장음표시 사용
71쪽
clesiae comitiittatur ad dispensandum illi idei sacramentum, accensi studio doctrinae atque indagandae et contemplandae sapientiae, se ab omnibus actionum molestiis removere, atque in otio discendi ac docendi condere volunt. Ita ergo dictum est uiarum est tibi quod accepistis Virum meum, insuper et mandragorica filii mei vis ac- , cipere 3, ac si diceretur Parum est quod homines ad laborem rerum gerendarum necessarios in otio detinet vita studiorum, insuper et popularem gloriam requirit PLVIII. Proinde ut eam juste comparet, impertit Bachel virum sorori suae illa nocte: ut scilicet qui virtute laboriosa regimini populorum accommodati sunt, etiamSi
scientiae vacare delegerant, Suscipiant experientiam tentationum curarumque arcinam pro utilitate communi me ipsa doctrina sapientiae, cui Vacare statuerunt, blasphemetur, neque adipiscatur ab imperitioribus populis existimationem bonam, quod illa poma significant, et quod necessarium est ad exhortationem discentium. Sed plane ut hanc curam suscipiant, Vi coguntur Satis et hoc significatum est, quod cum Veniret de agro Iacob, occurrit ei Lia, eumque detinens ait: ad me intrabis, conduxi enimi te pro mandragoris silii mei . , anquam diceret: Doctrinae quam diligis vis conserri bonam opinionem Noli defugere officiosum laborem. Haec in Ecclesia geri, quisquis adverterit, cernit. Experimur in exemplis quod intelligamus in libris Quis non videat hoc geri toto orbe terrarum, Venire homines ex operibus saeculi et ire in otium cognOSCendae et contemplandae Veritatis, tanquam in amplexum Rachel ; et excipi de transverso ecclesiastica necessitate, atque ordinari in laborem, tanquam Lia dicente: uod me intrabis , Quibus caste musterium Dei dispensantibus, ut in nocte hujus saeculi silio generent
72쪽
fidei, laudatur a populis etiam illa vita, cujus amore Onversi spem speculi reliquerunt, et ex cujus professione admisericordiam regendae plebis assumpti sunt. Id enim agunt in omnibus laboribus suis, ut illa professio quo Se ConVerterant, quia tales rectores populis dedit, latius et clarius glorificetur, tanquam Iacob non recusante noctem Liae, ut Rachel pomis suaveolentibus et clare nitentibus potiatur quae aliquando et ipsa, praestante misericordia Dei, per se ipsam parit, Vix tandem quidem quia perrarum est ut si In principio erat Verbum, et Verbum eratia apud Deum, et Deus erat Verbum , , et quidquid de hac re pie sapienterque dicitur, sine phantasmate carnalis cogitationis et salubriter vel ex parte capiatur.
LIX. Haec de tribus patribus, Abraham, Isaac et Iacob, quorum se Deum appellari voluit Deus, quem catholica Ecclesia colit, adversus Fausti calumnias dicta suffecerint. De quorum trium hominum meritia atque pietate, et longe remota a judicio carnalium altitudine prophetiae, non est nunc disserendi locus tantum ab his criminibus, quibus eos maledica et veritatis inimica lingua pulsavit, defendendi fuerunt in hoc praesenti operenOStro; ne contra Scripturas sanctas et salubres aliquid sibi dicere viderentur, qui eas perversa et adverSa mente legerunt, dum petulantibus conviciis insectantur eos, qui illic cum tanto honore praedicantur. LX. Caeterum Loth frater, id est, consanguineus Abrahae, nequaquam istis comparandus est, de quibus Deus dicit Ego sum Deus Abraham, et Deus ISaac, v et Deus Iacob: nec in eorum numero deputanduS,
quibus illa Scriptura usque in sinem perhibet justitiae testimonium quamvis inter Sodomitas pie casteque VerSatus', hospitalitatis etiam meritis commendatus, ab illius
73쪽
terrae incendio liberatus sit, et ejus posteris terra pOSSeS-sionis propter Abraham, qui patruus ejus fuerat, dono Dei data sit. se nobis merita in illis libris laudanda proponuntur, non ebrietas, non incestus sed cum hominis ejusdem et recte factum et peccatum Scriptum invenimus, aliud insinuatur imitandum, aliud praecavendum. Porro si peccatum Loth, cui perhibitum est antequam peccaret justitiae testimonium, non modo non decolorat divinitato Dei vel Scripturae illius veritatem , Verum- etiam laudandam diligendamque commendat, quod tanquam speculi sidetis nitor, admotarum sibi personarum non solum quae pulchra atque integra, Verumetiam quae deformia vitiosaque sint, indicat quanto magis factum Judae, quod cum sua nuru concubuit , nihil omnino affert, unde auctoritas sancta culpetur quae in illis libris fundata persistens, io tantum paucissimorum Mani-Chaeorum calumniosas argutias Verumetiam Gentilium tot tantorumque populorum horrendas inimicitias divino jure contemnit, quos pene jam totos a nefaria superstitione simulacrorum, ad unius Dei veri cultum christiano imperio subjugavit, edomito orbe terrarum, non violentia bellici certaminis, sed invictae potentia veritatis. hi enim litterarum illarum laudatus est Iudas Quid do illo boni Scriptura illa testata est, nisi quod in prophetia Christi,
qui ex ejus tribu praenuntiabatur in carne Venturu , benedictione patris sui prae caeteris commendatu eminuit. .
