Jacobi Facciolati De Gymnasio patavino syntagmata 12. ex ejusdem Gymnasii fastis excerpta

발행: 1752년

분량: 260페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

sis QUINTUM.

tabescebant. Hinc Senatus Consultum III. Kal. Ian. ΜDLXXXVII. ad scholas quasdam tollendas , quae per gratiam Dominii concessae dicuntuν

ob merita quorundam Doctorum , Dura consueraso numerarias . Si quis enim esset per ea tempora paullo gratiosior, qui in Gymnasum obr Pere Vellet , nec tamen auderet vires suas in rebus solidis experiri , tale aliquid excogitabat, quod, nOVa aperta extra ordinem schola , die. hus vacantibus lectitaret . Sed majores nostricum tempori, vel personae indulsissent, quod interdum necesse erat, postea pro sua sapientia emendationi, vacabant. Ex Philosophis unus semper stetit Aristoteles , quamvis interdum jactatus . Attamen ante saeculi quintidecimi finem nemo est inventus, qui ejus scripta cognosceret misi per interpretem. Anno demum ΜCDXCVII. Scholarium ordo , litteris ac nunciis Venetias missis, Doctorem postulavit Graecis litteris praeditum , qui Peripateticam doctrinam ex suis sonis etibus hauriret.

Datus est illis Leonteus de Tomaeis, qui primus huic Gymnasio veram Aristotelis iaciem msendit, & Graeco sermone, ut est in sepulchri

titulo, ejus doctrinam explicuit. Nunc, pro re Tum ac temporum conversione mutatis ingeniis, mimis audax quasique seditiosus haberetur , qui talia movendo Philosophicis scholis molestiam afferret. Attamen hodie quoque Aristotelis nomen ex veteri formula album Gymnasticum occupate quamvis, qua lingua Aristoteles scripserit, non magnopere quaeratur. Sed hoc ipsum

72쪽

krtasse bene habet . Illi enim Peripatetici toti erant nihilque amplius quaerebant , quam quod Aristoteles scripsisset: nostri majora & sanctiora

Philosophiae jura putant , quam Peripati; idemque cum disputant, salutato ex sormula Peripateticorum principe, sectas philosophantium omnes excutiunt; atque etiam ipsi, siquid possunt, pro viribus & ingenio philosophantur . Accessit miniam Experimentorum schola , comparatis pretio quolibet ad Physicas & Μathematicas exercit tiones machinis ; aceessere theoretica Chimicae artis studia ; accessit Bolanicus Hortus ingenti nunc stirpium & herbarum copia delectuque odinatus ; accessit fossilium & aliorum simplietumi Museum locupletissimum ; ut jam nihil sit , cur

antiquorum felicitati invideamus. . Non est praetermittenda Astrologia, quae prio-i ribus Gymnasii saeculis ita hominum studia ineenis, derat, ut nulla sive ars, sive doctrina euriosius coleretur; quod vulgo persuasum esset, ex astro. rum observatione futura praenosci , non naturain; Iia modo ac necessaria , sed libera quoque , &, in hominum potestate arbitrioque posita . Nulla, Principum domus Astrologo carebat; ae ne Μ , diei quidem ipsi ullo in numero habebantur, nisi simul Astrologi essent ; inter quos Petrus Aponensis primas tulit. Schola igitur haee valde floruit; & in libro Statutorum quarto de Astrois, Jogo dicitur, quem tanquam necessarissimum habe.νe omnino volumus. Quae Via & ratio docendi i neretur, nec proditum litteris est , nec una o. i mnium sortasse fuit . Ioannes Mi Π us Regi

