Angeli Politiani Opera, quae quidem extitere hactenus, omnia, longè emendatius quàm usquàm antehac expressa quibus accessit historia de coniuratione pactiana in familiam Medicam, elegantissimè conscripta quorum omnium ordinem post Politiani elogia in

발행: 1553년

분량: 694페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

461쪽

LAMIA. cceruntii hoc spe stent, solemo &lun1,5c sidera choros: selem, qui sit ipse solis'

luminis: lunam, quς inde lucem hauriat,tam uaria, tam inconstans: sidera, quoruuagent alia haereant alia in uestigio semper, omniaet nihilominus rapiantur: qui tamen ordo pulchritudine habeat ex illius participatu, quod intellegibile primust,quod p ipse numerorii rationum , naturam interpretabatur: quae per uniuer sum decurrens et comeans arcano quoda uel ornatu, uel ordine cuncta deuinci ret. Quotcunq; igitur pulchra diuina, sinceraet primo, hoc est, in sonte ipso sint, eundem tenorem peragentia, horu esse scietiam quanda,quae sophia nomina tur,id nomen latine: sapientia est,eius sophiae studiosum, uocatu modo esse a se philosophii.Olim aute apud seculum priscit, sapientes appellari coniiueucrant, e tiam qui sellularias quasda callebant artes. Vnde uates Homerus fabrum quo lignarium sapientem uocat.Sed extitit Atheniensis quidam senex,altis eminens humeris ut aiunt quem etiam putant homines Apolline satum. Hic sapietis esse negauit eas aricis, quae plerunt uitae inserviant,sive illae neces Iariae,sue utiles, si De elegantes, siue ludicrae, siue auxiliares sint. Propria aute philosophi esse supellec illem dixit,numerorum scientia, quos, inquit, a natura hominis si remoueris, etiam ratio perpetuo pericrit. umeros aute ille no corporeos accipiebat, sed ortum ipsum,potestatem Q parisWimpatis, quatenus rorum naturae consentiant: post hoc etia deorum at in animantium genitur quae Theogonia Zoogonia puocentur,& item siderum cognitioni uacaturum dicebat,iunaeci circuitum, quo menses includatur, quo plenilunia sant,ac solis anfraeius indagaturum, brumasci solstitia peragentes uicissitudines cli dierum Sc nocuum,comutationest tem porum quadripartitas: ad haec stellarum quini uagantium errores minimer un*errantes,earum c. cursus, praegressones,stasiones, tum fixa cerus locis astra, quae

mira quadam tamen celeritate, cum coelo ipse in aduersum rotentur rapiant. Huic accedere aiebat oportere eam, quae ridiculo nomine Geometria uocetur,

in qua numerorum similitudo conspicitur,a planis ad selida progrediens, ubi ratae cernuntur rationes,ex quibus tota sonorum scientia conflatur.lllam tamen inprimis necessiaria esse artem, qua uerum a salso dignoscitur, qua mendacium relatatu sicuti e diuersio esse occupatissima uanitatem, quae artificium hoc no sequi tur,sed simulat,uerum , colorem suco mentitur. Vt autem peruenire ad intelle dium naturae eius tande philosophus postat, quae semper est, quam sub corruptiaone generationc et no fluitat, hanc ei quam diximus, terendam esse aiebat uiam, disciplinas i, has dissiciles an faciles omnino perdiscendas,aut certer deum sori namo inuocandam. Sed enim talem hunc philosophum nasci etiam amrmabat oportere idem senex er matrimonio sacro,hoc est,ex optimis paretibus. Non emex omni ligno sicuti dicit Mercurius fit.Vt aut e rami &surculi praui,tortuosi natura,minime un* redigi ad rigore sutim queunt, quamuis manu tractentur,remolliant ,sed ad naturale illa statim prauitate recurrunt: sc ii, qui parum nati honeste parum educati ingenue sunt,continuo ad humum sipectant: hoc est,uilissi via quaeda ministeria adamant nec in sublime animos attollunt, nec redii unqua;

nec liberi sunt. Si aute Elei Pi secue, apud quos Olympia celebrati solita, nemine se nudare ad certamen illud patiebantur, nisi qui parentes, ec stirpem generis docere posset labe omni carere: nec tamen ibi animorum, sed corporum colamen agebat,nec praemium aliud petebatur,st corona ex oleastro: cur no idem quo aiebat hic senex in uirtutis certamine obsesuetur Porro hunc &ipsum uerit

his indagandae studiosum esse.& habere quam plurim os eiusde studii socios, adiutores p uelle, scilicet qui norisi euenire idem in philosophia,quod in uenatu.

