Sancti Aurelii Augustini ... opera omnia multis sermonibus ineditis aucta et locupleta

발행: 1835년

분량: 523페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

faciat Deus. Modus quoque nascendi duplex est, unus ille furoris et intemperantiae proprius, quo sumus a generatoribus turpiter et per libidinem sati aliter vero honestatis et sanctimoniae, quo in Christo Iesu per Spiritum sanctum sub bonorum doctrinis disciplinati sumus ad sidem unde etiam omnis religio, et maxime christiana, ad sacramentum rudes infantes appellat. Quod et ipsum significans Apostolus ait u Filioli mei quos iterum parturio, donec sormetur Christus in vobis is uare jam non quaeritur, utrum Deus hominem faciat; sed quando , et quem, et quemadmodum faciat: nam si cum in utero fingimur, ut sere Gentibus placet et Iudaeis et ipsis Vobis , tunc nos Deus format ad imaginem suam Det veteres nos facit, et per furorem ac libidinem creat, quod haud scio utrum divinitati ejus conveniat. Si vero cum credimus et ad meliorem vitae convertimur statum , tunc formamur a Deo,

ut fere Christo placet et ejus Apostolis et nobis profecto et novos nos facit Deus, et honeste facit ac pure quo quid

consentaneum quidve conveniens magis sanctae ejus est ac

venerabis majestati P Quod si et vos auctoritatem Pauli

non spernitis, ex ipso Vobis quemnam et quando et quem admodum Deus hominem faciat, ostendemus. Dicit ad Ephesios Ut deponatis secundum priorem ConVersatio- η nem Veterem hominem, qui corrumpitur per desideria γ, erroris renovamini autem Spiritu mentis vestrae, et in- , duite novum hominem, qui secundum Deum creatus, est injustitia et sanctitate veritatis . , Vides ergo quando creatur homo ad imaginem Dei, vides hic et hominem ostendi alterum , et nativitatem aliam et alium nascendi modum. Nam eum in Exuite Vos et induite, , dicit, tempus utique credulitatis significat cum Ver hominem noVum a Deo creari testatur, tum indicat Veterem nec ab ipso

132쪽

eSse, nec Secundum eum formatum. Et cum prosequitur

dicens illum quidem fieri in sanctitate et justitia et veritate, tunc designat atque demonstrat alterum illum nativitatis morem, quem dixi longe dissimilem huic, qui corpora nostra furiosis genitorum complexibus seminavit: quemque etiam ostendit ex Deo non esse, Cum illum solum monstravit ex Deo. Nec non et ad Colossenses idipsum denuo dicit u Expoliat veterem hominem eum actibusn suis, et induite noVum, qui renovatur in agnitione Dei secundum imaginem ejus, qui creavit eum in vobis ἈEt hinc ergo non solum hominem novum ostendit eum esse, quem Deus faciat, sed quando etiam et quibus modis formetur, edocuit, id est in agnitione Dei, quo significatur credulitatis tempus. Et adhuc secundum imaginem, inquit, ejus, qui creaVit eum: ut ex hoc liqueat veterem hominem nec imaginem esse Dei, nec ab ipso formatum. Nam et illud quidem quod sequitur, dicens :

Ubi non est masculus et foemina, Iudaeus et Graecus, Barbarus et Scytha magis ac magis Ostendit nativi tatem hanc, quae nos mares fecit ac foeminas, Graecos et Iudaeos, Scythas et Barbaros, non eam esse in qua Deus operatur, cum hominem format sed illam, quae nos omni exutos nationum arietate sexusque et conditionis unum

reddit, ad instar ejus qui unus est, id est Christus sicut idem rursus Apostolus dicit: Quotquot in Christo bapti-

gati sunt, Christum induerunt: non est Iudaeus neque

Graecus, non est maSculus neque foemina, non est ser-

vus et liber, sed omnes in Christo unum sunt'. v Ergo tunc sit homo a Deo, cum sit unus e multis, non cum ex uno divisus est in multa Divisit autem nos primu Ortus, id est, corporalis Secundus adunat, intelligibilis ac divinus Deoque rectissime nos hunc quidem corporis naturae

