Sancti Aurelii Augustini ... opera omnia multis sermonibus ineditis aucta et locupleta

발행: 1835년

분량: 523페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

LIBER XXX.

M. Lusius dixit: me vobis amdudum Paulus scripsit strauia discedent quidam a fide, intendentes spiritibus, seductoriis, doctrinis daemoniorum, in hypocrisi lo-n quentes mendacium, cauteriatam habentes conscientiam Suam prohibentes nubere, abstinentes a cibis quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione sidelis libus . , Nunquam plane tibi ego haec ab Λpostolo dicta esse consenserim, nisi antea confitearis ipse Moysen et Prophetas doctrinas attulisse daemoniorum ' et seductorii spiritus ac maligni fuisse interpretes, qui a porcina et caeteris carnibus, qua immunda Vocant, sollicite doceant abstinendum ' De his ergo primo deliberandum vobis est, et diu multumque cogitandum, haec qui debeant accipi, in Deo-ne ipsi haec, an in daemonio locuti videantur. Hac enim tenus, aut Moyses et Prophetae nobiscum damnati erunt, aut et nos cum illis absoluti Neque enim justa haec nunc VeStra Sententia est, ut nos quidem, qui solum in plebe sacerdotale hominum genus Censeamus a carnibus abstinere debere, daemoniorum doctrinae videamur vobis assectatores oeStro Ver Prophetas, atque ipsum adeo Moysen, qui primus non antistitibus solum, sed omni confuse hominum generi suilla interdixerit, et leporina, et hericina carne, et epiis ac lolliginibus, caeterisque generibus piscium carentibus squama, non in spiritu seducto -

162쪽

rio hoc, nec in doctrina daemoniorum, sed in Deo potius et in sancto Spiritu locutos esse arbitremini. Igitur ut hoc tibi interim Paulum dixisse concedam, victu tamen abSte non ante fuero, quam tu Moysen damnaveris et Prophetas ut quod ratione convictu et Veritate nunquam fortasse secisses, id nunc Ventris causa facere videaris, blasphemare MoySen. II. u Est vero et aliud de tribus pueris apud vos in Daniele , quo Vehementer perinde confundemini, si istud constiterit, a cibis abstinere, daemoniorum esse religio. Illi enim non tantum ab interdictis Lege ; sed etiam a concessis abstinuisse leguntur: quos vehementer mirari soletis, et in Martyribus numerare cum sint et ipsi doctrinam assecuti daemoniorum, si hoc esse postoli testimonium constat. Ad haec et Daniel ipse tribus hebdomadis dierum jejunasse se perhibet', et carnem non edisse, nee bibisse vinum, dum exoraret pro populo suo. Quid ergoot hic in doctrina se daemoniorum magnificat, et de Seductorii spiritus commento gloriam captat nΙΙΙ. i me vobis vero quid dicam id est de Christianioribus apud Vos, quorum nonnulli quidem porcina, plerique Ver quadrupede omni, alii etiam cuncto animali penitus abstinent fertque ob hoc in oculis eos omnis Ecclesia, et

Summa cum Veneratione Suscipiens, Soliam non deos existimat Nec videtis indociles, quia si hoc verum, et ab Apostolo dictum testimonium est, daemoniorum et ipsi sunt ludificati doctrinis. Quid vero et de illo dicemus, quod sane frustrari quis audeat aut abnegare, cum constet hoc inter

OmneS, et deque Por Orbem terrarum quotannis omni eum

studio celebretur in conventu catholici Dico autem Quadragesimam, quam qui inter os rite observandarii putaverit, abstineat necesse est omnibus his, quae capitulum

Dan. I, 2. - Id. X, 2.

163쪽

CONTRA FAUSTUM, LIB. XXX. 153

lio a Deo ad percipiendum nobis creata dicit, et daemoniorum insuper doctrinam vocat al)stinentiam praedictorum. Quid ergo et Vos, charissimi, ritu-ne tunc daemoniorum vivitis, cum haec a vobis passionis Christi celebrantur

mysteria, et seductorii spiritus fraude capimini, et in hypocris loquimini mendacium, et cauteriatam habetis conscientiam vestram P Quod si horum nihil vos nec nos igitur. Quid ergo sibi vult capitulum hoc, aut a quo Seriptum putabimus, et contra quos, quod nec Veteris estamenti traditiones, nec Novi confirmet scita P Siquidem hoc ab omnibus, ut ex vobis ipsis apparet, illud vero a quibusdam quamvis, abstineri tamen docet sententia

