuria cum tamen eorum plena sint fora, et quotidie versentur ante omnium ora manusque. Alii ex eadem RHApsODORU familia, citandis Auctoribus, praesertim veteribus quod illis obsolet plus inesse credani gnaviter incumbunt; et qui Zeno, quid Leucippus dixerit, quid contra Parmenides et Melissus censuerint, quid 'thagoras et Empedocles

quid Democritus et Epicurus statuerint, imo statuere debuerint, multis exponunt. His Auctoribus velut in Theatrum quoddam et Proscentum accitis, tum vero Versibus et Adagiis Fabula peragitur; nam Zeno rem ac tetigit et Leucippus in Sententiam

eius manibus pedibusque concessit Parmenides et elisus extrachorum saltant Epicurus sSpectatum admi risum teneatis amici; Et tandem Arsoteles

Solus habet mentem, reliquis errantibus umbris. Assigunt iis Sententias, quas nunquam senserunt, de quibus forte ne per somnium quidem cogitaverunt. Si monstrari tibi petas, ubi tandem, ubi Veteres illa dixerint respondent, quod res est, Eorum plerorumque commentarios iniuri temporis intercidis e ut nempe vel hoc solo indicio clare intelligas, totum hoc ferme commentum imaginariis eorum conjecturis deberi. Restat ΝΟΜ ALIA, congeries immensa sordium Augiae stabulum dixeris, et Herculeus profecto labor est illud expurgare; ita profunde subsidit, et per cuniculos in purissima quaeque surrepit illa colluvio. ΝΟΜ ALIA in Scientiis voco cum Objectum uni, et tractandi modus alteri cuidam Disciplinae accommodatus est ut si res Logicas Physice, aut Physicas Logice contemplemur. Plerumque, qui in hac Sentina volutantur, Objectum ex quavis Disciplina nacti, modum tractandi

183쪽

mutuantur e Grammatica et Metaphyssica: quod hae duae Disciplinae generales sint, et omnium quodammodo, elaphysica

quidem rerum, Grammatica vero nominum. Ex Grammatica

hos praecipue Typos desumunt: E mologiam, Coniugationem, Bomovmiam, Θnovmiam ex elaphysica Causas, Vecta, Genera, Species, Conspecies, Subjecta, Adjuncta, etc. Penes has Normas expendunt quidquid inciderit, cujusvis illud naturae, et ad quamcunque pertineat Disciplinam. Verbi gratia de Argumentis acturi lubens enim Exemplis Logicis insa sto, quod in his invidiae minus sit , Argumentum, inquiunt, ab arguendo dicitur, quod est alterius dicta refellere et rationibus allegatis confutare Alii etiamsi forte nemo alius hoc dixerit E monsius nominis deducunt ab Ergo, quod est praecipua pars et elut anima quaedam Argumenti. Ubi dicendo exhaustum est quidquid

si mologiae lacuna continebat, conferunt se ad secundum ypum, nempe ad Coniugationem Argumentatur, inquiunt, is

qui alterum Argumentis aggreditur, ut Thesim ab eo propositam exertat, eique Respondens seu Defendens opponitur; atque ibi, si modo velint, ingens excursus de antiquis ac hodiernis Dissi putantium ritibus se pandit. Ubi jam etiam Xaruit ista vena,

ΘnoDmiam consulunt Argumentum, inquiunt, etiam Argumen latio dicitur, item Ratiocinatio, a Ratione, quae in e maxime

conspicua est Graco vero Θllogismus dici potest, de quo Aristo telas tam multa scripsit, et inter caetera praeclaram scilicet illam Desinitionem: Θllogismus est oratio, in qua quibusdam positis, aliud quid a positis, praeter ea quae positu sunt, necessario sequitur. Numquid apposites Ubi etiam ex hoc penu, quidquid

suppetebat, depromptum est, convertunt se ad Homovmiam: Argumentum, inquiunt, subinde etiam dicitur de Indicio ut cum Seneca dicit, Primum Argumentum bene composita mentis

existimo posse sub ere et secum morari; ibi Argumentum idemes ac Indicium Argumentum subinde etiam capitur pro Materidi scribendi ei dicendi, etc. apud Calepinum. His tandem, quae

