Sancti Aurelii Augustini ... opera omnia multis sermonibus ineditis aucta et locupleta

발행: 1835년

분량: 523페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

Petri gladium revocat in vaginam : aurern inimici praecisam reparat ad pristinam formam' dicit se legionibus Angelorum imperare potuisse ad delendos inimicos', nisi calix bibendus esset, quem paterna voluntas dedisset bibit praecedens, propinat sequentibus virtutem patientiae

Suo reVelat praecepto su confirmat exemplo. Propterv quod Deus illum suscitavit a mortuis, et donavit ei no- men quod est super omne nomens ut in nomine Iesu omne genu flectatur, coelestium , terrestrium, et inferi norum , et Omnis lingua confiteatur, quia Dominus Ie- , sus in gloria est Dei Patris'. Regnaverunt hic ergo atriarchae et Prophetae , ut et ista regna Deum dare et auferre ostenderetur non hic regnaverunt postoli et MartyreS, ut regnum coelorum desiderandum potius panderetur. Illi reges bella gesserunt, ut tales quoque Victorias appareret Dei voluntate praestari isti non resistendo intersecti sunt, ut potiorem esse docerent Victoriam proside veritatis occidi quanquam et illic Prophetae noverant

mori pro veritate, sicut ipse Dominus dicit: Ἀ sanguine Abel usque ad sanguinem Zachariae' et hic posteaquam coepit impleri, quod sub sigura Solomonisi qui latine in- interpretatur Pacificus de Domino Christo, si Ipse est enim, pax nostra', ii in Psalm prophetatum est: Et adorabunt γγ eum Omne rege terrae , Omnes gentes servient illi' nChristiani quoque imperatore plenam gerentes siduciam pietatis in Christo, de inimicis sacrilegis, qui spem suam in sacramentis idolorum daemonumque poSuerant, gloriosissimam victoriam perceperunt cum apertissimis notissimisque documentis, de quibus nonnulli jam scriptum memoriae commendarunt, illos fallerent vaticinia daemoniorum, hos firmarent praedicta Sanctorum.

92쪽

82 AUGUSTINI EPISCOPI

LXXVII. Si autem hoc mirum istis vanis videtur, quod aliud tunc Deus praecepit dispensatoribus Veteris estamenti ubi Novi gratia velabatur , aliud praedicatoribus

Novi estamenti ubi Veteris obscuritas revelaturo attendant ipsum Dominum Christum mutantem quae dixerat, et aliud dicentem Quando misi vos, inquit, Sine SaC-n Cul et Pera et calceamentis, numquid aliquid defuit, vobis. At illi dixerunt: Nihil. Dicit ergo eis: Sed nunc, qui habet sacculum, tollat, similiter et peram; et qui, non habet, vendat tunicam suam, et emat gladium .

Isti certe si ista diversa inaestamentis singulis invenirent, Vetere et ovo, etiam ex hoc clamarent, duo sibi estamento esse contraria. Quid ergo nunc respondebunt, cum idem ipse dicit : Antea misi vos sine sacculo et pera et, calceamentis, et nihil vobis defuit nunc autem qui hau bet acculum , tollat, similiter et peram et qui habet, tunicam, Vendat et emat gladium is amne intelligunt quemadmodum nulla inconstantia praecipientis, sed ratione dispensantis, pro temporum diversitate , praecepta, vel consilia, vel permissa mutentur 3 Nam si dicunt certi mysterii gratia hoc de tollendo sacculo et pera et emendo gladio locutum fuisse, cur non admittunt certi mysterii gratia eumdem unum Deum tunc Prophetas gerere bella jussiSse, nunc Apostolos prohibuisse ' eque enim in eo quod ex Evangelio commemoravimus, Verba tantum DO-mini fuerunt sed et obtemperantium quoque Discipulorum facta secuta sunt. Nam et tunc Sine Saeculo et pera

ierunt, et nihil eis defuit; sicut ejus interrogatio et eorum responsio declaravit. Et nunc dixerunt ei, cum de gladio emendo jussisset Ecce sunt hic duo gladii. Et ille res, polidit Susticit'. minc et Petrus armatus inventus est, cum aurem persecutori abscidit ubi spontanea ejus coer-

Luc. xxii, 35. - Ibid. 38.

