장음표시 사용
281쪽
dicunt, ad quam debellandam non ultro, Sed patris imperio descenderunt, superatae et oppressae sint, siligi in peternum globo horribili tenebrarum. Ita secundum eorum sacrilega vaniloquia, Deus se ipsum in quadam parte a magno malo liberavit, et rursus se ipsum in quadam parte damnavit, quam liberare ab hoste non potuit, et tanquam de ipso hoste devicto insuper triumphavit O scelestam et incredibilem audaciam, talia de Deo credendi, talia loquendi, talia praedicandi Quod cum defendere conantur, ut in pejora irruant clausis oculis dicunt malae naturae commixtionem facere ista, ut bona Dei natura tanta mala patiatur: nam ipsam apud se ipsam nihil horum pati potuisse vel posse. Quasi inde laudanda sit natura incorruptibilis, quia ipsa sibi non nocet, et non quia nihil ei noceri
ab aliquo potest. Deinde si natura tenebrarum nocuit naturae Dei, et natura Dei nocuit naturae tenebrarum duo ergo mala Sunt quae ibi invicem nocuerunt, et meliore animo fuit gens tenebrarum, quia et si nocuit, nolen nocuit neque enim nocere, sed frui voluit bono Dei. Deus autem illam extinguere voluit, sicut Manichaeus apertiS-sime in epistola ruinosi sui undamenti delirat oblitus enim quod paulo ante dixerat: Ita autem fundata sunt ejusdem splendidissima regna supra lucidam et beatam
terram, Ut nullo unquam aut moveri, aut Concuti POS- sint ii postea dixit: si Lucis vero beatissimae Pater, Sciens labem magnam ac vastitatem quae e tenebriSSurgeret, adversu Sua Sancta impendere secuta , nisi aliquod eximium ac praeclarum et Virtute potens numen
Opponat, quo superet simul ac destruat stirpem tenebrarum, qua extincta perpetua quies lucis incolis pararetur. η Ecce timuit labem ac vastitatem impendentem Saeculis suis. Certe sic erant fundata super lucidam et beatam terram, ut a nullo unquam moveri aut concuti pos-
282쪽
sent Ecce a timore nocere voluit vicinae genti, quam destruere et extinguere conatu est, ut perpetua quies lucis incolis pararetur. Quare non addidit, et perpetuum vinculum Ancillae animae quas in globo tenebrarum in aeternum consigit, non erant incolae lucis, de quibus aperte dicit, quod is Errare se a priore acida Sua natura passae sint is ubi et nolens coactus Si dicere, libera eas voluntate peccasse, qui non Vult peccatum ponere nisi in necessitate naturae contrari se ubique nesciens quid loquatur, et tanquam ipse jam inclusus sit in tenebrarum glo hoque smxit quaeren qua exeat, et non inveniens. Sed dicat quod vult seductis et miseris, a quihu multo amplius quam Christus honoratur, ut hoc pretio tam longas et tam sacrilegas eis fabulas Vendat. Dicat quod vult, includat in globo tanquam in carcere gentem tenebrarum, et forinsecus afligat naturam lucis, cui de hoste extincto quietem perpetuam promittebat ecce pejor est poena lucis quam tenebrarum, e Or est poena divinae naturae quam gentis adversae. Illa quippe etsi in tenebris intus est, ad naturam ejus pertinet in tenebris habitare : animae autem quae hoc sunt quod Deus, non poterunt recipi, Sicut dicit, in regna illa pacifica, et a Vita ac libertate sanctae lucis alienabuntur, et Consigentur in praedicto horribili globo : unde, Et adhaerebunt, inquit, iis rebus animo eaedem quas dilexerunt, relictae in eodem tenebrarum globo , suis meritis id sibi conquirentes. v Certe non est
liberum voluntatis arbitrium t Videte quomodo insaniens quid dicat ignorat, et contraria sibi loquendo pejus hsellum
contra se gerit, quam contra Deum ipsius gentis tenebrarum. Deinde si propterea damnantur animae lucis, quia dilexerunt tenebras injuste damnatur gens tenebrarum,
quae lucem dilexit. Et gens quidem tene Drarum lucem ab initio dilexit, quam etsi violenter, tamen possidere Voluit,
