Anastasii bibliothecarii Sedis Apostolicæ Collectanea. Quae in gratiam Ioannis Diaconi, cum ecclesiasticam historiam meditaretur, Græcis versa concinnauit

발행: 1620년

분량: 294페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

191쪽

tra foliatio S.Maximi Mart.

pertus fuerit mos prόculdubio Ecclesi sticus hoc praecipiens, ob rectam conses.sionem conueniet vobiscum super hoc. THEODosius. Hoc profecto fit. Sed da mihi verbum, quod si me miserint, venias mecum. MAXIMus. Domine, cxpedit tibi conseruum meum, qui est Me lembriae, accipere tecum magii quam me. Ipse enim re linguam nouit, I verebuntur eum dignius,eo quod per tot annos cruciatus fuerit propter Deum, Aetrectam fidem, quae tenetur in Sede ipsorum. THEODOSIus. Iurgia diuersalia.. huimus ad inuicem modo, & ideo non gratanter accipio pergere cum illo. MA- IMus. Domine, iam quia visum est hoc fieri, exitus fiat eorum quae putata sunt, &sequor vos quocumque iusseritis. Et in his surrexerunt omnes cUm

gaudio & lacrymis , positisque in terra genibus oratio facta est, ae .unusquisque ipsorum sancta Euangelia , pretiosamque crucem, re imaginem Dei ac Saluatoris nostri IEsv CHRISTI, atque Dominae nostrae, quae illum peperit, sanctissimae Dei genitricis salutaucrunt: ponentes nihilominus manus suas ad cer

tificationem eorum quae di sior.

192쪽

Cum Theodosio Epis. Caesareae. i 3

Deindeque cum pusillum confabulati fuissent ad inuicem de vita, quae secundum Deum agitur, de diuinoriim obseruantia mandatorum, conuersus Theodosus Episcopos ad Abbatem Maximum dixit: En, omnia soluta sunt scandala, refacta est pax per Deum, At fiet. Sed propter Dominum ne coles me.non dicis per quemcumque modum unam voluntatem dc operationem in Christo MAxi-Mus. Non mihi possibile est hoc aliquando dicere. Et dico causam, quoniam ex tranea vox est sanctis Patribus, duarum diuersarum naturarum unam dicere voluntatem dc operationem. Deinde vero dc per omnem modum, qui dicit hoc, inueniet iure occurrentem sibi prauitatem. Primo, quoniam si dixero naturalem, timeo commixtionem. Secundo, quia si

dixero subsistentialem , diuido a patre

ac Spiritu sancto, dc tres voluntates inducere apparebo mutuo sibimet congruentes,quemadmodum dc subsistentias. Tertio, quoniam si dixero velut unius unam voluntatem 5c operationem, cogor &velut unius Patris, Ac velut unius Spiritus di-Vere, licet nolim, voluntatem operationem. 5 inuenietur sermo in multitu-

193쪽

idii Collatio S.I ab imi Mart.

dinem Deorum cecidisse. Quarto, si diaxero affectualem, Nestorij infero perso, natem diuisionem. Quinto, si dixero praeter naturam, corrumpo existentiam voluntatis. Corruptio quippe est naturae id

quod praeter naturam est , quemadmo dum Patres dixerunt. THEODOSIUS. Vnam propter unitionem Saluatoris nostri voluntate per omnia Si omnino dicere debemus, sicut Sergius, & Pyrrhus, bene, ut reor , intelligentes scripserunt. MAxi Mus. Si iubes, domine, suscipe duo super hoc verba mea. Primo, quia si propter unitionem una Dei re Saluatoris nostri, sicut Sergius, Pyrrhus, & Paulus, scripserunt, voluntas effecta est, alterius voluntatis secundu'a illos erit Filius Patri propter naturam, sed non propter unitionem, secundum filium habenti volunt rem, si non, idipsum est unitio dc natura. Secundo, quia si propter unitionem una secundum ipsos Saluatoris nostri voluntas effecta est,causam profecto suam v-tionem habebit, & non aliam eorum na turam ex quibus existit,& affectus,ns naturae, secundum ipsos erit aperte voluntas.naturam enim non affectum,veri tatis

