장음표시 사용
111쪽
us jam morticinam praesentiam in eis latere, qui non habent stabile fundamentum. Unde Ecclesiam Dominus super petram aedificat et eos qui audiunt verbum ejus et faciunt' comparat prudenti viro, qui aedificat domum
Suam Super petram, ne tentationibus Cedat et corruat illos autem qui audiunt, et non faciunt, comparat stulto, aedissecanti Super arenam, cuju tentata domus, ruina fit magna.
XCI. Quando vero expoliavit AEgyptios jussu Domini Dei sui, nihil nisi justissime jubentis , quid praefiguraverit, jam in quibusdam libris, quo de Doctrina christiana
praenotavi δ, quantum mihi tUnc Occurrit, me recol posuisse : quod auro et argento et Veste AEgyptiorum significatae sint quaedam doctrinae, quae in ipsa consuetudine
gentium non inutili studio discantur. Sed sive hoc significet, sive illud quod ex ipsi gentibus animae pretiosae
tanquam VaSa aurea et argentea, Cum Sui utique corporibus, quod vestes significant, adjungunt e populo Dei, ut simul de hoc saeculo tanquam de AEgypto liberentur; sive hoc ergo, sive illud, sive aliquid aliud hinc uoritffiguratum, Certum est tamen eis qui has litteras pie legunt, non frustra neque sine praenuntiatione futurorum esse illa jussa facta, Con Seripta. XCII. Iam porro de bellis, quae per MoySen geSta sunt, nimis longum est omnia pertractare M. Satis ergo Sit, quod de illo bello gesto cum Amalech q, jam superius in hoc ipso opere, quo a USi respondeo, quantum Sati pro suscepto negotio Videbatur, quid prophetiae praemitteret, quid mysterii contineret, exposui. Nunc illud videamus, in quo crudelitatis vitium solent objicere Moysi, vel inimici harum Litterarum, vel expertes Omnium litterarum quod quidem Faustus non expresse posuit, cum diceret quod
112쪽
crudelia multa se mandarit et secerit. Sed quia novi quid maxime et invidiose actare consueverint, ideo ipse hoc commemoraVi, Superiusque defendi ne quidquam in eo facto esse criminis, vel ipsi Manichaei qui corrigi. vellent, vel quisquam alius imperitorum aut impiorum putaret. Nunc autem quid etiam propheticae significationis habuerit requirendum est, quod ex eis multos, qui sibi absente ipso idolum fabricaverunt: sine ulla cujusquam necesSitudinis distinctione jussit interimi. Facile est ut intelligatur hominum illorum interemptionem, significare vitiorum talium insecutionem qualibus illi ad eamdem idololatriam defluxerunt. In talia quippe vitia saevire nos jubet Psalmus, cum dicit udrascimini, et nolite peccare . nΙn talia vitia saevire nos jubet Apostolus, cum dicit:
u Mortificate membra vestra quae sunt super terram, Or- , ni alionem, immunditiam luxuriam concupiscentiam n malam, et avaritiam quae est idolorum SerVitus R.
XCIII. Sed quid sibi velit, quod prius fecit, ut ipsum
vitulum igne combureret, minutatimque concideret, et in aqUam Spargeret, et potum populo daret majorem intentionem perscrutandae significationis inquirit. Si enim tabulas, quas digito Dei, hoc est operatione Spiritus sancti, scriptas acceperat, ideo fregit, quia indignos eos quibus eas legeret judicavit : Si denique ut ab eis ille vitulus penitus aboleretur, incendit eum, contrivit, in qua Sparsit atque Submersit, ut quid et potum hoc populo dedit pQuem non excitet factum hoc ad inquirendam et intelligendam propheticam significationem 3 occurrat ergo amintentis mentibus , tanquam diaboli corpus in vitulo, id
est homines in omnibus gentibus, qui hus ad haec sacrilegia caput, hoc est, auctor est diabolus. Aureum propterea. quia videntur idololatriae ritus velut a sapientibus
113쪽
institutici de quibus dicit Apostolus Quoniam cognos
centes Deum , non Sicut Deum glorifieaverunt, aut gra- , tias egerunt, sed Vanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum dicentes Se esse sapientes, stulti facti sunt, et immutaverunt gloriam
incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptis lis hominis, et volucrum , et quadrupedum, et Serpen-n tium in Ex hac quasi sapientia iste Vitulus aureus, qualia solebant AEgyptiorum etiam ipsi primares et tanquam docti homines adorare figmenta. Hoc ergo vitulo significatum est omne corpus, id est, Omnis ocietas Gentilium idololatriae deditorum. Hanc sacrilegam societatem
Dominus Christus illo igne comburit, de quo in Evangelio
