Sancti Aurelii Augustini ... opera omnia multis sermonibus ineditis aucta et locupleta

발행: 1835년

분량: 523페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

te interrogo, et te interrogare ut tibi respondeam; et hoc non recuS dum tamen memineris quia tibi interroganti ego respondeo, tu autem mihi interroganti respondere noluisti. Sed quia me interrogasti audi quod interrogasti. Nos quidem dicimus liberatorem Christum venisse, et a peccatis nostris dicimus nos liberari, cluia nos non Sumus de substantia Dei geniti, sed per ejus Verbum facti a Deo. Mulium autem interest inter natum de substautia Dei, et factum a Deo quod non est de substantia Dei. Quidquid ergo fecit Deus, potest esse mutabile; ipse autem Deus non est mutabilis quia non possunt sequari opera artifici et conditori. Tu autem qui paulo ante ad interrogationem meam dixisti Quia et Pater qui generavit ibi hicis silios, et aer, et ipsa terra, et ipsi silii una substantia sunt, et aequalia sunt omnia, s oportet ut dicas mihi, huic substantis utique incorruptibili quomodo poterat nocere gen tenebrarum. Si enim poterat nocere ei, non erat natura incorruptibitis: Si autern non poterat, nulla causa erat quare

praelium agitaret, et illud numen quod dicit, huc mitteret. FEL dixit stillationem peto, ut possim reSpondere. Auc dixit: Quando Cras intermissus susticit XX FEL dixit: Intermitte mihi tres dies, id est, hodie, et cras, et perendie, aut usque ad Tem qui est post Dominicum, id est, pridie Idus Decembris. huc dixit Video te dilationem ad respondendum petiisses humanum est, ut concedatur tibi sed si respondere non potueri ad praestitutum diem, quid siet P

Auc dixit Quid si fugeris PFEL. dixit: si Reus er civitatis hujus, et ubique, et legis

meae. B

Αco dixit imo hoc dic: Si fugero, sic habear tanquam

si anathemavero Manichaeum.

232쪽

Αco dixit Ergo aperte nobis dic, quia fugere cogitas,

et nemo te tenet.

FEL dixit et Non fugio. Λυ; dixit Ut video, non vis quasi victus abscedere :sed saltem hoc dic: Si fugero, Victus Sum. FEL dixit: si Dixi. v Λ- dixit : Et unde apparebit te fugisse propter Gesta pFEL. dixit u Iube ut quem elegero, cum ipso Sim. Λυα dixit Elige tibi aliquem de praesentibus istis fratribus, qui ad cancellum stant. FEL dixit: si Sim cum illo qui est in medio. A cc. dixit Sicut tibi elegisti, usque ad diem cum illo

FEL dixit uitiam, et ego hoc consentio. BONOAcius dixit: si Praestabit Christus, ut si cum illo veniam, Christianus eSt. AUGUsΤ1NUs episcopus Ecclesiae catholicae Hipponere-giensis, his in ecclesia coram populo Gestis subscripsi. FELIX Christianus, cultor legis Manichaei, his in ecclesia coram populo estis subscripsi. η

233쪽

ACT CUM FELICE MANICII EO SECUNDA DIE.

I. umventum esset ad diem praestitutum, id est, ad pridie Iduum Decembrium, res sic agi coepit in ecclesia pacis Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae Hippone regiensium regionum dixit Pridem cum sermonem ha remus, dilationem te petiisse meministi, cum ad ea quae interrogaveram in praesenti respondere non posses. Si ergo tam lato temporis spatio, post diem scilicet quintum aliquid excogitasti, responde. Hoc enim tunc interrogaVeram: Si Deo nocere nihil poterat, quare bellum gessit cum gente, quam dicitis tenebrarum, in quo bello naturaedaemonum misceret substantiam suam, quae hoc St quod ipse, sicut jam interrogatus dixisti Si autem nocere ei poterat, non incorruptibilem Deum colitis, qualem veritas et apostolica doctrina testatur. FEL dixit: si Ex quo a Sanctitate Τua recessi, ut ad diem constitutum reversus essem, ut responderem tuae interrogationi, quaecumque velles interrogare, Ventum est ad diei et quia nullam scripturam inter manus habui, quia non mihi sunt redditae unde me instruere possem nullus enim ad certamen exit, nisi prius munitus fuerit, et nullus litigator potest sine suis chartis litigares similiter et ego sine mea scriptura respondere non po8Sum. η