283쪽
non extinguere lucis autem natura in bello tenebras extinguere voluit eas ergo victa dilexit. Quod vultis eligite: utrum necessitate compulsa ut diligeret tenebras, an Voluntate seducta Si necessitate, quare damnatur Si voluntate, quare Dei natura in tanta iniquitate deprehenditur Si necessitate Dei natura coacta est diligere tenebras, Victa est ergo, non vicit: si voluntate, quid jam miseri dubitant peccandi voluntatem tribuere naturae quam Deus ex nihilo fecit, ne tribuant eam luci quam genuit PXLΙΙΙ. Quid, si etiam Ostendimus, ante commixtionem mali, quam fabulose confictam dementissime crediderunt, in ipsa lucis natura, quam dicunt, magna mala utSSe,
quid ad istas blasphemias addi posse videbitur Illic enim fuit antequam pugnaretur, dura et inevitabilis pugnandi
necessitas : ecce jam magnum malum antequam Ono misceretur malum dicant hoc unde, cum adhuc tilla esset facta commixtio. Si autem necesSitas non erat, Voluntas ergo erat unde et hoc tam magnum malum, ut Deu ipSe naturae suae nocere vellet, cui noceri ab hoste non poterat, mittendo eam crudeliter miscendam, turpiter purgandam , inique damnandam Ecce quantum malum perniciose et noxiae et immanissimae Voluntatis, antequam ullum malum de gente contraria misceretur. An forte nesciebat hoc eventurum membris suis, ut diligerent tenebras et inimicae existerent sanctae luci, sicut ipse dicit, hoc est, non tantum De SUO, Sed etiam Patri de quo erant ΤUndo ergo hoc in Deo tam magnum ignorantiae malum, antequam ulliam de gente contraria misceretur malum ΤSi autem hoc futurum sciebat, aut sempiterna in illo erat crudelitas, si de suae naturae futura contaminatione et damnatione nihil dolebat aut sempiterna miseria, si dolebat unde et hoc tantum malum summi boni vestri ante ullam commixtionem summi mali vestri Ipsa certe parti-
284쪽
cula naturae ipsius, quae in illius globi aeterno vinculo
consigitur, si hoc sibi imminere nesciebat, etiam sic erat in natura Dei sempiterna ignorantia si autem sciebat, sempiterna miseria , unde hoc tantum malum, antequam ullum de gente contraria misceretur malum An forte magna charitate gaudebat, quia per ejus poenam perpetua
quies caeteris lucis incolis parabatur 3 Hoc quam nefas sit dicere qui videt, anathemet. Sed si hoc saltem ita faceret, ut ipsa luci inimica non ieret posset fortasse non tanquam Dei natura, sed tanquam aliquis homo laudari, qui pro patria sua vellet mali aliquid pati, quod quidem malum
ad tempus pOSset esse, non in aeternum nunc Vero et illam in globo tenebrarum confixionem dicunt aeternam, et non cujusque rei, Sed naturae Dei; et utique iniquissimum et execrabile et ineffabiliter sacrilegum gaudium erat, si Dei natura gaudebat se tenebras dilecturam, et luci sanctae inimicam futuram. Unde hoc tam immane et scelestum
malum, antequam Ullum e gente contraria misceretur malum P Quis tam perversam et tam impiam ferat insaniam, summo malo tribuere tanta bona, et summo bono
quod Deus est, tanta mala pXLIV. Iamvero quod ipsam partem naturae Dei dicunt ubique permixtam in coelis, in terris, sub terris, in omnibus corporibus, siccis et humidis, in omnibus carnibus, in omnibus seminibus arborum, herbarum, hominum, animalium: non potentia divinitatis sine ullo nexu incoinquinabiliter, inviolabiliter, incorruptibiliter omnibus re bus administrandis regendisque praesentem, quod nos de Deo dicimus; sed ligatam, oppressam, pollutam, quam solvi, liberari, purgarique dicunt, non Solum per discursum Solis et lunae, et Virtutes lucis, veru metiam per Electos suos : hoc genus nefandissimi erroris quam sacrilegas
