Sancti Aurelii Augustini ... opera omnia multis sermonibus ineditis aucta et locupleta

발행: 1835년

분량: 523페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

Christus et unigenitus. sit secundum id quod Verbum Dei est ' Deus apud Deum pariter incommutabilis et pariter

aeternus non rapinam arbitrans esse aequalis Deo , et primogenitus omnis creaturae, secundum id quod in ipso condita sunt omnia, in coelis et in terra, visibilia et invisibilia. Λgnoscis enim, ut opinor, verba Apostoli ad Co

VIII Quapropter cum abs te quaero, unde sit facta uni- VerSa creatura , quamVis in suo genere bona , Creatore tamen inferior, atque illo incommutabili permanente ipsa mutabilis: non invenies quid respondeas, nisi de nihilo factam esse fatearis. Et ideo potest vergere ad nihilum, quando peccat illa creatura, et portio quae potest peccare, non ut nihil sit, sed ut minus vigeat, minusque firma it. Nam minus vigere et minus valere, si omnino perduca ad ultimum, remanet nihil. Diligit ergo sponte Vanitatem, cum deserta soliditate veritatis opinabilia sequitur, id est, mutabilia. Cum autem inde meritas poenas luit, subjicitur non ponte Vanitati, sicut subjecta est in homine peccante. II inc enim ait Λpostolus : si omnis creatura vanitati v Subjecta est, non sponte quia et in homine omnis est inest quippe homini et invisibile quid secundum animum, et visibile secundum corpuM: Omnis autem creatura partim est visibilis, partim invisibilis nec tamen omnis in pecore, cui mens intellectualis non inest. In spem sane subjectam esse dicit, propter misericordiam liberantis per remissionem peccatorum et adoptionem gratiae. u verosi fateri nolueris a Patre per Filium in bonitatu Spiritus Sancti, quaeririnitas consubstantialis et aeterna et incommutabilis semper manet, de nihilo factam See CreatUram, bonam quidem, sed tamen imparem Creatori atque mutabilem, cogeris utique sacrilegia dicere, ut aliquid Deus

312쪽

302 S. AUGUSTINI EPISCOPI

de se ipso genuerit quod non sit aequale gignenti, et possit subjici vanitati Aut si aequale dixeris, erit utrumque mutabile. Quo major impietas, quam ista Credere ac dicere, et malle perversa opinione Deum in deterius, quam correcta ratione se ipsum in melius commutares Si autem timueris dicero mutabilem Deum, quia reVera magna Stet apertissima impietas dixeris etiam creaturam Sse incommutabilem, ut eam parem facias Creatori, et unius

ejusdemque substantiae : rursus ibi tua Epistola respondebit. Unde enim est anima illa, quam ponis in medio spirituum, tui a principio dicis naturam suam dedisse victoriam Pu eique legem conditionemque Proponis, si quia si una cum spiritu virtutum fecerit, habebit cum eo vitam perpetuam illudque possidebit regnum ad quod Dominus noster invitat si vero ab spiritu vitiorum incipiat trahi ac post consensum poenitudinem gerat, habebit harum sordium indulgentiae blatem. is certe Verbis ex epistola tua recognitis, simul etiam recognoscis mutabilem

te animae constituisse naturam. liquando enim Consentire spiritui vitiorum, ac rui Sus poenitudinem gerere,

quid est aliud quam nunc in melius, nunc in uterius commutari Et hoc te manifestissima veritas compulit dicere. Ipsa enim anima tua, si dissimulare Velles, urgeret te attendere mutabilitatem suam, et totie ex quo natus es, per Varia Voluntates, doctrinax, obliviones , consensionesque mutata, testis sibi fieret, ac nulla extrinsecus documenta quaeritaret.

