Sancti Aurelii Augustini ... opera omnia multis sermonibus ineditis aucta et locupleta

발행: 1835년

분량: 523페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

S AC R. AUGUSTINI

HIPPONENSIS EPISCOPI

CONTRA SECUNDINUM

MANICHAEUM

LIBER UNUS .

I. BENEVOLENT1Α in me quae apparet litteris tuis, grata mihi est sed quam te redamari a me oportet amantem me tam tristis sum quod tenaciter inhaesisti suspicionibus salsis, partim adversus me, partim adversu ipsam quae mutari non potest veritatem. Sed quod de animo meo non Verum sentis, facile contemno hoc enim sentis, quod etsi in me non agnosco fieri tamen potest ut sit in homine. Ergo etiamsi erras in me non tamen ita erras ut me de hominum numero eximat tua opini : quia id de me credis quod fieri potest in animo humano, etiamsi non sit actum in animo meo. Non igitur Opus est, ut tibi hanc suspicio

302쪽

nem magnopere coner auferre. Non enim spes tua pendet ex me, aut bonus esse non poteris nisi ego uero Senti de

Augustino quidquid libet sola me in oculis Dei conscientia non accuset. Quod enim ait Apostolus: mihi mini, mum est, ut a vobis judicer aut ab humano die is Ego autem vicem tibi non rependam, ut de tua mente aliquid existimare in malam partem audeam, quod intueri non valeo. Nec dico quod me subdole lacerare volueris : sed tantum de te opinor, quantum de te indicas verbis. Quamobrem etsi non bona de me suspicatus sis, quod carnali timore alicujus incommoditatis quae de vestra Ocietate mihi accidere poterat, haeresiis Manichaeorum reliquerim, vel cupiditate honoris quem in catholica

adeptus sum tamen non de te vicissim male sentiens, credo esse benevolam suspicionem tuam, et hoc non Criminandi causa, Sed corrigendi studio scripsisse te existimo. Si autem mihi accommodares credendi benevolentiam, quoniam latebras animi mei arguis, quas utique promere ad oculos tuos et demonstrare non possum, facile de ipso mutare Sententiam, et nolles amplius temere assirmare quod nesciS. II. Ego enim fateor, timore Manichaeos deserui, sed timore illorum Verborum quae per apostolum Paulum prolata sunt: si Spiritus, inquit, manifeste dicit, quia in novissimis temporibus recedent quidam a fide, atten- dentes spiritibus seductoribus et doctrinis daemoniorum in hypocrisi mendaciloquorum, cauteriatam habentes conscientiam Suam prolii bente nubere, abstinentes a cibis quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum, actione sidelibus, et iis qui Cognovernnt verilatem Om- nis enim creatura Dei hona est, et nihil abjiciendum quod cum gratiarum actione percipitur Quibus ver-

303쪽

bis etsi alios fortasse haereticos, tamen maxime Manichaeos breviter aperteque descripsit. Hoc ergo timore, cum in puerili ingenio saperem, me ab illa societate divulsi: amore quoque honori arsisse me fateor, ut inde discederem; sed illius honoris de quo idem dicit Apostolus :u Gloria autem et honor et pax omni operanti bonum . Quis autem operari bonum conabitur, qui non in voluntate mutabili, sed in natura incommutabili malum esse

putaverit 3 Unde et ipse Dominus, eis qui bona se loqui

arbitrabantur cum essent mali si Aut sacite, inquit, arbO- , rem bonam et fructum ejus bonum, aut facite arborem, malam et fructum ejus malum . malis vero jam mutatis in bonum Λpostolus ait: Fuistis enim aliquando te-n nebrae, nunc autem lux in Domino'. v Sed si non vis mihi de animo meo credere, existima ut libet, tantum de ipsa veritate cave quid sentias Tentati te non appres hendat nisi humana . umumanus enim error est, ut id factum esse in animo me credas, quod fieri potuit, etiamsi non est actum cum vero sacrilegam, et non solum falsissimam, sed etiam fallacissimam fabulam persicam, non de quolibet homine, sed de unam Deo, mendacii contaminatissimis contextam atque Conflictam puta eSS Veritatem; non est hoc modo praetereundum, neque tanta mors animae contemnenda. Est enim quod tecum agi possit quia non sicut de animo meo nihil amplius possum dicere, nisi ut credas mihi ; quod si nolueris, non invenio quid faciam : ita etiam cum de ipsa luce animorum, quam

rationales mentes quanto puriores, tant tranquillius intuentur, falsum aliquid existimas, non tibi potest, si patienter audias, demontrari quam sit remotiSSimum a Veritate quod sentis. Sicut enim sensum oculi tui sentire

304쪽

DO POSSum , ne tu mei, sed tantummodo no his de hac re credere Vel non credere possumus' illam vero speciem quae utriusque nostrum oculis visibilis subjacet, invicem nobis valemus ostendere : Sic de assectionibus animorum nostrorum qua propria habemus, credamus nobis, si placet si autem non placet, non CredamuM rationem autem Veritatis, quae ne mea nec tua est, sed utrique nostrum ad contemplandum proposita, sine pervicaciae caligine, serenatis mentibus pariter altendamus.

