Sancti Aurelii Augustini ... opera omnia multis sermonibus ineditis aucta et locupleta

발행: 1835년

분량: 523페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

1. Ausaeus dixit: si Sed non poterat mori, nisi natus es-Set. Et ego responde Nec nasci poterat, nisi Deus non esset aut si potuit et Deu esse et nasci quare non et non nasci potuerit et mori r Vides ergo utile Satis non esse, in his consequentiam quaerere, aut argumenti anniti, Cum de rebus agitur quae pertineant ad Iesum. Sed quaerendum potius est, quid ipse de se, quidve Apostoli sui de

eodem praedicarint. Ipsaque adeo pertractanda genealogia est, et videndum si sibi conVeniat, non e Conjectura paSSionis, nativitatis ejus exquirere Veritatem: quia et pati non natu potuit, et natu minime pati praesertim ipsis vobis fatentibus Deo esse impossibile nihil quod erit et ipsum falsum, si hoc constiterit non potuisse mori non

natum.

ΙΙ. Augustinus respondit Iterum ac saepe tibi proponis, quod non audis ab eis a quibus confutaris. Nemo tibi dicit: Non poterat mori, niSi natus esset quia mortuus est Adam, quamvis natus non fuisset. Sed dicitur tibi : Natus est, quia hoc sanctum Evangelium, non nescio quis haereticus; loquitum mortuus est, quia hoc in sancto Evangelio, uomin libro alicujus haeretici legitur. Sed tu qui prohibes, argumentari, cum de rebus agitur quipe pertinent ad Iesum, et quaerendum cense quid ipse de se, quidve Apostoli sui de eodem praedicarint, Cum coepero Matthaei Evangelium recitare postoli ejus'. ubi narratio nativitatis ejus tota

152쪽

contexitur, continuo dices illam narrationem non esse Matthaei, quam Matthaei esset dicit universa Ecclesia, ab apostolicis sedibus usque ad praesentes episcopos Certa successione perducta. Τ mihi quid contra lecturus es PAliquem forte librum Manichaei, ubi Iesus negatur SSenatus ex Virgine. Sicut ergo ego credo illum librum esse Manichaei, quoniam ex ipso i mpore quo Manichaeus vivebat in carne, per discipulos ejus certa Successione praepositorum vestrorum ad Vestra usque tempora custoditus atque perductus est; sic et istum librum credite esse Matthaei, quem ex illo tempore quo Matthaeus ipse in carne vixit, non interrupta serie temporum Ecclesia certa Onnexionis successione usque ad tempora ista perduxit. Et

dic mihi, cujus libro potius credere debeamus, ejUS-ne Apostoli, qui Christo, cum adhuc in terra esset, adhaeserat, an neScio cujus Persae, qui tanto post natus est praed alium forte proseres librum, qui nomen habeat alicujus Apostoli, quem a Christo constat electum, et ibi Christum natum ex

Maria non esse lecturus es. Cum ergo necesse sit alterum horum librorum esse mendacem, cui nos potius CenSeSsidem accommodare debere Ei-ne quem illa Ecclesia ab ipso Christo inchoata et per Apostolos proVecta certa SuC- cessionum serie usque ad haec tempora, toto terrarum Orbe dilatata, ab initio traditum et conservatum agnoscit atque approbat, an ei quem eadem Ecclesia incognitum reprobat, cum etiam proferatur ab hominibus ita veracibus,

ut Christum laudent esse mentitum PIII. Hic dicturus es Genealogia ipsa consideretur duorum Evangelii librorum, utrum sibi conveniat. Iam hinc

alibi in hoc opere diximus' quod dicendum fuit. Neque

enim vos moVet, nisi quemadmodum duos patres potuerit habere Ioseph Quod si cogitantibus non occurrisset unus

vide supra, lib. III, cap. 3.

153쪽

qui genuit, alius qui adoptavit, nec sic facile debuistis

adversus tantam auctoritatem praeproperam proferre Sententiam nunc vero si vel admoniti cogitatis quam hoc fieri potuerit, Evangelio simpliciter credite, et vos potius

tam male ac perverse argumentari desistite.