234쪽

Au . dixit Istam tergiversationem tanto dierum spatio eXcogitasti, quae te in causa perdita et errore sacrilego quid respondeas non habentem adjuvare nihil poterit. Notum est enim omnibus qui aderant, quos etiam nunc adesse video, te dierum tantum dilationem petiisse : debuisse autem petere etiam codices, quando dilationem petiisti, si his te putabas instrui posse ad respondendum quod non fecisti. Novi te petiisse codices, non quidem ad instructionem inspiciendos, verum hoc longe antequam peteres dilationem : cum vero dilationem petiisti codicum tibi reddendorum et inspiciendorum, ut esSe posseS instructior, nullam fecisti mentionem. FEL dixi Modo peto codices, reddantur mihi, et venio ad certamen post biduum, et si victus fuero, quod deliberaveris, Suheo. nΛuc dixit Rudem te in ista Scelerata Secta non esse puto, quod et fateris. Non te autem habere quod respondeas, etsi tu non fatearis, omnis homo jam videt. Sed quia codices tuos repetis, qui sub sigillo publico custodiuntur, quibus inspectis dicis te instructum venire posse

post biduum illud quod jam constat, objectis quaestionibus te respondere non potuisse recole ΤOsse autem codices

tuos, et dic quid inde velis tibi proferri, quod modo inspicias, et respondea S.

FEL dixit u Omnes scripturas quae mihi sublatae sunt.

Ista enim epistola Fundamenti est, quod et Sanctitas Τua bene scit, quod et ego dixi, quia ipsa continet initium, medium et finem. Ipsa legatur, et quidquid malum objicitur legi meae, probetur et nego illam, si probata fuerintilla crimina, quae objiciuntur legi meae. ALO dixit: Quoniam fateris hanc esse epistolam, hi doctrinae vestrae initium, medium et smis continetur, hoc initium quam sit sacrilegum, ubi Deum diciti pugnasse

235쪽

contra gentem tenebrarum, et miScuisse naturae daemonum

polluendam et ligandam partem suam, quae hoc est quod ipse tam sacrilegum est, ut ferri vix ab audientibus possit hoc objicitur primo sectae vestrae, sive initium hoc VoceS, Sive medium, sive sinem, non valde id curo; hoc tamen de hac epistola, quam fateris esse Manichaei lectum esse non negas hoc vobis objicitur, hoc defende, si potes, ut ad alia veniamus. Unde iterum interrogo : Si Deum incorruptibilem colitis, qui ei nocere poterat neScio quae gens adversa quam singitis Si nihil ei nocere poterat,

nulla causa fuit quare partem Suam naturae daemonum commisceret. Si autem nocere ei poterat, non Deum incorruptibilem colitis. ΙΙ. ΕL. dixit: Manichaeus dicit duas esse naturas, et modo inde culpatur, quia dixit duas esse, bonam et malam. Christus in Evangelio duas dicit esse arbores orbor bona nunquam facit fructum malum, et arbor mala nunquam facit fructum honum Ecce duas naturas. Deinde in Evangelio scriptum est: Numquid bonum semen seminasti in agro prande apparuerunt gigantat Hoc inimicus secit. Iste inimicus si non est extraneus a Deo, probetur mihi: si ad Deum pertinet inimicus iste, quale semen seminaVit ΘΙtem in Evangelio scriptum est, Christo dicente, quia in novissimis temporibus thronum in medio speculo ponet, et mittet Angelos suos in Orientem et Occidentem, Septentrionem et Meridiem, et congregabit omne gentes ante se, et separabit illos, Sicut pastor separat agnos ab hoedis'. Et ut compendive dicam, agnis dicet ueste in regnumn quod vobis paratum est ab origine mundi. Hoedis dicet, qui in sinistra parte sunt Recedite a me qui operati , estis iniquitatem nomen enim meum habuistis, sed opera non fecistis ite in ignem aeternum, qui paratus

236쪽

n est diabolo et angelis ejus , Qui sunt qui nomen Christi habent et mittuntur in ignem aeternum cum diabolo et angelis ejus et ad quam partem pertinent isti, quibus Christus non permiscetur, et nomen ejus portant Hoc enim Manichaeus dicit, quia quos Christus damnat, ipsius non sunt. Nam Paulus apostolus dicit u Prudentia carnis inimica est Deo, legi enim Dei non est subjecta, nec, enim potest ri Hoc Manichaeus dicit, quia quae inimica est Deo, ad Deum non pertinet: si autem ad Deum

pertinet ipse si hi inimicum fecit hoc ' Manichaeus

dicit. Iterum Paulus dicit u Deus saeculi hujus excaecavit mentes insidelium', n ad non contemplandam claritatem Evangelii Christi, qui est imago Dei. Ipse Paulus

