Sancti Aurelii Augustini ... opera omnia multis sermonibus ineditis aucta et locupleta

발행: 1835년

분량: 523페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

modus, aliqua species, aliquis ordo est, aliquod honum otaliqua natura est ubi autem nullus moduS, nulla species, nullus ordo est, nullum bonum, nulla natura St. XXIV. Haec quae nostra sides habet, et utcumque ratio vestigavit, divinarum Scripturarum testimoniis munienda sunt ut qui ea minore intellectu assequi non possunt, divinae auctoritati credant, et ob hoc intelligere mercantur. Qui autem intelligunt, sed Ecclesiasticis litteris minus instructi sunt, magis ea nos ex nostro intellectu proferre, quam in illis libris esse, non arbitrentur. Itaque Deum esse incommutabilem, sic scriptum est in Psalmis :si Mutabis ea , et mutabuntur , tu autem idem ipse est is

Et in libro Sapientis de ipsa Sapientia: In se ipsa manensu in hovat omnia ., Unde et apostolus Paulus : Invisibili, , incorruptibili soli Deo . , Et apostolus Iacobus onmei datum optimum, et Omne donum perfectum de sursum, est, deSCondens a Patre luminum , apud quem Non est Commutatio, ne nomenti obumbratio M., Ιtem quia id

quod de se genuit, hoc quod ipse est, ita ab ipso Filio

breviter dicitur Ego et Pater unum sumus β. Quia non est autem factus Filius, quippe cum per illum socia sint omnia, sic scriptum est: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum hoc, erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta, sunt, et sine ipso actum est nihil : , id est, non est factum sine ipso aliquid. XXV. Neque enim audienda sunt deliramenta hominum, qui si nihil hoc loco aliquid intelligendum putant, et ad limus modi vanitatem propterea putant cogi posse aliquem, quia ipsum nihil, in me sententiae positum est. Ergo, inquiunt, factum est; et ideo quia factum est,

272쪽

ipstam nihil aliquid est . Sensum enim perdiderunt studio contradicendi, nec intelligunt nihil interesse utrum dicatur Sine illo factum est nihil , an, si in illo nihil factum est v quia et Si illo ordine diceretur in illo, nihil factum est i possent nihilo minus dicere, ipsum nihil aliquid esse, quia factum est. Quod enim revera est aliquid, quid interest utrum ita dicatur : Sine illo facta est domus' an , Sine illo domus est ac La dum intelligatur aliquid sine illo factum, illod aliquid domus est. Ita quia dictum est Sine illo factum est nihil i , quoniam nihil utique non est aliquid, quando vere et proprie dicitur :sive dicatur Sine illo factum est nihil , sive, si ine, illo nihil factum est, vel, si nihil est factum iis nihil interest. Quis autem velit loqui cum hominibus, qui hoc ipsum quod dixi, nihil interest, possunt dicere : Ergo interest aliquid, quia ipsum nihil aliquid est mi autem qui

sanum habent cerebrum, rem manifestissimam vident,

hoc idem intelligi cum dixi, nihil interest, quod intelligeretur si dicerem, interest nihil. At isti si alicui dicant Quid secisti P et ille respondeat, nihil se fecisse : Consequens Stutis calumnientur dicentes: Fecisti ergo aliquid quia nihil fecisti ipsum enim nihil aliquid est. Habent autem et

ipsum Dominum in sine sententiae ponentem hoc Verbum,

ubi ait: si Et in occulto locutus sum nihil is Ergo legant,

et taceant.