184쪽

quidem de ausis Argumenti despiciant. E ciens et Prima Causa

Argumenti inquiunt, Deus est; et quamvis ille Argumentum inciat, non dicitur tamen argumentari. Atque ibi ingeritur Locus ex Theologia, cur Deus non argumentetur; cui scite subnectent, ubi et quomodo Christns aliquando fuerit argumentatus Causa secunda Argumenti est homo, qui Argumentum

animo concipit, et ore veluti parit ac in lucem edit. Atque ibi rursum nascitur controversia, an Angeli etiam, et Mentes nostrae dum a corporeis vinculis solutae sunt, argumententur. Causa sinalis Argumenti. . . . Sed abrumpo vereor enim jam dudum, Auditores humanissimi, ne patientiam vestra naeniis istis, licet susurratis tantum et summatim propositis, plus aequo fatigem. Antequam sane reliquos Typos Mimessis mea percurrisset, jam Vos .per Theologorum arcana Mysteria, per Pandectas Jure Consultorum, per Medicorum Aphorismos, Astrologorum Horoscopos, hymicorum Chrysulcas, Poetarum Fabulas, Annalium Historias, ac nescio per quas non ambages et in se subinde recurrentes Labyrinthos circumduxissem. Moras et diem absumpsissem capitibus materiae duntaxat narrandis, ne dixerim pertractandi S, et ea, quam immensa rerum multitudo postulat, oratione deducendis miscella rerum confus1o Haec, quae in Argumentationem tam prolixa, tam ultro citroque conquisi a commentus es, A NOMAL R, cui bono sunt 8 Si quis

illa studiose pervolverit quid inde reportabit emolumenti ΤΡromptior erit ad Argumentandum qui ista sciverit, hebetior qui nesciveries Ratio dictat et suffragatur Experientia obesse quidem illa saepe, ut quae distrahant, quae sensum obtundant et mentem Obruant prodesse nunquam. Quid enim Nos, qui Venam illam tuam exploravimus, NoΜΑLΕ, nos qui illud tuum Cornucopiae deteximus, putasne tam a ecte de te sentire, ut Argumento cuiquam imparem te esse suspicemur ' Dices si

185쪽

O in Dii ΙΙ. Ι59 voles de gerris et lyris, de luto dices, de quisquiliis, de calceis et caligis, et de quovis horum diffuse dices ac tomis integris. Ars id tua promittit, promittunt illi Typi, quos consuetus aspectas velut totidem semitas in amplissimos dicendi campos excurrentes. Sed si de calceis ut hos duntaxat in Exemplum assumamus more tuo scripseris, per si mologiam, Conjugationem, Homon3miam, Θnovmiam, Causas, Edfecta, Species, et reliquos Typos discurrendo ut liberrimos hic discursus offerunt isti Typi ,

non unum tamen sutorem formet commentatio tua; ipse etiam lucubratione ista nihil instructior, calceum non conficias, imone resarcias quidem, qua parte detritus est aut rimam agit.

Vides igitur, omissa tota aliqua Disciplina, de Objecto tamen istius Disciplinae diffusissimam institui posse tractationem, adeo ut res Logicae sine Logica Physicae sine Physica Ethicae 1ne Ethica, et ita deinceps tradi facile possint et soleant. Qui igitur Scientiam aliquam rite excolet, is objectum abstrahat necesse est, et separet ab omni materia, et id modo, quod

ex intima illius natura dimanat, amplectatur caetera tamquam spuria removeat, omnem iis illabendi rimam occludat; tantum abest, ut aucupetur, et in trudat etiam reluctantia. Qui secus

fecerit, sciat se in hoc, quod ad Sapientiam est, itinere non progredi, sed vagari et circuire Delubrum illud Musarum, non adire Tetrum etiam prae reliquis exhalat haec Cloaca, et mephitim sub auras pergit Amat accolis suis garrulitatem, fastum, et dessidiam. Et esse quidem garrulos hujus stagni colonos necessum est; nam propossit quacunque materia, etiam ea quam profundissime nesciunt, ex Typis tamen illis, quos sibi jugiter praefixos habent, nunquam deest quod OaXent. Tumidi sunt etiam, et multo spiritu distenti; ut qui persuasum habeant scire se cuncta de quibus dicunt, et quanto liberalius de illis dicunt, tanto melius scire. Cum vero et per plurima passim oratione divagentur, et facile perspiciant, nihil esse, in quo tali methodo non possint quam latissime palari, etiamsi