Vero haec Vestra cunctam penitus carnalium ciborum abstinentiam, daemoniorum vult esse doctrinas. Cui si et vos creditis, eadem saeptu dixero, damnate MoySen, renuntiate Prophetis , ferte parem et de vobis ipsis sententiam: quia ut illi semper a quibusdam ciborum, sic VOS interdum abstinetis ab Omnibus. ηIV. - Αut si Moyses vobis et Prophetae, cum escas dijudicant, Dei legem sancire videntur, et non daemoniorum; si Daniel in Spiritu sancto observavit tres hebdomadas; si Ananias, Agarias, et Misael pueri, divinae mentis instinctu, oleribus uti maluerunt et leguminthius si denique in vobis quotquot abstinent, non a daemoniis impulsi id saciunt si Quadragesima sine vino et carnibus non Superstitiose a vobis, Sed divina lege Servatur : Videte quaeso, videte, ne summae dementis hoc sit a Paulo dictum putare, quod daemoniorum doctrina sit abstinentia omnis ciborum, et prohibere nubere quemadmodum nec illud quod dicit etiam virgines dicare Christo, daemoniorum esse doctrinas quod VOS perinde sine consideratione legenteS, ut aetera, ad nos subinde respicitis: nec videtis hinc et virgines vestras daemoniorum doctrina captas no-

164쪽

tari, et vos esse antistites daemoniorum, qui certatim semper ad hanc eas incitetis professionem suasionibus vestris,

ut pene jam major in Ecclesiis omnibus virginum apud Vos, quam mulierum numerositas habeatur P Quid ergo non et vos am desistitis a talibus incoeptisa Quid in fraudem miseras inducitis silias hominum, si non in eis Christi

voluntas impletur, sed daemoniorum 8 Et tamen hoc nobis primo respondeatis, velim, utrum omnino Virgines facere, doctrina sit daemoniorum, an solum per prohibitionem facere nubendit Si per prohibitionem , nihil ad

nos jam et ipsi tam stultum judicamus inhibere volentem, quam nefas et impium satis nolentem cogere. Si vero favere huic quoque proposito et non reluctari volenti, id quoque doctrinam putatis esSe daemoniorum , tace nunc vestrum periculum, ipsi jam timeo Apostolo, ne daemoniorum doctrinam intulisse tunc Iconium Videatur, cum Τheclam oppigneratam jam thalamo, in amorem Sermone suo perpetuae virginitatis incendit. Quid vero et de magistro ipso dicemus, ac sanctimonii totius auctore Iesu, et hujus ipsius professionis puellarum caelibe sponso, qui in Evangelio tria genera taxans spadonum'. Unum nativum, alterum factitium, tertium Ohintarium eis tamen palmam attribuit, qui se ipsos, inquit, spadones fecerunt propterregnum coelorum, significans Virgines et pueros qui nubendi ipsa a cordibus suis exsecta cupiditate, spadonum vice in ejus Ecclesia semper, tanquam in domo regia conversentur. Quid ergo, et hoc Vobis doctrina videtur esse daemoniorum, et in eductorio spiritu dictum P Et quis erit alius in Deo loquens, si Paulus et Christus daemoniorum probantur fuisse Sacerdotes mitto enim caeteros Husdem Domini nostri Apostolos, etrum et Andream, Τhomam et illum inexpertem Veneris inter caeteros bea-

165쪽

tum Ioannem, qui per diversa prosessionem boni istius intor virgines ac pueros divino praeconio cecinerunt, formam nobis atque adeo vobis ipsis faciendarum virginum relinquentes. Sed hos quidem, ut dixi, praetereo, quia eos exclusistis ex Canone, facileque mente sacrilega vestra daemoniorum his potestis importare doctrinas. Num igitur et de Christo eadem dicere poteritis, aut de apostolo Paulo, quem similiter ubique constat, et Verbo Semper praetulisse nuptis innuptas, et id opere quoque ostendisse erga sanctissimam heclam p Quod si haec daemoniorum doctrina non fuit, quam et Thecis Paulus, et caeteri caeteris annuntiaverunt Apostoli, cui credi jam poterit hoc

ab ipso esse memoratum, tanquam sit daemoniorum Voluntas et doctrina, etiam persuasio sanctimonii 3 Non ergo est interim quod vos existimetis solis hortamentis virgines sacere, et non prohibitione nubendi. Nobis enim quoque hoc ipsum insitum est: et demens profecto ille, non tantum stultus putandus est, qui id existimet Iege privata prohiberi posse, quod sit publica concessum dico autem hoc ipsum

nubere. Quapropter et nos hortamur quidem volentes ut permaneant, non tamen cogimus inVitas ut accedant. Novimus enim quantum Voluntas, quantum et naturae ipsius vis etiam contra legem publicam aleat, nedum adversus

privatam, cui respondere sit liberum Nolo. Si igitur hoc

modo virgines facere sine crimine est, extra culpam sumus et nos si quoquo genere Virgines facere crimen est, rei estis et vos. Iam qua mente aut consilio hoc adversum nos capitulum proferatis, ego non Video. BV Augustinus respondit: Audi ergo, quod confiteris te

non videre, qua mente aut consilio hoc adversum vos capitulum proferamus : non quod a carnibus abstineatis, nam hoc a quibusdam et primi patres nostri fecerunt, sicut commemoras non tamen ea damnandi, sed significandi