et incredibiles lurpitudines eis suadeat, etiamsi non. per-
285쪽
suadeat, horribile est dicere. Dicunt enim Virtutes lucis transfigurari in masculos pulchros' et opponi foeminis gentis tenebrarum ; et easdem rursus Virtutes lucis transfigurari in foeminas pulchras , et opponi masculis gentis tenebrarum ut per pulchritudinem suam inflamment spurcissimam libidinem principum tenebrarum , et eo modo vitalis substantia, hoc est, Dei natura, quam dicunt
in eorum corporibus ligatam teneri, ex eorum membriSper ipsam concupiscentiam relaxatis, soluta fugiat, et SUS-cepta vel purgata liberetur. Hoc infelices legunt, hoc dicunt, hoc audiunt, hoc credunt, hoc in libro septimo Τhesauri eorum, sic enim appellant scripturam quamdam Manichaei, ubi isto blasphemiae conscriptae sunt, ita positum est: Iunc beatus ille Pater, qui lucidas naves habet diversoria et habitacula seu magnitudines, pro insita sibi clementia fori opem, qua exuitur et liberatur ab impiis retinaculis et angustiis atque angoribus suae vitalis substantiae. Itaque invis bili suo nutu illas suas Virtutes,
quae in clarissima hac navi habentur, transfigurat, eaSque parere facit adversis potestatibus, quae in singulis coelorum tractibus ordinatae sunt. Quae quoniam ex utroque Sexu maSculorum ac foeminarum consistunt, ideo praedictas virtutes partim specie puerorum inVestium parere jubet generi adverso foeminarum, partim virginum lucidarum forma generi contrari masculorum Sciens ea omnes
hostiles potestates, propter ingenitam sibi lethalem et spurcissimam concupigce itiam facillime capi, atque iisdem speciebus pulcherrimis quae apparent mancipari, hoc que modo dissolvi Sciatis autem hunc eumdem nostrum beatum Patrem hoc idem esse, quod etiam suae Virtutes, quas ob necessariam causam transfbrmat in puerorum et virginum intemeratam similitudinem. Utitur autem his tanquam propriis armis, atque per eas Suam 18.
286쪽
complet voluntatem. Harum Vero virtutum divinarum quae ad instar conjugii contra inserna genera Statuuntur, quaeque alacritate ac facilitate id quod cogitaverint, momento eodem effficiunt, plenae sunt lucidae naves. Itaque cum rati poposcerit ut masculis appareant eaedem Sanctae virtutes, illico etiam suam estigiem virginum pulcherrimarum habitu demonstrant. Rursus cum ad foeminaSVentum fuerit, postponentes Specie Virginum , puerorum investium speciem ostendunt. Hoc autem visu decoro illarum ardor et concupiscentia Crescit, atque hoc modo Vinculum pessimarum cogitationum earum Solvitur, ViVaque anima quae eorumdem membris tenebatur, hac occasione
laxata evadit, et suo purissimo aeri miscetur ubi penitus ablutae animo ascendunt ad lucidas naves, quae sibi ad evectationem atque ad Suae patriae transfretationem sunt praeparatae. Id vero quod adhuc adversi generis maculas portat, per aestu atque calores particulatim descendit, atque caeterisque plantationibus ac satis omnibus miscetur, et caloribus diversis insicitur. Et quo pacto ex ista magna et clarissima navi sigurae puerorum ac Virginum apparent contrariis potestatibus, quae in coeli degunt, quaeque igneam habent naturam atque ex Sto Spectu decor , vitae pars quae in earumdem membris habetur, laxata deducitur per calores in terram Deodem modo etiam illa altissima virtus, quae in navi vitalium aquarum habitat, in similitudine puerorum ac virginum Sanctarum per suos angelos apparet hi potestati is, quarum natura frigida est atque humida , quaeque in coeli Ordinatae sunt. Et quidem his quae foeminae sunt, in ipsis forma puerorum
apparet masculi Ver Virginum. Hac Vero mutatione et diversitate divinarum personarum ac pulcherrimarum,