93쪽

cetur audacia quia non ut jussus fuerat ferrum tollere, ita jussus fuerat et ferire Latebat certe Domini voluntas, cur arma portari praecepisset, quibus eos uti noluisset. Verumtamen ad illum cum ratione praecipere, ad istos autem sine retractatione praecepta facere pertinebat.

LXXVIII. Calumniosa ergo imperitia Moyse reprehenditur quod bella gesserit, qui minus reprehendi debuit,

Si Sua Sponte gereret, quam si Deo jubente non gereret ipsum Vero Deum, quod talia jusserit, audere reprehendere, vel Deum justum et bonum talia ubere potuisSe non credere, hominis est, ut mitius loquar, cogitare non valentis divinae providentiae per cuncta summa atque ima tendenti nec novum eSSe quod Oritur, nec perire quod moritur sed in suo singula quaeque ordine siVe naturarum sive meritorum Vel cedere, Vel succedere, Vel manere hominum autem

rectam voluntatem divinae legi conjungi, inordinatam Vero cupiditatem divinae legis ordine coerceri ut nec bonus aliud quam praecipitur velit, nec malus amplius quam permittiturpOSSit , ita sane, ut non impune possit quod injuste voluerit. Ac per hoc in omnibus quae humana infirmitas horret aut timet, sola iniquitas ure damnatur, caetera sunt vel tributa naturarum, Vel merita culparum. Fit autem homo iniquus, cum propter se ipsas diligit res propter aliud as- Sumendas, et propter aliud appetit res propter se ipsas diligendas. Sic enim, quantum in ipso est, perturbat in Seordinem naturalem, quem lex aeterna conservari jubet. Fit autem homo justus, cum ob aliud non appetit rebus uti,

nisi propter quod divinitus institutae sunt; ipso autem Deo frui propter ipsum, seque et amico in ipso Deo propter eumdem ipsum Deum. Propter Deum enim amat amicum qui Dei amorem amat in amico. Sive autem iniquitas, sive justitia, nisi esset in voluntate, non esset in potestate. Porro si in potestate non esset, nullum prae-

94쪽

mium, nulla poena justa esset quod nemo sapit, nisi ciuidesipit. Ignorantia velo et infirmitas, ut vel nesciat homo

quid velle debeat, vel non omne quod voluerit OSSit, ex occulto poenarum ordine venit, et illis inscrutabilibus judiciis Dei, apud quem non est iniquitas Proditum est enim nobis peccatum Adam fideli eloquio Dei, et quia in

illo omnes moriuntur, et quia per illum peccatum intravit in hunc mundum, et per peccatum morS, Veraeiter Scrip tum est Et quia ex hac poena corpus Corrumpitur et aggravat animam, et deprimit terrena habitatio sensum multa cogitantem , verissimum nobisque notissimum egi:

et quia de hac usta poena non liberat nisi misericors gratia, certum est. Et hinc Apostolus gemebundus exclamat: si Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis, hujus 3 Gratia Dei per Iesum Christum Dominum noS- , trum'. v Sed quae sit distributio judicantis et miserentis Dei, cur alius sic, alius autem sic, Occultis sit causis, justis tamen. Non tamen ideo nescimus omnia ista judicio aut misericordia Dei fieri, licet in al)dito positis mensuris et numeris et ponderibus, quibus omnia disponuntur a

Deo creatore omnium quae naturaliter Sunt nec auctore, sed tamen ordinatore etiam peccatorum Ut ea qUB PeC- Cata non eSSent, nisi contra naturam essent, Sic judicentur et ordinentur, ne universitatis naturam turbare vel turpare permittantur, meritorum suorum locis et conditionibus deputata. Quae cum ita sint, et cum per hoc Secretum judiciorum Dei motusque humanarum Voluntatum eisdem prosperitatibus alii corrumpantur, alii temperanter utantur; et eisdem adversitatibus alii desiciant, alii proficiant: cumque ipsa humana mortalisque ita tentatio sit super terram β, quis hominum novit cui prosit aut obsit in pace