186쪽

quirant, huc nullo negotio seducuntur, ut se tamquam omnia mente complexos et Pandorae cujusdam aut eae Copiae gratiosos sponsos circumspiciant ac mirentur caetero autem, UOS saepe non latet quidem ars eorum, sed pudet artis eorum,

despiciant, velut aridos siccos exsangues, et Minervae crassae scilicet illius turpe repudium Fastum desidia sequitur; cur enim studeant, qui sibi satis superque docti sunt ' Cur anxie quaerant, quod consecutos se credunt 8 Quo scandant, quos jam in culmen evexit sua persuassori exica modo sint ad manum, Indices, Analecta, Polyantheae Theatra undi, et similes ad omnem pedem facti cothurni his freti, secure stertunt, et dormiunt, quod dici solet, in utramque aurem. Quinetiam farragines illas ita frontem perfricuere subinde non verentur palam hoc Titulo notare venditare: Dormi secure. Erubescit ad hoc probrum Diligentiae praeses Aurora dulant

antelucana galliciana, obmutescunt nocturna conticinia, tam

amica Philomussis, tam familiaris societas dum interim nomali Collectaneis illis et Elenchis suis, ceu baculis quibusdam et crucibus axillas subnixi, librant se sat belle, et assultim prodeunt iisdem forte destituti, haesitan ubique, ubique cespitant

et humi repunt potius quam gradiuntur deformes Empusae. Hisce PROLOGI et ΑΕΝΟΤ1oNIBUS , hisce RHAPSO DII et ΑΝΟΜ ALIIS, cum omnes prope Disciplinae foedum in modum inquinatae sant, tum vel maxime Logices contemeratus est decor et polluta gratia Puri imus ille latex versus est in obscoenam paludem, unde jugiter in alias Scientias restagnent Parerga,

in Logica nunc, praeter ΝΟΜΑLIAE Typos, quos paulo ante commemoravi, nihil serio tractatur; hi soli praecipue spectantur ibi, inculcantur ibi, et in usum, in habilitatem ac Naturam quodammodo crebris exercitiis deducuntur caetera tantum incidunt, tamquam praeludia, tamquam antecoenia, et quod O

187쪽

conserre aliquid, aliquid eam in rem facere quoquo modo videantur. Res igitur in Parergon, Discursus in excursum, Logica in Paralogismum conversa est. Sed heus erro ,etamorphossim non patitur illa Forma divina est. Et homines quidem in alias formas mutatos, in Poetis legimus, non eos. Illud volui dicere, Paralogismum ab ignaris coli pro Logica illum hujus loco suffectum ab incautis; Logicam illibata gratia et inconcussam estate discessisse, evasisse, subduxisse se ab indignis. Nam quae splendorem illum praefocet confusio quae nitorem illum polluat impietas quae vigorem illum lacessat temeritas 2 qui pari fere cum alma Ratione, qua Deum ipsum referimus ad vivum, dignitate praepollens, quo supra tumultum et injurias efferatur altius, vix habet. Ita est divinae illi Particulae tam similis est Logica, ita matrissat, tam undiquaque refert et spirat

Rationem, ut eodem et nomine et vultu non peregrinis modo,

sed familiaribus suis saepius imponant. sua specie quidam e Philosophiae non infimis proceribus delusi, et longius quam

par erat quasi reverentia seducti, Logicam a Scholis submovendam esse decreverunt, quod eam cum Intellectu confundentes, Disciplina non opus esse judicarent, ubi doceret Natura. Sed nempe seducti sunt et errant illi. Quamvis enim Logica suas inter sorores reliquas, inquam, Scientias natu maxima sit, non est tamen ipsa Ratio, sed Rationem, ex aequo cum Ororibus suis, ut matrem agnoscit Nec enim Principia tantum

quod Rationis officium est et Communes Notiones perhibet

Logica, sed Theoremata, quae ex Principiis elicienda sunt le- gitima et catenata Demonstratione. Exempli gratia: Quod dicitur de Praedicato, dicitur etiam de Subjecto Ex quo non sequitur Consequens, ex eo non sequitur Antecedens, etc. non sunt Principia, nec simpliciter sumi possunt, sed probari debent citra Demonstrationem suspecta sunt. Ea vero sine Demonstratione recipere, quod Exemplis quibusdam confirmari videantur, temerarium est et coecum et infinitis erroribus obnoxium; quia saepe, quod

