Sancti Aurelii Augustini ... opera omnia multis sermonibus ineditis aucta et locupleta

발행: 1835년

분량: 523페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

, que ad Pentecosten. Illi ergo convenientes, interroga- , bant eum dicentes Domine, si in hoc tempore praesen, tabis regnum Israel polle autem dixit: Nemo potest, cognOScere tempus, quod Pater posuit in sua potestate; sed accipietis virtutem Spiritus sancti supervenientem, in vos, et eritis mihi testes apud Ierosolymam, et in tota, Iudaea et Samaria, et usque in totam terram. Cum haec, diceret, nubes Suscepit eum, et sublatus est ab eis. Et, quomodo contemplante erant cum iret in coelum, ecce, duo viri astabant illis in veste alba, qui dixerunt ad eos: , Viri Galilaei, quid statis respicientes in coelum Iste Iesus, qui assumptus est in coelum a Vobis, sic veniet quem- , admodum vidistis eum euntem in coelum. unc reversi, suis Ierosolymam a monte qui vocatur Elpeon, qui est, juxta Ierosolymam, sabbati habens iter. Et cum introis- γγ Sent, Scenderunt in superiora, ubi habitabant et rus, et Ioannes, Iacobus et Andreas, Philippus et Thomas, , Bartholomaeus et Matthaeus Iacobus Alphaei et Simon ,, Zelotes, et Judas Iacobi. Et erant perseVerantes Omnes, unanimes in Orationibus, Cum mulieribus et Maria quaen fuerat mater Iesu, et fratribus ejus. Et in diebus illis exurrexit Petrus in medio discentium, et dixit: fuit, autem turba in uno hominum quasi centum-viginti:)u Viri fratres, oportet adimpleri scripturam istam, quam h praedixit Spiritus sanctus ore sancti David de Iuda, qui, fuit deductor illorum qui comprehenderunt IeSum,

quoniam annumeratus erat inter nos, qui habuit sortem

hujus ministerii. Hic ergo possedit agrum de mercedes injustitiae suse, et collum sibi alligavit, et dejectus ins faciem, disruptus est medius, et effusa sunt omnia vis- η Cera ejus. Quod et cognitum factum est omnibus quis inhabitabant Ierosolymam, ita ut vocaretur ager ille, ipsorum lingua Aceldemach, id est, ager sanguinis.

212쪽

Scriptum est enim in libro Psalmorum: Fiat villa ejus

deserta, et non sit qui habitet in ea, et episcopatum ejus accipiat alter . Oportet itaque ex his viris qui convene runt nobiscum in omni tempore quo introivit super nos et excessit Dominus Jesus Christus, incipiens a baptismon Ioannis usque in illum diem quo assumptus est a nohis, testem resurrectionis ejus nobiscum esse. Et statuit duos Ioseph qui vocabatur Barsa has, qui et Iustus, et Mat- thiam. Et precatus dixit: u Domine, cordium omnium intellector, ostende ex his duobus quem elegisti ad sus cipiendum locum hujus ministerii et annuntiationis, a qua excessit Iudas ambulare in locum suum. Et dede

runt Sortes suas, et cecidit Ors super Matthiam, et

simul deputatus est cum undecim postolis duodeci- mus'. AEt cum legisset, dixit: Audivimus quis ordinatus est in locum Iudae traditoris, quod paulo ante CommemoraVi, ne quisquam per fraudem irrepat in Apostolorum numerum, et nomine Apostolatus fallat ignaros. V. Nunc videamus quod promisimus, quomodo impleta sit Christi promissio de Spiritu sancto. Et cum dixisset, legit in loco u empore quo suppletus est dies Pentecos-n tes fuerunt omnes simul in uno Et factus est subito sonus de coelo, quasi ferretur flatus Vehemens, et im-n levit totam illam domum, in qua erant sedentes. Et

visae sunt illis linguae divisse quasi ignis, qui et inseditn super unumquemque eorum. Et impleti sunt omnes Spiritu sancto, et coeperunt loqui Variis linguis, quon modo Spiritus dabat eis pronuntiare IeroSOlymis autem, fuerunt habitatores Iudaei, homines ex omni nationen quae est sul, coelo. Et cum facta esset Vox collecta est, turba et confusa, quoniam audiebat unusquisque suo sermone et suis linguis loquentes eos Stupebant autem

Psal. x III, 26. - Aet. I, I usque ad snem.