166쪽

gratia, quod non intelligitis, et unde jam quantum susticere Videbatur, in superioribus partibus peris hujus locutus sum : et Christiani, non haeretici, sed Catholici, edomandi corpori causa, propter animam in Orationibus amplius humiliandam, non quod illa esse immunda credant, non Olum a Carnibus, Verum a quihusdam etiam terrae fructibus abstinent vel semper, Sicut pauci, Vel certis diebus atque temporibus, Sicut per Quadragesimaria sere Omnes, quanto magis quiSque Vel minus Seu voluerit, Seu potuerit. Os autem ipsam creaturam negatis honam, et immundam dicitis, quod carnes diabolus operetur speculentiore materia mali me per hoc eas, tanquam immuta diora et truculentiora dei vestri vincula , exhorrentes abjicitis. Auditorihus autem vestris, quos tanquam diS- tinctos a genere a Cerdotum dixisti, secundum veniam haec edenda conceditis: sicut quibusdam concedit Apostolus secundum Veniam'. non Omnem concubitum conjugalem etiam qui fit sola causa generandi sed eum qui fit per incontinentiam, Sed tamen cum conjuge. Neque

enim conceditur Secundum Veniam, nisi peccatum. HOC

vos de omni carnium cibo sentitis, hoc et ipsi ab haeresi vestra didicistis, et vestros uditores docetis: sed illis quod sit ignoscendum, propter quod Vobi necessaria ministrant, ut dixi, conceditis, non dicentes non 88e peecatum, sed peccantibus veniam largientes VOS autem ab omni tali tanquam mala et immunda contagione abstinetisci ac per hoc illud quod sequitur ea verba Apostoli, quibus commemorationem hujus capituli terminasti, ipsum est omnino quod nos facit hoc testimonium vobis objicere;

quod et tu, puto, sciebas, ut ea Verba Prim non poneres, et nobis in extremo diceres o Qua mente aut consilio hoc adversum nos capitulum proferati , ego non ideo :

Cor. VII, 6.

167쪽

cum hoc ipsum nostrum consilium taCere quam Commemorare malueris. Cum enim Λpostolus dixisset: si Abstis nentes a cibis quos Deus creavit ad percipiendum cum, gratiarum actione sidelibus D, secutus ait: , Et iis qui cognOVerunt Veritatem, quoniam Omnis creatura Dei, bona est, et nihil abjiciendum, quod cum gratiarum γγ actione percipitur' sanctificatur enim per verbum Dei, et orationem' nisec sunt quae negatis, hoc animo, hac

voluntate, hac opinione ab Scis hujusmodi temperatis, quod non significatione, sed natura malae et immundae sint. Qua in re Creatorem earum sine dubio blasphematis hoc est quod pertinet ad doctrinam daemoniorum. Nolite ergo mirari hoc de vobis tanto ante a sancto Spiritu prophetatum. VI. Iterum .i ad virginitatem sic adhortaremini, quemadmodum hortatur apostolica doctrina Quia dat nup- γγ tum, bene facit it qui non dat nuptum, melius facit : nu bonum esse nuptias diceretis, sed meliorem virginitatem, sicut facit Ecclesia, quae vere Christi est Ecclesia non Os Spiritus sanctus ita praenuntiaret, dicens: Irohi- η bentes nubere. η ille enim prohibet, qui hoc malum esse dicit, non qui huic hono aliud melius anteponit. Denique VOS eum praecipue concubitum detestamini , qui solus

honestus et conjugalis est, et quem matrimoniales quoque tabulae prae se gerunt, liberorum procreandorum CaUS :unde Vere non tam concumbere, quam nubere prohibe

tis Concumbitur enim etiam causa libidinum , nubitur autem non nisi siliorum. Nec ideo vos dicatis non prohibere, quia multos vestros Auditores in hoc obedire nolentes vel non valentes salva amicitia toleratis. Illud enim habetis in doctrina vestri erroris, hoc in necessitate societatis. Hinc est quod paulo ante distuleram dicere, cur VO-

his mors Christi visa sit vel fallax et simulata praedicanda,

168쪽

et non etiam nativitas Mortem quippe tanquam separationem animae, id est, naturae dei vestri a corpore inimicorum ejus, hoc est a figmento diaboli, praedicatis atque laudatis me per hoc rem dignam fuisse credidistis, quam