Si quis

462쪽

414 ANG. POLITIANI Si quis enim seram selus uesti set,ia eam uel nunqua, uel me deprehendet. Qiit

uenatores advocet alios, facile ad ipsum cubile perueniet.st in hac igitur uerit itis quasi uenatione loca abrupta confiagosam sunt plurima, arboribus clausa cim cum,arcp horrentibus umbris,quae lustrare solus nequeas. Sed quemadmodum gentistitiae quaedam familiaru notae seruntur, ut Seleucidarum ancora, Pelopida

rum eboreus humerus, Aenobarbara rutila barba: sic philosophi omnes habere hoc in primis, uelut insigne debent: ut sint mendacii osores, ueritatis amatores: quan* aliquod mendacia quo philosopho congruit: ut cum se ipse, & sua ex tenuat. rati Socrates ironia fertur eleganti usus aduersus inflatos sophistas: ut qui ab homine refellerentur,imperitum agente, facilius intelligerent,* omnino nihil ipsi scirent. At uero siqui etiam sibi illa impudenter assingunt, unde absunt longisssime molem ubicν sunt,sed in his praecipuer midijs. Enimuero pecuniarum quom abesti amor debet: nec ultra quaeredum, Q quatenus otium suppeditetur philosophiae. Non enim uir bonus mihi erit unquam, qui uelut oculos honesti ad auri splendore summiserit, quio depacitione turpi fidem suam prodiderit,et integritatem.Nam sicuti aurum igni,ita auro etiam homines explorantur.Sed nee arcana citius curiosius,& scrupulosius,ut illae,quas diximus,lamis, rimabitur:nec scire uolet seaeta domus,at inde timeri. Etenim sapientem iudicabit Aesopss, qui unumquemoe hominu duas gestare ait manticas,scu uocare peras malumus, anticam scilicet,α posticam,hoc est,alteram in peetiis, alteram in tergu propei

dulam, plenam , utram uitiis:sed anticam alienis,posticam euiusm suis. Inde homines uidelicet sua uitia non cernere,aliena cernere. At* utinam obverterentur

aliquando hae manu ,ut sua quita intueri uitia possἡhaliena non polle Talem nobis igitur ueri ac legitimi philosophi adumbrauit imagine senex illo themensis, qui toto uertice,ac toto etia pediore supra osteros fictheum , semper quandiu uiueret,mortem comentari aiebati. solum , tamen in hac quo uita felicem esse, di beatii. teriam inueniri omnino tales.* paucissimos, & pener albis esse comuis rariores Nuc si me talem uel dicam, uel etiam opiner esse, qualem modo phialosophu descripsi, stultior Coroebo sm.Na & disciplinas illas uix alugi,qu hi losopho copetunt: di ab ijs,quos dixi, morihus ac uirtutibus absum longissime. Sed fingite esse me talem, num ob id quaeso culpandus an uana, an mala ars philosephiar Ita certe insam scio nonnullis olim, praesertimin potentioribus. Agrip

pina illa Augusta Neronem filia dicitur ob id a philosephiae studio reuocasse, minutilis esset imperantibus. Domitianus urbe philosophos, at x Italia pepulit: nullum ob crimen,nisi quod philosophi erant. Athenieses cicuta Socrate, parentem prope ipsum philosophiae sustulersit. Forninatissima olim ciuitas Antiochia ma ledictis insectata di cauillis est Romanu principem Iuliansi,nihil ob aliud, nisi merat philosophus,ae barbam qui mos erat ueterum philosophantiu) nutriebat. Quid quod & libros omness comburere philosophora tyrannus olim Barbarus destinauerat: Et fecisset,nisi eum Algazeles pio quodam c5mento,sed parum tamen specioso reuorasset ab incoepto. Verum de his non miror.Scelesti enim motibus,& sicinorosi,luxuriat & deliciis eorrupti,supercilia serre no poterant philosophis.Magis illud miror, toties eam a doctis quo , 5c alioqui bonis fitisse exagitatam: Ac quide, quod indignemur,secundo populo, hoc est, magno successu, magna exagitantia laude. Nam & Romanus Hortensus homo eloquetissimus, at* ide nobilissimus, eum philosophia uituperasset, meruit,ut esus nomine libra Cicero inscriberet,& illustriore eu traderet posteritati.Et Dion ille Pruseus, qui prior tulit oris aures cognomentit, nulla in oratiosicum quide plurimas ediderit, eloquen-

463쪽

LA A. 4ss.loquentior habetur, quam se ea, quae eontra philosephos est. Et Aristophanes

antiquar author comoedis,nulla in tabula tantum ueneris aut uirium creditur ex

eruisse,quantum in illa, cui titulum fecit Nubes, in qua lepidisssime philosophum Socratem descripsit, salium pulicis metient . Sed & Aristides ex ea oratione, ruam aduersus Platonem pro quatuor Atheniensium proceribus scripsit, multo

fuit ior mihi, re celebrior uidetur laetus,quam e caeteris omnibus quas composuit plurimas: cu tamen sit illa expers artificii, nec ulli rhetorices formae satis congruat.Veruntamen arcana quadam pulchritudine floret,& gratia, nominibus pivisis, re uerbis mirum, quantum delectat. Quid ille autem Phliasius Timon, qui Sillos amarulentum composuit opus: Non ne magnum sbi ec ipse nomen ex irrisu philosephorum comparauit c Caeterum non continuo malum uideri debet,suod est a quibusdam reprehensum. Nam Ex dulcis sapor omnium creditur prae-Hantillimus, qui tamen aliquibus, etiam que bene ualcntibus parum gratus. Sermunculi isti hominum uidelicet, ac rumusculi, similes umbrae sunt. Vt alitem crescente umbra, uel decrescente,corpus tamen ipsum, cuius illa est umbra, nem crescit,ne p decrescit: ita nec melior fit quisqua,dum uulgo laudatur,nec ite peior,dum uituperaP. Quod si pili losophandii non est, secundu animi uirtute uti

uendum non est.At sicut animo uiuimus,lta animi uirtute bene uiuimus. Quem admodum sicuti oculis videmus,ita oculoru uirtute bene videmus. Qui hcne ui

