Opera philosophica;

발행: 1891년

분량: 535페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

FUNDAMENTIS SUIS.

QUIBUS HACTENUS COLLAPSA FUERAT,

RESTITUTA.

193쪽

ACADEΜIAE LUGDUNENSIS CURATORIBUS.

Nobili mi Ampli mi Viri.

ccurrit ad vos Libellus iste, velut ad munitam Arcem ad-- versus obtrectantium insultus; ssimul etiam acturus causam Auctoris sui, ut qui barbari ac inculti sermonis nescio qua veri specie apud vos insimulatus, indigebat scilicet isto periculo, quo probrum hoc qualecumque dilueret. Patrocinium igitur faciat mihi Libellus meus, et meliora testetur, in loco et cum otio lectus. Non quod flosculos hic et verborum delinimenta pollicear non patitur haec Argumentum quod tracto, et legat me alibi quia ista volet; nec enim in amoenior illo genere dicendi sine monumento sum sed sermo, quantum per Artis nostrae praecepta licuit, Latinus est, non quaessitus, familiaris mihi et in ore natus, quem non praemeditatus effundo, Belgica lingua, quae mihi materna contigit, in plerisque promptiorem. Quod nec mirabitur, cui vel tantillum perspecta fuerit vitae meae ratio, utpote qui inter assidua jam inde a prima pueritia lucubrationes, quidquid in hoc diomate cultiorum Auctorum est, evolvi Adolescens Philosophiam ovanti duodecim annos palam, et sex postremis annis in prima cathedra, cum frequentissimo Discipulorum affluxu professus, nuper autem ad Virilem aetatem, et 1mul etiam ad Academiam vestram e naufragio rerum mearum appulsus, nihildum remissi de antiquo rigore eandem operam, etsi privatam et minus quaestuosam, naVOJu-

194쪽

ventuti vestrae Collegia mea frequentanti. In his, cum Latio mihi semper idiomate loquendum esset, ita moderabar istam provinciam, ut ornatum et Latinitatem sponte quasi miscentem se dissertationibus meis, non rejicerem unquam squalidum illud ac barbarum, 1ne quo nec sibi nec aliis docti videntur multi, non tantum non assectarem, sed studiose repellerem ac si quid hujus generis ex aliorum consuetudine velut contagio irrepsisset in sermonem meum, id protinus excuterem. Sed sicubi tenor Latinae Linguae vim faceret Sensui, tenebras agunderet Dictioni, laqueos necteret Philosopho hic vero mihi et Sensus moribus, et Res verbis, et Veritas Latinitate potiora videbantur. Et cur

id mihi non sumerem, quod Ratio deferebat Imo cur id mihi Religioni ducerem Philosophus, quod summi illi et veteres

eloquentiae Romanae praesules non temere, non in trivio forte,

sed ad aram Suadae, inter polluctum et media sua sacra versantes, profanum non putaveres Hinc apud ipsum Ciceronem trita parenthessis ut ita dicam qua plerumque remollescunt, quae ex stricto jure Sententiae, praeter morem Latinae Linguae dici videbantur. Sed harum jam satis superque rationum est; nec decet os diu ex uno negotio suspensos habere, quos oportet pares esse tam multis. Reliquum est, ut genibus vestris advolvant se deploratae res meae et succisa fortuna, quae a Lustro jam fere, quo hic versor, praeter malevolorum odia, calumnias, fastidia, contemptum, et rabiem nihil sunt id innuentium, id est prae se ferentium, id ipso rerum mearum huc usque succelsu convincere volentium, Spem decolasse, et de me conclamatum esse. Sed ego spem illam, quam in Vobis et Humanitate vestra collocaveram, nondum abjeci persuasum enim habeo, curae vobis et cordi imprimis esse, doctos viros eosque bonos ut foveatis, praesertim cum mala fortuna colluctantes, et perspectos a Vobis ac probatos. Sic decet, sic

agite; ita Deus benefaciat isti quae vobis incumbit Reipub. Literariae ita benefaciat Summae, cujus potiores partes Vobis

195쪽

Logicae restitutae. I 69 commissae sunt, ei, et Vos utrique sospites diu ac incolumes conservet. Hoc meum Votum est. Valete. Dabam Lugd. Batav. . August. MDCLXII.