humidae frigidaeque stirpis principes agenti sive seminae solvuntur, atque id quod in ipsis est vitale fugit quod
287쪽
vero resederit, laxatium deducitur in terram Per frigora, et cunctis terrae generibus admiscetur. η Quis hoc ferat PQuis hoc credat, non dico ita esse, sed vel dici potuisse pEcce qui docentem timent anathemare Manichaeum, et non timent credere haec facientem et haec patientem Deum. XLV. Per lectos autem suos purgari dicunt eamdem ipsam commixtam partem a naturam Dei, manducando scilicet et bibendo quia eam in alimentis omnibus dicunt ligatam teneri quae cum ab Electis velut sanctis in resectionem corporis manducando et bibendo assumuntur, per eorum Sanctitatem Solvi, signari et liberari. Nec attendunt miseri, quam non inconcrue de illis reditum sit, quod frustra negant, nisi eosdem libros anathemaverint, et Manichaei esse destiterint. Si enim, sicut dicunt, in omnibus seminibus est ligata pars Dei, et ab lectis manducando purgatur, qui non digne credat eos facere quod inter virtutes coelorum et principes tenebrarum sieri in hesauro suo legunt quando Inidem et carnes suas degente tenebrarum esse dicunt, et in eis ligatam teneri vitalem illam substantiam, partem Dei, credere atque aflirmaro non dubitant 3 Quae utique si solvenda est, et manducando purganda, sicut eos fateri cogit funestus error ipsorum, qui non Videat, qui non exhorreat, quanta turpitudo et quam nefaria consequatur pXLVI. Nam et a quibusdam principibus gentis tenebrarum sic dicunt Adam primum hominem creatum , ut lumen ab eis ne fugeret teneretur. In epistola enim quam Fundamenti appellant, quomodo princep tenebrarum. quem patrem primi hominis inducunt, ad caeteros socios
suos tenebrarum principes locutus fuerit et egerit, ita scripsit Manichaeus: siqniquis igitur commentis ad eos qui aderant ait: Quid vobis videtur maximum hoc lumen quod oritur intuemini quemadmodum polum moVet, concutit
288쪽
plurimas potestates Quapropter mihi Vos potius aequum est, id quod in vestris viribus habetis luminis praerogare sic
quippe illius magni qui gloriosus apparuit imaginem singam, per quam regnare poterimus, tenebrarum aliquando
conversatione liberati. Haec audientes, ac diu secum deliaberantes, justissimum putaverunt id quod postulabantur praebere. Nec enim sidebant se idem lumen jugitur rete turos unde melius rati sunt principi suo id offerre, nequaquam desperantes eodem e pacto regnaturos. Quo
igitur modo lumen illud quod habebant praebuerint, considerandum est. Nam hoc etiam omnibus divinis Scripturis
arcanisque coelestibus aspersum est sapientibus ver quomodo sit datum scire minime est dillicitura nam coram aperteque cognoscitur ab eo qui vere ac sideliter intueri voluerit. Quoniam eorum qui convenerant frequentia promiscua erat, foeminarum scilicet ac masculorum, impulit eos, ut inter se coirent: in quo coitu alii seminarunt, aliae gravidae effectae sunt. Erant autem partus iis qui genuerant similes, Vires plurimas parentum uti primi obtinentes. Haec Sumen eorum princeps uti praecipuum donum gavisus est. Et sicuti etiam nunc ieri Videmus, corporum formatricem naturam mali inde vires sumentem sigurare: ita etiam ante dictus princeps Sodalium prolem accipiens, habentem parentum sensus , prudentiam, lucem simul secum in generatione procreatam, comedit ac plerisque veribus sumptis ex istiusmodi esca, in qua non modo inerat fortitudo, sed multo magis astutiae et pravi sensus ex fera genitorum gente, propriam ad se conjugem evocaVit, ex ea qua ipse erat stirpe manantem; et facto cum ea coitu, seminavit, Ut caeteri, abundantiam malorum quae devoraverat : nonnihil etiam ipse adjiciens ex sua cogitatione ac virtute, ut esset sensus ejus omnium eorum quae