LXI. Caeterum ad id, quod eum Faustus fornicatum commemoraVit, addimus nos aliud, quod fratrem suum Ioseph in AEgyptum vendidit . Numquid cujusquam membra distorta depravant lucem, quae cuncta demonstratPSic ne cujuspiam malefacta malam Scripturam faciunt,
74쪽
tua pio lente legentibus innotescunt. Consulta quil peaeterna lex illa, quae ordinem naturalem conservari jubet, perturbari vetat, nonnisi propagationis causa statuit hominis concubitum fieri, et hoc nonnisi socialiter ordinato Connubio, quod non pervertat vinculum pacis et ideo prostitutio foeminarum, non ad substituendam prolem, sed ad satiandam libidinem propositarum, divina atque aeterna lege damnatur. Omnem quippe dehonestat emptorem turpitudo venalix ac per hoc Iudas etsi gravius pec-CaSSet, Si nurum Scien cum ea Concumbere Oluisset;
Si enim vir et uxor, sicut Dominus dicit, non jam duo,
n e Una caro est , ii non aliter nurus est deputanda quam filia: tamen eum, quantum in ipso erat, deformiter Cum meretrice cubasse non dubium est. At illa quae O- cerum sesellit, non carnis ejus OnCupiScentia, ne meretricis mercedis cupiditate peccavit sed ex ipso Sanguine prolem requirens, ex quo duobus jam fratribus nupta, tertio quoque denegat habere non potuit, patri eorum socero suo suetandum corpus fraude subjecit, pignore mer- Cedis accepto, quod non ad ornamentum, sed ad testimonium reservavit Melius quidem sine siliis remaneret, quam sine ure matrimonii mater fieret longe tamen alia intentione peccavit, quod siliis suis patrem providit socerum Suum, quam Si eum sibi concupisset adulterum Denique cum jussu ejus produceretur ad mortem, et Virgam, monile atque annulum protulisset, dicens ab eo se gravidatam, cujus pignora illa essent ubi ea quae dederat ille cognovit, istam magis quam se justificatam esse respondit, quod ei filium suum maritum conjungere noluisset qua destitutione compulsa, illo modo potius quam nullo modo posteritatem non aliunde quam ab eadem stirpe Conquireret. In qua sententia, non eam justificatam, sed eam
75쪽
magis quam se justificatam dicens, nec pam laudavit, sed in sui comparatione prseposuit desiderium scilicet habendae prolis, quo ducta illa se socero suppOSuerat, minus culpans, quam libidinosi concubitus ardorem, quo ipse velut ad meretricem victus intraverat: sicut quibusdam dicitur u Iustificastis Sodomam i, id est, tantum peccaStis, ut vobis Sodoma comparata justa videatur. Quanquam etiam si haec mulier non in pejoris facti comparatione minus Culpata, sed omnino a socero laudata intelligatur: quae tamen consulta illi aeterna lege justitiae, quae natu ratem ordinem perturbari vetat, non utique tantummode Corporum, Sed maxime ac primitus animorum, quia in procreandis diis ordinatam societatem non custodiVit, merito culpabilis invenituro quid mirum, Si peccatrix a peccatore laudatur ΤLXII. Quod ita nobis Faustus, vel ipsa Manichaea perversitas arbitratur adversum, quasi nobis in illius Scripturae Veneratione dignoque praeconio vitia hominum, quae illa commemorat, necesse Sit approbare quin potius necesSeest ut quanto illam religiosius accipimus, tanto sidentius illa culpemus, quae per ejus veritatem certius culpanda didicimus. Ibi enim fornicatio et omnis illicitus concubitus divino jure damnatur ac per hoc, cum talia quorumdam
facta commemorat, de quibus e loco Suam taceat Sententiam , judicanda nobis permittit, non laudanda praescribit. Quis enim nostrum in ipso Evangelio non detestatur Herodis erudelitatem, cum de Christi nativitate sollicitus tot infantes jussit occidi ' At hoc factum ibi non vituperatur, Sed tantum narratur, sed ne hoc Manichaei vesana impudentia falsum esse contendant, quia et ipsam Christinativitatem, qua Herodes perturbatus est, negant, ipSO-
76쪽
rum Iudaeorum immanitatem et caecitatem legant, quemadmodum illic tantummodo narretur, non Vituperetur, et tamen ab omnibus detestetur. LXIII. Sed , inquiunt iste Iudas, qui cum Sua nuru concubuit'. inter duodecim Patriarchas computatur. Quid enim, et ille udas, qui Dominum tradidit, nonne inter duodecim Apostolos numeratus est , et cum ei unuS Xeis ad praedicandum Evangelium diabolus missus est 3 Sed adhuc respondent et dicunt Ille post tale facinus laqueo Suo peremptus et Apostolorum numero exemptus est iste autem Dost hanc turnitudinem, inter fratres suos ab illo patre, cui tam magnum testimonium Deus perhibet, praecipue benedictus et super omnes laudatus est Quinimo hine expressius apparet non ad ipsum, Sed ad Christum, qui ex ejus tribu praenuntiabatur in carne venturus, illam pertinere prophetiam : et ideo magis flagitium ejus divina Scriptura tacere non debuit, sicut non tacuit, ut in verbis
patris ejus, quibus post illud dedecus ita laudatur, quia
ipse non agnoscitur, altu requiratur.
