Sancti Aurelii Augustini ... opera omnia multis sermonibus ineditis aucta et locupleta

발행: 1835년

분량: 523페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

non potest cujias Videntissimam sententiam do David cum divinae Scripturae contineat tam sublimis auctoritas, multum ridenda , vel potius dolenda est aliter sentiens

humana temeritas 3 is quippe divinis libris de antiquis viris credendum est, qui tam longe futura dixerunt, quae

praesentia nunc identur.

LXVIII. Quid aliud in Evangelio discimus, cum eadem vox etri auditur consitentis Christum Filium Dei, quae

etiam daemoniorum, paria Verba, sed longe impari corde omittentium Proinde in simili voce sides Petri laudatur, daemoniorum immunditia cohibetur a quo, nisi ab illoqui non aure humana, se diVina mente radices internas vocum illarum nosset inspicere, et sine ulla falsitate discernere Quam multi enim et alii homines dicunt Christum Filium Dei vivi, nec tamen Petri meritis comparantur non solum illi, qui dicturi sunt in illo die u Domino,

, Domine, s et audituri si Discedite a me δ;, sed etiam

illi, qui segregabuntur ad dexteram , in quibus plurimi

nec unquam Christum Vel Semel negaverunt', nec ejus pro nostra salute paSSionem improbaverunt , nec Gentes judaigare coegerunt et tamen Petro qui haec fecit, sedenti in duodecim sedibus, et non solum duodecim ri-hus , verum trangelos judicanti impares apparebunt. Ita etiam multi nullius appetentes uxorem , nullum maritum appetitae usque ad Ortem perSequenteS, tamen Davidi

cum meritum, cum iste illa fecisset, apud Deum habere non possunt. Τantum interest quid cuique in se ipso, quantumque displiceat, ut penitus extirpetum; et quid pro eo fructiferum et opulentum ingenti feracitate consurgata quia et agricolae plus placent agri, qui spinis etiam magnis eradicati centenum proferunt, quam qui nullas

82쪽

unquam spinas habuerunt et vix ad tricenum perveniunt.

LXIX. Sic et Moysen famulum Dei fidelissimum in tota

domo ejus , ministrum legi Sanctae, et mandati sancti, justi, et boni'. cui Apostolus attestatur nam ejus haec

verba sunt quae commemoraViri miniStrum etiam sacramentorum, non jam praestantium Salutem , sed adhuc promittentium Salvatorem quod et Salvator ipse consumat, dicens Si crederetis Moysi, crederetis et mihi do, me enim ille scripsit ' η unde Suo loco, quantum satis visum est, contra impudente Manichaeorum calumnias disseruimus hunc ergo Moysen famulum Dei vivi, Dei veri, Dei summi, fabricatoris Coeli et terrae, non de alieno, sed de nihilo, non premente necessitate, sed affluente honitate, non per sui membri poenam , sed per sui verbipotentiam tunc, inquam, MoySen, humilem in recusandolam magnum miniSterium , subditum in suscipiendo', fidelem in servando, Strenuum in exequendo in regendo populo vigilantem, in corrigendo vehementem, in amando ardentem, in sustinendo patientem qui pro eis quibus praefuit, Deo se interposuit consulenti, opposuit irascenti: hunc itaque talem a tantum Virum absit a nobis ut ex maledico Fausti ore pensemus; sed ex ore plane veridici Dei, qui veraciter hominem, quem feeerat, OVerat: quandoquidem etiam peccata hominum, quae ipse non facit, et in distilentibus ut judex agnoscit, et in consitentibus ut pater ignoscit. EX Ore omnino ejus Moysen servum

ejus et amamuS, et admiramur, et quantum POSSUInus

imitamur, cum simus longe illius meritis inferiores, etiam nullo AEgyptio vel occiso Vel expoliato, nullo bello gesto,

quorum ille aliud futuri indole defensoris, alia imposito imperi Dei fecit.

