Sancti Aurelii Augustini ... opera omnia multis sermonibus ineditis aucta et locupleta

발행: 1835년

분량: 523페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

hic clamitat, ut videtur, et inscriptione ipsa Sua se prorsus ab hoc sacrilegio vindicat, David filium perhibens ex illa stirpe oriundum se scripsisse, non Filium Dei. Nam

Iesum quidem eum, qui sit Filius Dei, si scriptoris hujus

mentem propositumque consideres, non tam ille de Maria virgine Vult nos accipere procreatum, quam factum aliquando per baptismum apud fluenta Iordanis. Illic enim dicit baptigatum a Ioanne eum , quem David in exordio silium designavit, factum aliquando esse Filium Dei, post

annos duntaxat, secundum Lucae fidem , ferme triginta, ubi et i Vox tunc audita est, dicens ad eum: Filius meus v es tu, ego hodie genui te Vides ergo id quod ante annos triginta, ut huic videtur, de Maria natum St, non SSeipsum Filium Dei, sed id quod de baptismo postea factum

est ad Iordanem, id est hominem novum, tanquam in nobis cum credimus ad Deum ex gentilitatis errore conversi: quod ipsum tamen nescio utrum satis cum ea fide faciat, quam Vos Catholicam nominatis sed interim sic Matthaeo videtur, si sunt ipsius haec. Neque enim usquam in parturitionibus Mariae dictum legitur illud is Filius meus est tu, ego hodie genui te s aut umic est Filius meus dii lectissimus, in quo bene complacui Di, sed in expiatione ejus apud Iordanem. Quod si et tu credas ita ut Scriptum est, eris jam quidem Matthaeanus, sic enim mihi dicendum est, Catholicus vero nequaquam. Nam catholicam idem novimus: quae tanto longe abest ab hac professione Matthaei, quant procul est et a vero. Si quidem symbolum vestrum ita se habeat, ut credatis in Iesum Christum Filium Dei, qui sit natus ex Virgine Maria : e trum est ergo de Maria accipere Filium Dei, Matthaei ab Iordane, nostrum ex Deo Dac per hoc tam vobis Matthaeus, si haec ejus pro certo sunt, contrarius est in professione

122쪽

ista sua , quam nobis nisi quod paulo prudentior vobis inVentu est, ut ortum ex foemineo sexu, David di ascriberet magis, quam Filio Dei. Quapropter de duobus

vos unum fateri oportet, aut hunc non esse Matthaeum, qui haec Videtur assereres aut vos non tenere apOStolicam

fidem.

ΙΙΙ. v Nos ver quamvis de hac sententia nemo prorsus dejiciat, ex Deo accipiendi Filium Dei, tamen ut multum imprudentiae concedamus, ut adigamur et falsis Credere, ex Iordane nobis erit factus Iesus Dei Filius , quam natu e utero mulieris. Quanquam nec ipse quidem ille, quem Maria peperit, si ullus erat, recte David filius appelletur, niSi eum constet ex patre Ioseph seminatum. Quod quia negatis , illud etiam fateamini necesse est, ne ipsum quidem esse David ilium. Quoniam quidem generatio ab Abraham usque ad David, et a David Ioseph ad usque deducitur, per Omnes scilicet Hebraeorum patre : X quo quia Iesus Conceptus non est, i ut legitur, nec fidius

erit David longeque demens est, qui quem sine coitu Joseph de Maria natum dicturus erat, hunc in principio posuerit esse silium David. Cum ergo ne ipse quidem, qui sit ex Maria genitus David recte dius appelletur, quia non sit natus ex Ioseph , quanto magis Filius

IV. si Proinde nec Virginis ipsius origo ex hac tribu fuissem OnStratur, Unde constat esse David dic autem Iudam, de quo Iudaei reges: sed ex tribu Levi, Unde sacerdotes :quod ipsum palam est, quia eadem patrem habuerit Sacerdotem quemdam nomine Ioachim , cujus tamen in hac generatione nulla usquam habita mentio est. Quomodo ergo ad hanc Davidicae cognationis prosapiam Maria pertinere dicetur , in qua eam nec patrem habere videas, nec

maritum Τ Α per hoc nec ille David dius erit, quisquis

123쪽

ex eadem nascitur nisi ejus hanc genitricem sic admoveas Ioseph , ut ejus aut filia probetur aut conjux. V. Augustinus respondit : Fides catholica eademque apOStolica est, Dominum nostrum et Salvatorem Iesum Christum , et Filium Dei esse secundum divinitatem , et silium David secundum carnem: quod ita probamuS XEvangelicis et Apostolicis litteris, ut nemo possit contradicere probationibus nostris , nisi qui ipsis litteris contra dicit non sicut sibi Faustus iste proposuit, nescio quem pauca Verba dixisse , et contra ejusdem Fausti versipellis astutias nulla postea testimonia protulisse. Quod ego cum fecero , nihil ei quod respondeat remanebit, nisi illud quo vim manifestissimae veritatis in Scripturis sanctis expresse illudere atque evitare conatur , ut falsa illa et divinis Codicibus immissa respondeat. Quam dementiam , furio-Samque praeSumptionem et audaciam, jam superius in hoc

opere , quantum Susiicere Visum est, refutaVi nec eadem repetere oportet, ut modum Sermonis etiam Ogitemus.

