Sancti Aurelii Augustini ... opera omnia multis sermonibus ineditis aucta et locupleta

발행: 1835년

분량: 523페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

tam , ut propterea ligetur in aeternum glob tenebrarum, quia non potuit mundari. Hoc qui non anathemat, sal Sum paulo ante respondit, quia Omnis qui dicit cosruptibilem Deum, anathemandUS St. XVI. FEL dixit: si Hoc quod dixit Sanctitas Tua quia pars quae se non mundavit ab Coinquinatione gentis tenebrarum: et sic dicit Manichoeus, quia non sunt missi in regnum Dei. HOC enim asseris tu, quia damnati sunt sed Manichaeus non hoc dicit, quia damnati sunt, sed ad custodiam positi sunt illius gentis tenebrarum. ΜΛuc dixit De Sta parte tecum ago, quam dicis possu- tam purgari postea si opus fuerit de illa quae igitur in globo ejus. Interim quae purgatur, polluta erat. FEL dixit Quae polluitur, et mundatur.

Alc. dixit: Qui ergo dicit naturam Dei et substantiam Dei, et id quod Deus est, posse pollui, ligari, inquinaria gente tenebrarum, non est anathemandus p FEL dixit: si Christus unde nos mundavit, unde nos liberavit risAuc dixit Christus non partem Dei, non naturam Dei liberavit , sed facturam quam 1ecit, in peccatum cadentem per liberum arbitrium, sua misericordia liberavit. Eam rem mundavit quae pollui poterat, eam rem libera it quae capti Vari poterat, eam rem sanavit quae infirmari poterat Modo autem de Deo, de natura Dei, de substantia Dei, de eo quod Deus est loquimur : poterat pollui, an non poterat XVII. FEL dixit: anima nostra ex Deo est, quae polluta est Si non est ex Deo, ut quid pro illa Christus crucifixus est Si ergo paret quia Christus propter animam

nOStram Crucifixus est, paret quia ex Deo est, et polluta erat, et ipse eam mundaVit. Auo dixit : Ego non solum animam, Sed et corpus ΠOS- CXXXVI. 16

252쪽

242 8 AUGUSTI XL EPISCOPI

trum et omnes creaturam o spiritalem et corporalem ex

Deo esse dico : quia hoc habet Catholica fidess. Sed aliud est quod de se Deus genuit, quod hoc est quod ipse

aliud autem quod fecit Deus. Quod Deus genuit, aequaleost Patrici quod Deus fecit, non est aequale conditum C Onditori filiud autem dicimus ex Deo esse, quod melius dicitur de Deo esse, quia hoc est quod ipse , sicut unigenitus Filius, sicut Verbum ejus per quod facta sunt omnia :alia vero sic dicimus ex Deo: Quia dixit et facta sunt, η mandavit et constituta sunt v inc est anima, ex his quae fecit Deus, non illud quod de se genuit Deus Ideo Verbum quod de se genuit, pollui non potuit, nec potest,

nec poterit. Anima ero quam fecit rectricem corporis, Ut serviret superiori, dominaretur inferiori, id est, serviret Deo, dominaretur Corpori, contempta Dei lege per peccatum polluta est, Deus autem misericordiam praestans his quae fecit,

misit Filium per quem fecit, et per illum resecit. Quando

condendum erat quod non erat, per Verbum conditum est: quando reficiendum erat quod depravatum fuerat, SUS-cepta est inde creatura de virgine Maria, ut per id quod erat homo, demonstraretur homini et quid sustinendum et quid sperandum esset. Itaque natura Verbi substantia unigeniti Filii Dei nihil passa est vel a persecutoribus Judaeis, vel a diabolo angelo malo persequente. Sed quia induit se carne, induit se re mortali re passibili, remutabili, in eo quod se induit, passus est quidquid voluit ad exemplum patientiae, et reformavit hoc ad exemplum ustitiae. u modo dic mihi de Dei parte, quod Deus est, utrum pollui possit, an non. Si potest, non St incommutabilis Deus , et qui hoc dicit, anathemandus est Sinitem non poteSt, Vides anathemandum esse Manichaeum,

tu dicit partem Dei, inituram Dei, id quod est Deus, e-

253쪽

nisse huc puram ad gentem tenebrarum ligatam atque pollutam , ut indigeat solvi ac mundari. XVIII. FEL dixi Hoc tu dixisti de anima, quia ex

Λυο dixit : Non dixi sed dixi quia ex Deo est, a quam a Deo facta, non tanquam a Deo nata. FEL dixit: Dixisti de anima, quia non est ex Deo, sed factura Dei, quia sine Deo nihil est hoc enim dicis tu,

et non vis asseverare quia e Deo eSt anima.