83쪽

LXX. Ut interim omittam , quod cum percussisset Egyptium, quanquam illi Deus non praeceperit' in persona tamen prophetica ad hoc divinitus sieri permissum est, ut futurum aliquid praesignaret unde nunc non ago, Sed omnino tanquam nihil significaverint facta illa discutio consultaque illa aeterna lege reperio non debuisse hominem

ab illo, qui nullam ordinatam potestatem gerebat, quamvis injuriosum et improbum, occidi. Verumtamen animae virtutis capaces ac fertiles praemittunt saepe vitia, quibus hoc ipsum indicent, cui virtuti sint potissimum accommodatae, si fuerint praeceptis excultae. Sicut enim et agricolae quam terram viderint, quamvis inutiles, tamen ingentes herbas progignere, frumentis aptam SSe pronuntiant i et ubi silicem aspexerint, licet eradicandam sciant, validis vitibus habilem intelligunt et quem montem Oleastris sylvescere aspexerint, oleis esse utilem cultura accedente non dubitant: sic illi animi motus, quo Moyses peregrinum ratrem a cive improbo injuriam perpetientem,

non observato ordine potestatis, inultum Sse non pert

lit, non virtutum fructibus inutilis erat, sed adhuc incultus, Vitiosa quidem , sed magnae fertilitatis signa fundebat. Ipse denique per Angelum suum divinis Moysen

vocibus evocavit in monte Sina per quem liberaretur ex Egypto populus Israel eumque miraculo visionis in ruboflammante et non ardente , verbisque DomiDicis ad frugem obedienti e praeparavit: qui etiam Saulum Ecclesiam persequentem de coelo Vocavit, prostraVit, erexit, imple-Vit tanquam percussit, amputavit, inseruit, foecundavit'. Illa namque Pauli saevitia, cum Secundum aemulationem paternarum traditionum persequebatur Ecclesiam , putans ossicium Deo se facere, tanquam Sylvestre erat Vitium, sed

magnae feracitatis indicium. Hinc erat etiam illud Petri,

84쪽

74 AUGUSTINI EPISCOPI

cum evaginato gladio volens defendere Dominum, aurem persecutoris abscidit, quod factum Dominus satis minaci ter cohibuit, dicens Reconde gladium ; qui enim gladio usus fuerit, gladio cadet ηΙlle autem utitur gladio, qui nulla superiore ac legitima potestate vel jubente vel concedente, in sanguinem alicujus armatur. Nam utique Dominus jusserat ut ferrum Discipuli ejus ferrent, sed non usserat ut ferirent. Quid ergo incongruum, si Petrus post hoc peccatum factus est pastor celesiae, sicut Moyse post percussum AEgyptium factus est rector illius Synagogae Uterque enim non detestabili immanitate, sedo mendabili animositate justitiae regulam excessit uterque odio improbitatis alienae, sed ille fraterno, iste Dominico,

licet adhuc carnali, tamen amore peccavit Resecandum hoc vitium vel radicandum sed tamen tam magnum Cor, tanquam terra frugibus, ita ferendis Virtutibus excolendum.

LXXI. Quid ergo a de expoliatis AEgyptiis Faustus objicit, nesciens quid loquaturi Quod faciendo Moyses

usque de non peCCaVit, ut non faciendo peccaret Deus enim jusserat, qui utique novit non solum secundum facta, verum etiam secundum cor hominis , quid unusquisque,

vel per quem perpeti debeat Carnalis itaque adhuc illo

populus erat, et rerum terrenarum Cupiditate OCCupatus:

Egyptii vero sacrilegi et iniqui nam et auro illo, hoc

est, Dei creatura male utentes ad Creatoris injuriam, suis idolis serviebant, et homines peregrinos labore gratuito injuste ac vehementer aflixerant. Digni ergo erant et isti quibus talia juberentur, et illi qui talia paterentur: et forte secundum suas voluntates et cogitatio nos obrasti magis permissi sunt sacere ista , quam jussi ; sed eis Deus permissionem suam per famulum suum Moysen innotescere voluit, quando mandavit ut diceret. Fieri autem po-