uere non uult, is ne philosophetur.Qui turpiter uiuere uult,is plutosoplita ne se ictetur. Veniunt ecce in mentem Pythagorei Architre dicta quaedam prorsus au rea,de libro eius,qui de Sapientia inscribitur,s lectarquete nisi molestum est, Latianer ad uerbum rei eram. Sic inquit: Sapientia in rebus omnibus humanis excellicut in sensibus uisiis, in anima mens, in sideribus sol: uisus enim longissime: tedit, Plurimasq; rctu formas amplectitur: re mens quasi regina, quodcunt opus est, ratione excogitationet perficit, ac uisus qui dam uiset est rerum prsclarillimaru:

ct sol ipse oculus est,atw animus naturae totius, per quem scilicet omnia cernum

tur,mpnuntur, nutriuntur,augetur, uentur. Homo uero animantium omnium

longe sapitiissimus,uim quippe habet illam, qua speculari omnia posssit, ac scientiam prudet iam , ex omnibus elicere, ut in quo deus ille maximus ratione quasi uniuersam impresserit,ac signauerit, ubi rerum species omnium distinguerentur, significationes que nominum foret,& uerborum, sic ut loca etiam certa vocum

senis assignata sint. Haetenus Archilas . Mihi autem uidetur oc illud, qui phil sephari nolit, etiam felix esse nolle. Nam si tunc felices sumus,cum bona adsiunt nobis plurima, sed adsent ita, ut & prosint: nec prosint autem, nisi utamur: be nc autem ut utamur, scientia una iacit, scientiam autem philosophia uel assediat,

uel possidet: profecto ut selices efficiamur, philos phandum est. An qua sb nostra curabimus, hoc cst, corpus, re opes: nos ipsos, hoc est animum, postha bebimus: Ut autem medicina corpus, ita animum curat philosophia. Sed cum tres animi nostri seu partes, seu uires, ratio, ira, cupiditas sint, prior illa diuina,

posteriores quasi brutae: num quaesis ipsam quidem cupiditatem, id est, belluam

multorum capitum, ptaetcrea que iram, ceu surentem leonem, molliter educa

bimus , quasi p corroborabimus: rationem autem, quae proprie homo est, fame consci, α esse imbecillam semimortitam quo patiemurr Vt scilicet huc atque illuc a monstris geminis, uelut ille in fabulis Hippolytus raptetur, &membra tim quasi discerpatur, ac dilanietur Quod si uitam refugimus solitariam, ciuilem uero sequimur, & urbanam, noKne intelligimus, artes esti in ciuitate, quae uitae commoda suppeditent et Esse alias item, qua illarum utantur opera crursus

464쪽

ANG. POLITIANI

rursus alias quae simaeentur, alias quae imperitent f inc, his utpote nobilioribus, etiam bonum ipsum, praecipue reperiri r Sed quae sola iudiciu teneat rectu, quae

ratione ipsa utatur,ati uniuersum bonum contempletur,ea certe uel uti, uel imperare omnibus suapte natura potest.Talis autem,pi aeteret,nosephia,nulla omnino est. Cur igitur pudeat philosophatir At,inquies, dissicilis nimium philos phta cognitio est. lnio uer6,si uestigiis indagetur, nulla pene ars ingenua cognitu Acilior.Semper enim quae priora sunt,notiora posterioribus. Et quora natura melior,eorum quo facilior inteste Rus,l quorum deterior. Sit huius argumentum facilitatis ec illud, quod ad maximum incrementum breui peruenit philosophia, nulla etiam proposita mercede. Et quotusquis 3 est ingeniosorum, cui non otium sit in uotis,ut philosophari liceat ' Hoc autem prosecto non seret, si philosophari labor,ac non potius uoluptas esset. Quid quod exercere id studium semper, meditarich possumus, ut quod nullis extrinsecus indigeat instrumetis, ut cui nullus ineon ens sit locus: ubi enim sileris praesto erit ueritas. Sed ut non dissi ria perceptu philosophia est,ita nec obvia cuil tamen, & exposita. Vigila tibus enim se,non dormientibus ingerit. Nos aute ita ridiculi sumus,ut uilis limae

aeruginis graua,etiam ti ans Herculis columnas,etiam ad Indos nauigemus.Philosophiam uero ut adipiscamur, ne per hyemem quidem uigilias salte pauculas toleramus. Sed quod uoluptatem diximus es e in philosophia maximam, quo iacilius intelligere possitis fingite aliquem uobis cuctis amuentem delicijs, qui nia

hil omnino sapiat quin pruderia penitus uacet,an quisquam uiuere huius uita uo leto Equidem non puto: sicuti nec sempcr ebrius,nec semper esse puer, nec dor mire semper,ad morem Endymionis, eligat quisipiam. Quanquam enim aliqua etiam in tamnis gaudia sunt,talia illa tamen adumbrata,imaginaria, non uera, nosolida non expressa sunt gaudia. Cur autem di mortem proper omnes expauesciamus Quoniamputo cini terribile, quod ignoratur, ut quod obscuru, quod tenebricosum est: sicuti contra amabile,quod intelligi Lut quod apertu,quod ill me est.Inde etiam arbitror fit, ut parentes nostros potissimum ueneremur, quo

rum uidelicet beneficio fictum sit,ut hunc solem,ec stellas,atq; hanc publicam lucem intueamur.Quin rebus etiam delectamur potissimum,quas consuetas habemus,eos 3 maxime diligimus, quibus cum diutius uersiti sumus,ac uulgo amicos etiam notos appellamus.Si igitur quae nota sunt, delectat, cur etiam nosse ipsum