73쪽

montanus , qui anno MCCCCLXIII. Patavii docere ecepit, Alphragani opera praelegebat ' ex quibus ipse quoque profecit Aponensis, ut GaD sendo visum est, & sua divinandi artificia sum. psit. Sed tum demum Astronomica studia fallacias exuerunt. 3c loco digna visa sunt , cum, ineunte iaculo sexto decimo, Μathematicis conjuncta scholam unam constituerunt: ex qua conjunctione extitere Prosessores celeberrimi' is vero maxime , de quo nulla flebit aetas , Gallis Iaeus. Nune ad Μeteorologiae pensum accessere. Ipss quoque Anatomicis exercitationibus olim

assignatus suit Auctor , qui statim post cadaveris sectionem a Medico praelegeretur , Mundinus de Luciis ; cujus Anatomia velut artis ca- non habebatur , atque in omnium manibus e rat. Sed nos saeculo meliore vivimus; tantosque

juniorum observationibus hac in parte progresius fecimus, ut Μundinus jam fleat. - Quid de Theologis dicam 8 Classis haec tardius inducta est , totque casibus jactata , antequam pedem in Gymnasio figeret , ut Leona dus Ubriaeus Artium Rector anno MCDXCU.m Statutorum praefatione glorietur , se illam prorsus intermissam , funditus eradicatam restis ruisse. Initio sthola una suit, in qua Sententiarum libri a. Petro Lombardo editi praelegebantur. Sed cum in sectas abiisset , geminari debuit e & altera quidem Dominicanis Coenobilis assignata est, qui ex D. Thomae doctrina Lombardum interpretarentur , altera Μinoritis , qui ad ejus explicationem Scoti placita afferrent.

74쪽

Theologiae fatum secuta Μetaphysca est , ejusque gratia publicis scholis adjecta anno MCDXLII. propositis ad explicandum decem Aristotelis libris . Quamdiu autem Theologica schola una fuit , ipsa quoque Μetaphysica uno modo Aristotelem loquentem induxit : sed cum illa coepit esse bilinguis , ipse quoque Aristoteles in schola Μetaphysicae prima Thomisticus suit,

in secunda Scotisticus . Nunc , effractis carceribus istis, emersit decreto Senatus nee tamen

iccirco plane libera est, suique juris, sed Logicae vel pedissequa, vel socia. Nulla omnium solutior suit ae liberior, quam Humanitatis schola , quae primis temporibus Grammatica dicebatur . Multi ejus , nascente Gymnasio , Prosessores erant , ut colligitur ex Rosandini Chronico cap. ult. Initio autem saeculi quintidecimi unus eum doceret Gasparinus Barzizius, quasi nimium sibi esset otii, ΜΟ.ralem Philosophiam cum hoc litterarum genere conjunxit. Sed cito soluta societate hac , adsci. tisque Graeeis litteris, duplicata schola est. Anno saeculi sequentis trigesimo rursus rediit ad Prosessorem n num Lazarum Bonamicum , qui, utroque suscepto onere, alterum diebus sestis, alterum prosestis sne ulla vacatione sustinuit. Mortuo Bonamico, duae rursus Humanitatis institutae scholae sunt , iterumque ac saepius modo intermissae , modo restitutae , donec saeculo detimo septimo Octavius Ferrarius, par utrique judicatus, Graecam Latinamque Humanitatem tradere aggressus est schola una diebus ordinariis.

75쪽

addicta, totoque ejus penso in annos quatuor distributo . Ex eo tempore nihil est immutatum: nisi quod praestanti hujus aetatis Prosessori Io. Antonio Vulpio concessum est Triumviralibus litteris anno MDCCXL. ut ex diebus ipsis ordinariis dumtaxat alternis doceat. Pervulgata controversa rest , ' num priorum temporum magistri in publicis scholis dictando docerent. Negari non potest , aliquando illos dictare consuevisse, non tamen aliter , quam si prius per horam integram memoriter disseruissent . Id praesertim fieri consuevit ante invenistam typographicam artem, cum juventus de scripto disceret , nec in ulla probaretur disciplina,

quin prius partes ejus omnes enucleate cogno.

Visset. Hinc perpetuae scholae , & mirifiea illa Prosessorum assiduitas , ut squis interdum ipse per se non posset, alium substitueret , qui suas vices gereret , tempusque dictando lucrifaceret. Ac Ioannes quidem Andreae, Archidoctor nuncuia patus , ne scholae & auditoribus deesset , ipsam quoque Elisabetham filiam interdum substituebat: ex quo factum est, ut ejus discipulus Ioannes a Sancto Georgio Bononiensis illam sibi uxorem desponderit ; ejusque opera , cum ipse quoque publice doceret , usus sit . Postea di

ctandi tempus concertationibus assignatum est rquandoquidem , exhibita in antecessum rerum diiscendarum summa , facile erat auditoribus dis. serentem manu sequi , & quae ab eo proferrentur, scriptis consignare. Itaque Scardeonius lib.