213쪽

s et admirabantur, ad invicem dicentes : Nonne omnes, qui loquuntur, natione sunt Galilaei Et quomodo agnos, , cimus in illis sermonem in quo nati sumus i arthi, et Medi, et Elamitae, et qui habitant Mesopotamiam, Iu- , daeam et Cappadociam , Pontum et Asiam , Phrygia ii que et Pamphyliam, AEgyptum et partes Libyae quae esti, circa Cyrenen, et qui advenerant Romani, Iudaeique et, Proselyti, Cretenses et Arabes, audiebant loquentes illos, suis linguis magnalia Dei o, Et cum recitaret, dixit: Audisti nunc jam Spiritum sanctum, quomodo sit missus PQuod a me exegisti proba viri superest ut et tu facias quod promisisti quoniam invenimus quando misit Spiritum sanctum, quem promisit respua illam scripturam, quae sub nomine Spiritus sancti fraudare voluit vel lectorem vel auditorem.

VI FEL dixit u Ego non nego id quod dixi quia cum

probatum mihi fuerit quod Spiritus sanctus docuerit veritatem quam quaero, illam respuo. Hoc enim Sanctitas Τua mihi legit, ubi Spiritum sanctum Apostoli acceperunt, et in ipsis Apostolis unum quaero qui me doceat de initio, de medio, et de sine. γAuc dixit: Si legeris hoc dixisse Dominum i mitto, vobis Spiritum sanctum, qui doceat vos initium, me dium et smem bene me astringi ut ostendam quos docuerit Spiritu SanctUS.

FEL dixit: si Quia Sanctitas I ua hoc dicit, quod Apostoli ipsi acceperunt Spiritum sanctum Paracletum' iterum dico, de Apostolis ipsis quem volueris, doceat me quod me Manichaeus docuit, aut ipsius doctrinam evacuet de

duodecim quem VolueriS. λΑuc dixit Absit longe a fide Apostolorum, ut doctrinam doceant sacrilegi Manichaei. Sed quoniam dicis unum

214쪽

ipsorum debere evacuare doctrinam Manichaei, modo autem sancti Apostoli non sunt in corpore: ego minimus, non solum omnium ApoStolorum, Sed omnium epiScorum,

nam ad merita Apostolorum quando aspiros quantum mihi Dominus de ipso Spiritu suo largiri dignatus est, evacuo doctrinam Manichaei, cum coeperint legi sequentia illius epistolae , quam tu ipse Manichaei esse non

FEL dixit u Dixisti quia Apostoli de corpore recesserunt Scripturae eorum Valent usque nunc : et quia dixit Sanctitas ua, et quia dedisti potestatem dicendi quae voluerimus sine ulla formidine, dixisti vacuo legem Manichaei et ego dico : si omnis homo mendax , solus Deus Verax Di Scripturae Dei loquuntur. VII. usi dixit o quidem et homo es, et sicut res ipsa modo indicatura est, mendax. Et quoniam locutus es quae voluisti, non de Scriptura Dei oportet et me loqui quod volo. Si enim veritas est Manichaei tui, nec a me destrui poterit: si falsitas est, ciuid interest a quo deStruatur Priamen quia de Apostolorum scriptura dixisti, quod etsi illi non sint in corpore, sunt hic scripturae eorum: ante 8Sumpti sunt Apostoli, quam error Manichaei natus in mundo fuerat propterea non inVeniuntur Scripturae Apostolorum evidenter contra Manichaeum disserentes. Verumtamen quod apostolus Paulus in Spiritu isto Sancto Paractet quem acceperat, futurum praeviderit de talibus, qualis Manichaeus fuit, quales Sti et Vos, recito Ut agnoscas. Et accepta Epistola apostoli Pauli ad imotheum legit: si Spiritus autem manifeste dicit, quia in novissimis temporibus recedent quidem a side, attens dentes spiritibus seductoribus, doctrinis daemoniorum, in hypocrisi mendaciloquorum , cauteriatam habentes