85쪽

test, ut sint aliae causae occultissimae, cur hoc illi populo divinitus dictum sita sed divinis imperiis cedendum ob

temperando, non resistendum est disputando Apostolus dixit et uis enim cognovit sensum Domini, aut quis consi-,liarius ejus fiuit ps Sive ergo ista sit causa, quam dixi, sive alia quaelibet in secreta et abdita dispositione Dei lateat,

cur hoc per Moysen illi populo dixerit, ut ab AEgyptiis

sibi commodanda peterent quae auferrent: hoc tamen confirmo, nec frustra nec inique dictum esse, nec licuisse Moysen aliter quam Deus dixerat facere, ut penes Dominum esset consilium jubendi, penes famulum autem obsequium peragendi. LXXII. Sed Deus, inquit, verus et honus nullo modo talia jussisse credendus est. ImoVero talia recte non jubet, nisi Deus verus et bonus, qui et solus novit quid cuique jubendum sit, et solus neminem quidquam incongruum

purpeti sinit. Caeterum ista imperita et salsa bonitas cordis humani contradicat et Christo, ne Deo bono jubente impii mali aliquid patiantur, cum dicturus est Angelis Colli-

η gite primum gigania, et alligate fasciculos ad comburen- , dum . Qui tamen hoc ipsum inopportune facere Volentes servo prohibuit, dicens: Ne forte cum vultis colligere gigania, eradicetis simul et triticum. Ita solus Deus Verus et bonus n0Vit, quid , quando, quibus, per quos fieri aliquid vel jubeat vel permittat. Poterat etiam ista humana, non bonitas, sed plane vanitas eidem Domino contradicere, cum desiderio noxi daemones in porcos ire volentes petente3que permisit' praesertim quia Manichaei non solum porcos, Verum etiam minuta et abjecta animalia, hominum animas habere Crediderunt. Qua Vanitate improbata et abjecta, illud tamen constat, Dominum nostrum

Iesum Christum Dei unicum Filium, ac per hoc Deum

86쪽

Verum et honum, mortem pecorum alienorum, perniciem qualiumcumque animantium, et grave damnum hominum, desiderio daemonum concessisse. Quis autem dementissimus dixerit, quod eos ab hominibus non potuisset excludere, etiam si eorum noxiae Voluntati nec porcorum exitium praestare voluisset orro si spirituum damnatorum et igni aeterno jam destinatorum, quamvis speVa et iniqua Cupiditas a Creatore atque ordinatore omnium naturarum,

occulto quidem, sed ubique justo moderamine, in id quo se inclinaverat, relaxata lista quid absurdum est, si AEgyptii ab Hebraeis, homines inique dominantes ab hominibus

liberis, quorum etiam mercedis pro eorum tam duris et injustis laboribus fuerant debitores, rebus terrenis, qUibus etiam ritu sacrilego in injuriam Creatoris utebantur, priVari meruerunt Quod tamen si Moyses sua sponte jussisSet, aut hoc Hebraei sua sponte fecissent, prosecto peccaSSent:

quanquam illi, non quidem hoc faciendo, quod vel jusserat

vel permiserat Deus, sed tamen talia fortasse cupiendo peccaverunt. Quod autem o facere divina dispensatione permissi sunt, illius judicio justo bonoque permissi sunt, qui

novit et poenis vel coercere improbos, vel erudire Subjectos; et praecepta alidiora dare sanioribus, et quosdam medicinales gradus infirmioribus ordinare. Moyse Verone cupiditatis arguendus est in illis rebus desideratis, nec contumaciae in divinis imperiis quibuscumque contemptiS. LXXΙΙΙ. Quaedam enim facta lex illa aeterna quae ordinem naturalem Conservari jubet, perturbari vetat, ita medio quodam loco posuit hominibus, ut in eis usurpandis merit reprehendatur audacia, in exequendis autem obedientia jure laudetur. antum interest in ordine naturali, quid a quo agatur, et sub quo quisque agat Abraham si

