Sancti Aurelii Augustini ... opera omnia multis sermonibus ineditis aucta et locupleta

발행: 1835년

분량: 523페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

tur , sive dicuntur , nihil refert in moribus facientium. quam laudem reprehensionemve mereantur, si modo habent aliquam rei, qua de agitur, necesSariam praefigurandi congruentiam. Sicut enim Caiphae in Evangelio quantum ad ejus noxium perniciosumque animum pertinebat, quantum denique ad ipsa verba, si in eis voluntatem dicentis attendas, quibus agebat ut justus injuste ne-Caretur, utique mala erant: tamen magnum bonum illo nesciente significabant, quando ait Expedit ut unus, moriatur homo , et non tota gens pereat : , dictumque de illo est Hoc autem a se non dixit, sed cum esset pontii, ex prophetavit, quia oportebat Iesum mori progente . n, Ita factum Iudae secundum illius libidinem malum fuit, sed illo nesciente magnum honum significavit Da se ipso quippe malum fecit, sed non a se ipso bonum significavit.

Hoc autem , quod necessario praeloquendum putavi, non ad hoc tantummodo Iudae factum , sed etiam ad caetera Valeat, si qua occurrerint mala opera hominum, quibus bonum aliquid a narrante prophetatum St.

LXXXIV. Inahamar ergo nuru Iudae intelligitur plebs

regni Iudaeorum, cui de tribu Iuda reges tanquam mariti adhibeantur merito nomen ejus maritudo interpretatur, ipsa enim Domino fellis poculum dedit. Duo

autem genera principum qui non recte operabantur in plebe, unum eorum qui berant, alterum eorum qui

nihil proderant , significantur in duobus filiis Iudae

quorum unus erat malignus vel SaeVus ante Dominum alter in terram fundebat , ne semen daret ad foecundandam hamar. Nec sunt amplius quam duo genera hominum inutilia generi humano' unum nocentium , alterum praestare nolentium , et si quid boni habent in hac terrona Vita perdentium , tanquam in terram fundentium. Et

102쪽

quoniam in malo prior est qui nocet, quam ille qui non prodest, ideo major dicitur malignus' ille autem sequens , qui fundebat in terram. Nomen quoque majoris qui vocabatur Her , interpretatur ellicius, qualibus tunicis induti sunt primi homines in poenam damnationis

suae dimissi ex paradiso , sequentis nomen qui Vocabatur Λynan, interpretatur Oeror eorum quorum, niSi

quibus nihil prodest, cum habeat unde prodesse possit atque id perdat in terra Majus porro malum est ablatae Vitae, quod significat pellicius, quam non adjuto quod signis1Cat moeror eorum Deus tamen ambos occidisse dictus est , ubi siguratur regnum talibus hominibus abstulisse.

Τertius vero illus Judae, quod illi mulieri non jungitur,

significat tempus ex quo reges plebi Judaeorum coeperunt de tribu Iuda non steriri et ideo erat quidem filius Iudae , sed eum maritum hamar non accipiebat quia erat eadem trihus Iuda, sed jam populo inde nemo regnabat. Unde et nomen ejus , id est, Selom , interpretatur Dimissio ejus. Non pertinent sane ad hanc significationem

viri sancti et justi, qui lico illo tempore fuerint, ad No-Vum tamen pertinent estamentum , cui prophetando scienter utiles fuerunt, qualis David fuit. Eo sane tempore , quo jam Iudaea coeperat reges ex tribu Iuda non liabere, non est Computandus Herodes major in regibus ejus, tanquam maritus Τhamar erat enim alienigena, nec ei sacramento illo mysticae unctionis tanquam conjugali foedere cohaerebat Sed tanquam extraneus dominabatur, quam potestatem a Romani et a Caesare acceperat. Sic et usilli tetrarchae , quorum erat unus Herodes patri SmOmine appellatus, qui cum Pilato in passione Domini concordavit : isti ergo alienigenae usque adeo non deputabantur in regno illo mystico Iudaeorum, ut ipsi Iudaei

I Gen. III, 2I. - Id. xxxviii, 7 et O. - LUC. XIIII, 2.