ariosiouit.Tertiti,si propter unitionem,

194쪽

Cum Theodosio Epist. 6 area. In

ut fassi sunt, una Saluatoris nostri volun . tas effecta est, qua voluntate aiu it ipsam fuisse unitionem effectam .Non enim ea quae per illum effecta est, fatebuntur utique, si duntaxat veritati operam ded rint, & quod est irrationabile fugerint. xiarib, si propter unitionem una Saluatoris voluntas effecta est, liquet profecto

quod ante unitionem aut cum multis voluntatibus fuerit, aut penitus absque voluntate. Et si quidem multarum erat voluntatum, diminutionem multarum pertulit, ad unam nimirum voluntatem Contractus,ae conuertibilitatis perspicuae passionem suscepit; multarum,quq sibi natu-

raliter inerant, voluntatum diminytionem. At vero, si modis omnibus erat abstase que voluntate , meliorem natura esse monstrauit unitionem, ex qua acquisiuit voluntatem, qua natura carebat. Et iterum conuertibilis. palam profecto fecit quod natura sibi non inerat, sed adquis uit affectu. Quinto, si propter unionem una Saluatoris nostri secundum utraque ex quibus est voluntas effecta est, recens factus est voluntate Deus, idem ipse pro- .

pter unitionem natura permanens sempiternus, ta voluntate homo sine princia

195쪽

ν c Collatio S. Maximi Mart.

pio permanens natura recens. quod est impossibile, ne dixerim impium. sexto, si propter unitionem una naturarUm voluntas effecta est, non est quippiam propter eandem causam una naturarum essectum natura. Et reciso inter haec Theodosius Episcopus sermonis super his h biti impetu,dixit: Quid igitur sit propter unitionem,si nihil horum factum est propter eam E MAXIMus. Incarnatum sine mendacio factum cum qui sine carne fuerat demonstrauit, ipsumque natura Deum & omnium conditorem, Datura factum hominem euidenter ostendit, non conuersione naturae , aut diminutione cuiusquam eorum quae naturae sunt,

sed vera susceptione intellectualiter animata ca ne,id est indiminuta humanitate ab omni progenitorio fecundum naturam crimine munda. & quod est secum dum liberationis rationcm mirabile reuera,& cunctis ingenti stupore habendum, totum in hominibus Deum, culit dem integrum manentem intra sua, totum in diuinis hominem, eundem ipsum. integre manentem, a propriis non decladentem .R eceptio enim in inuicem naturarum , ae naturalium quae sibi insunt, iuxta

196쪽

iuxta deiloquorum patrum nostrorum doctrinam, & non translatio vel casus propter unitionem effecta est, eorum qui confusionem maligne faciunt unalitatem, & ideo in nouationibus multimode confusionem inducunt, & propter defectionem constantiae rationis suae persequuntur pios. Quibus auditis, Theod sius Episcopus visus est cum reliquis , qui securii venerant, quod dictum fuerat suscepisse. Et iterum idem Episcopus ad Abbatem Maximum. Fac, inquit, cariatatem: quid est quod dixisti nobis, quia nullus ut quis subsistentiam, sed ut quid

naturam Uperatur Astat enim mihi non intelligenti quod dictum est. MAxi Mus. Nullus ut quis subsistentiam operatur, sed ut quid naturam. vlputa Petrus re Paulus operantur, sed non Petrice, ae Paulice, sed humane. ambo quippe ho

mines naturaliter iuxta communionem& dissint titiam naturae rationem, sed nota

subsistentialiter secundum id quod pro prie facit. Similiter Michael & Gabriel operantur, verum non Michaelico vel Gabrielice,sed Angelice. Ambo quipp*Angeli. & ita in omni natura multa n mero prataicante, communem, sed nori

197쪽

Collatio S. Maximi Mart.

anni hilaram Operationem aspicimus. Ergo qui dicit subsistentialem operatio nem, ipsam naturam, cum una sit , infinitam operationibus inducit effectam, secundum multitudinem atomorum , quae Iub ipsam rediguntur, a semet differen-ctem. quod si admiserimus bene se habe re, in ipsa omni natura quoquo modo existendi rationem corrumpimus. Et his di- .ctis, dum inuicem oscularentur, Theodosus Consul dixit: En facta sunt omnia bene. putasne consensurus est Imperator rogatoriam facere iussionem 3 Et dicit Abba Madiimus. Vtique facit, si voluerit imitator esse Dei, humiliari cum co