Λuc dixit o Deo est, sed facta est a Deo. FEL dixit u Aut facta, aut missa, aut data ex Deo est. Ergo si ex Deo est, et polluta est, et Venit Christus eam liberare de pollutione, quid culpas Manichaeum phi: . dixit : Quia ego dico animam non naturam Dei, sed factam a Deo, per liberum arbitrium peccasSe, et peC- Cato esse pollutam, et per Dei misericordiam in poenitentia liberatam tu autem ipsam naturam Dei, quod Deus est, Deum de Deo dicis in gente tenebrarum captum atque pollutum et multum interest inter id quod de se Deus genuit, et quod fecit non de se, sed ex nihilo, id St, Cum omnino non esset, a Deo accepit ut esset, id est, ut institueretur. FEL dixit u Ergo pars Dei est. Λυα dixit Gam tibi dictum est, non est pars Dei istaccipe quomodo intelligas Deum Omnipotentem factorem. Omnia quae fiunt, et quod quisque facit, aut de se est, aut ex aliquo, aut ex nihilo Hom quia non est Omnipotens, de se ilium facit ex aliquo, sicut artis ex ex ligno arcam, ex argento vasculum. Potuit enim facere Vasculum, sed non potuit facere argentum potuit facere arcam, sed non potuit facere lignum. Ex nihilo autem, ex eo quod prorsus non est facere ut sit, nullus hominum potest Deus autem quia omnipotens est, et de se Filium genuit, et ex nihilo

254쪽

mundum fecit, et ex limo hominem sormavit ut peristas tres potentias ostenderet essectionem suam in omnibus valentem. Qui de se quod fecit, nec fecisse dicendus est, sed genuisse. Quod autem ex aliquo, sicut de terra hominem, non Sic fecit hominem de terra, ut alius ei fecerit ipsam terram unde faceret hominem, quomodo secit Deus argentum argentario unde saceret Vasculum : sed ipse fecit, et quod non erat ut esset, et quod inde rursus esset, quod jam ipse ex nihilo creaverat ut esset. Sic ergo CorpuS, sic anima, sic intelligitur uniVersa creatura facta a Deo

non genita de Deo, ut hoc sit quod Deus. Proinde modo forte eliges quid teneas, et quid respuas. Elige quid sit melius. Quoniam videmus multa mutabilia, et ipsa tamen bona, quamvis mutabilia; multa mortalia , et ipsa tamen bona, quamvis mortalia 'Onum autem omnino incommutabile ipse Deus est quid melius sit tibi tenere, elige; Deum mutabilem esse an quod fecit Deus mutabile esse Quia necesse et ut unum de duobus dicas. Si nolueris admittere id quod fecit Deus esse mutabile, restat ut dicas ipsum Deum esse mutabilem Ut autem ali hoc sacrilegio te purges, et ab hac blasphemia, ne dicas substantiam Dei esse mutabilemo quare non concedis Deum qui Vere est, et incommutabilis est, quia ipse etiam dixit: si Ego sum qui sum fecisse omnia bona, sed non sibi paria P Proinde quia ipse incommutabilis est, non est mirum si quod fecit, quia ei aequale non St, non St incommutabile, sed mutabile. Ideo et per liberum arbitrium peccare et pollui potuit, et per ejus misericordiam liberari. XIX. ΕΕ. dixit: st Dixisti hominem fecisse sibi silium :nihil interest inter patrem et silium. Quia hoc ergo protulit Sanctitas ua, et ego respondeo, quia Deus et quae facit, aequalia sunt sibi.