III. Nec alia documenta tibi proferam, quibus Manichaei error apparet, quam ex epistola tua Scribis habere te et agere gratias ineffabili ac sacratissimae majestati ejusque primogenito omnium luminum regi, Iesu Christo. Dic mihi quorum luminum sit rex Iesus Christus Eorum- ne quae fecit, an eorum quae genuit Nos enim dicimus Deum

Patrem genuisse Filium aequalem sibi, Creasse autem per eum, hoc est, condidisse ac secisse creaturam inferiorem,

quae utique non est quod est ille qui fecit et per quem

fecit. Itaque quoniam per eum fecit specula, recte ab Apostolo dictus est Rex saeculorum'. tanquam Superior in seriorum, et regendi potens, regen ea quae regimine indigeant au autem cum Jesum Christum regem luminum appellas: Si genuit ea, Cur non Sunt e lualia generanti si autem dicis aequalia, quomodo rex eorum St, Cum legem neCeSSe Sit regere, nec ullo pacto fieri possit ut Sint ea quae reguntur ei a quo reguntur aequalia Quod

si non genuit, sed fecit haec lumina, quaero unde fecerit pS de se ipso propagavit, cur ergo inferiora sunt cur degeneraverunt Si autem non de se ipso, dic unde onsorte nec fecit nec genuit lumina quibus regnat Habent ergo Originem propriam atque naturam, sed profecto invalidiorem, ut a potentiore vicino vel patiantur se regi vel

305쪽

cupiant. Nonne cognoscis, Si ita St, excepta gente tenebrarum jam duas esse naturas, alteram alterius egere

auxilio, sed neutram ex alterius pendere principio Hanc profecto opinionem tu repudiabis, quoniam Manichaeo

maxime adverSa est, qui non duas naturas regem luminum et lumina quae reguntur, sed duas naturas regnum luminum et regnum tenebrarum persuadere conatur. Refugies

igitur ad id, ut genita dicas haec lumina ubi cum quaesiero, cur infirmiora Sint contendere ortasse tentabis aequalia Sed cum retulero Quae causa est ut regantur pNegabis regi. in respondebo : Cur habent regem Ubi non video quid restet ingenuitati tuae, nisi ut te poeniteat tale ostium posuisse in epiStola tua, per quod tu ipse exire non possis. Sed etiam cum te poenituerit et dixeris, non ideo Manichaeum Victum putari oportere, quod tu aliquid in litteris tuis incautius posuisti innumerabilibus locis delibris Manichaei recitabo: Regnum lucis ab eo vocari,

quod regno tenebrarum naturaliter constituit esse contrarium, ne regnUm, Sed regna quandoquidem in ipsa epistola ruinosi Fundamenti cum de Deo Patre loqueretur :u ullo, inquit, in regnis ejus aut indigente, aut infirmo

constituto , Ubi autem regna Sunt, qui tam secus est qui non intelligat, aequales reges iis quibus regnant, Omnino esse non posse: Quid igitur tam vicinum, si velis advertere, et tam OnVenien honestati pectoris tui, quam ut te non poeniteat illud in epistola posuisse Est enim verissime Iesus Christus rex Iuminum, nullo modo sibi aequalium, sed sul ectorum, et eorum rector beatorum. Ceniteat autem te potius fuisse Manichaeum, cujus omnes deceptorias machinationes veridica frons epistolo tuae uno ictu arietante subverterit. Quia enim Christus luminum rex est, nec de se ipso genuit inferiora quibus rex esset; nec ea vicina sibi quibus regnaret assumpsit, quae nec