Propter communem omnium nostrum

salutem: perpendens quia si Deus, qui natura saluat, non saluauit donec volens humiliaretur, quomodo is qui natura altiandus est homo , aut saluabitur aut salvabit non humiliatus, Et dixit Theodosius Consul: Spero, quia Deo saluante mihi memoriam, hunc eundem ei dicam sermonem,&adquiescet. Et cum in his se mutuo salutassent, abierunt cum pace, data ab Episcopo Abbati Maximo quadam pecuniae quamitate, S tunica, & ca-Gula,quae fuerant sibi traiis missa. Et tunir

198쪽

Cum Theodosio DF Caesareae.

cam quidem statim eademque hora tulit Bit ensis Episcopus. Ast in Regio non

solum quantitatem sibi pecuniae datae,verum etiam re aliud quodcumque ex beneficentia quorundam habere videbatur, una cum reliqu is eius vilibus rebus ac vestibus abstulerunt. Postquam vero abierunt praedicti viri sexto Idus Septembrias praesentis quintaedecimae indictionis, exiuit rursus Paulus Consul in Binyen, ad Abbatem Maximum iusso nem ferens continentem secundum hanc formam . I libemus gloriae tuae ire piZyen, & addu- tacere Maximum Monachum cum hono- .ere multo atquc blanditie, tam propter se- enectam& infirmitatem, quani eo quod .est a progenitoribus noster , fueritque illis honorabilis. Et ponite hunc in ve- ecnerabili Monasterio sancti Theodori , .cquod reiacet iuxta Regium, Sc venire, Z nunciare nobis. S mittemus ad eum excepersona nostra Patricios duos, qui de-ccbeant illi declarare quq nobis placu crint, ce

nos ex animo amanteS,Ss a nobis amaros. .e& venire nunciaturi nobis aduentum ce

cius. Igitur cum idem consul adduxisset taeum, ta posuisset in iam nominato Monasterio , regressus est nuntiare. Et in

199쪽

alo Collatio S.Maximi Mart

crastinum veniunt ad eum Epiphaniugae Troilus Patricij,cum multo amictu de phantasia: necno & Theodosius Episcopus. & ascendunt ad eum in catechumenium Ecclesiae ipsius Monasterij, factaque consueta salutatiove sederunt, Co- gentes Sc ipsum sedere,& orsus habitum ad eum sermonem Troilus, dixit: Dominus orbis iussit nos venire ad te dicere vobis quae visa sunt diuinitus roborato imperio suo. Sed dic nobis primitus, si facias iussionem Imperatoris, an non. Maximus dixit: Domine, audiam quid iusserit pium eius imperium, & necessario respondebo. Nam ad id quod ignotum est mihi, qualem responsionem daturus sum E At vero Troilus perseuerabat, asseverans, non potest esse vidicamus aliquid, nisi primum dicas, utrum facias vel non facias iussionem Imperauioris. Et cum vidisset eos ins stentes per- amplius dilationi suc,& amarius intuen-res,ac asperius respondentes cum omnibus qui cum eis erant, & ipsis quoque dignitatibus saecularibus eleuatis, re pondens Abba Maximus ait: patimini dicere seruo vestro quae placent domino S: Imperatori nostro, eccl

200쪽

dico,audiente Deo,ac ranctis Angelis, omnibus vobis, quoniam quicquid iusserit mihi super quacumque re cum hoc saeculo destruenda & corrumpenda, prompte faciam. Et confestim iurgens Troilus dixit: Orate mihi, ego vadam. Hie enim nihil facit. Et multo vehementique facto tumultu, ac multa tu ibat one Sc confusione, dixit eis Theodosius Episcopus: Dicite illi responsa, cognoscite quid fateatur. Nam sic regredi, nihilque dicere, ae nihil audire, rationabile non est. Et tunc Epiphanius Patricius ait: Hoc tibi per nos significat Imperator,dicens, Q rioniam totus Occidens , Ac qui in Oriente subuersiones

operantur, ad te spectant, & omnes propter te simultates exagitant, nolentes conuenire nobiseu in causa fidei. Deus compungi te faciat, ut communices nobiscum in typo,qui expositus est a nobis, re exibimus per nos ipsos ad Chalem, Mosculabimur te , M supponemus vobis

manum nostram, cum ciue omni honoro ac gloria introducemus vos in magnam

Ecclesiam, Si cum fiobis ipsis sistentus ubi ex more Imperatores stant, & faciemus pariter synaxim, de partic pabimur

SEARCH

MENU NAVIGATION