Nobilisf. ei Ampli V.

D. D. V. V. Observantissimus ultor

196쪽

LECTOR BENEVOLE.

enus quoddam hominum est in Logicam universe injurium; pusillum iis, minutum, et mera quisquiliae, quidquid ab hac Arte proficiscitur. Quid his hominibus facias, quibus nihil Magnum videtur esse praeter Coloso et Obeliscos tamen resipiscite, quiqui estis; ne te extra vos diffusi, et in Carnem a Corpus confus1 intro ad vos ps et ad Mentem vestram Venite. Hic quaerite hic interrogate, Quid sit Magnum Utique non aliud feretis responsi, quam Magnum esse quid multae considerationis, id est, in quo ens nostra multa cogitanda in-Venit, idque veris, claris, et ordinatis cogitationibus. Hoc stabilito ut nihil de aliis dicam solam vobis Consequentiam ob

oculos ponite. Invenietis rem esse non agnam modo, sed inter Maximas ita sunt infinitae Proprietates, quae ex illa scaturiunt, ordine pulcherrimo et mira concatenatione se trahentes, Omnes nativa luce, quam ortu suo id est Demonstratione ex Natura Consequentiae trahunt, radiantes, ut Mens tantae magnitudini contemplandae par Se vix possit, et Animus jugi Rationum serie pastus et expletus capere non possit suam

voluptatem.

Quod si hoc, quod agnum Menti esse diximus, insuper

summam attentionem requirat, omnem distractionem prohibeat, totam in se Mentem deposcat, minima Idearum transpositione vitietur, id jam etiam Menti Subtile vocabitur, Tenerum et cum cura ac circumspectione tractandum. Atque haec etiam omnia in Consequentia deprehendimus; nam si V. g. has ex ea

197쪽

Praefatio Logicae. 17ΙProprietates elicueris: Ex quo Antecedens, ex eo et Consequens; item Ex per nil nisi erum, etc., nisi accures, nisi totus attendas et ordinem in Ideis sollicite serves, minima turbatione deflorantur; veluti Verum non nisi ex ero, aut Ex quo Consequens, ex eo et Antecedens, etc. absurda sunt.

Tandem si quod ita Magnum, Subtile ac Tenerum est, nulla praesumptione vel hypothes Mentem implicet, sed sinat se totum sola manu Rationis evolvi, insuper Purum vocabitur. Quod etiam liquido competit rebus Logicis nullam enim Suppositionem haec Disciplina desiderat estque haec Logices ad Physsicam comparatae manifesta praerogativa. Sunt igitur Magna, eademque Subtilia ac Tenera, insuper et Pura, quae in Logica

tractanda sunt.

Sed quid refert, si tractanda 1nt Non tractantur. Fateor sed hoc Docentibus vitio vertite, non Doctrinae. Miscent illi plerumque imo non miscent jam quia ferme peregrinum est quidquid habent. Tantum ex Metaphysica Tractatus aliquos huc transscribunt, truncos, mutilos graviter affectos. Et quod intermiserendum impense rideas, cum ita confoderint et ferme trucidarint, putant hoc solo Logicae quasi illa No comium quoddam sit proportionatos esse, cum alioqui integros illos

et vegetos Tractatus fateantur ad etaphysicam pertinere. Scio equidem, quid eos moverit ad accersendum distortam hanc et male coherentem turbam Nempe videbant Argumentationes a Causis, a 'fectis, a Suhfectis, ab Abiunctis, etc., itemque Desinitiones ac Divisiones ex iisdem ocis excitas, sine auxiliaribus istis copiis aggredi se tuto non posse. Sed potiori jure cogitandum illis fuerat, cum his Locis nullum sibi negotium esse debere, eas considerationes ad se non spectare. Quod facile vidissent, si Naturam obiecti sui v. g. Consequentiae sedulo contemplantes, tantum inde sumpsissent, quantum illa suppeditabat, et ex his sumptis, rursum quantum illa suppeditabant, et porro studiose semper caventes, ne quid corraderent alieni.