IX. Nisi sorte hoc te adjuvari putes, ut dicas incommutabilem esse animam, quia subjunxisti dicens Non enim propria voluntate peccavit, Sed alterius ducturi carnis

enim commixtione ducitur, non propria Voluntate non

qua sententia forte hoc vis intelligi, ut scilicet anima in natura propria sit incommutabilis, in alterius vero nasurae

313쪽

commixtione mutabilis quasi Veio quaeratur, Cur ita sit, et non quia ita est. Iam hoc modo etiam Hectoris et Ajacis, mover cunctorum hominum atque animantium Orpora invulnerabilia dicerentur, si abesset ictu et casu , quibus eis vulnus possit infligi. Sed nimirum propterea solius chillis corpus, sive poetico sigmento, Sive aliqua occultiore vi rerum invulnerabile dictum est, quod etiam tela Cum ingruerent, non Penetrabatur Dei e qua parte penetrari potuit, ex hac utique invulnerabile non fuit. Sic anima si esset incommutabilis, ita nullius rei permixtione Commutaretur, Sicut Corpus quod est invulnerabile, nullius rei contactu aut impetu vulneratur. Itaque OS quia sei Verbum incontaminabile dicimus, etiam carne mortali et viilnerabili assumpta, ut noS et mortem et quodlibet incommoda corporis contemnere doceret, natum de virgine credere non timemus : Vos autem quia impia perversitate contaminabilem Filium Dei creditis, carni eum permittere sormidatis cujus tamen substantiam animae naturam esse perhibentes, ita commixtum carni asseveratis, ut etiam in deterius commutatum non dubitetis opinari. Elige igitur quid velis utrum Deum commutabilem dicere vel credere, ut de commutabilis atris substantia commutabilem prolem genitam esse pariter credas quae quanta sit impietas, profecto Sentis an incommutabilem Deum dicere, sed tamen de substantia sua prolem genuisse mutabilem, quod nihilominus vides quam impie absurdeque dicatur Dan vero ita Deum incommutabilem cons1-teris, ut etiam quod de substantia sua genuit, aequaliter non mutetur , pariterque Sit Summum ac prae8tantissimum bonum, ipsuntque summe SSe ad eumdem modum permansione inviolabili obtineat caetera vero inferiora bona,

quam Creaturam Vocamus, non de ipso, nam eSSent aequalia sed tamen quia bona, ipse; quia non aequalia, de

314쪽

nihilo fecerit quod si credis, impius non eris, et oblivisceris Persas, et nOSter eris.

X. At enim ait Apostolus Non est nobis colluctatio, adversus Carnem et Sanguinem, Sed adversus principa, tus et potestates , a qui ad amorem proprii fastus et honoris voluntate impia declinando, animis piis reditum invideant. Sed hoc interest inter vestram Opinionem et nostram idem, quia Os eosdem principes ex Sua propria quadam natura exortOS, quam Deus nec genuerit nec fecerit, sed habuerit aeterna Vicinitate Conticuam, adverSUS Deum belligerasse arbitramini, eique intulisse ante commixtionem boni et mali. Magnum primo necessitatis malum, quod illis substantiam suam affligendam perturbandamque in errore Commutandam atque oblivione sui penitus demergendam commiscere cogeretUr, ut liberatore, Correctore, emendatore, praeceptore indigeret. Quod cernis quam stulte fabuloseque dicatur, quanto scelere impietatis hstringat. Nobis autem per Christianam idem

persuasum est, non 8 Se Contrarium De qui summe est,

nisi quod omnino non est quidquid autem aliquo modo est, ab illo qui summe est habere ut quoquo modo sit, atque in suo genere bonum esse; sed alia magis esse, alia minus Datque ita omnia hona quae a conditore Deo facta sunt, certis ac distributis gradibus ordinata partim locorum intervallis ac sedibus, sicut Omnia corporalia , partim

moritis naturalibus, sicut anima praeponitur corpori lartim meritis praemiorum atque poenarum, Sicut anima vel

attollitur ad quietem, vel doloribus subditur. Ac per hoc illi prinoi pes, contra quos habere nos colluctationem dicit