XXVI. Quia ergo Deus omnia quae non de Se genuit, sed per Verbum suum fecit, non de his rebus quae jam erant, sed de his quae omnino iacia erant, hoc est, de nihil fecit, ita dicit Apostolus Qui Vocat ea quae lonn Sunt, tanquam sint . pertius autem in hhro Macha baeorum Scriptum est Oro te, sili, respice ad coelum,n et terram, et Omnia quae in eis sunt : Vide, et scito quia

273쪽

ii non erant, X luibus nos secit Dominus Deus 4 Et illud quod in Psalmo scriptum est: Ipse dixit, et facta sunt': unaanifestum est, quod non de se ista genuerit, sed in verbo atque imperio fecerit. Quod autem non de se, utique de nihilo. Non enim erat aliud unde faceret, de quo apertissime Apostolus dicit Quoniam ex ipso et per ipsum, et in ipso sunt Omnia'. a XXVII. Ex ipso, autem non hoc significat, quod si de ipso. , Quod enim de ipso est, potest dici ex ipso non autem omne quod ex ipso est, recte dicitur de ipso. Ex ipso enim coelum et terra, quia ipse fecit ea mon autem

de ipso, quia non de substantia sua. Sicut aliquis homos gignat silium, et faciat domum, ex ipso silius, ex ipso domus: sed silius de ipso domus de terra et ligno. Sed hoc quia homo est, qui non potest aliquid etiam do nihilo

facere : Deu autem ex quo Omnia, per quem Omnia , in

qu Omnia, non pus habebat aliqua materia, quam ipse non fecerat, adjuvari omnipotentiam suam pXXVIII. Cum autem audimus Omnia ex ipso, et per, ipsum, et tu ipso omnes utique naturas intelligere

debemus quae naturaliter Sunt. Neque enim ex ipso Sunt peccSta, quae naturam non SerVant, Sed Vitiant, quae peccata ex Voluntate esse peccantium multis modis sancta

Scriptura testatur, praecipue illo loco quo dicit Apostolus 4 Existimas autem hoc, o homo, qui judicas eos qui talia i agunt, et faei ea, quoniam tu effugies judicium Doli, An divitias benignitatis et patientis ejus et longanimi, talis contemnis, ignorans quoniam patientia Dei ad poe- , nitentiam te adducit praecundum duritiam autem cordis, tui et cor impoenitens, thegaurigas lihi iram in die irae

et revelationis justi judicii Dei, qui reddet unicuique

274쪽

XXIX. Nec tamen . cum in Deo sint universa quae Ondidit, inquinant eum qui peccant, de cujus sapientia dicitur Attingit autem omnia propter suam munditiam, v et nihil inquinatum in eam incurrit 4 portet enim, ut sicut Deum incorruptibilem et incommutabilem, ita consequenter etiam incoinquinabilem credamus. XXX. Quia vero et minima bona , hoc est, terrena atque mortalia ipse fecit, illo Apostoli loco sine dubitatione

intelligitur, ubi loquens de membris Carnis nostrae, Quia, si glorificatur unum membrum, congaudent omnia mem- bra et si patitur unum membrum, compatiuntur m - , ni membra ci, etiam hoc ibi ait o Deus posuit mem- , bra singulum quodque eorum in corpore prout Voluit': iEt, i Deus temperaVit corpus, ei cui dederat majorem , honorem dans, ut non essent scissurae in corpore , Sed, idem ipsum ut pro invicem sollicita sint membra'. γHoc autem quod sic in modo et specie et ordine membro rum carnis laudat Apostolus, in omnium animalium carne invenis , et maximorum et minimorum cum Omni Caro

in bonis terrenis, ac per hoc minimis deputetur. XXXI. Item quia cuique culpae qualis et quanta debeatur poena divini judicii est, non humani, sic scriptum est altitudo divitiarum sapientiae et scientiae sti, , quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles vise, ejus i , Item quia bonitate Dei donantur peccata Conversis, hoc ipsum quod Christus missus est, satis ostendit, qui non in sua natura qua Deus est, sed in nostram Uam de foemina assumpsit, pro nobis mortuus est quam Dei bonitatem circa nos et dilectionem sic praedicat postolus Commendat, inquit, suam charitatem Deus in no- his, quoniam cum adhuc peccatores essemus, Christus