Christus etsi non moriens, tamen mortem SimulanSCOmmendaret. In nativitate autem quia non solvi, sed ligari potius deum vestrum creditis, hanc nec saltem fallaciter imaginatum Christum credere voluistis cita ut non sic Vobis Maria displiceret, si concubuisset, et non Concepisset, quomodo displicet, quia non concubuit, et tamen peperit. Videtis ergo multum interesse inter hortantes ad virginitatem, bono minor honum amplius praeponendo et prohibentes nubere, concubitum propagationis, qui Solus proprie nuptialis est, Vehementius accusando multum interesse inter abstinentes a cibis, propter Sacramenti Significationem, vel propter corporis castigationem ; et abstinentes a cibis, quos Deus creavit, dicendo, quod eos Deus non creavit. Proinde illa doctrina est Prophetarum et Apostolorum, haec daemoniorum mendaci loquorum.

169쪽

CONTRA FAUSTUM, LIB. XXXI. 159

LIBER XXXI

I. Ausaeus dixi mnia munda mundiso immundisi autem et coinquinatis nihil mundum, sed iniquinata

a sunt eorum et mens et conscientia Φ. Hoc quoque ipsum , utrum vobis expediat a Paulo dictum credere, considerandum est hactenus enim non tantum daemoniis

exagitatos constitit Moysen et Prophetas, cum tantas de ciborum disserentiis tulerint leges; sed etiam quod immundi ipsi fuerint et coinquinati mente atque conscientia sua, ut congrue in ipsos et illud cadere possit quod sequitur, Deum se scire profitentur, perihus autem negant'. Cui autem hoc magis competit, quam rophetis atque Moysi, qui longe aliter Vixisse probantur , quam Dei cognitoribus congruebat. Ego tamen nunc usque, praeter adulteria et fraudes et homicidia, nihil aliud esse putaVeram, unde conscientias pollutas habuisse viderentur Moyses et Prophetae nunc autem hoc demonstrante capitulo scire jam datur etiam hinc eos inquinatae mentis suisse, quia aliquid putaverint inquinatum. Quorsum ergo talibus etiam nunc vos visionem divinae majestatis contingere potuisse arbitramini, cum sit scriptum, nisi eos qui corde puri fuerint, Deum videre non posse At vero hi otiam si casti ab illicitis facinoribus extitissent, sola tamen haec abstinendi a quibusdam escis superstitio, Si mentem contaminat, divinitatis eis potuit negasse conS-

170쪽

160 AUGUSTINI EPISCOPI

pectum. vanuit ergo am, atque extincta Simul est Danielis quoque illa ac trium puerorum gloriatio' qui et ipsi usque ad hanc praedicationem quae censet nihil immundum , castissimi plane ac bonae mentis juvenes habiti sunt in udaismo, quia scilicet paternarum memores traditionum, a Gentium dapibus, et maxime immolatis, omni cum studio se conservaverint illi hatos. Nunc enim demum apparuit et ipsos contaminatos fuisse mentibus et

ConScientia, tum maxime, cum Os a sanguine et cibis se-ralibus abstinebant.

II. Sed illos ortasse excuset ignorantias nec dum enim apparente christiana hac side quae doceret omnia

esse munda mundis', quaedam et ipsi putaverint non munda : VOS Vero qua nunc excusatione utimini, si Paulo clamante, nihil esse non mundum , et doctrinas daemoniorum appellante ciborum obstinentiam, et mente pollutos vocante qui aliquid putaverint inquinatum, non solum abstinetis, ut diximus , sed etiam gloriam captatis exinde, et co acceptiores vos creditis Christo, quo eritis abstinentiores a cibis, id est, secundum hanc Sententiam , quo mentibus inquinati magis et magis conscientia Vestra polluti P Quid quod etiam cum tres in mundo religiones sint, quae mentis purgationem pariter in castimoniis et abstinentia, ritu quamVis diversissimo reponunt, dico autem Iudaeos, et Christianos, et Gentes , ex quanam istarum religionum sermo hic Veniat, non potest inveniri, qui docet nihil esse non sanctum : Certe ex udaismo minime;

itidem ex paganismo, quia ipsum quoque discriminat cibos nec quidquam interest, nisi quod Hebraeus in quihusdam animalibus a Paganis dissentit. Restat christiana fides, cujus si proprium hoc esse putas, nihil existimare pollutum, prius est ut fatearis in vobis esse neminem

SEARCH

MENU NAVIGATION