215쪽

, conscientiam suam, prohibente nubere, abstinere a ci-

, bis quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum, actione fidelibus, et iis qui cognoverunt Veritatem : quia omnis creatura Dei bona est, et nihil abjiciendum quod cum gratiarum actione percipitur : sanctificatur enim per verbum Dei et orationem G, Haec praecipiens fratribus, bonus eris minister Iesu Christi. Et cum legeret, dixit : Ego hoc de voliis, et de talibus qui dicunt aliquam creaturam Dei immundam esse, et qui dicunt omnem concubitum et qui sit cum uxore, fornicationem esse; hoc est enim quod ait : rohibentes nuptias per Spiritum prophetis designatum et expressum esse dico. autem si negas omnem concubitum fornicationem esse, aut si dicis omnem cibum humanum licitum et ad edendum concessum hominibus, mundum esse, non es de illis quos prophetavit Apostolus. Si autem inveniris in iis quae dixi, ecce habes apostolum Paulum destruentem et evacuantem doctrinam Manichaei futuri. Itaque responde ad id quod interrogo : Omnis concubitus brnicatio est, an concubitu cum uxore non est peccatum

VIII. FEL dixi Iterum mihi recitetur quod dixit

Apostolus. , Et recitatum est Spiritus autem manifeste dicit, et caetera Vae Supra SVnt. FEL dixit: Manichaeus nona fide recessit, sicut dicit Paulus, sicut caeteri recesserunt a fide quasi in sectam suam: Manichaeus autem nulla secta recessit, ut dicatur

quia a fide recesSit. DAus dixit : Quoniam te video nolle respondere ad quod interrogaris, ne inveniaris vel non tenere Spiritum Sanctum, quem jam probaVimus missum esse Λpostolis, Vel non esse in eorum numero quos futuros Paulus designavit ubi et vos ipsos prophetavit' breviter respondeo

216쪽

Ut secundum tuum intellectum accipiam quod dixisti: Recedent a sidera quia non recedunt a side, nisi illi qui fuerunt in aliqua ideo Manichaeus autem in nulla sidefuit a qua recesserit, sed in tua fuit in ea permansit hoc te interrogo, utrum Manichaeus, vel potius doctrina pe-moniorum mendaciloquorum quae fuit in Manichaeo, nullos Christianos catholicos seduxerit, ut recederent a side Si enim multi a vobis, et per vos, et per illam doctrinam Seducuntur, ut recedant side, et intendant spiritibus seductoribus, qualis in Manichaeo fuit; et incipiant dicere

Omnem Concubitum esse fornicationem , unde Apostolus dicit Prohibentes nuptias; et incipiant dicere, Carnes quas Comedunt homines, non esse Dei creaturam, Sed daemonum facturam, et esse immunditiam, manifestum

est de his praedixisse Spiritum sanctum Paractetum qui erat in apostolo Paulo, quod recessuri erant a fide, intendentes spiritibus seductoribus , qualis fuit in Manichaeo Iam ego quia respondi, justum est ut tu respondeas ad quod interrogavi , utrum non dicas Omnem Concubitum osse 1 rnicationem aut si ad hoc non vis respondere, ad id quod primo interrogavi responde, ut probes Manichaeum esse apostolum Christi aut si et hoc non ViS , Permitte me evacuare doctrinam ipsius, quod promisi

cum legeretur epistola ejus, quam dicitis Fundamenti. IX. FEL dixit: uago respondeo ad id quod dicit Sanctitas Τua, quia in Paulo venit Spiritus sanctus Paracletus. ηΛco dixit : Non in solo. FEL dixit : Ego de ipso ago quia si in ipso, et in omnes. Et si in ipso Paulus enim in altera Epistola dicit:

Ex parte Scimus, et ex parte prophetamus : cum Venerit autem quod perfectum est, abolebuntur ea quae ex parte

dicta sunt . Nos audientes Paulum hoc dicere, venit mani

i Cor , I, 9

217쪽

chaeus cum praedicatione sua, et Suscepimus eum Secundum quod Cliristus dixi Mitto vobis Spiritum sanc, tum et Paulus venit et dixit, quia et ipse venturus est, et postea nemo Venit : ideo suscepimus Manichaeum et quia venit Manichaeus, et per Suam praedicationem docuit nos initium , medium et smem docuit nos de fabrica mundi, quare facta est, et unde facta est, et qui fecerunt: doluit nos quare dies et quare nox docuit nos de cursu solis et lunae quia hoc in Paulo non audivimus, nec in caeterorum Apostolorum scripturi hoc credimus, quia

ipse est Paracletus. Itaque illud iterum dico, quod sup rius dixi Si audiero in altera scriptura, ubi Paracletus loquitur, id est Spiritus sanctus, de quo Voluero interrogare, et e ueri me, credo et renuntio.

X. Auc dixit micis te ideo non credere Spiritum sanctum Paracletum in aulo apostolo fuisse, quia Paulus dicit: Ex parte enim scimus, et ex parte prophetamuSy set inde putas Apostolum per haec Verba praedixisse, velut alium Venturum post se, qui praedicaret omnia quae ipse non potuit, quia ex parte dicebat; et hunc tu credis esse Manichaeum. Primo ergo ex ipsa lectione Apostoli Ostendo,undo dicohat hoc Apostolus Deinde quia dixisti, quod Manichaeus vos docuerit initium, medium et finem, et quomodo vel quare factus sit mundus, decursu solis et lunae; et de aliis quae commemorasti non legitur in Evangelio Dominum dixisse : Mitto vobis Paracletum qui vos doceat de cursu solis et lunae Christianos enim facere volebat, non Mathematicos Sufficit autem ut homines de his rebus, quantum in schola didicerunt, noverint propter humanos usus Christus autem venturum Paracletum dixit, qui inducat in omnem veritatem : sed non ibi ait, initium medium et inemo non ait, solis et lunae cursus. ut si

218쪽

putas hanc doctrinam ad illam veritatem pertinere, quam per Spiritum sanctum Christus promisit, interrogo te

quot sint stellae. Si accepisti Spiritum illum, de quo dicis, ad quem pertinet docere ista, quae ego dico ad disciplinam et doctrinam christianam non pertinere Oportet ut renunties et respondeas mihi. Debitorem enim te fecisti, ut si quid de talibus interrogavero , si non responderi , non in te appareat Spiritus ille, de quo dictum est Inducet in omnem veritatem : si illa est veritas quo ista partinent. Itaque elige tibi utrum velis et paratus sis mihi de his rebus respondere, tanquam homo qui accepisti Spiritum qui introducit in omnem veritatem, et dicis quia ad ipsam veritatem pertinet scire ista mundana. Itaque ego tibi possum ea dicere quae pertinent ad doctrinam christianam ut autem qui putas ad eam pertinere quomodo sit sactu mundus, et quae agantur in mundo, ad Omnia mihi necesse est respondeas. Sed plane cum reSponderis, probaturus es. Sed antequam incipias dicere , si forte habes quod ille confinxerit, quem secutus S, doceam ego prius quod promisi, unde dicebat postolus : Ex parte

Scimus, et e parte prophetamuS.

XI. Dicebat enim , sicut lectio ipsa mox indicatura est, quia in vita homo cum est, non potest assequi omnia; sed parte assequitur in hac vita ipse autem Spiritus Sanctus, qui x parte docet in hac vita, post hanc vitam introducet in omnem veritatem. Quod ut apertissime doceatur, audi Apostolum. Et cum diceret, ex Apostolo legit Sive autem prophetis evacuabuntur, Sive linguae

CeSSahunt, sive scientia evacuabitur : ex parte enimn Cimus, et ex parte prophetamus cum autem Venerit

quod perfectum est, quod ex parte est Vacuabitur. η Cum essem parvulus, loquebar ut parVulus, sapiebam quasi parvulus, cogitabam quasi parvulus : cum autem