133쪽

ascribendum putaVimus, illum Vero supernae majestati. Quapropter idem rursum Apostolus ad Corinthios dicit: si In Christo Iesu per Evangelium ego Vos genui . Et ad Galatas de semetipso Cum placuit ei, qui me se

gregavit de utero matris meae, ut revelaret Filium suum in me, ut eum annuntiarem in Gentes, continuo non , acquievi carni et sanguini . , Vides ergo ubique eum in hac altera nativitate nostra, spiritali duntaXat, SSeverantem nos a Deo formari non in priore illa obscoena ac propudiosa, quae nos nihil praestantius neque mundius animalibus caeteris in utero materno et concepit et formavit et genuit. Quata re animadvertere si volueritis invenietis hac in parte nos non tam professione a vobis distare, quam intellectu Si quidem vobis placuerit hoc veteri et exteriori homini ac terreno tribuere, ut sit a Deo formatus nos Ver contra coelesti hoc dederimus, et interiori ac novo homini deferamus meque id temere aut praesumptive, sed a Christo discentes, et ejus Apostolis, qui primi eadem in mundo docuisse OnStrantur . nΙΙ. Augustinus respondit Paulus quidem apostolus interiorem hominem in spiritu mentis, eXteriorem Vero in corpore atque ista mortali vita vult intelligi : non tamen utrumque horum simul duos homines eum dixisse aliquando in ejus litteris legitur' sed unum, quem totum Deus secerit, id est, et id quod interius est, et id quod exterius est sed eum ad imaginem suam non fecit, nisi secundum id quod interius est, non solum ineorporeum, Verumetiam rationale, quod pecoribus non inest. Non itaque unum hominem fecit ad imaginem suam, et alterum fecit non ad imaginem suam sed quia hoc utrumque interius et exterius simul unus homo est, hunc unum hominem ad imaginem suam fecit; non secundum id quod

134쪽

habet corpus corporalemque Vitam; sed secundum id quod habet rationalem mentem, qua cognOSCat Deum, et Omnibus irrationabilibus eadem rationis excellentia praeponatur. Sed illud interius concedit Faustus a Deo siseri: si Cum renovatur, inquit, in agnitione Dei secundum ima ginem ejus qui creavit eum. v an apostolicam plane agnose Sententiam quare ipse alteram non agnoscit Deus posuit membra, Singulum quodque eorum in Corpore prout Voluit . Ecce Deus etiam exterioris hominis essector ab eodem Apostolo praedicatur quare inde eligit quod pro se putat, et tacet aut respuit quod Manichaei fabulas amputat pratem cum de terreno et coelesti homine dissereret idem Paulus, inter mortalem immortalemque

discernens, inter id quod in Adam sumus, et illud in Christo erimus, ex ipsa Lege, ex ipso libro et ex ipso loco

adhibuit terreni, id est, animalis corporis testimonium ubi scriptum est, quod Deus etiam terrenum hominem fecit '. Nam cum ageret quomodo resurgent mortui, et quo corpore Venient, cum dedisset similitudinem de seminibus frumentorum, quod nuda grana eminentur, et Deus illis det corpus quomodo Voluerit, unicuique seminum proprium corpus ubi nihilominus Manichaei evertit errorem, qui et grana et herbas et omnes radices ac rutices gentem tenebrarum dicit creare, non Deum' et in eis Ormis atque generibus rerum Deum potius credit alligari, quam horum alii sui operari cum ergo contra Manichaei sacrilegam vanitatem etiam ista dixisset, venit ad carnium disserentias Non omnis, inquit, caro eadem caro δ inde ad corporum coelestium atque terre8trium, inde ad mutationem corporis nostri qua ieri possit spiritale atque coeleste Seminatur, inquit, in Contumelia, surget in gloria: seminatur in infirmitate, surget in Vir-