103쪽

pti blice clana arent, frendentes adversum Christum Nos, non habemus regem nisi Caesarem Neque hoc verum, nisi illa universali dominatione Romanorum quippe etiam Caesar rex erat non proprie Iudaeorum sed ut Christum negarent, et huic adularent, ideo se tali voce

damnarunt.

LXXXV. llo ergo tempore, quo jam de tribu Iudae

regnum defecerat, veniendum erat Christo vero Salvatori Domino nostro, qui non Obesset, multumque prodesset. Sic enim fuerat prophetatum Non deficiet prin- Ceps ex Iuda , neque dux de femoribus ejus, donec η veniat cui repositum est: et ipse expectatio Gentium . Iam isto tempore omne quoque magisterium Iudaeorum et mystica , unde Christi vocabantur, unctio ipsa defecerat Secundum prophetiam Danielis . unc venit cui repositum erat, expectati Gentium , et unctus est Sanctus Sanctorum leo exultationis prae participibus suis M. Natus est enim Herodis majoris tempore , passus est autem mi noris Herodis tetrarchae q. Hujus itaque venientis ad Vesquae perierant domus Israel si siguram gessit ipse Iudas cum iret ad tondendas oves suas inaliamna , quod interpretatur Desiliens. Iam enim defecerat princeps ex Iuda et omne magisterium atque unctio Iudaeorum , ut veniret cui repositum erat. Venit autem cum suo pastore dolia mite , Cui nomen erat Irasci, et interpretatur Odollamites, Τestimonium in aqua. Cum hoc plane testimonio Domi nus Venit, habens quidem testimonium majus Ioanne ' sed tamen propter oves infirmas hoc testimonio est usus

in aqua. Nam et ipse Iras, quod nomen illius pastoris fuit, interpretatur Fratris mei visio. Vidit omnino fratrem

104쪽

suum Ioannes, fratrem secundum Semen Abrahae, Secundum cognationem Mariae matris ejus et Elisabeth matris suae , eumdemque Dominum et Deum Suum, quia

sicut ipse ait uix plenitudine ejus accepit . , Vidit omnino , et ideo in natis mulierum major illo non exurrexit ' :quia ex omnibus praenuntiantibus Christum, ipse vidit quod multi justi et Prophetae cupierunt ridere , et non viderunt δ. Salutavit ex utero', agnoVit perfectius excolumbi , et ideo tanquam Odollamites vere testimonium perhibuit in aqua . Venit autem Dominus ad oves tondendas, hoc est, exoneranda Sarcinis laboriosis, ex quibus Ecclesiae laudatae in Canticis canticorum dentes essent velut grex detonsarum M. LXXXVI. Iam Τhamar habitum mutet jam et Commutans interpretaturaliamary sed in ea prorsus nomen

amaritudinis maneat; non illius amaritudinis in qua Domino se ministravit, sed illius in qua etrus amare flevit'. Nam et Iudas Latine Consessio est. Confessioni

ergo amaritudo misceatur , ut Vera poenitentia praesignetur. Hac poenitentia foecundatur Ecclesia in omnibus gentibus constituta. u Oportebat enim Christum pati, et resurgere tertia die, et praedicari in nomine ejus poe-

, nitentiam et remissionem peccatorum per omne gen

tes, incipientibus ab Ierusalem Nam et ipse habitus meretriciu , confeSSi peccatorum est Typum quippe jam Ecclesiae gerit hamar, ex Gentibus evocatae , edenScum hoc habitu ad portam Enan, vel AEnaim , quod i terpretatur Ontes. Cucurrit enim velut cervus ad fontes aquarum ' pervenire ad Semen brahae illic a non agnoscente cetatur , quia de illa praedictum est: si opu-