II. esasse UIII. p. I 86. scribit, in Francisci

76쪽

Faceti schola tot fuisse adolescentes , qui quae ab illo dicebantur , exscriberent , ut non sane recitare , sed dictare videretur . Huic industriae accedebat privata schola , in qua , siquid esset ex publica non recte exceptum , emendari poterat ; &, siquid omissum , nova diligentia suppleri. Extremo saeculo XVI. paullatim res tota addictandum verterat; jamque, non scholares , sed schoIarium famuli, qui describerent , in scholis sedebant . Morem pessimi exempli cito Senatus sustulit decretis gravissimis, animadversiones etiam comminatus adversus illos , qui dictandi commodo deliniti ad pristinum memoriae atque ingenii experimentum iniquo animo regrediebantur . Quidam ictum utrumque declinantes reclintare de scripto coeperant . Sed hoc ipsum fallaciis gravioribus obnoxium, & a Prosessoris gravitate alienum Senatus exclusit III. id. Nov. ΜDXCII. Eadem Camarina & saeculo superiore, & hoc ipso saepe mota est, urgentibus multis ex ipso Prosessorum ordine , sed cito compressa. Scilicet haec una reliqua est probandi &agnoscendi Prosessores via, sublatis jam experimentis aliis, ut sne scripto prodeant . Quod si tota demum industria in chartula legenda veristeretur, quivis de populo , modo litterarum eis lementa teneret, obrepere in Gymnasium posset,& per alienas lucubrationes ingenium operamque Venditare.

77쪽

De Circulis o Concertationibus.

NUmquam magis floruit Academia haec ,

quam cum aemulandi studium viguit ' ni. Utque ad alendam dc acuendam aemulationem validius excogitari potest Concertationibus , quae pridem in usu erant , & vulgo Circuli vocabantur . Hujusmodi exercitationes majoribus no- siris ita curae suere, ut nihil sit rerum omnium, quae ad studia pertinent , quod pluribus decretis, litteris, poenis mandatum sancitumque sue rit. Qui paullo tardius ad Gymnasium accesserunt Philosophi, & Μedici , istiusmodi certamina induxere, laudemque hanc primi occuparunt. Etenim in eorum Statutis post medium saeculum quintumdecimum resectis decernitur l. a. c. 23. Mi ex antιqua consuetudine omnibus diebus, quιbus ordinarie legitur, hora vigesima tertia , possprincipium sudis usque ad vacationes Paschae Resurrectionis, Scholares omnes m Dostores tam misdicinae, quam Philosophiae, Ordinarat, tras diuarii, ad Circulos in apothecis consuetis conve xire debeant, ibique sare ad mιnus per horam te

ueantur sub poena periurii , solidorum viginti pro qualibet vice . Poena haec post annos sere centum aucta est ad libras quinquaginta , uvest in Actis hujus Universitatis ad annum Μ DLXXIV. XIII. Kal. Oct. Cum convenissent, ipsi primum inter se ejusdem

78쪽

dem elassis Professores in certamen ibant , deinde auditorum difficultates solvebant . Μedicis Rector ipse testis & exactor intererat; scholares autem duo ab ipso destinati , alter Philosophis, Logicis alter, operam suam navabant , nequis muneri suo deesset , tempusque falleret . Praeter quotidianas has commissones Prosessor quilibet semel in hebdomada thesim proponere debebat,