Quid igitur opus est dispersa per Scripturas Omne quaerere atque colligere teStimonia , quibus contra istum probemus, in libris maximae divinaeque auctoritatis eumdem

dici Filium Dei unigenitum semper Deum apud Deum, qui dicitur etiam silius David propter acceptam formam servi x virgine Maria conjuge Ioseph Nunc interim, quia

de Matthaeo voluit disputare, nec a me totus Matthaei liber huic sermoni inseri potest, legat qui Voluerit, et videat quemadmodum Matthaeus eum , quem parentes ejus enumeratus dicit Filium David narrando usque ad passionem resurrectionemque perducat nec alium quam ipsum dicat a virgine Maria de Spiritu sancto conceptum et natum. Cui rei adhibet et testimonium de Propheta: κ Ecce virgo accipiet in uter , et pariet silium , et voca- bunt nomen ejus Emmanuel, quod est interpretatum

124쪽

114 S. AUGUSTINI EPISCOPI

, Nobiscum Deus Eumdemque baptigatum a Joanne audisse de coelo Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui de quo dictum erat jam ex partu Virginis, si Nobiscum Deus. η Nisi forte visum sit Fausto minus Sse quod dictus est Deus, quam quod dictus Filius Dei. Ex hoc enim conjicere conatus est, Matthaeo non SSevisum, quod Filius Dei factus sit nisi ex baptismo, quia ibi facta e Vox de coelo Hic est Filius meus D cum idem Evangelista jam superius adhibuerit divinum ex Propheta testimonium , ubi ipse partus virginis appellatus est :

Nobiscum DeuS. VI. Hunc sane miserum delire garrulum debemus intueri atque observare, non praetermittentem , ubi potuerit, lectori vaniloquiorum suorum etiam de Scripturarum testimoniis nebulas offundere salsitatis sicut de Abraham dixit, quod Deo non crediderat de Sara sibi silium promittenti, quando cum Agar ancilla Concu-hit' cum Scriptura sacra testetur nondum illi partum

Sarae fuisse promissum Vel quod uxorem Suam Ororem mentitus sit fici, cum genus Sarae nusquam illis litteris legerit, quibus de hac re fides habenda est et de filio ejus Isaac, quod etiam ipse Rebeccam salso dixerit

Sororem Suam cum genus ejus ibi aperte scriptum sit et de Jacob, quod quotidie certamen esset inter quatuor ejus uxoreS, quaenam illum de agro venientem prior ad concubitum raperet quod illic omnino nusquam legisse conVincitur. Ecce qualis homo mendaces divinorum Librorum Scriptores se odisse gloriatur, qui etiam de Evangelico tantae auctoritatis culmine omnibus noto mentiri Sic audet, ut non Matthaeum, ne Apostolici nominis pondere comprimatur, Sed nescio quem alium sub Matthaei nomine

125쪽

velit putari scripsisse de Christo, quod non vult credere,

et quod calumnioS Versutia resutare conatur.

VII. Sic ergo de coelo dictum est super aquam Iordanis, si Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complas cui quemadmodum dictum est et in monte. Neque enim quia et ibi de coelo vox ipsa sonuit, Filius Dei ante non fuit quandoquidem ex utero virginis ille accepit

formam servi, si Qui cum in forma Dei esset, non rapi-n nam arbitratus est, esse aequalis Deo . , Denique idem ipse apostolus Paulus alio loco apertissime dicit se Cum autem venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum, v factum ex muliere, factum sub lege mulierem scilicet more locutionis hebraicae foeminam appellans. Ipse ergo est Filius Dei, qui et Dominus David secundum divinitatem' et idem ipse ilius David, ex semine David

secundum carnem. Quod si nobis credere non prodesset, non hoc tam attente idem Apostolusaimotheo commendaret, dicens: si Memor esto Christum Iesum resurrexissen a mortuis , e Semine DaVid , secundum Evangelium meum' u Contra quod Evangelium quisquis aliud annuntiaverit ut anathema sit', magna cura sideles admonuit.