105쪽

v liis quem non cognovi, servivit mihi Accepit in ocu culto annulum, monile et Virgam : Ocatione Signatur, justificatione decoratur , glorificatione exaltatur si uos enim praedestinavit, illos et vocavit quo autem Voca v vit, illos et justificavit, et quos justificavit, illos et glori- sicavit . , Sed haec, ut dixi, adhuc in occulto, ubi sit et conceptio Sanctae ubertatis. Mittitur autem promissus hoedus tanquam meretrici, hoedus exprobratio peccatici, per eumdem Odollamitem, tanquam increpantem et dicentem: Generatio viperarum Sed non eam invenit peccati exprobratio, quam mutavit consessionis amaritudo. Post vero jam publicatis signis, annuli, monilis, et virgae, Vicit temerejudicantes Iudaeos, quorumlam personam Iudastipse gestabat, qui hodieque dicunt, non hunc esse populum Christi, nec habere nos semen Abrahae: sed prolatis certissimis documentis nostrae vocationis justificationis, glorificationis , sine dubio confundentur, et nos magis quam se justificatos esse fatebuntur. Enucleatius haec et membratim quodam modo articulatimque scrutare atque dissererem, quantum intentionem meam Dominus adjuvaret, nisi me ab hac laboriosiore diligentia, siniendi hujus operis, quod plusquam vellem jam prolixum est, cura prohiberet. LXXXVII. Nunc peccatum David, quid in prophetia significaverit', quanta possum brevitate perstringam. Nomina quippe ipsa interpretata satis ostendunt quid etiam hoc factum praesiguraverit David interpretatur Manu fortis, sive desiderabilis Det quid fortius Leone illo de tribu Iuda, qui vicit mundum P et quid desiderabilius illo, de quo Propheta dicit u Veniet Desideratus omnibus genti-Μ usqι , Bersabee, interpretatur Puteus satietatis, sive

106쪽

96 AUGUSTINI EPISCOPI

puteus Septimus quamlibet autem harum nominis hujus interpretationum in id quod dicere intendimus, assumamus, satis congruit. Nam et in Canticis Canticorum sponsa illa Ecclesia est, quae vocatur Puteus aquae vivae : et huic puteo septenarii numeri nomen in Spiritus sancti significatione conjungitur propter rationem Pentecostes, quo die de coelo missus Spiritus sanctus venit De Septimanis enim constare eumdem festum diem, obis quoque Scriptura testatur R. Ad quadraginta novem autem, quod est septies Septem, unum additur, quo unitas commendatur. In hac ratione vivit apostolica illa sententi Sufferentes invi- , em in dilectione, studentes servare unitatem spiritus in vinculo pacis ' η Dono itaque spiritali, hoc est septenario facta est Ecclesia puteus satietatis quia factus est in ea fons aquae satientis in vitam aeternam'. quam qui habuerit, non sitiet in aeternum. Urias Vero qui fuerat

maritus ejus, quid aliud quam diabolum nominis sui interpretatione significat Cujus erant pessimo conjugio deligati omnes quos gratia Dei liberat, ut Ecclesia sine

macula et ruga Salvatori proprio copuletur'. Urias namque interpretatur Lux mea Dei Chsetteus Abscisus autem, Sive quod in veritate non stetit . sed a luce Sua Superna, quam de Deo habebat, superbiae merito abscisus est Sive quod cadendo veris viribus perditis, transsigurat se tamen in Angelum lucis', audens adhuc dicere : Lux mea Dei est. Ergo iste quidem David graviter scelerateque peccavit quod scelus ejus etiam per Prophetam Deus arguit increpando, et ipse abluit poenitendo 'ci verumtamen ille Desiderabilis omnibus gentibus, adamavit Ecclesiam super tectum se lavantem, id est, mundantem se a sordibus sae

107쪽

culi, et domum luteam spiritali contemplatione transcendentem atque calcantem et inchoata cum illa primae conventionis notitia, post ab ea penitus separatum diabolum occidit, eamque sibi perpetuo connubi copulavit. Oderimus ergo peccatum, Sed prophetiam non extinguamus amemus illum David quantum amandus est, qui nos a diabolo per misericordiam liheravit amemus et istum David, qui tam grave in se vulnus iniquitatis poenitentiae humilitate sanaVit.