306쪽

genuerit ipse nec fecerit, ne sint duo genera boni, quorum neutrum sit ex altero; sed nec unum indigens altero, quod a tramite veritatis alienum est restat ut ea lumina quibus regnat, quae utique bona sunt, quia inferiora Sunt, non genuerit , quia propria Sunt, non usurpaverit; sed fecerit et condiderit Deus. IV. Si volueris quaerere unde fecerit, et imaginari coeperis adjutorium materiae quam ipse non fecit, ut ibi non videatur Omnipotens facere quod vellet, nisi eum aliqua reS , quam non fecerat, adjuvaret, rursus inexplicabiles caligines erroris patieris. Sed dicta prophetica Sobrio captu intelligentiae sublimi atque ineffabili majestati aptissime adjungente Ipse dixit, et facta sunt; ipse, mandavit, et creata sunt ita videbis quomodo dicatur in catholica fide, quod Deus de nihilo secerit omnia bona valde'. Si enim de aliquo fecit, utique aut de seipso, aut non de se ipso: Sed si de se ipso; non ergo fecit, sed genuit cur igitur inferiora genuit Nam eorum nisi inferiora 8Sent, receSSe Ola OSSet. Si non de se ipso' non utique de aliquo quod ipse non fecit alioquinde alieno fecit, et erat jam bonum quod ipse non fecerat, unde sibi regnum statueret. Quod Si ita est, incipit non esse bonorum operum creator quia erat bonum quod ipse non creaverat: non enim de malo alieno lumina quibus rognaret esticeret. Relinquitur itaque ut si de re aliqua fecit, de illa fecerit quam ipse jam fecerat. V. Ita sit ut primas origines condendarum rerum de nihilo dum secisse fateamur : nisi quia sorte inestabilis ac sacratissimae majestatis primogenitum Jesum Christum esse dixisti, non secundum susceptionem hominis, in qua per adoptionem Vocatos', sicut postolus dicit, et sicut catholica credit fides, fratres habere dignatus est quibus

307쪽

CONTRA IECUNDINUM MANICHAEUΜ. 297

esset primogenitus sed potius secundum ipsam divinitatis excellentiam vis eum primogenitum intelligi, ut illa lumina in quibus regnat fratres ejus sint mon facti a Patre per ipsum, sed geniti a Patre post ipsum ut sint ipsi postgeniti, ille primogenitus, omnes tamen de propria Patris eademque substantia. Quod si ita credis, primum contradicis Evangelio, ubi etiam Unigenitus dictus est Et Vi- dimus, inquit, gloriam ejus tanquam Unigeniti a Patre :u

quando iusso modo verum diceretur, si Sempiterna quO-que Virtus ejus ac divinitas, qua consubstantialis est Patri et est ante Omnem creaturam, ex eadem substantia fratres haberet. Itaque cum et unigenitum et primogenitum eum divina testentur Eloquia unigenitum, quia sine fratribus primogenitum, quia cum fratribus : non invenies quomodo utrumque de illo secundum eamdem naturam divinitatis intelligas. Fides vero catholica quae inter Creatorem Crea turamque distinguit, nullam patitur in his duobus uominibus intelligendi difficultatem unigenitum eum accipiens secundum id quod scriptum est: In principio erat Vernium, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum': nprimogenitum autem universae creaturae, Secundum id quod Apostolus ait Ut sit ipse primogenitus in multisu fratribus 4 , quos et ater ad raternam Societatem, non aequalitate substantiae, Sed adoptione gratiae generavit. Lege itaque Scripturas, nusquam invenies de Christo dic tum, quod adoptione sit filius Dei. De nobis autem saepissime legitur : Accepistis pilitum adoptionis siliorum si , Adoptionem expectantes redemptionem corporis nostrisi:, Ut adoptionem filiorum recipiamus'. Praedestinavit nos, in adoptionem siliorum mens sancta, populus in adop- , tionem M. Vocavit vos per Evangelium nostrum in adop-

308쪽

n tionem gloriae Domini nostri Iesu Christi et si qua talia recordanti vel legenti occurrerint filiud est enim per Patris excellentiam esse unicum Filium Dei, aliud permisericordem gratiam accipere potestatem filios Dei fieri credentes in eum si Dedit eis, inquit, potestatem filios

Dei sieri . v Non ergo erant natura, cum potestatem ut

sierent acceperunt credendo in ipsum : cui unico v Noni pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum ; ut apud se unigenitum, ad nos primogenitum faceret. Ex illo

igitur quod unigenitus est, non ex carne, non e Sanguine, non ex Voluntate Viri, neque ex'Volutate Carnis, sed ex Deo

natus est ri ex illo autem quod primogenitus in Ecclesia fratribus factus est Verbum caro actum est, et habis vi in nobis is Nos quoque in quantum naturabitur filii irae fuimus M, hoc est, vindicite dii, vinculo mortalitatis obstricti, quamvis illo creant atque instituente, qui procul dubio a summis usque ad ima omnia in mensura, et numero, et pondere disponit et format , tamen ex Carne et

Sanguine et ex Voluntate Carnis nati sumus cin quantum autem accepimus potestatem silii Dei fieri, ne nos ex Carne et Sangu me, aut ex Vol tantate Viri, aut ex Voluntate carnis, sed ex Deo', non quidem coaequante natura, Sed adoptante gratia naSCimur.