VIII. Quid ergo jam movet sancti Evangelii sectatorem, quod sine concubitu Ioseph Christus natus ex Virgine, filius tamen David appellatur, cum generationum seriem non usque ad Mariam, sed usque ad Ioseph Matthaeus evangelista perducat Primo, quia mariti ejus fuerat, propter Virilem Sexum, potius honoranda persona neque enim quia concubitu non permixtuS, ideo non maritus,

cum ipse Matthaeus narret ab Angelo Mariam conjugem ipsius appellatam , qui narrat quod non ipsius concubitu,

126쪽

sed de Spiritu Sancto conceperat ' Quod si non Matthaeus apostolus ista Vera , sed aliquis sub ejus nomine, Sicut Manichaei putant, ea falsa conscriberet, itane sibi etiam ipse in rebus apertissimis et tam de proximo contextis contraria loqueretur, ut quem diceret David Filium de

Maria Virgine sine cujusquam Viri concuhitu natum, ejUS-dem parentes gradatim enumerans, usque ad eum Sine aliqua ratione perduceret, quem non commixtum Mariae

ipse dixisset Si enim alius enumeraret progeneratoreSChristi a David usque ad Ioseph dicens eum silium David , et alius eum sine ullius viri concubitu ex Maria Virgine natum diceret, nec eum silium David appellaret, nec

Sic continuo putare deberemus, eos sibi haec contraria locutos fuisse, ut vel ambo vel unus eorum falsitatis convinceretur. Cogitare enim deberemus fieri potuisse, ut ambo vera dicerent, ut et Ioseph maritus Mariae diceretur, habens eam conjugem continenter, non concubitu, sed affectu; non commixtione Corporum, Sed copulatione, quod est charius, animorum et ideo non debuisse virum

virginis matris Christi separari a serie parentum Christi et ipsam Mariam aliquam de stirpe David venam sanguinis

ducere, ut caro Christi etiam ex virgine procreata sine David semine esse non posset. Cum ero unus idemque narrator utrumque dicat, utrumque Commendet, et Virum Maris Ioseph et Christi virginem matrem , et Chris. tum ex semine David et oseph in serie progeneratorum Christi ex David quid restat restat ut credat, qui vult divino vangelio, quam haereticorum fabulis credere, nisi et Mariam non fuisse extraneam a Cognatione David, et eam Ioseph conjugem non frustra appellatam , propter

ordinem eXu et animorum Confoederationem, quamvis

ei non fuerit carne commixtus et Joseph potius propter

127쪽

dignitatem virilem ab ordine onerationum illarum non fui8SQ Separandum, ne hoc ipso videretur ab illa foemina Separatus, cui eum conjungebat mentis affectus; et ne homines sideles Christi, id quod sibi conjuges carne mis- Centur, tam magnum in conjugio deputarent, ut sine hoc Conjuge e88 non crederent sed potius discerent sidelia conjugia , multo familiarius se adhaerere membris Christi, quanto potuissent imitari parentes Christi. IX. Nos ergo credimus etiam Mariam fuisse in cognatione David , quia Scripturis eis credimus, quae Utrumque

dicunt, et Christum ex semine David secundum carnem . et ejus matrem Mariam, non cum Vir concumbendo, sed

virginem. Quisquis itaque dicit Mariam ad consanguinitatem David non pertinuisse , manifestum est quod istarum Scripturarum tam excellenti auctoritati obluctetur ipse ergo convincat non eam pertinuisse ad semen David, et hoc ostendat, non e quibuscumque litteris, sed Ecclesiasticis, Canonicis Catholicis Asiae quippe apud nos non habent ad has res ullum pondus auctoritatis ipsae sunt enim quas recipit et tenet Ecclesia toto orbe diffusa, quae per illas est etiam prophetat et quemadmodum promissa, sic reddita. Ac per hoc illud quod de generatione Mariae Faustus posuit, quod patrem habuerit ex tribu

Levi sacerdotem quemdam nomine Ioachim , quia Canonicum non est, non me Constringit: sed etiamsi hoc crederem, ipsum potius Ioachim dicerem aliquo modo ad David sanguinem pertinuisse, et aliquo modo ex tribu Iuda in tribum Levi fuisse adoptatum, vel ipsum vel ejus aliquem progeneratorem, Vel certe in tribu Levi ita natum , ut de stirpe David consanguinitatem aliquam duceret: sicut sieri potuisse idem Faustus fatetur, ut Maria de tribu Levi esset, quam tamen constat traditam Viro,

128쪽

qui fuerit de stirpe David, id est de tribu Iuda; et ita dicit potuisse accipi, Christum silium David, si Mario silia Ioseph fuisset. Proinde si silia Ioseph nupsisset in tribu Levi, non absurde diceretur etiam filius David, quisquis do illa et in tribu Levi natus fuisset cita si mater illius

Ioachim, quem patrem Mariae Faustu commemorat, de tribu Iuda et genere DaVide nupsit in tribu Levi, non immerito et Ioachim et Maria et filius Mariae etiam sic ex David semine veraciter perhibentur. Hoc ergo potius, Vel tale aliquid crederem, si illius apocryphae Scripturae, ubi Ioachim pater Mariae legitur, auctoritate detinerer, quam mentiri Evangelium in quo scriptum est, et Iesum Christum Filium Dei Salvatorem nostrum ex semine David secundum carnem, et per Virginem Mariam procreatum.