275쪽

, pro nobis mortuus est multo magis nunc justificati in, sanguine ipsius, SalVi erimus ab ira per ipsum. Si enim, , cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per Or- , te in Filii ejus multo magis reconciliati, salvi erimus, in vita ipsius . Quia vero etiam cum peccatoribus poena

debita redditur, non est iniquitas apud Deum, sic dicit: ii Quid dicemus p Numquid iniquus Deus, qui infert iram ris

Uno tem loco et bonitatem et severitatem ab illo esse breviter admonuit, dicens Vides ergo bonitatem et se, veritatem Dei in eos quidem qui ceciderunt severitatem i, in te autem bonitatem, si permanseris in bonitate'. , XXXII. Item quia etiam nocentium potestas non est nisi a Deo, sic scriptum est loquente Sapienti Per mei rege regnant, et tyranni per me tenent terram M., Dicit et Apostolus Non est enim potestas nisi a Deo β. Digne

autem fieri, in libro Job scriptum est Qui regnare facit, inquit, hominem hypocritam, propter perversitatem pO, puli'. , Et de populo Israel dicit Deus is Dedi eis regem, in ira mea , Injustum enim non est, ut improbis accipientibus nocendi potestatem, et bonorum patientia probetur, et malorum iniquitas puniatur Nam per potestatem diaholo datam, et Iob probatus est ut justus appareret', et Petrustentatus ne de se praesumeret , et Paulus colaphigatus ne se extolleret ' et Iudas damnatus ut se suspenderet Τ Cum

ergo per potestatem quam diabolo dedit, omnia juste ipse Deus fecerita non tamen prolis juste factis , sed pro iniqua nocendi Voluntate, quae ipsius diaboli fuit, ei reddetur in fine supplicium, cum dicetur impiis qui ejus nequitiae consentire perseveraverint: Ite in ignem aeternum, i, quem paravit Pater meus diabolo et angelis ejus . ,

276쪽

XXXIII. Quia vero et ipsi mali angeli non a Deo mali

sunt conditi, sed peccando facti sunt mali, sic Petrus in Epistola sua dicit: Si enim Deus angelis peccantibus non pepercit, sed carceribus calignis inferi detrudens tradi - , di in judicio puniendos servari . mine Petrus ostendit adhuc eis ultimi judicii poenam deberi, de qua Dominus

dicit Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus . NuamVis jam poenaliter hunc inferum, hoc est, inferiorem Caliginosum aerem tanquam carcerem acceperint qui tamen quoniam et Coelum dicitur , non illud coelum in quo sunt sidera, sed hoc inferius cujus caligine nubila conglobantur, et ubi aves Volitant ; nam et coelum nubilum dicitur , et volatilia coeli appellantur secundum hoc apostolus Paulus eosdem iniquos angelos, contra quos nobis invidos pie vivendo pugnamus, i Spiri, talia nequitis in coelestibus nominat is Quod ne de iliis superioribus coelis intelligatur, aperte alibi dicit si Secundum principem potestatis aeris hujus, qui nunc, operatur in siliis dissidentiae M.

XXXIV. Item quia peccatum vel iniquitas non est appetitio naturarum malarum, sed desertio meliorum, Sic in Scripturis invenitur scriptum Omnis creatura Dein bona est per hoc et omne lignum quod in Paradiso Deus plantavit, utique bonum est. Non ergo malam naturam homo appetivit, cum arborem vetitam tetigit sed id quod melius erat deserendo, factum malum ipse Commisit Θ Melior quippe Creator, quam Ulla Creatura quam condidit cujus imperium non erat deserendum , ut tangeretur prohibitum, quamvis bonum quoniam deserto meliore bonum creaturae appetebatur, quod contra Creatoris imperium tangebatur. Non itaque Deus arborem

277쪽

malam in paradis plantaverat sed ipse erat melior, qui eam tangi prohibebat. XXXV. d hoc enim et prohibuerat, ut Ostenderet animae rationalis naturam, non in sua potestate, sed Deo subditam esse debere, et ordinem suae Salutis per obedientiam custodire, per inobedientiam corrumpere. Hinc et art)Orem quam tangi vetuit, Sic appellavit Dignoscentiae, boni et mali' , quia cum eam contra vetitum tetigis-Set, X periretur poenam peccati, et eo modo dignosceret quid interesset inter obedientiae bonum et inobedientis

malum.