LXXXVIII. Iam de Salomone quid dicam, quem Vehementer arguit Sancta Scriptura atque condemnat, nihilque de poenitentia ejus vel in eum indulgentia Dei omnino commemorab Nec mihi prorsus occurrit, quid saltem in allegoria boni significet haec ejus flenda subversio, nisi

sorte quis dicat mulieres alienigenaS, quarum amore Xa

serat, significare Ecclesias electas de gentibus. Posset hoc fortasse non absurde intelligi, si illae propter Salomonem

desererent deos suos, et colerent Deum ejus cum vero

ipse propter illas offendit Deum suum, et coluit deos earum, non est quid inde boni conjectare possimus. Nec tamen nihil arbitror significares sed malum, sicut de uxoresiliabusque Loth diximus. Apparet enim in persona hujus Salomonis et mira excellentia, et mira subversio. Quod igitur in illo diversis temporibus extitit, prius bonum, et posterius malum, hoc in Ecclesia in isto adhuc saeculo fiamul uno tempore ostenditur. Nam bono illius, bonos E clesiae malo autem illius, malos Ecclesiae significatos puto: tanquam in unitate unius areae, sicut in illo uno homine, bonos in granis, malos in palea ut in unitate unius segetis, bonos in tritico malos in gigantis . Si quid hinc sane his quae de illo scripta sunt diligentius pertractatis, sive mihi, sive doctioribus atque melioribus, aliud probabilius

CXXXVI.

108쪽

08 S. AUGUSTINI EPISCOPI

elucere potuerit, nunc tamen non eam rem ita dimisimus, ut intentionem nostram in alia properantem, tanquam interrupta series contextionis impediat. LXXXIX. De Osee autem propheta, non a me OPUS Stilici quid illa ussio factumve significet, quod dixit Dominus ad Osee Vade, et accipe tibi uxorem fornicationis, et fac silios de fornicationeus cum satis hoc ipsa Scriptura demonstret unde et quare sit dictum Sequitur enim : Quoniam fornicans fornicabitur terra a Domino. Et abiit, et accepit Gomer filiam Debelaimo et concepit, et pe- perit ei silium. Et dixit Dominus ad eum: Voca nomen ejus degrahel quoniam adhuc modicum, et visitabo sanguinem degrahel super domum Iuda, et quiescere faciam et avertam regnum domus Israel. Et erit, in illa die conteram arcum Israel in valle Iegrahel. Et concepit adhuc, et peperit filiam. Et dixit ei Dominus: Voca nomen ejus: Absque misericordia : quia non addam es- tra misereri domui Israel, sed oblivione obliviscaris is rum; et domui Iuda miserebor, et salvabo eos in Do mino Deo suo, et non salvabo eos in arcu et in gladios et in ello et in equis et in equitibus. Et ablactavit eam quae erat absque miSericordia, et concepit, et pe-u perit silium. Et dixit ei Dominus: Voca nomen ejus:

Non populus meus quia VOS non populus meus, et ego non ero Vester Deus. Et erit numerus siliorum Israel

quasi arena maris, quae Sine menSura St, et non numinis rabitur; et erit in loco, ubi dictum est eis : Non populus, meus vos, dicetur eis, Filii Dei vivi. Et congregabuntur, filii Iuda et filii Israel, et ponent sibimet caput unum, et ascendent de terra, quia magnus dies Iegrahel : Din cite fratribus vestris : opulus meu et Sorori VeStrae:

Misericordiam consecuta . Tum ergo ussi et factissim

109쪽

jus figuram Dominus per eamdem Scripturam evidenter aperiat, cumque apostolicae litterae hanc prophetiam completam in Novi Testamenti praedicatione testentur, quis est qui audeat dicere, non propterea u8Sum et factum, propter quod se jussisse et rophetam fecisse, ipse in sanctis Litteris qui jussit exponit 3 Ait enim apostolus

Paulus Ut notas faceret divitias gloriae suae in vasa mi- ricordiae, quae praeparaVit in gloriam quos et Vocavit D OS, non Olum X Judaeis, Verumetiam ex gentibus , sicut et Osee dicit Vocabo non plebem meam, plebem, meam ; et non dilectam, dilectam; et erit in loco, ubi η dictum est eis : Non populus meus vos, ibi vocabuntur filii Dei vivi Hoc ergo de gentibus prophetatum Paulus ostendit. Unde et Petrus scribens ad gentes, Propheta quidem ipso non nominato, prophetiam tamen ejus verbis suis inserit, dicens Vos autem genu electum, regale Sacerdotium, gens Sancta, populus acquisitionis, quo Virtutes ejus annuntietis, qui de tenebris os voca-n vi in illud admirabile lumen suum : qui aliquando non populuS, Uu autem populus Dei; quorum aliquando

denter apparet, quod per Prophetam dictum est v Et erit numerus siliorum Israel quasi arena maris, quae

Sine menSura eSt, et non numerahitur u et quod On-

Sequenter adjunctum est i Et erit in loco, ubi dictum estv eis : Non populus meus vos, dicetur eis, Filii Dei vivi nnon omnino de illo Israel esse dictum, qui est secundum carnem; sed de illo de quo Apostolus gentibus dicit u Vos ergo Abrahae Semen estis, Secundum promissionem, haeredes δ. , Sed quoniam et de illo Judaeorum multi crediderunt et credituri sunt; nam inde erant et Λpostoli, inde tot millia quae in Ierusalem postolis sociata

110쪽

sunt inde Ecclesiae de quibus ad Galalas dicit Eram v autem ignotus facie Ecclesiis Iudaeae quae sunt in Chris to :, unde et lapidem angularem in Psalmis appellatum Dominum sic interpretatur', quod duos parietes in se ipso conjunxerit: si Circumcisionis videlicet et praeputii, ut duosn conderet in se in unum novum hominem, faciens pacem, et commutaret utrosque in uno corpore Deo, per Crus em intersiciens inimicitias in semetipso, et Veniens B Vangeligaret pacem iis qui longe et iis qui prope id η est, gentibus longe et Iudaeis prope , ipse enim paXnOS- η tra, qui fecit utraque unum: γγ merit et iste Propheta, filios Iuda ponens pro Iudaeis, et silios Israel pro genti-bUS. Et congregabuntur, inquit, silii Iuda et filii Israel

' pariter, et ponent sibimet caput unum, et ascendent den terra'. muic itaque prophetis tam manifeste ipso rerum essectu declaratae, quisquis contradicit, non solum propheticis, Verumetiam apostolicis litteris , nec solum

quibuslibet litteris, verumetiam rebus impletis et clarissima luce perfusis, impudentissime contradicit. liquid ergo fortassis diligontioris requirebat intentionis Iudae sactum, ut haec ornicaria, quae significat Ecclesiam de gentilium Superstitionum prostitutione collectam, in habitu mulieris illius quae hamar appellata est, posset agnosci : hi autem, cum ipsa Scriptura se aperiat, cumque Apostolorum consonantibus litteris illustretur, quid hic ulterius immoramur, ac non jam videmus quod restat de famulo Dei Moyse, quid etiam ipsa significent quae Faustus objecit ΘXC. Quod enim fratrem defendens Occidit Egyptium', cuivis facillime occurrit injuriosum nobis in hac peregrinatione diabolum a Domino Christo nobis defensis occidi.

Quod vero in arena obruit interemptum, manifestum est

SEARCH

MENU NAVIGATION