198쪽

Praefatio

Vidissent se tali Abstractionis et seclusionis semita quam solam

et unicam insistunt Scientiae a Consequentia quidem ad Antecedens et Conclusionem, et ab his ad nunciationem et Contraditoriam, indeque ad yrmationem et Terminos, Terminorum

Concordiam Discordiamque, aliaque passim a nobis in hoc Libello proposita, posse devenire; sed laudatam illam et arctam Semitam nunquam eos ad Causas, ad Uecta, Subjecta, similiaque, quae Metaphysicae tantum conssiderationis sunt, ducturam fuisse. Ego igitur conatus sum, quod Titulus Libelli promittit, ejectis omnibus alienis, quae jam totam fere Logicam occupaverant, eam 1bi restituere. Num feliciter judicium penes alios esto. Equidem vapulaturum me apud Rhapsodos et facile pervideo, et non moror. Quid inquient, e Logica exterminare ampli imos illos Locos quibus Juventus instructa erat ad Θllogifandum de omni proposito Problemate, etiam in materia spectante ad Disciplinam aliquam cui nomen suum non dederant, et de qua nihil intelligebant idque horas integras, prius ad ravim quam ad dicendi penuriam terminante. Et vero ethodum etiam a Logica divellere hoccine castigare Logicam, an castrare est et eas illi partes exsecare, quibus ater plerumque tamen Ancillam malunt dicere Scientiarum audiebat, partes tam utiles Juventuti, quae Libros jam nunc et magnos Tomos conscribendos de tenero meditatur ungui. Quis non aegre ferat, exstirpatis succulentis illis et floridis, relinqui tantum arida quaedam et stricta, quae saepe tetricum illud A, B, C athematicorum affectant Hae et similes Rhapsodorum querelae quas ex sensu, non sorte quem ipsi sed quem res ipsa vult, interpretatus sum cum se ipsae satis explodant, non est quod a me pluribus refellantur. Caeterum hoc serio moneo, et Libellus meus pluribus in locis praefert, me sicut Logicam Fundamentis suis restituerasatago, ita de solis undamentis cogitasse quidquid in Arte nostra sublimius, imo quidquid prolixius erat, studio praeter-

199쪽

Logicae restitutae.173 misisse et alio reservasse. Sciebam nempe, fundamenta et demissa et constipata esse debere. Sed et haec esse Fundamenta, quae jeci, et hisce ac non aliis, quidquid ad Logicam spectat Celsum illud sit an Humile, nomalum an Analogum superstruendum, et quidquid hisce non nititur, in hac Arte parergon

esse, certus sum. Argumentorum nucleus et intima Natura residet in cibo nostro, quem ex Quadratis instruxi, corte vero et exterior apparatus ac

Forma ex suis Capitibus petenda est in hac subinde prolixior fui, quia id intra cancellos Logicos licebat, ac non ideo opus erat effringere simul etiam consului Discentibus, quibus illa Forma notior et sensum magis ferit simul etiam morem gessi Logicis, pote qui non soleant Argumenta, et quidvis aliud sui obiecti, nisi penes exteriorem illam Formam et apparentiam conssiderare ut aliquoties ibi notatum in hoc Libello. In ordine subinde et nitore Demonstrationum video quod emendari possit, ac ipse, si hoc jam integrum esset, pluscula emendarem; sed dandum est aliquid primae inventioni. Sine Antesignano hic fui; simul etiam angustia temporis circumventus cum opusculum, primo quidem lineamentis suis leviter adumbratum, bimestri fere spatio, quo sub prelo desudavit,

potiores suas partes a me receperit.

Ad extremum moneo, ne cursim haec legas Euripus Logicus non patitur se navigari tam plenis Velis; et periculum, ne crebris illis rerum in se recurrentium gyris in vertiginem actus, evertare, confusionum fluctibus involvendus. Atque ab inquietis illis et festinantibus Ingeniis omnia sunt in Logicam convicia; cum enim aegre ferant irretiri se quod tamen sine cura palantibus et concitatis necessum est evenire diras dicunt reti, quasi ista impotentia jam satis se exsolverint.

SEARCH

MENU NAVIGATION