XXXVI. Nam quis ita desipiat, ut Dei creaturam, maxime in paradiso plantatam, Vituperandam putet Τ0uandoquidem nec ipsae spinae ac tribuli, quos peccatori in labore conterendo, secundum Dei judiciariam voluntatem terra peperit, recte Vituperentur. Habent enim et tales herbae modum, et speciem, et ordinem Suum, quae quisquis sobrie consideraverit, laudanda reperiet sed ei naturae ista mala sunt, quam peccati merito sic coerceri oportebat. Non est ergo, ut dixi, peccatum malae naturae appetitio, sed melioris desertio : et ideo factum ipsum malum est, non illa natura qua male utitur peccanS. Malum est enim male uti bono. Unde Apostolus damnatos quosdam divino judicio reprehendit, qui Coluerunt et , servierunt Creaturae potius quam Creatori . v Neque enim creaturam reprehendit quod qui fecerit, Creatori facit injuriam: sed eos qui male usi sunt bono, meliore

deserto.

XXXVII. Proinde si custodiant omne naturae modum, et Speciem, et ordinem proprium, nullum erit malum si autem his bonis quisque male uti voluerit, nec sic incit voluntatem Dei, qui etiam injustos juste ordinare novit;

278쪽

268 AUGUSTINI EPISCOPI

ut si ipsi per iniquitatem voluntatis suae male usi fuerinthonis illius, ille per justitiam potestatis suae bene utatur

malis ipsorum, recte ordinans in poenis, qui Se perVerse ordinaverint in peccati S. XXXV ΙΙΙ. Nam nec ipse ignis aeternus, qui cruciaturus est impios, mala natura est, habens modum et speciem et ordinem suum, nulla iniquitate depravatum sed cruciatus est damnatis malus, quorum peccatis est debitus. Neque enim et lux ista , quia lippos cruciat, mala

natura St.

XXXIX. ternus autem ignis, non sicut Deus aeternus, quod etsi sine in sit, non est tamen sine initio; Deus autem etiam sine initio est. Deinde quia licet perpetuus peccatorum suppliciis adhibeaturi mutabilis tamen natura est. Illa est autem vera aeternitas, quae Vera immortalitas hoc est, illa summa incommutabilitas, quam solus Deus habet, qui mutari omnino non potest. Aliud est enim non mutari, cum possit mutari , aliud autem prorsus non POSSem Utari. Sicut ergo dicitur homo honus, non tamen Sicut Deu S, de quo dictum est: u emo bonus nisi unus Deus D, et Sicut dicitur anima immortalis, non tamen sicut Deus de quo dicti im est usui solus habet immortalitatem' u et sicut dicitur homo sapiens, non tamen sicut Deus de quo dictum est: st Soli sapienti Deo' u sic dicitur ignis aeternus, non tamen sicut Deus, cujus solius immortalitas ipsa est vera

aeternita S.

XL. Quae cum ita sint secundum catholicam fidem et sanam doctrinam, et intelligentibus perspicuam Veritatem, nec naturae Dei nocere potest quisquam, nec natura Dei nocere injuste Cui quam vel nocere impune patitur quemquam si ui enim nocet, ait Apostolus, recipiet id quod nocuit; et non est personarum accepti apud Deum M.