ac sapere delectetr At id maxime: propriss philosophiae est: aut igitur nihil agendum in hac uita,nihil expetendum est, aut in sola philosophia,tanquam in portu

requiescendum.Subiiciamus quaeso,oculis hominum uitam. Quid ea est omnis, praeter inanem umbram: uet,ut significantius ait Pindariis,umbrae somnium Homo bulla est, antiquu inquit prouerbium. Nam quantum uiribus ab elephanto, quantum celeritate uincimur a lepusculor Gloria haec autem fastose,quae nos plexunm agit praecipites, ut nihil aliud est, Φ merae nugae r Vt nihil aliud Φ nebula e Procul enim si s ectes,magnum quiddam esse putes: ubi propinques, evanescit. Forma porro & dignitas corporis pulchra ob id nobis ,& honesta, quod hebeti

simus obtutu.Nam si lynces essemus,ac penetrare oculis in corpora,& introspiacere possemus, etiam formosissimum quemoe nauseabsidiaspiceremus, adeo no his multa uisu tetra,& foeda, prorsus que deformia occurrerent. Quid obscoenas commemorem uoluptates, quibus poenitentia semper comes. Age uero quid in rebus nostris omnibus uel solidum, uel diutinnum Nam ut stare aliquid,aut durare nonnunquam putemus,imbecillitas nostra facit, at cpatrui breuitas, ita quod Meteres opinati quidam sunt, animas nostras in corpora, tanquam in carcerem coniectas

465쪽

eoniectas,inagnorim sces m poenas luere,quan non omnino ueri ,tamen etiam nec absurdum planer uideri potest. Nam cum sit anima lucta agglutinata corpori,ac per omneis artus,omneisc, sensuu quasi m eatus extera, oc explicata,

non alio mihi uidetur supplicio assech, Q quo Mezentius ille Ver anus misi

ros ciues seos assiciebat.Ita enim de eo canit poeta nosteri Mortua quinetiam iungebat corpora uiuis, Componens manibusΦ manus,at ortibus ora, Tormenti genus,ae Limie,taboo fluenti, Complexu in misero longa sic morte necabat.

Nihil igitur in rebus humanis studio cura , dimsi prs ter illam, quam pulchre

uocat Horatius diuinae particula aurae quae facit ut in hoc csco rerum turbine, ta men uita hominu tuto gubernetur. Deus estim est animus nobis,deus prose sto,

siue hoc Euripides primus dicere ausiis, sue Hermotimus, siue Anaxagoras. At nulla,inquis, proposita est merces philosephantibus: ego uero ne desidero quiadem mercedem,quoties ipsum quod agitur, sibi est merces. Ergo si comoedia in theatro agetur,aut tragoedia,s gladiatores in foro comittentur, omnis eo statim populus cofluemus spe flatu nulla illecti mercede: naturam uero ipsam rersi pulcherrimam spectare gratis non poterimusr At nihil agit philosophia, tantu comtemplationi uacat. Esto,modum tamen cinuis praescribit ollacio: sic autem & ui sus in corpore,quan* ipse opus nullii peragit, dum tame aut indicat unuquod , aut iudicat, ita opifices adiuuat, ut non plus manibus debere illi se, quam oculis

suis sentiant. At est philosophus homo rudis & secors, ct qui ne uiam quide sciat

ipsam,qua itur in sorii nesciat ubi aut Senatus habeariar, aut populus coeat, aut lites dirimantur: leges decreta,edicia ciuitatis ignoret: studia candidatoru,concialiabula, conuiuia, comessationes, ne somniet quid , quid alicubi agatur, quido i bene cesserit,aut male,cui sint uxoris,cui paternς maculae,cui sus,magis pro fessio ignoret,st quantus numerus Libysse arenae Lasemiciseris iacet Cyrenis. Adde quod nec uicinum quidem suum cognoscit,nec scit utrii sit albus, an ater, utrii sit homo an belua. Sed nec illa ipsa cernit interdit,quae sunt ante pedes. Ita

irrisus ab ancilla Thressa Milesiis Thales dicitur, quod noctiirnis inietus fidei Lhus,in puteum deciderati. Stulte enim inquit illa in o Thales coetu uidere studes,

qui no uideris quod erat ante pedes. Ergo si hominem hunc adducas in curiam, aut ad praetor , aut item in concionem, iubeas. de iis dicere, quae traeientur, quarta ante oculos interc, manus sint,haesit et,titubet, stupeat,caligo, quasi volu

cris illi implicita uiseo, quasi ad solem uespertilio, risuinc, de se praebeat non uni Thressae ancillulae, sed lasciuis ipsis pueris abacum eos bellantibus, ita ut ab eis uix barbam quom illam suam defendat baculo. od si quis eundem couitio seriat, tacetimulus est,nihia habet omnino quod respodeat. Etenim aliorum nestit rata, nec in cuiusquam uitia inquisiuit.Tum si quis laudat sese premodu,at 3 es fert, auscultante ipso: si quis regem, tyrannum ue aliquem beatu praedicat: si quis generis claritudine repetit a tritavo desipere hos omneis putat, re effusius ridet, nestio utrum quia nimis insoles,an quia delirus. lis profecto est, inquies, prae clarus iste tuus philosephus,no minus credo a te sine causa, in silesne laudatus. Quid ad haec dicam Quid respondebo ρ Equidem cuncta ene fateor ueriora ueris.Nescit soru philosophus,nescit lites, nescit curiam, nescit hominu conuelitiacula,ncstat flagitia: partim aliena putat haec a se , partim minuta nimis, oc pusilla: ruocirca despicit, ac turbae hominu sordidae relinquit, ut quib. idoneus esse poci etia quilibet e populo.Themistocles ille dux magnus,cum caecas a se in littore