255쪽

Λυο dixit: iuod intelligere noluisti, quia homo cumsilium facit, non facere proprie dicitur, sed proprie generare dicitur . sic et Deus Filium unicum genuit, dixi tibi, non fecit. Fecit autem illud quod aequale ei non est: quod autem genuit, aequale illi est. Itaque elige tibi, utrum velis dicere mutabilem Dei facturam , an mutabiloni Dei naturam. FEL dixit: si Quomodo Deus immutabilis est, similiter quem genuit, immutabilis est; et quod fecit, si de ipsius natura St, non mutatur, sed de nihilo secit, quia opus

non mutatur. uJΛυα dixit Sed jam tibi dictum est, quia quod fecit,

non de ipsius natura est sed ex nihilo fecit, quia omnipoten est. Non erat, et fecit, non de se, non de aliqua re quam ipse non fecerat, sed ex nihilo. FEL dixit u Ego non hoc dixi sed dixi, quia Deus immutabilis est, et quod genuit immutabile est, et quod fecit immutabile est. Non dixi, unde illud fecit non hoc luaesivi, Unde fecerit. Auci dixit : Sed a me audisti quod non quaesisti, Ut jam desineres stulta loqui. Omnipotens Deus et de se potuit generare, et de nihilo sacere, et ex eo quod jam fecerat, aliquid formare de se Filium aequalem sibi ; de nihilo

mundum et uniVersam creaturam , ex aliquo, de terra hominem quia Omnipotens est. Quod ergo de se ipso est, pollui nunquam potest, quomodo nec ipse quod autem ab illo factum est, non de illo, et pollui potest per liberum arbitrium, et mundari per ipsius misericordiam, condemnando quod peccaVit, et agnoscendo qui eum creaVit . uVero qui paulo ante dixisti, quia qui Dei partem corruptibilem et contaminabilem dicit, anathemandus St, negare autem non potes Manichaeum dixisse, quod pars Dei ingente tenebrarum comprehensa atque polluta est, et his

256쪽

246 AUGUSTINI EPISCOPI

eum verbis blasphemasse apparet, ita ut pejus blasphemare forte non posset aut anathema illum talia dicentem, aut tu cum illo anathemandus es et abjiciendus.

XX. FEL dixit u Manichaeus dicit quia polluta est pars Dei et Christus dicit, quia polluta est anima, et Venit liberare illam de pollutione. Λuc dixit: si Sed anima non est pars Dei. Nam jam tu consessus es, quia Manichaeus dixit pollutam partem Dei:

nos autem pollutam dicimus animam ex Voluntate peccati; non esse autem animam partem Dei, non de Deo genitam, sed

a Deo factam. Sic ergo dicitur anima ex Deo, quomo dicitur aliquod opus fabri ex artificio ejus, vel ex ipso factum, non tamen de ipso genitum, Sicut filius ejus.' ergo quia jam confessus es Manichaeum dixisse pollui partem Dei, et jam dudum dixisti anathemandum, qui dicit corruptibilem vel contaminabilem Deum, Vel naturam ejus , jam anathemasti, quod non vis sateri Hoc enim quod dixisti, quia polluitur et quia mundatur, hoc ipsum quod dicis mundatur, expressisti quia polluitur; et non habes unde eVadas et Manichaeus, et tu dixisti quia polluitur pars

Dei Anathema ergo Manichaeum, aut anathemanduS Scum Manichaeo.

FEL dixit: si Ego non a Manichaeo didici, quia polluta est pars Dei sed a Christo didici, quia propter animam

venit quae polluta erat.

Aco dixi Christo non didicisti, quia anima pars

Dei St. FEL dixit: Ἀ Christo didici, quia anima ex De est. v Λυα dixit in nos didicimus, quia anima ex Deo est, sed non est pars Dei. Sic est enim anima ex Deo, quomodo factura ex artificae non de Deo, sicut sitius de patre. FEL dixit ume pollutione agimus si polluta est anima quae ex Deo est, et potest purgari a Christo , qui pro illa