dicit Ignem veni mittere in terram ut quoniam non est qui se abscondat a calor ejus , dum in eum credunt Gentes , igne virtutis ejus diabolica in eis forma solvatur. Otum deinde corpus illud comminuitur, id est, ab illa malae conspirationis conflatione discissum, Verbo veritatis humiliatur et comminutum in aquam mittitur, ut eos Israelitae, id est Evangelii praedicatores, ex baptismo in sua membra, hoc est, in corpus Dominicum transferant. Quorum Israelitarum Petro de ipsis Gentibus dictum est is Macta et manduca . n Si, si acta et man-n duca quare non etiam, Concide et bibe cita illo vitulus per ignem geli et aciem Verbi et aquam baptismi, ab eis potius quos absorbere conabatur , abSOrptUS St. XCIV. Si ergo haec quoque loca Scripturarum , de quibus eisdem Scripturis calumniantur haeretici, perscrutata, et quodam modo interrogata, quanto Videntur obscuriora, tanto mirabiliores in se mysteriorum thesauros latere respondent iuuanto magis impiorum blasphema ora obmutescere omnino debent, cum oppilantur apertissima eri-
114쪽
tate , contra quam praefocat Spiritu quid mussitent, non inveniunt et malunt miseri manifestatione ejus suas sauces Ohturari, quam suaVitate pectus impleri Christum
igitur sonant haec omnia ; caput illud quod jam ascendit in coelum, et hoc corpus ejus quod usque in sinem laborat
in terra, scribentium Litteras Vere sacras omnis parturivit intentio : nec esse quidquam credendum est librorum propheticorum contextione narratum, quod non significet
aliquid futurorum' nisi quae ideo posita sunt, ut ex eis quodam modo religentur e , quae illum regem populumque ejus, sive propriis, sive figuratis locutionibus rebusve praenuntient. Sicut enim in citharis et hujuscemodi organis musicis , non quidem Omnia quae tanguntur, Canorum aliquid resonant, sed tantum chordae caetera tamen in toto citharae corpore ideo fabricata sunt, ut esset ubi vincirentur, Unde et quo tenderentur illae, quas ad cantilenae suaVitatem modulaturus et percussurus est artifex cita in
his propheticis narrationibus, quae de rebus gestis hominum prophetico Spiritu deliguntur, aut aliquid jam sonant significatione futurorum, aut si nihil tale significant, ad hoc interponuntur, ut sit unde illa significantia tanquam Onantia Connectantur.
XCV. Has autem rerum gestarum allegoricas narrationes, si nolunt haeretici, sicut a nobis eXponuntur, accipere, vel etiam nihil eas, nisi quod proprie sonant, significare contendunt mon est luctandum cum hominibus, qui dicunt Non sapit palato meo, quod sapere dicis tuo : dum tamen ea quae diVinitus praecipiuntur, aut mores pietatemque formare, aut aliquid figurate significare vel credantur vel intelligantur, aut utrumque potiusquam neutrum dum tamen et ipsa, quae sigurate dicta vel facta intelliguntur, ad eosdem more honos pietatem que reserantur . e per hoc etiam Si Manichaeis, vel qui-
115쪽
busque aliis, de liis figuris rerum gestarum noster displicet intollectus vel ratio vel opinio, illud susticiat, quod patres nostri, quibus Deus perhibet bonae vitae atque in suis praeceptis obedientiae testimonium, ea veritatis regula defenduntur, quae nisi pravis et distortis cordibus displicere non possit , et quod ea Scriptura, cui perversitas erroris illius inimica est, in quibuslibet hominum factis quae vel laudavit vel redarguit vel tantum narrata nobis judicanda proposuit, ipsa inculpabilis venerabilisque persistit. XCII. Quid vero utilius atque salubrius pie legentibus vel audientibus illas sacras Litteras consuli ac prospici potuit, quam ut non solum in eis laudabiles homines ad imitandutia, et reprehensibiles ad cavendum proponerentur, Verumetiam quaedam bonorum declinationes et lapsus in malum, sive itidem denuo correcti in viam redeant, iVeirrevocabiles maneant ; et rurSus quaedam malorum mutationes et provectus in bonum, SiVe perSeVeraturi, Sive
in pristina iterum relapsuri, ut neque justi in superbiam securitate extollantur, nec iniqui contra medicinam desperatione obdurentur. At illa quae neque ad imitandum neque ad cavendum facta hominum pertinent, et tamen