iterum dicit u Datus est mihi stimulus carnis, angeluS. Satanae qui me colaphiget die ac nocte' propter quod te Dominum rogavi ut discederet a me; et dixit mihi: Susticit tibi gratia mea, nam virtus in infirmitate pro- batur. η Ecce quid Apostolus dixit, ecce quid Evangelista cum Manichaeus hoc asSerat, quia est X traneu a Deo, qui contra Deum bellavit sive quia Christus crucifixus est, sive quia Apostoli omnes propter Dei mandatum iste qui eos crucifixit, cui mandatum Dei non placet, hoc mihi dicat Sanctitas ua, si ad Deum pertinet. ΙΙΙ. uo dixit Scripturas sanctas, quas non intelligondo longe a Veritate aberratis, commemorare Voluisti, velut ex eis patrocinium adhibens vaniloquiis vestris Inter omnia tamen, quae partim Sicut vere scripta sunt, partim aliter quam Cripta Sunt commemorasti, nil Squam Stendere potuisti, quia Deus regnis suis hostilem naturam imminentem repellere Volens, ut habeat quietem, partem Suam, quae hoc est quod ipse naturae contraris daemonum miScens, colligari ab eis et contaminari fecerit. Hoc autem est

237쪽

quod vobis objicitur, unde quid respondeas non inveniendo, commemorasti divinarum Scripturarum capitula, ubi de peccatoribus dictum est, quia non pertinent ad beatam vitam, quam honis et sidelibus donat Deus: et has velut duas naturas accipi voluisti, secundum deliramenta Manichaei. Veritas autem dicit omnia ista, quae videmus et quae non Videmus, quae naturaliter subsistunt, a Deo facta esse : in quibus rationalem creaturam, etiam ipsam factam, sive in Angelis sive in hominibus accepisse liberum arbitrium quo liber arbitrio si Deo servire vellet, Secundum voluntatem ac legem Dei, haberet apud eum aeternam felicitatem si autem legi ejus subdi noluisset, Sed potestate sua usa contra ejus fecisset imperium, secundum ejus justitiam poenae debitae subjaceret. Haec omnipotentia Dei in creandis omnibus, haec justitia in remunerandis peccatoribus Esse autem liberum arbitrium, atque inde peccare quemque si Velit, non peccare Si nolit, non solum in divinis Scripturis, quas non intelligitis, sed etiam in verbis ipsius Manichaei vestri probo Circumclusus enim videt potentiam Veritatis, contra Uam Conatus fuerat aliam naturam quam non fecit Deus, inducere contra Deum, non solida Veritate, sed inani phantasmate tamen ad consitendum verum de libero arbitrio, plus in eo valuit natura humana in qua eum Deus effecit, quam fabula sacrilega quam sibi ipse confinxit.

IV. Audi ergo de libero arbitrio, primo ipsum Dominum, ubi duas arbores commemorat, quarum mentionem

ipse fecisti audi dicentem si Aut facite arborem bonam, et fructum ejus honum, aut facite arborem malam et, fructum ejus malum Cum ergo dicit Aut hoc facito, aut illud facite : potestatem indicat, non naturam. Nemoenam nisi Deus facere arborem potest sed habet unus

matth. - , 33.

238쪽

quisque i Voluntate, aut eligere quae bona Sunt, et Sse arbor bona aut eligere quae mala Sunt et 8Se arbor

mala non quia mala ipsa quae eliguntur, aliquam habeant in se ipsis substantiam ; sed quia Deus, Omnia quae Ondidit, gradibus suis condidit, generibusque distinxit, Celestia atque terrena, immortalia atque mortalia, et Omnia bona in suo genere condidit animam habentem liberum arbitrium, sub se ipso et supra caetera collocavit ut si serviret superiori, dominaretur inferiori; si autem ostenderet superiorem, poenam ex inferiore sentiret. Hoc ergo Dominus dicens : Aut facite hoc, aut facite illud istendit esse in potestate quid facerent, ipse securus et certus in se tanquam Deum; et quia si bonum eligerent, praemium ejus acciperent, si malum eligerent, poenam ejus sentirent: semper autem ille justus est aut remunerator, aut dam

nator.