466쪽

4ss POLITI AN IBarbarorum eopias inspostaret,monilia serte quaedam, de armillas aureas iacetis res conspicatus, praeteriens ipse,comiti cuidam suo monstrauit,& tolle, inquit,uia tibi: non enim tu es Themistocles: ita ergo ec istis abstinet plailosophus, ut utilibus ut pard se dignis. Adeo ο interda nescit ea,ut etiam nescire se nesciat. Pere grinatur enim semper illius animus,ec multa leuatus aura, quasi ille Dircaeus Horatii Cygnus,tendit in altos nubiti tradius,ac coeli, terrae , men si& naturae conscius, dum totum longe ec Iate circunspicit orbem, effugiunt curas inferiora suas. An uero ille,aliud regem putabit,*subulcum, aut opilionem, aut bubsequam e Sed eo peiore conditione,quo peioribus imperat. Peiores enim bestiis, etiam , immanibus, imperiti sunt homines. Itam nihil ille aliud moenia ciuitatum, quam septa alioua putabit,&caueas,quibus eneri illi greges includatur. An es magna Hie uidebuntur agri mille iugera, cui terra ipsa puncti instar uidetur e An is non eum deridebit,ciui se generosissimum putet,quod auos quinoe Hrter, aut sex no hiles numeret, oc diuites cum sciat in stemmate cuiusuis, Oc sterae generis prope innumeros inueniti,&seruos,& barbaros,&medicos . Necesse regem quenm, qui non e seritis natus: nec item seruum, cui no origo sint reges. Omnia enim ista quae distant,longa aetas miscuit. Sed imaginem uolo uobis Hegantissimam reser

lxe,lamblichi illius Platoni ei, quem ueteris Greciae consensius uocare diuinis Iima selet.Finge,inquit,tibi spaciolam quampiam speluncam,recedentem l maxime

introrsus, cuius excelsae ad lumen pateant fauces: in eius autem speluncae pen

tralibus fac esse homines, qui ab ipsa us p insinua illic sederint, habiti semper in

uinculis, at his ita adstricii, ut necν ad fauces illas conuertere se,necp comouere quoqua sed nec intueri quicquam ualeant, nisi quod ὀ regi5e sit: a terso autem, supracp eos procul maximus quispiam luceat ignis,interi igne ipsum. quos diximus ulmstos uia si quasi sublimis,& alter pensilis,luxtaQ uiam paries.Tum per eam uiam gradiantur plurimi,uasa instrumentac, alia manibus gestantes, & amiamantium emgies,uel lapideas, uel Iligneas,uel materia quavis alia: quae tamen gestamina omnia, dum transferuntur,extent supra eum quem diximus pariete: qui autem homines illa baiulentialia quidem taceant,ut fit, alij inter se colloquantur: deni* sit scena ista omnis, quas cum praestigiatores interiecto uelo, supra id uolum minutas quasdam nobis ostentant imagunculas, quasic, pupas, ridiculer i quaces, ac gesticulatrices,rixantes inter se, cocursantesta per ludicrum. Sid a tem sibi inquies, it imago haec tam exquisita, tamQ absona e Diea. Credamus nunc eos homines, quos dixi, immobiles,& adsilietos uinculis,esse haud absimiles nobis. Quid igitur hic uidebunt i Se quidem certer ipsos non uidebunt. Sed nec inter se uinctii uin Ros,nec item gestamina illa:nam&sunt ipsin tenebris, respectare nequeunt. Puto autem uidebunt umbras eas tantum, quas ille ignis, quem diximus,in aduersam spesvncs kontem iaculetur. Quod si colloqui etiam illos inter se contingeret,eredo umbras ipsas ueras planer esse res dicerent. Caeterum si uocis etiam imago illa ludibunda,quae graecelacho dicitur, colloquetibus ijs qui praetereant, in ipsa illa antii seonte resonet ac resultet: an teses alium loqui Putaturos, quam ipsim illam iambram, quae transeat Equidem non arbitror.Imo uero opinor nihil omnino esse uerum suspicaturos, prster umbras Sed agedum, soluamus nunc eos,& eximamus uinculis, at p a tanta si possumus ) insipientia uindicemus. id euenieta Credo ubi cuiquam ipsorum manicas, at Q arcta uincula leuari tu is,ubi surgere o us,ac respicere,&ingredi,& speetare luce coegeris: angetur primo,& radiis oculos perstringer: nec aspicere illa poterit, quo

tum imagines hactenus aspexerat. God si quia hunc hominem sic alloquatur:

Heus tu

467쪽

Heus tu, mrgas antehac uidisti, res ipso nunc uides. Praeterea stres ei ostendem ipsas,interroget, quid unaquaeq; illarum sit: non' ne hunc tu putas hssitabundum diu,& ancipitem, ueriora fuisse illa tamen pertinaciter crediturum, quae prius cernebat, Q quae nunc ostendantur id li quis eundem cogat egredi aliquando

ad puram lucem, non ne oculos ei credimus dolituros Non ne auersum radios

conieetiarum , se in pedes, quantum queat, ut ad simulacra illa sita reuertatur Φprimum, uis dubitet Age,si quis per ardua illum & acclivia ut protrahat ad lumen,non ne indignabit homo,& reludiabitur Moxi sub auras plane me Rus, torquebit aciem prorsus,ut ille Herculis Cerberusmec ferre diem,nec illa intus ii, quae dicant bona potiat, nisi paulatim qui de assi leuerit. Ergo umbras prima

cerne dein solis in aqua simulacri tum corpora ipsa fulgoris immunia, post haee autem etiam in coelum tollet oculos, ac noctu primum iuspiciet lunam α stellas, mox etiam interdiu ad ipsum solem dirigere audebit obrutum: coetit abiic, secu, scilicet hunc esse, qui tempora distinguat,quit annes uices peragat Hunc eorum quoque esse autorem, quae ipse antea in antro illo tetro speetare erat solitus. Cedo quid hic uolutabit animos quid faciet: quoties carcerem caecum, quoties uincula, quoties uerer umbratilem sapientiam recordabitur Equidem puto gratias diis aget magnas,ingentes,quod inde se emerserit tandem: dolebit . uicem ciorum,quos in tantis reliquerit malis. Quod si etiam in spelunca laudari, prae . hs,3 assici sc honoribus consueuissent, quicunt simulacra illa acutius uideret, αut qui facilius meminisssient, quae priora ex his, quae posteriora, quae ue simul excurrissent, aut item qui quasi addi uinarent, quae proxime subitura his serent, an eruenturum putamus unqua,ut honores illos,ut laudes, ut praemia noster iste eoncupisceret,aut his dem inuideret,qui consecuti illa finisent: Non puto, quin potius credo, ultra Sauromatas fugere ethheret, reflacialem Oceanum, Queir gnare inter istos. Verum redeat iam hic ide, quali postliminio ad illam ipsam soden inamoena,& caecam, non ne ipse iam caecutiet, a sele prosectus in tenebras enon ne si certamen serier ibi ponatin , quis omniis acutissmer umbras easdem cerisnat, superabitur hic noster, oc erit ommitius deridiculo r Sic ut uno ore uincti illi clamet caecum reuertisse in speluncam cium,pera culosumc, esse iter Gras: tum si qui soluere iterum aliquem ex ipsis tetent,at. ad lucem producere, resistat ille scilicet qui uis fuerit,manibus ac pedibus, re trahentium sese, euam si pollit, in oculos inuolet unguibus.Interpretarer sane imaginis huius sensum,nisi apud uos loquerer, Florentini , magno homines ingenio, magna solertia. Nunc illud tam tum admonebo: uiniflos in tenebris homines, nullos esse alios, quam uulgus, εcineruditos: libera autem illum,clara in luce,& exemptum uinculis, hunc esse ipsum philosbphum,de quo iamdiu loquimur.Atq; utinam is ego essem. No enim tam metuo inuidia, crimenq; nominis huius,ut esse philosophus nolim, si liceat. Sed audire iterum uideor Lamias illas,ita mihi ad lisc tam multa, tamc, alter repetita, breui ter oc aculeate respondentes: Frustra, Politiane,laboras, ut auditoribus his probes ac declares, philosophum te non esse. Nihil est quod metuas, nemoram stillius,ut hoc de te credat: nec autem ipsae,cum te repente prodiisse philosophum dicebimus quod te,ut uidemus, uerbum nimis urit hoc uidelicet senti hamus,esse te philosephum: nec ita imperitae aut praeposterae sumus, ut philo phiam tibi obieetaremus pro crimine: kd illud indignabamur, sacere te, ne gra-iaiore utamur uerbo, subarrogater, qui triennio iam philosophii te profitearis aemunib scilicet ante id tempus operam philosephiae dederis. Ob id enim nugat rem quo p te diximus,quod illa diu iam doceas, quae nescias, quae non didiceris.

468쪽

46o ANG. POLITIANI Audio equidem nuc uod,& intestigo,quid dicatis, quid initiatis,boii Lamias. Sed uicissim uos quot audite me paruper,si uacat. Ego me Aristotelis profiteor interpretem: idoneum,non attinet dicere: sed certe interpretem profiteor, philosophum non profiteor.Nec enim si regis quo* essem interpres,regem me esse ob id putare,nec apud nos Donatus puta,& Seruius,apud Graecos Aristarchus, re Zenodotus continuo se poetas profitentur, quoniam quide poetas interpretentur. An non Philoponus ille Ammonii discipulus,Simpliciti, condiscipulus, idoneus Aristotelis est interpres: At eum nemo philosophii uocat,omnes grammaticum. Quid non grammaticus etiam Cous ille Xenocritus & Rhodii duo, Aristocles at* Aristeas,8c Alexandrini ite duo, Antigonus ac Didymus,5 omnium celeberrimus idem ille Aristarchus Qui tame omnes ut Erotianus est at

tor Hippocratis interpretati sunt libros: sicuti al l quom,quos Galenus enum rati nec cos tamen quisquam medicos esse ob idputat Grammaticoru enim sunt hae partes, ut omne scriptorum genus poetas, historicos, oratores, philosephos, medicos,iureconsultos cxcutiant ait enarrent Nostia aetas parum perita rerum ueterum, nimis breui gyro grammaticum sepsit: at apud antiquos olim tantii a