95쪽

regnare Vel Servire, Vel vacare, Vel mori i in bello autem Vel imperare, Vel pugnare, vel vincere, vel occidi cumhOC tamen Constet, et qui prodest, non nisi per divinum

prodesse beneficium , et qui obest, nonnisi per divinum obesse judicium. LXXIX. Quid ergo insitimus tu temerarias reprehen-SioneS, atque utinam hominum, et non Dei Servierint dispensatores Veteris es tamenti, idemque pri Enuntiatores Novioestamenti, peccatores Occidendo servierint dispensatores Novi estamenti, iidemque expositores Veterisaestamenti, a peccatoribus moriendo Deo tamen uni utrique ei Vierunt, per diversa et congrua tempora docenti bona temporalia et a se petenda et propter Se On temnenda, molestias temporale et a se posse imperari et

propter se debere tolerari. Quid ergo crudele Moyses aut mandavit aut fecit, cum commissum sibi populum sancte gelans et uni vero De subditum cupiens, posteaquam cognovit ad fabricandum et colendum idolum defluxisso, mentemque impudicam prostituisse daemonibus, in paucos eorum vindicans gladio; quos Deus ipse quem offenderant' alto et secreto judicio feriendos voluisset mox feriri, et in praesenti salubriter terruit, et diciplinam in posterum sanXit Nam eum nulla crudelitate, sed magna dilectione secisse quod fecit, quis non in Verbis ejus agnoscat Orantis pro peccato eorum, et dicentis si Si dimittis illis pecca- , tum dimitte; sin autem, dele me de libro tuo . , Comparans ergo unusquisque pie prudens illam caedem et hanc precem, Videt profecto apertissime, Videt quantum malum sit animae per simulacra daemonum fornicari, quando sic saevit qui sic amat. Sic plane et Apostolus, non crudeliter, sed amabiliter tradidit hominem Satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini

96쪽

86 AUGUSTINI EPISCOPI

Iesu oradidit et alios, ut discerent non blasphemare'. Legunt scripturas apocryphas Manichaei, a nescio quibus

sutoribus fabularum sub Apostolorum nomine scriptas quae Suorum Scriptorum temporibus in auctoritatem sanctae Ecclesiae recipi mererentur, si sancti et docti homines, qui tunc in hac vita erant et examinare talia poterant, et eos Vera locutos esse cognoscerent. Ibi tamen legunt apostolum Thomam, cum e8Set in quodam nuptiarum conVivio peregrinus et prorsus incognitus, a quodam ministro palma percussum, imprecatum suisse homini continuam saevamque vindictam. Nam cum egressus fuisset ad fontem, unde aquam convivantibus ministraret, eum leo irruens interemit, manumque ejus, qua caput Apostoli

levi ictu percusserat, a Corpore VulSam, SeCundum Verbum ejusdem Apostoli id optantis atque imprecantiS, Canis intulit mensis, in quibus ipse discumbebat Apostolus. Quid hoc videri crudelius potest Verum quia ibi, nisi tamen fallor, hoc etiam scriptum est, quod ei veniam in

saeculo futuro petiverit, facta est compensatio beneficii majoris ut et Apostolus quam Charus Deo esset, per hunc timorem commendaretur ignotis, et illi post hanc vitam quandoque siniendam in aeternum Consuleretur. Utrum illa vera sit aut conficta narratio, nihil mea nunc interest. Certe enim Manichaei, a quibus ille scripturae, quas Canon

ecclesiasticus respuit, tanquam Verae atque incerae BC-ceptantur, Saltem hinc coguntur fateri, virtutem illam patientiae, quam docet Dominus, dicens Si quis te per-n usserit in maxillam tuam dexteram, praebe illi et sinis

tram', n posse eSse in praeparatione cordis, etiam si non exhibeatur gestu corporis, et expreSSione Uerborum

quandoquidem Apostolus palma percussus, potius Deum rogavit, ut injurios homini in futuro speculo parceretur,