135쪽

CONTRA FAUSTU Μ, LIB. XXIV. 125

, tute Semiliatur corpus animale, Surget corpuSSpiritale. 3, Atque inde volens ostendere Originem Corpori animalis :u Si est, inquit, corpus animale, est et Spiritale , sicut Scriptum est Factus est primus homo Λdam in animam, Viventem , Hoc autem in Genesi scriptum est, ubi narratur, quomodo Deus hominem secerit, et corpus quod de terra formaverat animaverit . Veterem autem hominem nihil abiud Apostolus quam vitam veterem dicit, quae peccat est, in quo secundum Adam vivitur : de quo dicit u Per unum hominem peccatum intravit in mundum,' et per peccatum mors Det ita in Omnes homines pertran-n SiVit, in quo omnes peccaverunt'. o Ergo totus ille homo, id est, et interiore et exteriore sui parte, invetera-Vit propter peccatum, et poenae mortalitatis addictus est: renOVatur autem nunc Secundum interiorem hominem, ubi secundum sui Creatoris imaginem reformatur, exuens Se injustitiam, hoc est, veterem hominemo et induens ustitiam, hoc est novum hominem. Τunc autem CumaeSurget corpus spiritale, quod Seminatur animale, etiam exterior percipiet coelestis habitudinis dignitatem : ut totum quod creatum est, recreeturo et totum quod factum est reficiatur, illo recreant qui creaVit, et reficiente qui fecit. Quod breviter explicat , ubi ait : Corpus quidem mortuum est propter peccatum, spirituSη autem vita est propter justitiam. Si autem Spiritus ejus, qui suscitavit Jesum a mortuis habitat in vobis, quiu suscitavit Christum a mortuis Vivificabit et mortalia cor- η ora vestra per inhabitantem Spiritum ejus in vobis ε. Nam quis catholica veritate instructus ignorat, secundum corpus esse alios homine masculOS alio foeminas, non Secundum spiritum mentiS, in quo renOVamur secundum imaginem Dei Verumtamen quia utrumque Deus fecit,

136쪽

126 AUGUSTIFI EPISCOPI

rursum idem Apostolus testis est, ubi dicit: ἡ Neque mu- lier sine viro, neque vir sine muliere in Domino: sicut enim mulier ex Viro, ita et Vir per mulierem, Omnias autem ex Deo Quid ad haec dicit inepta fallacia hominum alienatorum a Vita Dei per ignorantiam, quae est in illis propter caecitatem cordis eorum, nisi In Apostolicis litteris quod volumus Verum est, quod nolumus falsum est Sic delirant Manichaei sed resipiscatit, et m)n Sint Manichaei. Λ quihus si quaeritur, quoniam interiorem hominem renovari ad imaginem Dei fatentur, et hoc testimonium ultro etiam proferunt tunc autem dicit Faustus, quod Deus faciat hominem, quando interior in Dei agnitione renovatur: utrum eum ipse fecerit qui reficit, ipse condiderit qui renovat respondebunt Ipse Cui responsioni eorum, si adjiciamus, quaerente quando eum so maVerit, quem nunc res Ormat quaerent ubi Se abscondant, ne fabulae suae dedecus aperire cogantur. Neque enim dicunt a Deo formatum vel conditum vel institutum, sed de Substantia ejus partem prorsus ejus adversus hostes mis-Sam ne peccat inveteratum, sed necessitate captivatum et deformatum ab inimicis, et caetera quae jam sedet dicere. Ibi enim et primum hominem commemorant, non quem dicit Apostoliis de terra terrenum , sed nescio quem SuUm proprium ex arca mendaciorum prosilientem de quo Faustus tacet omnino, cum de homine sibi proposuerit quaestionem Mimens ne aliquo modo eis, contra quOS disputat, innotegat.

137쪽

LIBER XXV.

I. Lusaeus dixit: si Deus sinem habet, aut infinitus est Si oratio vestra non fallit, quae dicit Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Iacob habet sinem Deus nisi forte alter est hic de quo perrogas, et alter quem rati :alioquin circumcisionis terminus, qui Abraham et Isaac et Iacob a gentium caeterarum societate dissignat', etiam Dei ipsius circa eos termina potestatem. Cujus autem finita potestas est, et ipse non caret me. Denique ne antiquorum quidem hac oratione mentionem facitis, qui ante Abraham fuerunt innoch dico, et Noe, et Sem, ac reliquos eorum Similes', quos fuisse quidem justos in praeputio non negatis , sed quia iidem circumcisionis insigni carebant, ne ipsorum quidem vultis esse Deum, Sed SO-lius Abrahae et seminis ejus. Igitur si est unus et infimitus

Deus, quid sibi vult haec invocationis vestrae tam diligens

et sollicita cautio, ut non contenti nominasse Deum, adjiciatis et cujus Abraham scilicet, et Isaac et Iacob: tanquam in turba aliqua deorum erratura aut naufragium PaSSura VeStra ratione, nisi ad signum naviget Abrahae ΘΕ hunc quidem certa de causa Iudaeos orare haud absurdum est, utpote circumcisos ; sic enim circumcisionis se

invocare designant Deum, propter deos praeputii : Vos vero cur hoc ipsum faciatis, parum intelligo ; cum minime geratis signum quod habuerit Abraham, cujus os invocatis Deum. Vere enim, quod intelligi datur, cogni