in sancta Scriptura reperiuntur aut ad illam connexionem posita sunt, quibus occasionibus ad res necessarias Veniatur, aut e ipso quo Videntur Superflua, Satis admonent, in eis quaeri Oportere mysticae alicujus significationis oraculum. Neque enim de his libris loquimur, in quibus nulla, vel pauca ac non multa apertissima prophetico spiritu praenuntiata jam quoque ipsis rebus impletis, auctoritatem divinam fidelissima et praeclarissima veritatis luce testantur ut omnino desipiat, quisquis eos superflue vel quasi fatue locutos aliquid putat, quibus non Solum omnia hominum ingeniorumque genera subdita vi-
116쪽
det, verumetiam hoc ab eis praedictum legit, perfectumque cognOScit. XCVII. Numquidnam ergo, si quisquam legens factum David , cujus eum Domino arguente ac minante poenituit, inde sibi ad peccandum fomitem praebeat, illa Scriptura Culpanda Si ac non tanto Severius ille damnandus, quanto potius ad se Vulnerandum aut occidendum abuti voluit ea re, quae ad sanandum liberandumque conscripta est Quia enim homines in peccatum apsi, vel superbia negligunt poenitentiae medicinam, vel recipiendae salutis veniaeque promerendae dissidentia penitus pereunt, detant Viro exemplum propositum eSt, quo Sanentur aegroti, non quo hi qui sani sunt saucientur. Neque enim medicinae vitium est, si vel insani se ipsos, vel maligni alios ferramentis medicinalibus perimant. XCVIII. Sed tamen hi patres nostri Patriarchae atque Prophetae quibus tam illustre testimonium sanctitatis atque pietatis ea Scriptura perhibet, quam saluti generis humani divinitus dispensatam non negat, nisi quisquis aut
eam neSCit, aut Omnem sensum rationalis considerationis amisit, etiam si libidinosi et crudeles fuissent, sicut eos Manichaeorum error, Vel potius furor accusat, nonne etiam sic, non dico lectis eorum , sed ipso etiam deo illorum demonstrarentur esse meliores Nonne melius est cum pellice volutari Virum cum foemina, quam eSSe Sincerissimam lucem et miscendo se tenebris inquinari Ecce
homo avaritiae a Ventri causa Uxorem Suam Sororem
mentitus, in aliorum concubitum vendidit quanto ille pejor et execrabilior est, qui naturam suam ad libidinem desiderantium simulando coaptatam, gratis eis polluendam corrumpendamque subjecit Iam cum iliabus qui etiam ciens Concubuerit, nonne minus mali perpetrat,
117쪽
quam, qui membra sua omnium talium pejorumque turpitudinem libidinibus miscet 3 Quid enim tale ab immundis flagitiosisque committitur, ubi non deus Vester, Manichaei, turpitudinibus omnibus polluatur Denique si
Vere Iacob, ut ait Faustus, inter quatuor uxores foeda concupiscentia tanquam hircus erraret, nullam propaginis curam gerens, sed lasciVae Solius Voluptatis, quanto minus miSer esset deo vestro, qui non solum in ipso et in ejus quatuor uxoribus omne illud dedecus luxuriae pateretur, omnibus eorum corporibus motibusque concretus, sed in
ipso hirco, quem vir illi sordidus comparaVit, omnem illum genitalem motum caloremque perpetitur, et ubique turpi conditione permixtus, in capro inflammatur, in capra seminatur, in oedo generatur 3 Ac per hoc et si
Iudas non tantum fornicator, sed etiam sciens nurus suae
nefarius incestator existeret, in illius quoque incesti libidine deus vester haereret, sorderet, arderet DaVid autem iniquitatis poenituit, quod uxorem adamaverit alienam , virumque ejus mandarit occidi at vero deum vestrum quando poenitebit, quod a tartare genere masculino ac foeminino principum tenebrarum adamatus eorum libidini sua membra concessit ne maritum, cujus conjugem adamaverat, sed suos 1lios in membris daemonum, a quia
bus daemonibus ipso fuerat adamatus, occidit Sed etsi non poenituisset David, nec justitiae sanitatem tali medicina recepisset, etiam sic isto de Manichaeorum melior extitisset. Iste quippe uno ipso facto putemus, et aliis talibus quotquotlibet, quam multa nu homo posset admittere ille autem in omnibus omnium talibus factis commixtione illa membrorum suorum turpari polluique
Et se propheta accusatur a Fausto qui si mere-
118쪽
tricem turpi concupiscentia captivatus adamasset atque duxisSet, animas certe amborum , et lascivi amatoris ot obscoenae meretricis, parte et membra naturamque dei