97쪽

in praesenti autem illa injuria non inulta relinqueretur, quam vel praebuit ferienti alteram partem, aut ut iterum feriret admonuit. enebat certe interius dilectionis affectum, et exterius requirebat correctionis exemplum. Sive hoc Verum Sit, Sive conssctum, cur nolunt credere tali animo famulum Dei Moysen idoli fabricatores et adoratores gladio prostravisses cum et in ejus verbis satis appareat, ita hujusmodi peccato eum veniam deprecatum, ut nisi impetraret, deleri se vellet de libro Dei Θ Et quid simile, ignotus homo palma percussus, et Deus ex AEgypti servitute liberans per divisum mare trajiciens, fluctibus persequentes inimicos operiens, idolo sibi praelato derelictus atque contemptus Si autem poenas ipsas comparemus, quid Simile ferro interimi, et a feris trucidari atque laniari Θ quandoquidem judices publicis legibus servientes, majoris criminis reos bestiis subrigi, quam gladio percuti jubent. LXXX. Restat in maledicis et sacrilegis reprehensionibus Fausti, quibus nunc respondeo, quod locutus Dominus ad Osee prophetam dixit: si Accipe tibi uxorem fornica- riam, et fac silios de fornicarii 4 In qua Scriptura sic

excaecatum est immundum cor eorum, ut nec apertissima verba evangelica intelligant Domini dicentis ad Iudaeos : Meretrices et publicani praecedent Vos in regno coelo rum . Nuid enim adversum clementiae Veritatis, quid inimicum sidei christianae, si meretrix, relicta fornicatione, in castum conjugium Commutetur Et quid tam incongruum et alienum a fide Prophetae, quam si non crederet omnia peccata impudies dimissa esse in melius commutatae Itaque cum meretricem Propheta fecit uxorem, et ad vitam corrigendam mulieri consultum est, et figurae Sacramentum, de quo mox loquemur, expressum. Sed quis non videat in hoc facto quid potius Manichaeorum

98쪽

ossendat errorem p Scilicet, quia solent dare operam meretrices ne gravidae fiant. Proinde istis fornicaria magis permanens placebat ut deum ipsorum non ligaret, quam

unius viri acta uxor Ut pareret.

LXXXI. De Salomone autem quid dicam, nisi quia gravius ipsius fidelis et sanctae Scripturae testimonio redarguitur, quam petulantibus et nugacibus Fausti conviciis ΤIlla enim de illo et quid honi prius habuisset, et quid mali

faciendo bonum in quo primum fuerat reliquisset, Veraciter fideliterque locuta est iste autem Oculis clausis, Vel potius extinctis, non quo lumine manifestante ducebaturibat, sed quo malevolentia praecipitante ferebatur irruebat . Hoc ipso enim magis insinuaverunt sancti libri religiosis lectoribus et electoribus suis, quam caste habuerint sancti Viri plures uxores' quod Salomon, qui eas non illo modo, Sed magis ad libidinem quam ad propaginem lia huit, improbatus est et reprehensus his verbis, ut appellaretur amator mulierum' et inde ad profundum idololatriae lapsus atque demersus, eadem Veritate personam nullius acceptante proderetur.