IV. Quod autem putat quaerendum esse Faustus, quid de se Iesus ipse praedicaverit: cui non justum videatura Sed numquid hoc sciri potest, nisi Discipulis ejus narrantibus Quibus si non creditur annuntiantibus quod de virgine natus sit, quomodo eis fides habebitur annuntiantibus quid de se ipse praedicaverit Si enim prolatae fuerint aliquae litterae, quae nullo alio narrante ipsius proprie Christi esse dicantur; unde ieri poterat, ut si Vere ipsius

essent, non legerentur, non acciperentur, non praecipuo

culmine auctoritatis eminerent in ejus Ecclesia, quae ab ipso per Apostolos succedentibus sibimet episcopis, usque ad haec tempora propagata dilatatur; multis in ea jam completis, quae ante praedicta sunt, et usque in finem quae restant, sine dubio futuris atque venturi, Quia et illae litterae si proferrentur, utique considerandum erat a quibus proferrentur. Si ab ipso illis primitus sine dubio proferri potuerunt, qui tunc eidem cohaerebant, et per illos etiam ad alios pervenire. Quod si factum esset, per illas quas

commemoravi praepositorum et populorum successioneSconfirmatissima auctoritate clarescerent. Quis est ergo

tam demens, qui hodie credat esse epistolam Christi quam protulerit Manichaeus, et non credat facta vel dicta esse Christi quae scripsit Matthaeus aut si etiam de Matthaeo utrum ipse ista scripserit dubitat, de ipso quoque Matthaeo non potius id credat, quod invenit in Ecclesia, quae ab

ipsius Matthaei temporibus usque ad hoc tempus certa Successionum serie declaratur; et credat nescio cui ex transverso de Perside post ducentos vel amplius annos

154쪽

venienti, et suadenti ut illi potius quid Christus dixerit

feceritque credatur: Cum ipse apostolus Paulus post aScensionem Domini de coelo vocatus' si non inveniret in carne Apostolos, quibus communicando et cum quibus conferendo EVangelium ejusdem societatis esse appareret, Ecclesia illi omnino non crederet Sed cum cognovisset cum hoc annuntiantem, quod etiam illi annuntiabant, et in eorum communione atque unitate ViVentem, accedentibus etiam per eum talibus signis, qualia et illi operabantur; ita eum Domin commendante, meruit auctoritatem, ut verba illius hodie sic audiantur in Ecclesia, tanquam in illo Christus', sicut ipse verissime dixit, locutus audiatur. Et putat Manichaeus cr di sibi debere ab Ecclesia Christi, loquenti contra Scripturas, tanta et tam Ordinata auctoritate firmatas : per quas ei praecipue commendatum St, ut quisquis illi annuntiaverit praeter quam quod accepit, anathema Sit δ. V. Sed rationem , inquit, profero, qua demonstrem Scripturis illis non esse credendum. Certe non argumentaris Et tamen in ipsa quoque argumentatione Superaris Ad hoc enim redigitur omnis argumentatio tua , ut ad extremum credat anima, ideo se in hoc mundo SSe miSeram, quia miseria sua Deo suo subvenit, ne ille regno priVaretur usque naturam atque substantiam usque adeo esse mutabilem, corruptibilem violabilem , coinquinabilem ut pars ejus quaedam nec mundari Valeat, et ab ipso, qui eam sciens innocentem de suis visceribus, nihilque apud Se peccantem , tantae contaminationi permiscuit, aeterno globi supplicio puniatur. Iste sinis est Omnium argumentationum fabularumque vestrarum quarum utinam Sit sinis, Sed in corde et in ore vestro, ut aliquando tam execrandas blasphemias credere ac dicere desinatis. Sed ex

155쪽

ipsis, inquit, litteris probo, quam ei non ubique Credendum sit, quoniam contraria ibi loquuntur. Cur non ergo dicis potius nusquam eis esse credendum, tanquam inconstantibus seseque impugnantibus testibus Sed hoc, inquit, eligo, quod consentaneum video Veritati. Cui veritatis Fabulae scilicet tuae, habenti in capite hellum Dei, in medio contaminationem Dei, in sine damnationem Dei. Et nusquam, inquit, creditur litteris sibimet adversis atque contrariis. Sed ideo tibi hoc videtur quia non intelligi : nam et quidquid protulisti quod tale videretur,

demonstratum est quam non intelligas et quidquid protuleris , demonstrabitur. Nulla ergo causa est, quare illis litteris tanta auctoritate praeditis non credamus: et plane ista maxima causa est, cur eos qui aliud annuntiant anathememUS. CXXXVI. 10

156쪽

LIBER XXIX.