LXIV. Quanquam Faustus dente maledico hoc ipsum intelligam mordere voluisse, quod Christus a nobis ex ejus tribu venisse praedicatur maxime quia in generationibus patrum ejus, quas Matthaeus evangelista Commemorat, etiam Zara, quem hamar illa ex illo conceptu peperit, invenitur si Nam si stirpem Jacob, non Christi generationem vellet reprehendere, habebat magis primitivum Ruben 7, qui paternum thorum nefaria libidine violavit' inualem fornicationem Apostolus nec in Gentibus dicit auditam' Quod factum etiam ipse pater Iacob, cum eos benediceret, Super caput ejus accusando et de
77쪽
testando nota tacuit' Hoc ergo crimen potius Faustus objiceret, ubi non error ex habitu meretricio, sed omnino voluntaria contaminatio paterni lectuli apparet , nisi et
ipsam hamar plus odisset, quod illo concubitu nihil aliud quam parere cuperet, quam si sola libidine carnalis voluptatis arsisset et Christi progenitores culpando Incarnationi ejus idem derogari voluisset ignorans miser
VeriSsimum et veracissimum Salvatorem, non solum loquendo, Sed etiam nascendo magistrum extitisse. Fideles enim ejus venturi ex omnibus gentibus etiam exemplo carnis ipsius discere debuerunt, parentum suorum iniquitates sibi obesse non posse. Proinde sponsus ille suis congruens invitatis, qui vocaturus erat ad nuptias honos et malos, etiam hasci voluit de bonis et malis' ut prophetiam Paschae, qua praeceptu est manducari agnus acceptus ex ovibus et caprisy, tanquam justis et injustis , ad se praefigurandum praecessisse sirmaret. Documenta quippe Dei et hominis ubique Conservans, parente et bonos et malos propter convenientiam humanitati non preVit partum
autem virginis propter miraculum divinitatis elegit. LXV. Inaniter ergo Faustus, in se ipsum potius dente
sacrilego peVien8. Sanctam Scripturam, quam totus jam mundus merito Veneratur, CCUSat quae, ut supra dixi,
tanquam speculi sidelis nitor, nullius accipit adulandam personam, Sed et laudanda et vituperanda hominum acta
vel ipsa judicat, vel legentibus judicanda proponita nec solum homines ipsos vel vituperabiles vel laudabiles intimanS, Verumetiam quaedam in Vituperabilibus laudanda o in laudabilibus vituperanda non tacens. Neque enim quia vituperabilis homo erat Saul , ideo non est lauda hilo factum ejus, quod gustatum de anathemate tam diligenter
scrutatus, tam Severe indieare conatu est , hodiens
78쪽
Deo, qui hoc iter prohibuerat vel quod pythones et ventri loquos de regno suo delevita aut quia laudabilis erat David , ideo peccata ejus, quae Deus quoque arguit Per Prophetam , vel approbanda vel imitanda sunt. Sicut nec in Pontio Pilato vituperandum est, quod adverSUS aCCusationes Iudaeorum innocentem Dominum judicavit nec in Petro laudandum est, quod eumdem Dominum ter negavit vel unde ab ipso Satanas appellatus est, quod non sapiendo quae Dei sunt, eum Voluit alasSione, hoc eSt, a
nostra Salute revocare : paulo ante ergo dictus beatus,
paulo post dictus est Satanas Sed quid in illo obtinuerit, apostolatus ejus et martyrii Corona testatur. LXVI. Sic itaque et regis David legimus peccata , Sed legimus etiam recte facta. In quo autem praevaluerit, et unde quid vicerit, satis in promptu est, non malevolae caecitati, qua in Sancto libros et viros Faustus irruebat, sed religiosae prudentiae, qua et auctoritas diVina, et merita humana possunt cerni atque discerni. Nam legant isti et videant, in David plura Deum redarguisse quam Faustum' sed ibi est et poenitentiae sacrificium, hi est illa incomparabilis mansuetudo usque ad immaniSSimum et atrocissimum inimicum , qui quoties illi est in manus fortissimas datus, toties ab illo est de manibus piissimis dimissus illaesus. Ibi memorabilis humilitas sub flagello Dei, et