toritatis hic ordo habuit,ut censores essent, & iudices scriptorsi omniu soli grammatici, quos ob id etiam Criticos uocaba sicut non uersus modo ita em Quintilianus ait)censoria quadam uirgula notare,sed libros etiam, qui falso uideretur inscripti, tant sil bdititios submouere familia permiserint sibi. Sin autores eii Lquos uellent,aut in ordinem redigerent,aut omnino eximerent numero. Nec Gnim aliud grammaticus graece,ib latine literatus. Nos autem nomen hoc in Iuda triuialem detrusimus, tan* in pistrinum. Itam iurer coqueri nunc literati possent, re animo angi, quo nomine Antigenides ille tibicen angebatur. Ferebat Antigenides parum aequo animo, quod monumentarii ceraulae,tibicines dicerenturii dignari literati possunt, quod grammatici nunc appellentur etiam, qui prima doceant elementa.Caeterum apud Graecos hoc genus, no grammatici, sed grammatistiae non literati apud Latinos,sed literatores uocabantur.Verum alias de grammaticis.Nunc ad me redeo: non scilicet philosephi nomen occupo,ut caducum: non arrogo,ut alienum,propterea quod philosophos enarro. Rogo uos, adeon' esse me insolentem putatis,aut stolidum, ut si quis iurisconsultum me salutet, aut medicum,non me ab eo derideri prorsus credam ' Comentarios tamen iamdiu

quod sine arrogasia dictum uideri uelim simul in ius ipsim ciuile, simul in me

dicinae autores parturio,& quidem multis uigidiis, nec aliud inde mihi nome postulo,* grammatici. Hanc mihi rogo appellationem nemo inui deat,quam stini docti quoin aspernantur, ceu vilem nimis, oc serdidam. Euge,inquiunt Lamia concedimus ut uocere grammaticus non tamen ut oc philosophus. Quomodo enim tu philosophus: qui nec magistros habueris, nec id genus uni libros attia geris,nili si fungino esse genere philosophos credis, ut una eos pluuia statim procreet,aut terrigenis illis umiles,quos poetae de glebisProtinus re sulcis cum clypeo producunt, Sc galea. Num sorte illud dices, te tibi ipsum fuisse magistrum elicuti de se aiebat Epicurus: aut noctu inspirata tibi diuinitus philosephia, sicuti

Aesepo sertur Urgent me nimis eae Lamiae,ital non iam cum illi agam sed uohiscum,quos mihi sore arbitror aequioreis.Nec autem allegabo nuc uobis famialiaritates,quae mihi semper cum doctis limis sucre philosophis: non etiam exum eia mihi ad tectum usi loculamenta ueterum comentariorum, praesertimi, grae

corum,qui omnium mihi doctores praestantissimi uideri selet. Sed ita uobis eum paciscanSi nullus in nostru aut scriptis aut sermonib.odor est philosophis, nemo

audisse

469쪽

L A M i Ar 461 audisse me philosophos, aut eorum attigisse libros arbitretur: sin plurima sint meis se stam redoleant aliquam: tunc me, si non peperisse ipsum talia, salte didicis te credite a doctoribus. Quod si uituperantur ij qui multa spondeant,antelprssient, cur ego uicissim non lauder, qui prius hoc pretestiterim,quantulumcu*est,ta omnino un* spoponderim r oues,inquit Stoicus Epictetus in pascua di missae, minimer apud pallorem suum gloriantur uespere,multo se pastas gramine, sed lac ei astitim,uellus praebent. Ita nec quisqua praedicare ipse debet, quanta didicerit, sed quod didicerit afferre in mediu. Quod ego proculdubio & secisse hactenus,& saetiirus deinceps uideor,approbatibus Musis, ciuaru sacra sero ingenti perculsus amore. Quare quoniam libros Aristotelis de Moribus iampride proximer aut Porphyrii quissim uoces,& Aristotelis eiusdem Praedicamenta,cum

sex illis Gilberti poretani principiis: libellumc, qui dicitur Perihermenias: tum

uelut extra ordinem sephisticos elenchos intactum ab aliis opus, & pene inenodabile, sum publice interpretatus: uocant ecce me nunc eundem ad se re luto ita duo uolumina,qus Priora uocantur.In quibus omnis recte ratiocinandi regula continetur.Qui quanqua libri spinosiores alicubi sunt,&multis rerum uessio rumo dissicultatibus inuoluti,tame ob id cos etia liberius,alacrius,animosius aggredior, quod fere in omnibus gymnasiis a nostrs aetatis philosophis, no quia parum utiles,sed quia nimis scrupulos,pi locuntur.Quis mihi igitur iure succenseat ,si laborem hunc interpretandi dissici lima quςm sumpsero, nomen uero aliis reliquero: Me enim ues grammaticum uocatote, uel si hoc magis placet, philosophastrum uel ne hoc ipsum quidem. Caeterum uolo ut hic iam noster sermo sim ple ut indetis,&humi repens,quemadmodum a fabella coepit, ita desinat infahellam. Siquidem, ut Aristoteles ait, etiam philosephus natura philomythos, id est,fabulae studiosus est Fabula enim admiratione costat, admiratio philosephos peperit.Sed audite iam fabellam: Aues olim proper uniuersae noctuam adierunt, rog runti cam,ne posthac in aedium cauis nidificaret,sed in arborum potius ra mi at inter frondes: ibi enim uernari suauius. Qitin eidem quercu modo en