188쪽

γ a DP ΙΙ. in quamplurimis Exemplis obtinet, eo ipso tamen corruit, quod fallat in uno. Et hinc Sapientum Oraculo sancitum est Scire est per Desinitionem cognoscere; non vero per Xempla, quae

quotquot numero producantur, quamdiu tamen non constat

omnia produci, non figunt mentem, sed suspendunt, anxiam an alibi forte non lateat aliquis error. Cum igitur Logica non sit ipsa Ratio, sed partus quidam Rationis, primum quidem hisce cunis, et cum adoleverit illi gynaeceo, Scholis, inquam,

et Academiae debetur. Nec faciem tantum et externa lineamenta

Rationis aemulatur Logica, sed multo magis indolem, affectus, ac munia. atris quodammodo partes circa germanas suas explet haec soror natu grandior sinu fovet eas et quia in ulnis. Moc o, Scientias omnes Logicis Theorematibus ceu fundamentis suis incumbere his non probe actis vacillare, his

quassis collabi necessum est . quidquid in reliquis Disciplinis

exstructum est molis. Haec Theoremataci misero nil nisi erum; Ex quo Antecedens, ex eo Consequens, et caetera, quae Cubo Logico a me nuper edito continentur, substrata sunt omnibus Disciplinis oti Scientiarum machinae supposuerunt arduos humeros Atlantes isti; ssine fulcris illis in Scientiis non unus

discursus, vix unus passus. gitur imago Divinitatis est Ratio hoc ipsa Ratio clamat hoc in confesso est apud omnes) imago Rationis est Logica hoc ne quidem adversarii ejus negant, qui eam ideo Scholis interdixerunt . Quid ad dignitatem praeclarius, quid ad majestatem sublimius in Logicam dici poterat ΤImago enim quodammodo est res illa, quam repraesentat imo imago a materia, quam insidet, mente cogitationeque separata, non est jam amplius imago, sed res expressa Sicuti s posthabitis lineamentis ac maculis, quas tabulae penicillus aspersit, totus in rei, quae ad vivum exhibetur, contemplatione defigare, jam non Artem, sed Artis exemplar, non effigiem, sed essicium. non picturam, sed Naturam vides. Quae cum ita 1nt, mirari profecto subit, ecquid causae sit, quod Humanus Intellectui

189쪽

imo in his plerumque taedio quodam torpeat, quod non nisi

alacritas oppugnet, et non nisi assiduitas averruncet. Non est mihi animus classicum canere, et bellum inter Scientias seminare; sacrum hoc inter sorores contubernium importuna nolim aemulatione discindere. Dicam tamen, o Naturalis Minerva, dicam pace tua, quod res est, et fidens animi dicam memor cum

Scientiis, id est cum ipsis Gratiis mihi esse negotium, quae

arctis benevolentiae brachiis inter se complexae mutuas praerogativas libenter agnoscunt, iisque subinde gaudent impensiusquam suis. Igitur a Corpore, quod contemplatur, suas Physica mutuatur illecebras; easdem ferme blanditias edocta Mathematica, addictiores procos habet quam Logica Magis tamen adhuc, quam athematica Physica pellicit, quia non Corpus tantum, ut illa, sed et motum ejus, qui Mentis nostrae cum Corpore vinculum est, considerat. Constat autem entem, hic inescatam carne, ergastulum hoc et compedes suas non ferre jam aequo animo quod Ratio jusserat , sed perdite amare, et indole degeneri frui servitute, differre libertatem. Haec est illa Humanae mentis ad Corpus agglutinatio, et totis affectuum uncis adhaesio; et hinc ut plurimum ille a Physsica, in juveniles praesertim animos, quos carnis ille limus altius absorpsit pruritus et irritamentum. Logica vero Mentem nostram considerat, ejus Motum seu Discursus contemplatur; et, quod mirere, Discursus illos recursus esse videt, repetitiones, et Idearum miro Ordine in se remeantium gyros et flexus. Adeo ut nullus quod alibi demonstravi legitimus sit Discursus, nulla bona Consequentia,

quae non Repetitione, geminatione, et aliquo ex Antecedente in Conclusionem resumpto nitatur. Non gaudet hisce, non capitur Mens, a Corpore, cum quo tota consuevit et ferme

coaluit, obesa, obtusa hebes. Nam ipsa sibi non sapit, quae se exsulat, et dessiderium pulcherrimae illius Patriae jam dudum

exuit et ordinatas illas Repetitiones ac Rhythmos ceu recoctam

190쪽

Ο II. crambem detestatur nihil praeter nauseam et vomitum ad ista parat, et Maeandros illos, ingenuos suos lusus, ut tricas, ut spinas aspicit, imo ut Maleam quamdam suspectat; nihil praeter taedia, fastidia, formidines ad ista gerit. Sed generosae Mentes exsolvunt se istis Praejudiciis malunt secum, quam cum corpore versari. Et hisce Logicam placere necessum est; sed genuinam Logicam; nam in spuriam illam merito debacchantur illa mihi juxta ac illis invisa semper erit.

SEARCH

MENU NAVIGATION