silium sponte immolaret, quid nisi horribilis et insanus 38

87쪽

Deo auten jubente, quid nisi sidelis et devotus apparuita

Quod usque adeo ipsa veritas clamat, ut ejus Voce deterritus Faustus, cum in ipsum fibraham quid diceret, unguibus et dentibus quaerens, usque ad CalumnioSum mendacium perveniret, hoc tamen reprehendere non aUderet; nisi forte non ei veniret in mentem factum ita nobile, ut non lectum, nec quaesitum animo Occurreret, ut denique tot linguis cantatum, tot locis pictum, et aures et Cul OS dissimulantis feriret. Quapropter si in occidendo silio sponteneus motus execrabilis , Deo autem jubente OhSecundans famulatus , non solum inculpabilis , Verumetiam

laudabilis invenitur, quid Moysen, auste, reprehendis, quod expoliarit AEgyptio. Si te irritat velut humana facientis improbitas, divina terreat jubentis auctoritas Antalia steri volentem etiam ipsum Deum Vituperare paratuSeir si Redi ergo retro Satanas meque enim Sapi quae Dein Sunt, Sed quae sunt homin una o Atque utinam hoc sicut Petrus audire dignus fuisse , atque id quod in Deo sensu infirmo reprehendis, postea praedica SSe8, quemadmodum ille glorioso praeconio postea gentibus annuntiabat,

quod ei primo, cum Dominus vellet fieri, displicebat. LXXIV. Quamobrem si jam tandem intelligit humana

duritia atque in rebus rectis Voluntas praVa atqUe per- VerSa, plurimum interesse, utrum aliquid humana cupiditate vel temeritate admittatur, an Dei pareatur imperio, qui novit, quid, quando , quibus permittat aut jubeat, quid cuique facere patique conveniat nec bella per Moysen gesta miretur aut horreat, quia et in illis divina secutus imperia non saeviens, sed obediens fuit , nec Deus cum

jubebat ista, saeviebat, sed digna dignis retribuebat, dignosque terrebat. Quid enim culpatur in bello An quia

moriuntur quandoque morituri, ut omentur in pace

Imalth. VI, 23.

88쪽

victuria Hoc reprehendere timidorum est, non reliogiOSO-rum Nocendi cupiditas, ulciscendi crudelitas, impacatus atque implacabilis animus, feritas rebellandi, libido dominandi, et si qua similia , haec sunt quae in bellis jure

culpantur quae plerumque ut etiam jure puniantur, adversus Violentiam resistentium, sive Deo, sive aliquo legitimo imperio jubente gerenda ipsa bella suscipiuntur ahonis, cum in eo rerum humanarum Ordine inveniuntur, ubi eos vel jubere tale aliquid, vel in talibus obedire juste ordo ipse constringit. Alioquin Ioannes , cum ad eum baptigandi milites venirent, dicentes Et nos quid sanciemus Θ, responderet eis Orma abjicite, militiam istam deserite, neminem percutite, Vulnerate, proSternite. Sed quia sciebat eos cum haec militando facerent, non eSSehomicidas, sed ministros legis , et non ultores injuriarum Suarum, Sed Salutis publicae de sensores, respondit eis :, Neminem concusseritis, nulli calumniam seceritis, Suffi- , ciat vobis Stipendium vestrum'. v Sed quia Manichaei Joannem aperte blasphemare consueverunt, ipsum Dominum Iesum Christum audiant hoc stipendium jubentem reddi Caesari, quod Ioannes dicit debere sum cere militi. Reddite, inquit, Caesari quae Caesaris Sunt, et De quae, Dei sunt sint ad hoc enim tributa praestantur, Ut pro P- ter bella necessario militi stipendium praebeatur Merito et illius Centurionis dicentis Et ego homo sum Sub po- η testate constitutus, habens sub me milites et dico huic , Vade, et vadit; et alii seni, et Venit et SerVO meo γ, Fac hoc, et facit' η idem laudavit, non illius militiae desertionem imperavit. Sed de justis quidem injustrique bellis nunc disputare longum St, et non neCeSSarium. LXXV. Interest enim quibus causis quibusque auctoribus homines gerenda bella suscipiant : ordo tamen ille