V. Audi ergo am quemadmodum Manichaeus ipse tam

perVersus, tam Superbus, ut aliam introducens naturam,

se aequalem Deo faceret, Deum ad se ipsum deponeret, confessus sit tamen esse liberum arbitrium: in thesauro vestro, cui tale nomen ad decipiendos homines indidistis, certe sic loquitur, quod et tu ipse cognoscis uini vero qui negligentia sua a labe praedictorum spirituum purgari se minime permiserint, mandatisque divinis ex integro parum obtemperaverint, legemque sibi a suo liberatore

datam plenius Servare noluerint, neque ut decebat sese gubernaverint, etc. Vides in his Verbis Confirmatum esse, etiam a nesciente quid loqueretur, liberum arbitrium. Qui enim servare legem non vult, in potestate ejus est, si velit. Non enim dixit, non potuerint Sed noluerint. Hoc certe quod nolunt serVare legem, non a gente tenebrarum CO-guntur: Si enim coguntur, non nolunt, Sed non pOSSunt: si autem nolunt, non utique coguntur ut non faciant,

239쪽

sed voluntate sua nolunt. Hoc eIgo quod in eorum Voluntate est ut nolint, peccatum est certe sine aliqua necessitate gentis tenebrarum. Hoc agnosce esSe peccatum Sine necessitate gentis tenebrarum Det inde vides unde Veniant Omne culpae, Unde merita culparum, unde distributiones

poenarum.

VI. Habetis etiam hoc in scripturis apocryphis, quas

canon quidem catholicus non admittit vobis autem tantcgraviore sunt, quanto a catholico canone ecluduntur.

Aliquid etiam inde commemorem, cujus ego auctoritate non teneor, sed tu convinceris. In Actibus scriptis a Leutio, quos tanquam Actus postolorum scribit, habes ita positum Etenim Speciosa sigmenta, et ostentatio simulata, et coactio visibilium, nec quidem ex propria natura procedunt, Sed ex eo homine, qui per se ipsum deterior sactus est per seductionem n Vide quemadmodum hic, et i Per se ipsum dicit, et per seductionem. Fuit enim seductor hominis diabolus, non natura peccator, Sed prior Voluntate peccator. Sed quia erat in hominis potestate seductori non consentire, ideo positum est Et per se ipsum, et per seductionem ut in eo quod positum est: Per se ipsum n liberum arbitrium , in eo vero quod positum est Per seductionem, v intelligas diabolum, non oppressorem inviti, sed tentatorem volentis. VII. Proinde quia ego respondi, et quantum potui probavi, ea quae Scripta sunt in libris sanctis de peccatoribus et de justis, non ad diversitatem naturarum, sed ad distinctionem meritorum pertinere, in quibus meritis non necessitatem natura facit; sed Voluntas culpam : respondet ad illud quod jam interrogavi: Si eo nocere nihil

poterat, quare partem Suam Substantiam suam, hoc quod

ipse est, polluendam et ligandam daemonibus miscuerit, quod in nulla divina Scriptura canonica potueris invenirep

240쪽

Si autem nocere ei poterat, non Deum incorruptibilem colitis, de quo Apostolus dicit u Regi autem speculorum immortali, invisibili, incorruptibili, soli Deo honor et gloria in saecula saeculorum . v Denique idem dicit: Deus habitat lucem inaccessibilem . Numquid ad illam lucem non accedunt Sancti, de quibus Scriptum est uac-n cedite ad eum, et illuminamini δ v Numquid ad illam lucem non accedunt de quibus dicitur : si Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt' , Sed quia non ad eam potest accedere, nisi cui Deus ipse donaverit ut accedat, ideo per se ipsam inaccessibilis est. Nemo enim

potest ad eam accedere, quem Deus noluerit ut accedat: cui autem donaverit, ipse accedet. nomodo ergo poterat illa gens tenebrarum accedere ad habitationem Dei, ubi est inaccessibilis lux, quo non accedit nisi cui Deus donaverit Θ Aut si donum acceperat a Deo ut accederet ad expugnandum regnum Dei non daret, et non timeret. Si autem donum tale non dederat ut posset accedere Securus in suo regno erat, habitans inaccessibilem lucem quid poterat de tenebrarum gente metuere, ut ei misceret partem Suam substantiam suam, hoc quod ipse est, ligandam, premendam, contaminandam, hi non solum miserabiliter teneretur, sed etiam turpiter purgaretur. Ut enim purgetur inde, dicitis quod audire nefas est, sed ad vos confundendos et sorte salvandos, tacere non pOSSumVS ut

purgetur inde pars Dei, dicitis in naVe lucis, quam solem appellatis, facientes injuriam Creatori solis, et ipsi soliquem sic dicitis factum, ubi tanta turpitudo celebretur :dicitis enim illic positum Deum, Virtute suas OnVertere in masculos, ad irritandum concupiscentias daemonum foeminarum ; et eosdem rursus convertere in oeminas, ad irritandum concupiscentias daemonum masculorum ut

SEARCH

MENU NAVIGATION