profuderat formator atque descriptor cujus compar ex-
289쪽
DE NATURA BONI. 2 scipiebat haec, ut semen consuevit culta optime terra percipere. In eadem enim construebantur et contexebantur omnium imagines, coelestium ac terrenarum Virtutum;
ut pleni videlicet orbis, id quod formabatur, similitudinem obtineret. nXLVII. O monstrum scelestum, o execranda perditio et labes deceptarum animarum limitto quid sit, cia. tura Dei quod sic ligetur, haec dicere. Hoc saltem attendant miseri decepti et errore mortifer venenati, quia si per coitum masculorum et sceminarum ligatur pars Dei, quam se manducando Sol Vere et purgare Prossi tentur, cogit eos hujus tam nefandi erroris neceSSita8 ut non solum de pane et oleribus et pomis, quae sola videntur in manifesto accipere, sed ind etiam solvant et purgent partem Dei, unde per concubitum potest, si foeminae utero cor-cepta fuerit, colligari. Hoc se facere quidam confessi esse in publico judicio perhibentur, non tantum in Paphlagonia, sed etiam in Gallia, sicut a quodam Romae Christiano catholico audivi et cum interrogarentur, Lijus auctoritate scripturae ista facerent, hoc de hesauro suo prodidisse, quod paulo ante commemoravi. Isti autem cum hoc eis objicitur, solent respondere, nescio quem inimicum suum de numero suo Suo, hoc est Electorum Suorum
descivisse, et schisma fecisse, atque hujusmodi spurcissimam haeresim condidisse. Unde manifestum est, quia hoc etiam si isti non faciunt, de ipsorum libris hoc faciunt quicumque faciunt. Abjiciant ergo libros, si crimen exhorrent, quod committere coguntur, si libros tenent aut si non committunt, mundius Vivere contra suos libros conantur. Sed quid agunt, cum eis dicitur : Aut purgate lumen, de quibus potueritis seminibus, ut nec illud recusetis, quod Vos non facere asseritis , aut Manichaeum anathemate, qui cum dicit in omnibus seminibus esse partem
290쪽
Dei, et concumbendo ligari quidquid autem luminis, hoc est, ejusdem partis Dei ad escas Electorum pervenerit, manducando purgari quid vobis suadeat videtis et eum adhuc anathemare dubitatis Quid agunt, inquam,
cum hoc eis dicitur Ad quas tergiversationes Se OnVertunt, cum aut tam nefaria doctrina sit anathemanda , aut
tam nefaria turpitudo facienda, in cujus comparatione jam illa omnia mala quae intolerabilia paulo ante commemorabam, eos de natura Dei dicere, quod necessitate oppressa sit ut bellum gereret, quod aut sempiterna ignorantia Se cura erat, aut sempiterno dolore et timore sollicita, quando sibi veniret corruptio commixtionis et Vinculum aeternae damnationis, quod denique gesto bello sic fuerit captivata, oppressa, polluta, quod post salsam victoriam sic Iutura sit in horribili globo in aeternum confiixa et ab originis supes elicitate separata, tolerabilia Videantur, cum per Se PSa, si considerentur, sustineri non possint rXLV ΙΙΙ. O magna patientia tua, Domine misericors et miserator , longanimis et multum misericors'. et verax qui facis oriri solem tuum super bono et malos , pluis super justos et injustos' qui non Vis mortem peccatori , quantum ut revertatur et Vivat', quia partibus corripiens, das locum poenitentiae , ut relicta malitia credant in te,
Domine . qui patientia tua ad poenitentiam adducis quamvis multi secundum duritiam cordis sui et cor m- poenitens thesaurigent sibi iram in die irae et revelationis justi judicii tui, qui reddis unicuique secundum pera
sua δε qui in qua die conversus fuerit homo a nequitia sua ad misericordiam et veritatem tuam , Omnes iniquitates ejus oblivisceris' praesta nobis, dona nobis, ut per noStrum ministerium , quo execrabilem et nimis horribilem