Susticit ergo nobis, quod Scripturae quae hoc dicunt, et quibus credimus, ab inimicis suis de nulla possunt falsitate Convinci.

X. Non mihi ergo vicissim dicat Etsi ego non ostendo Mariam non fuisse de cognatione David, tu quod indu

fuerit ostende. Hoc enim ostendo clarissimo plane atque fortissimo documento, quod Scriptura confirmatissimae auctoritatis et Christum dicit ex semine David, et eius matrem sine ullius concubitu virginem Mariam . Quam vero sibi Faustus cujusdam quasi turpitudinis visus est verecundissimus detestator, cum diceret uirustra vos calumniam ingeritis scriptori, tanquam Dei ille Filium in utero mulieris incluserit. v Non plane catholica fides, quae Christum Dei Filium natum secundum carnem credit ex virgine ullo modo eumdem Dei Filium sic in utero mulieris includit, quasi extra non sit inuasi coeli et terrae administrationem deseruerit, quasi a Patre recesserit Sed

Vses Manichaei corde illo, quo nihil potestis nisi corporalia

129쪽

phantasmata cogitaie ista omnino non capitis, quomodo Dei Verbum Dei Virtus atque Sapientia, in se manens et apud Patrem, et uniVersam creaturam regens, pertendata sine usque ad finem sortiter, et disponat Omnia suavi

ter In cujus dispositionis admirabili et inoffabili facili

tate sibi etiam matrem in terra disposuit, et propter SerVOS suos de corruptionis servitute liberandos in ea formam

SerVi, hoc est, mortale Corpus accepit, acceptum monStravit, monstratumque et morte proStratum, reSUrrectione Sursum erexit, et tanquam templum solutum iterum

aedificavit. Vos tamen qui haec credere quasi sacrilega formidatis , non membra dei vestri in utero virginis , sed in uteris omnium foeminarum carnalium ab elephantis usque ad muscas includitis. An ideo vobis videtur vilior Verus Christus, quia sic Verbum dicimus carnem factum in utero Virginali, ut nulla sui commutatione in natura propria inviolabiliter permanens templum sibi hominem coaptarit; et ideo vobis charus est deus vester, quia tot vinculis carnium colligatus et inquinatus in illa parte qua etiam in globo sigendus est, sine causa suppetias deprecatur , aut etiam penitus oppressus deprecari non sinitur p

130쪽

LIBER XXIV.

Ι. LusTu dixit: Muid ita , hominem negatis steri aDe, Non quidem nos omnifariam hominem a Deo sieri

pernegamUM: Sed quis, et quando, et quemadmodum fiat, hoc quaerimus. Quoniam quidem sunt secundum Apostolum homines duo, quorum alterum quidem interdum exteriorem Vocat, plerumque Ver terrenum, nonnunquam etiam Veterem alterum ero interiorem et coelestem dicit ac noVum. Horum ergo te fiat a Deo, quaerimus Quoniam quidem et nativitatis nostrae tempora duo sunt, unum illud, quo nos irretitos carnalibus vinculis, in lucem hane natura produxit alterum Vero, Cum Verita nos ex errore OnVerSOS, ad Se regeneravit initiatos ad idem. Quod tempus secundae nativitatis in Evangelio Iesus significans , dicit u Nisi quis natus fuerit denuo, non potest, videre regnum Dei . , Quod cum Nicodemus parum inteligens haesitaret, et qualiter id fieri posset percontarentur, neque enim posse hominem senem in uterum matris introire et iterum nasci : Iesus ei respondens isi quis natus fuerit, inquit, ex aqua et Spiritu Sancto, non poteSt, videre regnum Dei. γ AEt sequitur, quod nascitur ex carne, caro SD; et quod nascitur de Spiritu, spiritus est. Quapropter si et natiVitas non ea sola est, qua in corpore gignimur, sed et illa alia qua renaseimur spiritu, non minor aeque cura est et hoc ipsum quaerere, in quanam earum nos

SEARCH

MENU NAVIGATION