vestri esse praedicatis cilla ergo meretrix quid enim ambiam verbis, et non plane dicam illa meretrix esset deus vester. Neque enim potesti dicere, quod Servata atque incorrupta suae sanctitate naturae, illi meretricio corpori non ligatus, sed praesentatus incideret sed et inquinatissima esse ista membra dei vestri, et ob hoc magna purgatione indigere fatemini. Illa ergo meretrix, de qua hominem Dei audetis arguere, deus vester esset, etiam Sinon esset in melius Cast conjugi Commutata Daut si non vultis, particulam certe dei vestri, licet minimam, non negatis illam animam meretricis. Hoc ergo jam melior deo VeStro, quoniam ipsa una meretrice8Set ille autem conditione suae illius commixtionis universo generi tenebrarum , in omnibus meretricibus prostituitur, in omnibus denique maribus ac si minis late varieque fornicantibus et sese corrumpentibus volutatur, solvitur, illigatur, rursus in eorum foetibus volutandus, Olvendus, ligandus, donec ad ultimum globum pars immundissima dei vestri, tanquam inexpiabilis meretrix perducatur. Haec scilicet malas has turpitudines, haec dedecora a membris suis
deus Vester amoVere non potuit, et hostis immanis necessitate compulsus ad ista pervenit neque enim potuit interimere injuriosum atque violentum, suis Vel Civibus vel
partibus salvis. Quanto ergo ille melior, qui occiso AEgyptio fratrem defendit illaesum, quem mirabili vanitate
Faustus arguit, et deum suum mirabiliore caecitate non respicit. Quanto melius ipse Vasa aurea et argentea abStulisset de gente AEgyptiorum, quam ejus membra depraedaretur gens tenebrarum. Et tamen cum bellum tam
miserum ipse gessisset, cultores ejus famulo Dei nostri
119쪽
objiciunt quod bella gesserit, in quibus Semper Cum SutSomnibus victor de hostibus triumphavit, qui captivi vel captivae Moyse belligerante, de populo Israel duci potuerunt : quod et deus vester si potuisset, utique secisset. Hoc ergo non est malos arguere, sed elicioribus invidere.
Quae autem crudelitas Moysi, quod in populum , qui graViter in Deum peccaverat, gladio vindicavit Cujus
tamen peccati veniam, se pro illis etiam divinae vindictae offerens, deprecatus est. Verumtamen si et hoc non misericorditer, sed crudeliter fecisset, etiam sic melior deo VeStro esset. eque enim quemquam suorum innocentium et obedientium, si ad hostis cuneum disrumpendum miS-Sus fuisset et captivatus, ullo modo eum postea, Si Vicisset, ipse damnaret quod facturus est deus iste de sua parte,
quam configet in globo, quia obedixit ubenti, quia iri
hostiles cuneos pro allate regni ejus propoSita sua morte processit. Sed in hac , inquit, serie speculorum jam malis permixta atque concreta non obtemperavit praeceptis. Quaeramus, quare. Si propria Voluntate, Vera culpa et justa poena sed jam si voluntas est rea, nulla est ad peCCandum natura Contraria, et ideo Manichaeorum omnis convicta est et eversa fallacia. Si autem ab hoste oppressa quo missa est, Si alien malo superata cui resistere non Valuerat, iniqua poena et magna crudelitas. Sed ad excusandum profertur Dei necessitas. alem colant deum, qui nolunt colere Deum. Sane quod fatendum est, etiam ipsi cultores ejus, quamvis talem deum colendo sint pessimi, meliores tamen illo sunt, quia saltem sunt cille autem
nihil est, nisi siclo falsitatis et cogitatio vanitatis. Sed jam
caetera Fausti arguta deliramenta Videamus.
120쪽
I. Lusaeus dixi Disputanti mihi aliquando, quidam ex numerosa plebe respondens ait occipis Iesum de Maria natum P Cui ego, Quemnam , inquam , dicis Iesuma Nam plures in Hebraismo fuerunt Iesus: unus quidem ave illus , discipulus Moysi , alter vero filius Josedech sacerdotis magni citem alius qui dictus est silius David, alius vero Filius Dei quemnam ergo istorum de Maria natum quaeris ex me utrum accipiam Pitique, inquit, Filium Dei. Cui ego Et quo auctore quove magiStro docente istud accipiam pol ille , Matthaeo, inquit. Cui rursum ego Muid enim Matthaeus scripsit Et ille : Liber generationis Iesu Christi silii David, silii bran ham , etc. naum ego Putaveram, inquam, quia SSes dicturus : Liber generationis Iesu Christi Filii Dei et me paraveram ad praescribendum: sed quia nunc sideliter capitulum memorasti, admonendus tantum es, ut id quod recitasti, consideres. Neque enim Matthaeus hic se Dei Filii generationem scribere fatetur instituisse , sed dii David.
II 4 Ut ergo huic interim dicenti credam, filius David erit mihi de Maria natus adhuc de Dei Filio in hoc omni generationis textu nulla sit mentio usque ad baptismuia Scilicet, frustraque calumniam os ingeritis scriptori, tanquam Dei ille Filium in utero mulieris incluserit. At Vero