138쪽

tionis mutuae causa, ne a se cilicet invicem herrarent, notas sibimet hujusmodi alternis imposuisse videntur Judaei , ac Iudaeorum Deus: atque ipse quidem eo Circumcisionis obscoeno charactere signaVit, quo ubicumque terrarum fuerint, ubicumque gentium , per circumcisionem tamen ipsius esse noscantur iidem vero suum vicissim Deum parentum Suorum Cognomine SignaVerunt, quo ubicumque et ipse fuerit, in magna quamvis deorum frequentia, cum Deus Abraham audierit, et Deus Isaac, et Deus Iacob, protinus se invocari cognoscat. Quod fere in multis fieri solet unum habentibus nomen, ut eorum nemo appellatus respondeat, nisi audito cognomine. Sic namque et pastor atque amentarius pecoribus notas inurunt, ne eorum quiSque pro Suo surpet alienum. Quibus

quia et vos similiter facitis, Deum Abraham dicentes, et Deum Isaac , et Deum Iacob, non solum finem ostenditis habere Deum, sed quod sitis etiam vos ab eodem alieni, signi ejus ac sacramenti expertes, quod est virilium mutilatio, per quam idem suos agnoscit. Quapropter hic si est Deus quem colitis, liquet ex hoc admodum quod habeat sinem. Si vero infinitum Deum esse vultis, huic VOS

ante renuntiare neceSSe St, et ratione mutata erroris

praeteriti vestri poenitudinem gerere. Et hoc quidem dictum ita est, ut de vestro Vos vicisse Videamur : alioquin ummus et Verus Deus, utrum sit idem infinitus necne, si quaeritur, de hoc vero nos boni et mali contrarietas breviter poterit edocere. Quoniam quidem si non est malum, profecto infinitus est Deus habet autem sinem, si malum est constat autem esse malum non igitur infinitus est Deus illinc enim esse mala accipiunt, ubi honorum est sinis. II. Augustinus respondit Absit ut hoc vos quisquam interroget, qui Vos nOVit, aut de hac omnino re cum tali-

139쪽

bus disputet. Prius enim estis a sigmento Carnalium Corporaliumque cogitationum pia fide et quantulacumque cogitationum pia fide et quantulacumque veritatis ratione mundandi, ut spiritalia quoquo modo et ecquantacumque parte cogitare possitis. Quod quandiu non potestiS, haeresis quippe vestra nihil aliud novit, quam et corpus et animam et Deum per locorum spatia vel smita vel infinita distendere, cum solum corpus talia occupet patia, vel spatiis talibus occupetur, consultius feceritis, si vos huic quaestioni non commiscueritiet, ubi nec docere O- testis aliquid veri, sicut nec in caeteris nec discere estis idonei, quod fortasse potestis in caeteris, si superbi litigiosique non sitis. Cum enim quaeri coeperit, quomodo sit Deus simitus , quem nullus locus capita quomodo in simituS, quem totum Filius novit : quomodo finitus , immenSU quomodo in simitus, perfectus quomodo finitus, nullum habens modum quomodo infimitus, modus omnium Domnis Cogitatio carnalis evanescit; et si vult se steri quod nondum est, prius ex eo quod est erubeSCit.

Quapropter hoc quod nobis proponitis de Deo sinito et insinito melius tacendo sinitis, donec a me Legis, quod

est Christus, tam longe aberrare desinatis. De Deo autem Λbraham et Isaac et Iacob, cum ipse sit Omnis creatUrseverus DeuS, cur illo nomine se populo suo insinuare Oluerit, jam quantum sat erat diximus. De circumcisione etiam in superioribus hujus operis partibus contra calumnias imperitas Saepe respondimus. Isti autem signum in parte corporis congrua divinitus datum, quo carni expoliatio sigurata est, si quemadmodum dictum sit u Omnia, munda mundis, s ChriStiana, non haeretica mente cogitarent, nullo modo irriderent. Sed quia verum est et

quod sequitur, Immundis autem et insidelibus nihil ostv mundum, sed polluta sunt eorum et mens et conscien

140쪽

130 s. AUGUSTINL EPISCOPI

n tia' s ridentes eos, et dicaciter insultantes , leniter admonemus, si secundum ipsos circumcisio turpis est non eos habere quod ibi rideant, sed quod lugeant; quia deus eorum et illi particulae quae praeciditur, et illi sanguini qui distillat, illigatus et inquinatus admixtus St.

SEARCH

MENU NAVIGATION