I. 1Lsaeus dixi Ergo magia erat, quod visus ac passus est, si natus non est. Eadem in te vicissim argumentatio retorquetur, ut magia et illud fuerit, quod utero portatus, aut quod editus sit, si seminatus non fuit. Extra legem naturae esse constat Virginem peperisse, multoque magis inventam etiam post partum Virginem. Quare ergo et hoc praeter naturam non Vis ut contigerit, pati eum potuisse volentem, sine sorte nativitatis 3 Mihi crede, quantum ad rem attinet, utrique in hoc naturae contraria profitemur sed hoc interest, quod nos honeste, Os tur piter mos passionis ejus rationem aliquam reddimus et probabilemo vos nativitatis aut nullam praestatis, aut falsam denique nos specie tenus pasSum Confitemur, nec Vere mortuum; os pro certo puerperium fuisse creditis, et utero muliebri portatum Aut si ita non est, fateamini et vos quia hoc etiam imaginarie sit factum, ut videretur natus , et omnis nobis erit profligata contentio. Nam illud quidem, quod saepe affirmare Soletis, necessari eum eSSenatum, quia alias hominibus videri aut loqui non posset, ridiculum est cum multoties, ut jam probatum a noStris est, Angeli et visi hominibus et locuti esse mons

trentur.

II. Augustinus respondit: Non vobis dicitur magia esSe, ut qui natus non fuerit, moriatum; nam hoc in Adam factum esse jam supra commemoravimus sed et si nunquam

157쪽

1actum fuisset, et Dominus Christus ita venire voluisset,

ut non ex Virgine assumpta, sed tamen in vera carne apparens, OS Vera morte redimeret, quis eum non potuisse

dicere auderet 8 Sed illud melius erat quod fecit, ut etiam

de Virgine nasceretur, et utrumque sexum, pro quo liberando moriturus erat, dignaretur etiam Commendare naScendo, masculino suo corpore ex foemina procreato: contra vos ipsos maxime facto ipso loquens, Vosque Sub-VertenS, qui masculum et foeminam, non Dei, sed diaboli opus esse praedicatis. Sed illud est quod magis simile dicimini asserere, quod passionem mortemque ejus specie tenus factam , et allaciter dicitis adumbratam, ut mori videretur qui non moriebatur. Ex quo fit, ut ejus quoque resurrectionem umbraticam, imaginariam, fallacemque dicatis neque enim ejus qui non Vere mortuus St, Vera esse resurrectio potest. Ita sit, ut et cicatrices Discipulis dubitantibus falsas ostenderit nec homas veritate Onsirmatus, sed fallacia deceptus clamarit: Dominus meuS et Deus meus D et tamen persuadere conamini lingua

Vos loqui Verum, cum Christum dicatis toto corpore fuisse mentitum. Haec sunt quae vobis objiciuntur, qui talem Christum vobis finxistis, cujus discipuli veri non sitis, nisi

mendaces Vos quoque fueritis. Non autem ideo magia videri poteat nata ex virgine hominis caro, quia caro Christi sola ita nata est sicut nec illa magia est, quia sola Christi caro die tertio resurrexit, nunquam Ulterius moritura. Alioquin omnia miracula Dei magica erunt, quia singulariter facta sunt sed vere facta Sunt, Verumque OStenderunt, non oculos hominum praestigiis fallacibus illuserunt quae quidem contra naturam plerumque appellantur; non quod naturae adversentur, sed quod naturae modum , qui nobis est usitatus, excedant. Repellat

i Joan. XX, 28.