LXXXII. Nunc ergo am pertractatis perSOni omnibUS, per quas Faustus putavit Scripturas Veteris Testamenti esse culpandas, redditoque Suo Cuique Sermone Congruo, quo vel defensi sunt liomines Dei adversus haereticorum carnaliumque calumnias, vel reprehensis hominibus, tamen Scriptura laudabilis venerabilisque monstrata est: videamus deinceps ex ordine, quo eos homines Faustus accusando Commemoravit, quid etiam significent ipsa facta hominum, quid prophetiae gerant, quae futura praenuntient quod jam fecimus de Abraham et Isaac et Ia Cola, quorum s Deus ita dici voluita , tanquam solorum esset

Deus, qui Detis est universae creaturae non frustra lique

99쪽

tantum eis tribuens honorem, nisi quia noverat in eis, quod solus etiam perfecte summeque OSSe poterat, in- Ceram praecipuamque charitatem et quia in eis tribus Patribus quodam modo consummavit magnum ac mirabile sacramentum futuri populi sui, quod per liberas genue runt, non solum in libertatem, sicut per Saram et Rebeccam et Liam et Rachel . verumetiam in servitutem, sicut per eamdem Rebeccam natus est Esaii , cui dictum est: Eris servus fratris tui : et per ancillas non solum in servitutem, Sicut per Agar verumetiam in libertatem, sicut

per Balam et Zelpham'. Ita enim et in populo Dei et per spiritnales liberos nascuntur non solum in laudabilem libertatem, quemadmodum illi quibus dicitur : Imitato-

η res mei estote, sicut et ego Christi ε , verumetiam in damnabilem servitutem, sicut per Philippum Simon ' et

per carnales SerVOS, nascuntur non solum in amitabilem

Servitutem, qui eos imitantur; veru metiam in laudabilem libertatem, quibus dicitur u Quae dicunt, facite; quae

v autem faciunt, facere nolite q. HOC magnum Sacramentum quisquis in Dei populo prudenter agnoverit, unitatem Spiritus in vinculo pacis usque in finem quibusdam cohaerendo, quosdam tolerando custodit. Fecimus hoc et de Loth, quid ejus laudandum, quid culpandum Scriptura narraverit', quid intelligendum de tota illa re gesta significaverit, demonstrant S.

LXXXIII. Sequitur ut Iudae factum considerem US, quod cum sua nuru concubuit, quid significaverit futurorum. Sed prius praeloquendum St, ne qUemquam Parvae considerationis offendat, quod de quibusdam malis operibus hominum in Scripturis sanctis , quaedam non mala, sed hona futura significantur. Servat enim ubique

100쪽

divina providentia virtutem bonitatis suae, ut quemadmodum ex adulterorum concubitu formatur et nascitur homo, de hominum opere malo bonum opus Dei, Sicut in praecedenti sermone jam diximus , de foecunditate seminum , non de turpitudine vitiorum cita in Scripturis propheticis , non tantum bona hominum, Verumetiam et mala facta narrantibus, quoniam prophetica est ipsa narratio , significetur aliquid de malis operibus hominum etiam futurorum bonorum, non peccantis opere , Sed scribentis. Neque enim Iudas, cum ad hamar concupiscentia victus intraret , hanc suae libidinis intentionem gerebat, ut inde aliquid significaretur, quod ad salutem hominum pertineret sicut nec Iudas ille qui Dominum tradidit, hoc intendit, ut aliquid inde gereretur , quod ad

eamdem saltatem hominum pertineret. Porro si de tam

malo opere Iudae illius tam bonum opus Dominus fecit, ut ejusdem suae passionis sanguine nos redimeret, quid mirum si Propheta ejus, de quo ipse ait De me enim ille scripsit ex malo facto Iudaeistius, honi aliquid Significavit, ut suo ministerio nos doceret P a quippe hominum facta sancto Spiritu disponente atque inspirante , collegit Propheta narrato , quorum interpositio

non Vacaret a praeSignatione rerum quas intenderat prophetare ad significanda autem aliqua bona, nihil interest, 1acta illa quibus ea significantur, seu bona, Seu mala Sint. Quid enim mea interest, cum volo aliquid legendo cog-nOScere, Utrum e mini reperiam scriptos nigros Ethiopes, et e atramento candidos Gallosa Verumtamen si, non Scripturam, sed picturam talem viderem , sine dubitatione reprehenderem. Ita in factis hominum, quae ad imitandum vitandumve proponuntur, magni intereSthonane an mala sint: quae autem ad significandum scribun-

SEARCH

MENU NAVIGATION