219쪽

factus sum Vir, evacuaVi ea quae parvuli erant. Videmus enim nunc per speculum in aenigmate, tunc autem fa

cie ad faciem is Et cum legeret, dixit Iam dic mihi tu, si tempora futura Manichaei praedicebat Apostolus,

utrum tu videas modo Deum facie ad faciem. XII. FEL dixi Non tantum ego possum Contra tuam Virtutem, quia mira Virtus est gradus episcopalis; deinde contra leges Imperatorum: et superius petivi compendive, ut doceas me quid est veritas et si docueris me quid est veritas, patebit quod tene mendacium esse. DAuc dixit opparuit te probare non potuisse Apostolum Christi esse Manichaeum: quare autem non potueriS, breviter expono. Dixisti inde te probare Manichaeum esse Apostolum Christi, quia Paracletum Venturum promisit Christus Spiritum sanctum Det quia non invenires quando Venerit quem Christus promisit, hinc te credere ipsum esse Manichaeum. At vero ubi probavi per Scripturas sanctas, ecclesiasticas, canonicas, quando Venerit apertissime Spiritu SanctuS, quem venturum promisit Dominus Christus; convertisti te, ut diceres debere tibi ostendi quid docu rit, et utrum Manichaei doctrinam evacuaverit. Cum ergo respondissem Manichaeum post Λpostolos suisse in carne; illorum autem doctrinam, antequam Manichaeus natus esset, ab ipsis fuisse praedicatam dixi tamen unum ipsorum Apostolorum Paulum per Spiritum Sanctum, qui in omnes Apostolos Venerat, prophetasSe etiam de ista vestra doctrina, quia futura erat, et eam appellasse doctrinam daemoniorum mendaciloquorum rubi ostendi ea, quae dixit Paulus futura in ipsa doctrina , ad vestram profi2ssionem pertinere, id est, prohibitionem nuptiarum; quia Omnem concubitum, et cum uxore, fornicationem esse dicitis et abstinentiam a cibis quos Deus creavita quia novi VOS

220쪽

quosdam cib0 dicere immundos, cum ipse sequatur et dicat : Omnis creatura Dei bona est. Cum hic a te exigerem ut responderes, dixisti Manichaeum vos docere initium, medium et finem, et cursum solis et lunae, et Caetera talia, quae cum ego ostenderem ad christianam doctrinam pertineres respondisti apostolum ipsum Paulum dixisse, quia ex parte scit et ex parte prophetat. Dixi nos non posse scire divina, cum sumus in hac vita; et hic vi dere per speculum et in aenigmate, tunc autem facie ad faciem et quaesivi a te, si hoc putas dixisse apostolum Paulum, quod venturus esset Manichaeus, qui doceret quod non poterat aulus, pertinere ad te, qui te dicis accepisse ipsum Spiritum, videre modo Deum facie ad faciem. Quod quia non potes, manifestum est apostolum

Paulum do illa vita dixisse, de qua dicit et Joannes. Dilectissimi, filii Dei sumus, et nondum apparuit quida erimus Cimus autem, quia cum apparuerit, similes et i erimus quoniam Videbimus eum sicuti est . Hoc tu cum audisses, dixisti te non valere contra meam virtutem: quae Virtus mea non est, sed si aliqua est, ab illo mihi data est ad redarguendos errores, qui virtus est omnium fidelium suorum, et pleno corde de Se praesumentium.

Dixisti etiam quod te episcopalis terreat auctoritas DCVinrideas quanta pace inter nos agamus, quanta tranquillitate disputemus inuemadmodum populus praesens nullam tibi vim faciat, nullum terrorem incutiat, sed tranquillissimus audiat, sicut decet Christianos. Dixisti etiam timere te I ges Imperatorum: hoc pro Vera side non timeret, quem Spiritus sanctus impleret: nam et Petrus apostolus inpas sione Domini timuit, et ter negavito ubi autem eum Paracletus, quem Christus promiserat, Spiritus sanctus implevit, pro side Domini crucifixus est; et ille qui primo

SEARCH

MENU NAVIGATION