158쪽

ergo Dominus a parvulorum suorum mentibus, quod quasi admonendo Faustus persuadere Onatu eSt, Ut etiam Os imaginariam, non veram nativitatem Christi profiteamuro atque ila inter nos omnis contentio siniatur : movero maneat nobis adversus illos potius pro Veritate certamen, quam cum illis in falsitate concordia. ΙΙΙ. Verumtamen quaero ab eis, si nostra contentio

terminatur cum hoc dixerimus, cur hoc ipsi non dicunt Cur ipsi mortem non veram, sed imaginariam Christi assirmant nativitatem autem non saltem talem, sed prorSUS nullam dicere delegerunt 3 Si auctoritatis Evangelicae pondere erubuerunt, et ideo non ausi sunt Christum non saltem imaginarie passum dicere : nativitatem quoque ejus eadem Evangelica testatur auctoritas. Etsi enim duo Evangelistae ipsum partum Mariae narraverunt nullus tamen Evangelistarum tacuit, quod habuerit matrem Iesus. An ideo piguit etiam hoc praedicare simulatum, quia generationes alias Matthaeus, alias Lucas exequitur'. unde

videntur non sibi convenires Sed da hominem qui non intelligat, putabit etiam in multis quae ad Christi pas-Sionem pertinent, Evangelistas sibi non convenire da vero qui intelligat, et ubique conveniunt. An quia mortem simulare honestum est, nativitote autem etiam simulare turpe est 3 Cur ergo nos hortatur hoc consiteri, quo possit nostra contentio profligari Θ Unde ergo mihi videatur nativitatem Christi, nec Saltem Sicut mortem simulatum , sed prorsus nullam praedicare voluisse, in consequenti sermone apparebit, ubi alteri respondebimus quaestioni. IV. Absit autem ut sit in membris Sanctorum etiam

159쪽

genitalibus aliqua turpitudo. Dicuntur quidem inhonesta quia non habent eam speciem decoris, quam membra quae in promptu locata sunt. Sed videte quid dicat Apostolus, Cum ex ipsa membrorum corporis nostri unitate atque compage charitatem persuadet Ecclesiae si Multos magis, in ciuit , quae Videntur membra corporis infir- D miora eSSe, neceSSaria Sunt, et quae Videntur viliora esso, corporis, iis abundantiorem honorem circumponimus :s et qu e inhoneSta Sunt nostra, abundantiorem honesta tem habent quae autem OneSta Sunt OStra, non, opus habent: sed Deus temperavit corpus, ei cui deeratu majorem honorem danS , Ut non eSSent SciSSurpe in cor-

pore'. ollicitus itaque, et temperantis legibus non subjectus membrorum illorum usus est turpis non ipsa membra, quae non Olum in excellenti integritate caelibes et virgines servant, sed ipsi conjugati sancti patres ac

matres, Sic eis generationi tantummodo con Sulentes utebantur, ut ille naturali motu nullo modo turpis esset, qui non lubidini, sed rationi serviret. Quanto magis ergo in sancta virgine Maria, quae Christi carnem side concepit, nihil habuerunt turpitudini membra, quae nec humano licitoque conceptui, sed divino tantum partui Servierunt. Merito plane sic honestata, ut nobis Christum , quem

cordibus integris credendo conciperemus, et Onssitendo quodam modo pareremus, etiam corporaliter Servata integritate transfunderet. Nullo modo enim Christus matrem nascendo faceret deteri Oremo ut cui munus foecunditatis attulerat, decus virginitatis auferret. Haec Veraciter, non fallaciter facta sunt sed nova sunt, Sed insolita sunt, sed contra naturae Cui Sum notiSSimum Sunt, quia magna, quia mira, quia divina ; et eo magi Vera, certa, firmata.

Et Angeli, inquit, vis et locuti sunt, quamvis nati non

160쪽

fuerint. Quasi nos dicamus Christum, nisi nasceretur ex foemina, nec videri, nec loqui potuisse Potuit, sed noluit De hoc melius est quod voluit. Hoc autem eum Oluisse ideo certum est, quia hoc fecit, qui nihil necessitate, sicut deus vester, saceret, sed omnia Voluntate. HOC Vero eum fecisse, ideo non dubitamus, quia non cuiquam haeretico, sed ejus Evangelio credimus.

SEARCH

MENU NAVIGATION