257쪽

venit, et illa pars Dei quam Manichaeus dicit, pollui potest et mundari per mandatum ipsius Dei. Λυο dixit Ecce iterum dicis partem Dei pollutam purgari, et paulo ante dixeras anathemandum esse, qui illam dicit corruptibilem modo dicis quia pollui potuit et dicis quia mundari potest, ut confirmes quia pollui potuit. Hoc nos de parte Dei non dicimus sed de anima dicimus; quia

tanquam opus ejus e ipso est, non tanquam proles de

ipso. Redi ergo ad id quod dicis, et discerne quod dicimus. Anima nec Deus est, nec pars Dei. Tu autem Manichaeum dicis dixisse posui partem Dei, quam dicit purgari, ut confirmet quia polluitur. Restat ergo ut eum anathemes, aut ista sentiens anathemeris. XXI. FEL dixi Pertinet ad Deum anima quae per peccatum coinquinata est, an non hΑuc dixit Pertinet, sed non est pars ejus. FEL dixi Non hoc interrogaVi.

Auc dixit Et quid interrogasti PFEL dixit 4 Pertinet ad Deum non pertinet tu Avo dixit : Iam dixi, o Q ia pertinet, et quomodo

pertinet. FEL dixit u Ego quaero utrum Vere est ex Deo. Auci dixit: A Deo, non de Deo. FEL divit Si nihil peccatum est, et anima ex Deo est, ct polluta est, et Venit Christus liberare eam, et eam liberavit a peccato, quid culpamus Manichaeum, qui dicit partem Dei pollutam esse, et iterum mundari. Αuo dixit: Quia jam consessus es Manichaeum dixisse partem Dei esse pollutam, et dicis non esse peccatum ta- Iemalaphemiam in Deum effundere mos autem dicimus quidem peccasse animam per liberum arbitrium, et poenitendo purgari per misericordiam Creatoris sui; quia non

258쪽

est ex Deo tanquam pars ejus, Vel tanquam proles ejus; sed ex Deo vel a Deo facta est, tanquam opus ejus quid intersit inter nostram idem et vestram persidiam, omnibus manifestum est. Itaque Secundum Verba tua Superiora, quia concessisti anathemandum eum qui dicit corruptibilem naturam et , quod et Manichaeum dicere manifestum est, quia noluisti ut esset a te anathematus, eris cum illo anathematuS. XXII. Post haec cum multis verbis inter se agerent:

FEL dixit: si Dic jam tu, quid vis faciam ΘΛco dixit : Ut anathemes Manichaeum , cujus Sunt tantae istae blasphemiae. Sed si ex animo facis, tunc fac nem enim te cogit invitum. FEL dixit: st Deus videt si ex animo facio' non enim

homo potest videre: Sed hoc peto, Ut confirme me n. - . dixit In quo vis ut te confirmema FEL Ui, Ρrior tu anathema, ut et ego postea ana themem. Acci dixit Ecce cinna manu mea scribo ; Volo enim ut et tu manu tua Scribas.

FEL dixit: si Sed sic anatheiri ut spiritum ipsum qui in Manichaeo fuit, et per eum ista locutus est, ana

Λus accepta charta Scripsit haec Verba ugustinus episcopus Ecclesiae catholicae jam anathemavi Manichaeum et doctrinam ejus, et Spiritum qui per eum tam execuabiles blasphemias locutus est, quia Spiritu Seductor erat, non veritatis, sed nefandi erroris; et nunc anathem Supradictum Manichaeum et spiritum erroris ipsius. Et cum eamdem chartam Felici dedisset, etiam ille manu Sua haec verba scripsit: si Ego Felix qui Manichaeo credideram, nunc anathemo eum, et doctrinam ipsius, et

spiritum seductorem qui in illo fuit, qui dixit Deum par-

259쪽

tem suam genti tenebrarum miSCutSse, et eam tam turpiter liberare, ut Virtutes suas transfiguraret in foeminas contra masculina, et ipsas iterum in masculos contra foeminina daemonia, ita ut postea reliquias ipsius suae partis consigat in aeternum globo tenebrarum. Has Omnes et caeteras blasphemias Manichael anathemo. AugusΥINus piscopus, his in Ecclesia coram populo Gestis, SubscripSi. FEL1x his estis subscripsi u

SEARCH

MENU NAVIGATION