89쪽

naturalis mortalium paci accommodatus hoc poscit, ut suscipiendibelli auctoritas atque consilium penes Principem sit exequendi autem jussa bellica ministerium milites debeant paci salutique communi Bellum autem , quod gerendum Deo auctore suscipitur, recte suscipi, dubitare fas non est, vel ad terrendam, vel ad obterendam, vel ad subjugandum mortalium superbiam quando ne illud quidem quod humana cupiditate geritur , non Solum incorruptibili Deo, sed nec sanctis ejus obesse aliquid potesta quibus potius ad exercendam patientiam et ad humiliandam animam ferendamque paternam disciplinam etiam prodesse invenitur si eque enim habet in eos quisu quam ullam potestatem, nisi cui data fuerit desuper is Non est enim potestas nisi a Deo , Sive jubente sive sinente. Cum ergo vir justus, si forte sub rege homine etiam sacrilego militet, recte possit illo jubente bellare civicae pacis ordinem servanso cui quod jubetur, Vel non esse

contra Dei praeceptui Certum est, Vel utrum Sit, certum non est, ita ut fortasse reum regem faciat iniquitas imperandi, innocentem alitem militem ostendat ordo serviendi:

quanto magis in administratione bellorum innocentissime diversatur, qui Deo Jubente belligerat, quem male aliquid

jubere non posse, nemo qui ei servit ignorat. LXXVI. Si autem propterea putant non potuisse Deum bellum gerendum jubere, quia Dominus postea Iesus Christus Ego, inquit, dico Obis, non reSistere adversus mas luna, sed si quis te percusserit in maxillam tuam dextram, , praebe illi et sinistram intelligant hanc praeparationem non esse in Corpore, Sed in corde cibi est enim sanctum cubile virtutis, quae in illis quoque antiquis justis

nostris patribus habitavit sed eam rerum dispensationem ac distributionem temporum ordo poscebat, Ut prius ap-

90쪽

paret et etiam ipsa bona terrena, in quibus et humana regna et ex hostibus victoris deputantur, propter quae maxime civitas impiorum diffusa per mundum supplicare idolis et daemonibus solet, non nisi ad unius Dei veri

potestatem atque arbitrium pertinere. Unde et Vetus Τestamentum secretum regni coelorum tempore opportuno aperiendum promissionibus terreni operuit, et quodammodo umbrosius opacavit. Ubi autem venit plenitudo temporis , ut Novum estamentum revelaretur, quod I-guris Veteris velabatur, evidenti testificatione jam demonstrandum erat, esse aliam vitam pro qua debet haec vita contemni, et aliud regnum pro quo oportet omnium terrenorum regnorum adversitatem patientissime Sustineri. Proinde per quorum conseSSiones, paSSioneS, et morteS hoc Deo placuit attestari, Martyres appellantur, qui Latine testes interpretantur: quorum numerus tantus effloruit, ut si eos Christus, qui de coelo Saulum vocavit', et ex lupo factum ovem, in medium luporum misit, congregatos vellet armare atque adjuvare pugnanteS, Sicut Hebraeos patres adjuvit, quae gente reSiSterent, quae regna non cederent Sed ut praeclarissimum testimonium veritati perhiberetur, qua jam docendum erat, non propter temporalem in hac vita, sed propter aeternam post hanc vitam felicitatem Deo esse serviendum, ea quae Vulgo infelicitas dicitur, pro illa felicitate subeunda fuerat et ferenda. Itaque in plenitudine temporum Filius Dei factus

ex muliere, factus sub lege, ut eos qui sub Lege erant redimeret , factus ex semine David secundum carnem: mittit Discipulos velut oves in medium Imporum β, et O ne ne timeant eos qui Corpus Occidunt, animam autem non possunt occidere promittit etiam ipsius Corporis renovandam integritatem usque ad capilli reparationem

SEARCH

MENU NAVIGATION