VI. Deinde si jam concederem non esse unicum Patri Iesiim Christum, secundum ejusdem substantio divinitatem, sed habere fratres post Sematos quibus esset primogenitus, quomodo re eorum CSSe OSSeir uses te, an auderes di sere eo sortiorem natum esse , quo priorem Puderet certe ita sentire. Non autem ita sentis quid igitur senti. Leni animum tuum, et placabilem te redde considerando sine pertinacia veritati. Hoc enim etiam abs te

309쪽

requiram, quomodo intelligas primogenitum Iesum Christum in illa divina atque optima aeternaque substantia :utrum tempore primu S S genitus, ut OSteriores natos

in illo regii intelligamus quibus est primogenitu S, neque possimus dicere quot horis vel diebus , mensibusque aut annis major sit, qui ortus est prior sed tamen aliquo intervallo atque spatio temporali has generationes discretas

esse cogitemus Dan Vero non tempore, sed ipsa excellentia sublimioris utique majestatis, qua etiam re esse iatribus luminibus meruit, primogenitum accipiam II S, tanquam in aliquo genitum principatu Si responderis eum tempore fratribus priorem esse atque majorem, ut jam ex hoc ei regnum in fratres delatum esse contendas, quod eo na Scendo praecesserit, et aliquando ipse fuerit, cum illi nondum ossunt quid dicis, frater Ita-ne praecipitabis cor tuum in hoc impietatis abruptum, ut existimes in illam divinam summamque naturam mutabilitalem tem poris cadere, et credas ibi aliquid existere, quod ante non

si ierit 3 An quia oportebat inde adversus tenebrarum gentem lumina progredi, progressiones ipsas generationeSVocas, quas temporaliter factas putas, ut temporaliter pugnaretur Non ergo poterat unum lumen susticere, quod totum illud bellicum negotium divina virtute perageret. Aut si multis opus erat, hoc-ne in spiritualibus sentiendum est, Ut angustum arbitremur aditum fuisse, qua Simul eXire non posSent, ut ex eo quod unus e fratribus prior exisset, et primogenitus dici et rex fieri caeteris merere turpNolo minutatim singula persequi, ne ingenio tuo valenti

ex pauci Cun Cta Conspicere, nimis onerosus sim. Erige igitur aciem mentis, nebulas contentionis absterge. Video profecto neque secundum loca, neque Seeundum tempora,

sieri posse, nisi in creatura mutabili quae tamen nisi esset

310쪽

ex artifice et conditore Deo, non dixisset Apostolus Et, coluerunt, et SerVierunt creaturae potius quam Creatori, qui est benedictus in specula . , VII. In hac enim sententia maxime duo sunt necessaria, quae mecum intuearis et Unum , quia si creatura aliena esset a Deo, non ejus creator Deus ab Apostolo diceretur alterum, quia si unius ejusdemque substantiae Creator et creatura Sset, non reprehenderentur quia servierunt creaturae potius quam Creatori quoniam cuicumque ServiSSent, ab eadem natura atque Substantia non recessisSent. Quomodo enim nemo potest servire Filio qui non Serviat et Patri, quia utriuSque est una substantia :Sic nemo potest servire creaturae nisi serviens Creatori, si es8et utriusque una substantia Unde si jam discernis et sapis, plurimum attenderes esse inter Creatorem et creaturam: atque oportet intelligas prolem Creatoris non eSSe creaturam iam Si esset, non esset inferior, sed aequalis ejusdemque substantis, ac per hoc quisquis coleret eique Serviret, simul etiam Creator ejus et Patri cultum servitutemque praeberet. Cum ero reprehenduntur ab Apostolo et detestabiles habentur qui coluerunt et servierunt creaturae potiusquam Creatori, Satis ostenditur illius et hujus diversas osse substantias. Sicut enim non potest videri, hoc est, intelligi

Filius, nisi in ipso intelligatur et Pater ipse enim dicit: , Qui me vidit, vidit et Patrem' sic non potest coli Filius, nisi in eo colatur et Pater. Et ideo si creatura Filius

eSSet, non Oleretur sine Creatore, neque damuarentur

qui creaturam potius quam Creatorem coluerunt Perspicis itaque jam ut arbitror, non tibi congruere ut dicas primogenitum secretissimae atque ineffabilis majestatis, et omnium luminum regem Iesum Christum, nisi Manichaeus esse destiteris, ut creatur. m a Creatore discernas, ut Iesus

Rom. I, 25. - IOau. XIV, 9.

SEARCH

MENU NAVIGATION