Apostolus, poenam peccatorum Suorum priores patiuntur ut noceant Nullus enim invidus ut alterum laedat, non

sibi prior ipse tormento est Nocent autem infirmioribus

315쪽

fortiores : nam nullus alterum superat, nisi quo est potentior sed tamen ipsi infirmiores sunt principes iniqui in praesenti, quam si in statu pristino atque justitia permanerent. Interest autem unde sit quisque alio sortior utrum corpore, ut equi hominibus an animae natura, ut rationale irrationali , an assectione animi, ut Virtuosus injusto, an ordine potestatis, ut imperator milite aut provinciali. Potestas autem a summa Dei potestate omnino dari creditur; saepe etiam deterioribus in meliores, id est iniquis in eos qui vel jam tenent justitiam, Vel ad eam tenendam pervenire nituntur : ad hoc enim datur, ut probati per patientiam manifesti stant', vel sibi ad spem, vel aliis ad imitationem stricientes, inquit Apostolus, quoniam, tribulatio patientiam operatur, patientia probationem n probatio spem η , Ex quo genere certaminis St, cum homo sidetis adversus principes et potestate praeVaricatorum angelorum, et adversus spiritalia nequitiae colluctatur cum illi accipiunt tentandi potestatem, ille praecepta tolerandi ex quo sit, ut in re inferiore superent, in potentiore Superentur: Superant plerumque corpuSinsirmius, et mente sirmiore superantur. Contra Vim quippe eorum patientia pugnatur contra insidias prudentia ut ad perniciosam consensionem nec Cogendo nos flectant, nec fallendo decipiant. Quoniam Vere virtus et sapientia Dei est, per quam facta sunt omnias propterea in his quae facta sunt, Cum superiora ad inferiora declinant, ubi est omne peccatum et Omne quod dicitur malum, vis imitatur virtutem, et fallacia sapientiam Deum ero ea quae declina- Verant, recurrunt et redeunt, magnanimitas virtutem, doctrina sapientiam imitatur. Ipsum etiam Deum Patrem

peccantes imitantur impia superbia, justi pia liberasitato. Spiritum denique sanctum iniquorum cupiditas, rectorum

CXXXVI. 20

316쪽

charitas imitatur utrique tamen ab imitatione Dei, a quo et per quem et in quo naturae ipsae factae Sunt, recedere, sed illi vitiosa, illi laudabili. Nec mirum si quando prosi- cientes desiicientesque confligunt, imitatio deficientium aprosicientium imitatione superatum illi enim elatione praecipitantur, isti humilitate consurgunt.

Si autem movet, cur metite fortiores infirmiores sint Corpore mon est mirum, ut peccatorum remissione liberati, mortalitate corporis exerceantur, cujus immortalitate coronabuntur. Non enim facile suppIicium devitatur, nisi ille qui eo solvitur, meritis vicerit. Unde postOlus si Si autem Christus in vobis, corpus quidem mortuum η Si propter peccatum, Spiritus autem ita est propter, justitiam. Si autem Spiritus ejus, qui suscitavit Iesum, Christum ex mortuis, habitat in vobis, qui suscitavit Iesum Christum ex mortuis vivificabit et mortalia coria Ora Vestra per inhabitantem Spiritum ejus in vobis L , Animus igitur mortalem propter Supplicium peccati carnem gerens, Si commutatu in melius, non secundum mortalem carnem Fixerit; et ipsam In melius Commutat, et immortale corpus habere merebitur : Sed hoc in sine, quo novissima inimica destruetur mors, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem : non fabuloso illo globo vestro sed ea mutatione de qua dicit: si omnes resurgei mus, sed non omne immutabimur ii Cum enim expressisset dicens : si Et mortui resurgent incorrupti, et, nos immutabimur': a tunc Contexendo Subjunxit, ostendens qualem diceret immutationem, et ait: si Oportet, enim corruptibile hoc induere incorruptionem, et mors tale hoe induere immortalitatem. Quaestionem quippe tractat at de corpore resurgentium, quam sic OSuerat.