tam pusilla,tenellam 3 ostendebant, in qua scilicet molliter ut aiebant re sidere ipsa aliquando noctua, di suum sibi construere nidum posset. At illa facturam se negauit Quin inuicem consilium dedit ijs,ne arbusculae illi se crederent: laturamem in quandom esse uiscum, pestem scilicet auium. Cotem psere illae ut sitiit leue

genus,& uolaticum sapientis unius noctus consilium. Iam quercus adoleverat, iam patula, iam seondosa erat: Ecce tibi aves illae omnes gregatim ramis inuoli tant,lasciuiunt,subsultant,colludunt,cantillant. Interea quercus cauisicum protulerat,aim id homines animaduerterant. Impliciis ergo repente ibi omnes pariter

miselis ac frustra eas sera poenitensia subiit,quod salubre illud consilium spreuis.sent. At in hoc esse aiunt, cur nuc aues omnes, ubiubi noctua uiderint, stequetes eam quasi salutant, deducti,sectantur,circunsidunt, circumuolitant. Etenim consilii illius memores, admirantur eam nunc ut sapientem: stipantj densa caterua, ut uidelicet ab ea sapere aliquado discant. Sed opinor si ustra, imo uero etiam in terdsi eum magno ipsam malo. Nam uetistes illae noctuae re uera sapientes erant, nunc multae noetitae sunt, quae noctuarii quide plumas habent,& oculos,& rostrum,sapientiam uero non habent. Dixi.

470쪽

ANG. POLITIANI

ANGELI POLITIANI PRAELE-

Vi libros aliquos enarrare Aristotelis in ediuntur, consideuere a principio statim philosephiam ipsam uelut in men bra parti ri,quod ec Themistium iacere videmus, & Simpliacium,& Ammoniu, 8c alios ite peripateticos ueteres. Mihi uero nunc Aristotelis eiusdem libros de Moribus interprotanti cosilium est, ita diuisione istiusmodi aggredi, ut quoad eius fieri possi, non disciplinae modo, & artes uel liberales, quae di ne uel machinales,sed etiam sordidae illae,ac sellula riae,quibus tamen uita indiget, intra huius ambitum distii butionis colligant Iin tabor igitur se 'iones illas medicoru,quas Anatonias uocant. Imitabor & tabo latio in calculos.Nam 8c diuidam singula proper minutatim, oc in summam sum inarum rediga, quo possit unumquodi uel facilius percipi,uel fidelius retineri Nec aute me icili sist sit operis ardui,ct nec ab ullo tentatum hactenus, ψ deni obtrectatoribus opportunii, quod polliceor. Sed ita homo sum. Sordent usitata ista di exculcata nimis, nec alienis demum uestigijs insistere didici, quoniam in magnis etiam uoluntas ipsa laude sua n5 caret,& uilissimos hominum Plato existimat imitatores, meritoQ ob id a uate Horatio seruu pecus appellati sunt. Obtrectatorum uero nulla prorsus habenda ratio: qui si nunc desit occasio, ficiter tamen inueniet alteram.illud obsecro,ne quenquam perturbet, quod ipsis artium uocabulis,et iamin graecis utar interdum siquidem pleram sic exposita reperiun

tur,ut latine: nondum loqui didiceranti sed re multa diuersis artibiis, disciplinis pcdmunia semel explicata,mox quasi digito notari nutu , significari sat erit. Nucadeste animis,quaeso,& auribus omnes, ac fauete dicenti: magnam ni fallor dc perspicua breuic. rerum tantarum distinctioc utilitatem, ia ex erudita quada,

nouaquocum diuersarum uarietate uoluptate percepturi. Nec pompam tamen

hic orationis, aut uerborum phaleras expectetis, di pictae tectoria linguae. Nam Sod eleganter Manilius inquit astronomus, 3rnati res ipsa negat contenta doceri. Tria sunt igitur inter homines genera doctrinarum: Inspiratum, inuenia, mixtum In primo genae eologia nostra, in secundo mater artium Philosophia, in tertio Diuinatio sita est Theologia deu speculatur,ut in eo Octa sunt,ut ab eo proficiscunt,ut ad cundem redeunt, ut in codem coqui escunt.Huius instrumentu duplex est, uetus atmnouum .Quod utrun* in legales,historicos, morales, propheticosi, libros diuia ditur, quos Canonicos appellamus. Philosophia spectativa est,actualis,rationalis. Sed spectativa pars aut res considerat materiae prorsus implicitas, aut a materia penitus abiunctas, aut medias quasdam re coniunctas,intellectione distractas, casQ uel substantias,uel accidentia:rursus haec,aut qua multitudo sui aut qua magnitudo.Multitudo,ut absoluta, ut rclata. Magnitudo,ut ames, ut mobilis.Ex hoc igie spectauui generis quasi stemmate naturalis,di prima philosophia,tum que de anima pertractat,& mathematicae quatuor, seu doctrinaes, Arithmetica, Musica,Geometria,& Sphaerica cum suis illis quas pedissequis, calculatoria, Geodesia, Canonica, Astrologia,

Optica re Mechanica nascimtur.

Actualis pars mores expendit, sed aut singulorum, aut similiae, aut ciuitatis. Vnde

SEARCH

MENU NAVIGATION