de qua primum Rectori , vel illi qui Rectoris

loco esset, deinde Prosessoribus aliis responderet, idque sub poena librarum decem a Camerario de suo salaris exigendarum , ut est ibidem. Et quia interdum de loco & ordine interrogandi ac res. pondendi lis oriebatur, placuit Rotuli rationem duci , & ita quemque prodire , ut in eo situs est i qua de re Universtatis decretum editum est, scholisque affxum , quod refert Tomasinus in lib. . IV. de Gymn. P, 42 O. Iuristarum Universitas exemplo excitata , i. dem a Prosessoribus suis fieri curavit , factum. que est de re hac Senatus Consultum pridie non. Μart. MCDLXXIU. Decernimus, volumus, jubemus , ut juma supplicationem Doctores obligenis tur , expediti a lectionibus se reducere , convenire is loco saluto consueto ad conferendum O disputandum, incipiendo a principio Studii Qque ad festum Paschatis Resurrectionis sub poena μιλή-tim viginti . Locus autem erat ad Gymnasii columnas , aut in apothecis proximis , aut in scholis ipsis, quoties vacarent, aut in aula Prae. sectitia. De tempore variatum saepe est ; idque certis de caussis , ne tibi invicem disputatorea

79쪽

64 SEXTUM.

impedimento essent . Anno Μ DXXXIV. deereis vii Iuristarum Universitas, ut est in Actis Cod.

XVII. p. S8. ut omnes Doctores concurrerent hoc

modo, videlicet Canonissae, Insilutarii de mane, atii vero de sero , duo quolibet die. Concurrere autem dicebantur, cum inter se disputandoeertabant, ducto nomine a re bellica. Hinc passim Concurrentes dicti primus & secundus cujusque elassis Prosessores , quod isti potissimum inter se certarent . Atque illis quidem temporibus summa Doctoris laus erat . si concertator animosus& acer per Italiae Gymnasa ferretur . Itaque cum oblata fuisset Christophoro Albericcio Papiensi schola secunda Iuris Civilis matutina, illud inter conditiones esse voluit, quemadmodum constat ex decreto MCDXCIII. XV. Kal. Nov.

ut ejus Concurrens Ioannes Campegius singulis di bus post lectionem immediate per horam unam ei cularetur m disputaret. Inventi sunt etiam, qui loci dignitatem contemnerent, modo ad classem transferrentur , in qua magni nominis & famae collegam habituri essent , qui cum congrederentur . Quapropter anno ΜDXCII. Iacobus Menochius ex schola Iuris Canonici prima ad Iuris Civilis secundam lubens migravit , ut cum Tiberio Deciano, qui primus hujus classis erat, confligere posset. Quemadmodum autem Artium , ita etiam I ris Prosessores, praeter disputationes illas , quascum suo quisque Antagonista de rebus habebant, quae in scholas quotidianas inciderent , de tota

interdum disciplina publice respondebant , Vel

strem

80쪽

strenuum aliquem ex suis discipulis producebant, qui , ipsis suffragantibus , responderet . Verun- tamen solemniores istae disputationes haberi non poterant , nisi diebus vacantibus ; & quoties haberentur , ad horas tres produci debebant. Commemoratione digna est Caroli Ruini disputatio, quae incidit in annum MDI. quo primum anno Patavii docuit , & quidem extra ordinem. Thesbus enim de more proscriptis , dissicultates omnes sibi propositas tanto ingenii acumine , tantaque doctrinae copia explicuit ac dissolvit, adversante callidissimo ejus aetatis disputatore Iasone Μaino, ut absoluto certamine , domum a tota Universitate , praeeunte Rectore cum servis

publicis , & insignibus Gymnasticis , honoris gratia deductus sit.

Exercitationes hujusmodi multo frequentius sudentes habebant ; nullusque sere ad Gradus Scholasticos petendos aecedebat , nisi prius vel facultatem totam , vel partem ejus aliquam publice propugnasset. Ideoque multa sunt in Actis decreta, nonnulla etiam in Statutis, de tempore, loco, atque ordine disputandi , de sallaciis tum interrogantium, tum respondentium, de collusi nibus , de praevaricatione , de strepitu & pulsa.

tionibus . Cura autem potissima eo pertinebat, ut nemo in arenam veniret , sive ad oppugnandum , sive ad defendendum, quin jurejurando assirmasset , nihil ex compacto fieri ad fidem

publicam fallendam. Neque vero Gymnasii Rectores onus refugiebant . Inventi sunt etiam ,

qui cupidissime illud subirent, sibique supra m E dum

SEARCH

MENU NAVIGATION