cervix regia Dominico jugo ita subdita , ut armatus et comitatus armatis, amara ex inimici ore convicia patientissime sustineret ' Suumque Comitem accenSum iracundia, quod talia rex ejus audiret, et jam jamque in conviciatoris caput dextera ultrice pergentem, modestissime refrenaret, regali suo jussioni divini timoris pondus adjiciens,
79쪽
et dicens meritis suis hoc redditum superno judicio, quo ille injuriosus missus esset, ut in eum talia jacularetur opprobria. Ibi in gregem si hi commissum tanta dilectio
pastoralis, ut pro eis ipse Vellet mori, quando populo numerato peccatum elationis ejus sic punire placuit Deo , ut
eumdem numerum minueret morte multorum, Cuju multitudine cor regis iterat superbia pertentatum in quo occulto judicio Deus, apud quem non est iniquitasti et quos noverat indignos hac vita, subtraxit huic vitae; et in illo qui de hominum copia se extulerat, tumorem animi humani ejusdem copiae diminutione sanavit. Ibi tam religiosus Dei timor, sacramentum Christi in sancta unctione serVabat, ut cor ejus pia sollicitudine trepidaverit quando exiguam particulam de veste ipsius Satilis latenter abscidit', ut haberet unde illi idem faceret, quam nollet eum, cum posset, Occidere. Ibi tam prudens in filios et tanta clemen-lia, ut cum innocentem puerum ' pro quo aegrotante multis lacrymis et humilitatis sordibus sese abjiciens Dominum fuerat deprecatus, mortuum non luxerit ridem juvenem silium parricidali furore praecipitem, qui et paternum cubile
stupris nefariis maculaVerat, et contra patrem Celestum bellum gerebat, et vellet conservatum, et fleret Occisum': animae scilicet tantis criminibus involutae sempiternas praevidens poenas, quibus evadendis eum per poenitentiam corrigondum vivere cupiebat humiliatum. Haec et alia multa laudanda o imitanda in illo sancto reperiuntur viro, si non Pel Versia animus eam Scripturam, quae de illo loquitur, PerSCrutetur maxime si mente subdita et pia et plane fideli sequamur sententiam Dei, qui ejus noverat occulta cordis , ubi in conspectu ejus qui falli non potest, ita placuit, ut etiam siliis suis imitandus ab illo proponeretur.
80쪽
LXVII. Quid nim aliud quam cordis ejus profunda
cernebat Spiritus Dei, quando correptus per Prophetam dixi Peccavi continuoque ad hoc unum Verbum audire meruit, quod acceperit Veniam is quam reni, nisi ad sempiternam salutem p Neque enim praetermissa est in illo secundum Dei comminationem flagelli paterni disci plina , ut et consessus in aeternum liberaretur, et amictus temporaliter probaretur. Haud vero mediocre side robur fuit, aut parvum mitis et obedientis animi indicium, cum audisset a Propheta quod sibi Deus ignovisset, et tamen
quae fuerat Comminatus conSequenter Veni SSent, non edicere Prophetae deceptum esse mendacio, ne murmurare adversus Deum, quasi falsam peccatorum ejus indulgentiam pronuntiaverit. Intelligebat enim Vir alte Sanctus, et non contra Deum, Sed ad Deum levans animam suam, nisi Dominus esset consitenti poenitentique propitius, quantum poenarum aeternarum ejus 8Sent digna peccata: pro quibus cum temporalibus emendationibus ureretur, videbat erga se et manere veniam , et non negligi medicinam. Cur autem ad per Samuelem correptus, cum diceret etiam ipse Peccavi, non meruit audire quod
David, quod ei Dominus ignovisset Num personarum, acceptio est apud Deum Absit , Sed in simili voce quam sensus humanus audiebat, dissimile pectus erat quod divinus oculus discernebat. Quid talibus docemur exemplis,
nisi regnum coelorum intra nos esse, et de intimis nostris Deum colere nos debere, ut ex abundantia cordis os loquatur ε non autem ut populus eum labiis honoreb, cor autem eorum longe sit ab eo : neque judicare aliter audeamus de hominibus, quorum interiora Videre non possumus, quam Deus qui hoc potest, et falli aut corrumpi