279쪽

XLI. Quod Manichaei si vellent sine pernicioso studio

defendendi erroris sui, et cum Dei timore cogitare, non scelestissime blasphemarent inducendo duas naturas, unam bonam quam dicunt Deum, alteram malam quam non fecerit Deus ita errantes, ita delirantes, movero ita insanientes, ut non videant, et in eo quod dicunt naturam Summi mali, ponere Se tanta bona, ubi ponunt vitam,

potentiam, Salutem, memoriam, intellectum, temperiem, Virtutem, copiam, SenSum, lumen, SuaVitatem, menSuraS, numerOS, pacem, modum, Speciem, ordinem .in eo autem quod dicunt summum bonum, tanta mala, mortem, aegritudinem, oblivionem, insipientiam, perturbationem, impotentiam, egestatem, Stoliditatem, caecitatem, dolorem, iniquitatem, dedecus, bellum, immoderationem, des ormitatem, perversitatem. Principes enim tenebrarum et vixisse in sua natura dicunt, et in suo regno salvos fuisse, et meminisse, et intellexisse. Sic enim concionatum illi dicunt principem tenebrarum, ut neque ipse talia dicere, neque ab eis ciuibus dicebat audiri sine memoria et intellectu potuisset et habuisse temperiem animo et Corpori

Suo congruam, et Virtute potentiae regnasse, et copias elementorum suorum ae 1 Oecunditates habuisse, et sensisse se

invicem ac sibi vicinum lumen, et oculos habuisse, quibus illud longe conspicerent; qui utique oculi sinu aliquo lumine lumen videre non poterant, unde recte etiam lumina nominantur et suavitate Suae Voluptatis esse perfruitos,

et dimensis membris atque habitationibus determinatos fuisse. Nisi autem etiam qualiscumque pulchritudo ibi

fuisset, nec amarent conjugia Sua, nec partium congruentia corpora eorum ConStarent quod ubi non fuerit, non

possunt ea fieri quae ibi facta esse delirant. Et nisi pax aliqua ibi esset, principi suo non obedirent: Nisi modus hi esset, nihil aliud agerent, quam comederent, aut biberent,

280쪽

aut saevirent, aut quolibet aliud sine aliqua societate :quanquam nec ipsi qui hoc agebant, formis suis determinati essent, nisi modus ibi csset nunc vero talia dicunt eos egisse, ut in omnibus actionibus suis modos sibi congruo habuisse negare non possint. Si autem species hi non fuisset, nulla ibi qualitas naturalis subsisteret. Si nullus ordo hi fuisset, non alii dominarentur, alii Subderentur, non in Suis elementis congruenter viVerent, non denique suis locis haberent membra disposita, ut illa omnia

quae vana isti fabulantur, agere possent. Dei autem natu ram si non mortuam dicunt, quid secundum eorum anitatem suscitat Christus Si non dicunt aegram, quid curat λSi non dicunt oblitam, quid commemorat Si non dicunt insipientem, quid docet Si non dicunt perturbatam, quid redintegrat Si non victa et capta est, quid liberat Sinon eget, cui subvenit Si non amisit sensum, quid egetat Si non est excaecata, quid illuminat Si non est in dolore, quid recreat Sinon est iniqua, quid per praecepta corrigit Si non est dedecorata, quid mundat Si non est in bello, cui promittit pacem Si non est immoderata, cui modum legis imponit Si non est deformis, quid reformal Si non est perversa, quid emendat omnia enim haec a Christo, non illi rei praestari dicunt, quae facta est a Deo, et arbitrio proprio peccando depravata sed ipsi naturae, ipsi substantis Dei quae hoc est quod DeuS.

XLII. Quid istis blasphemus comparari potest Nihil

omnino, sed Si aliarum perversarum sectarum considerentur errores: si autem iste sibi error ex parte altera, de qua nondum diximus comparetur, adhuc etiam multo pejus et execrabilius in Dei naturam blasphemare convincitur. Di-Cunt enim etiam nonnullas animas, quas Volunt 8Se de substantia Dei et ejusdem omnino naturae, quae non Sponte Peccaverint, sed a gente tenebrarum, quam mali naturam

SEARCH

MENU NAVIGATION