Sed dicet aliquis : Quomodo resurgent mortula quo au-

317쪽

tem corpore venient λη Lege itaque totum ipsum locumpi cura intentus, non pertinaci contentione turbatus istingenium tuum De adjuvante, nullo explanatore desiderato, nihil aliud quam id quod dico reperies Detrim ad illud quod tractare institueramus animum revoca, et Vide jam si potes, non hoc me dicere, quod justi contra nihil

pugnant, sed contra eas substantia quae defecerunt non stando in veritate. XI. Defficere autem non jam nihil est, sed ad nihilum tendere. Cum enim ea quae magis sunt, declinant ad ea quae minus sunt, non illa in quae declinant, sed illa quae declinant deficiunt, et minus esse incipiunt quam erant: non quidem ut ea sint ad quae declinaverunt, sed pro suo genere minus. Non enim cum animus ad corpus declinat, corpus esticitur' sed tamen defectivo appetitu quodammodo corporascit ita et angelica quaedam sublimitas, cum magis delectata est suo dominatu in se ipsa , ad id quod minus est inclinavit affectum, et minus esse coepit quam erat, et pro suo gradu tetendit ad nihilum. Quanto

enim quaeque res minus est, tanto vicinior nihilo est. Cum autem isti desectus voluntarie si unt, recte reprehenduntur, et peccata nominantur. Cum autem sequuntur istas voluntarias defectione incommoda, OleStiae, doloreS,adversitates, quae omnia contra Voluntatem patimur recte

utique peccata Vel suppliciis puniuntur, Vel exercitationibus diluuntur. Quae si animo sereno intueri velis, profecto desines accusare naturas, atque ipsas in crimen vocare substantias. Si quid auten de hac re copiosius explicatiusque desideras, lege tres libros nostros qui inscribuntur : De libero arbitrio, quos in Campaniat Nolae poteris invenire apud Paulinum nobilem Dei famulum. XII. Nunc vero meminisse debeo, epistolae me tuae qu3mvis muli longiore, tamen epistola respondere. Ideo

318쪽

308 S. AUGUSTINU EPISCOPI

quippe in aliis non tacui, ne ubique cogar eadem dicere. Sed promiseram ex litteris tuis tibi persuadere, quam falsa credideris, et quam Vera sit sidei catholicae assertio Certe enim omnis inter nos discretio est, quod vos substantiam quamdam malum esse dicitis mos vero non substantiam,

sed inclinationem ab eo quod magis est, ad id quod minus est, malum esse dicimus. Audi igitur idipsum Ponis enim in epistola, et dicis de anima , quod carnis permixtione

ducatur ad peccatum, non propria voluntate : atque ibi statim, credo cum Videres, si ita est, subveniendum esse ab omnipotente Deo prorsus omni animae, nullamque Omnino debere damnari, quoniam non Voluntate peCCaret, quo constituto everteretur sententia quam Manichaeus

de suppliciis animarum etiam de lucis parte venientium terribiliter personat vigilantissime subjecisti dicens : At

si cum se ipsam cognoVerit, Consentia malo, et non Searmet contra inimicum, voluntate Sua peccavit. η Bene quidem quod aliquando consiteris ieri posse ut sua Voluntate anima peccet sed cui tandem malo si consentiat, voluntate sua peccata Ei certe quod substantiam dicis eSSe. XΙΙΙ. t ego jam tria quaedam Vide tu Iuoque , ut opinor, mecum Vides Anima enim consentiens malo, et ipsum malum cui consentitur, duo sunt tertia est autem ipsa consentiora non enim et hanc esse animam dicis, sed animae Borum igitur trium, ecce anima Substantia est malum etiam illud, cui anima consentiendo voluntarie peccat, e VeStra Opinatione substantia est quaero igitur quid sit ipsa consensio, utrum ipsam substantiam, an in substantia esse dicatis. Si enim substantiam esse dixeris, non jam duas substantias Sed tres opinaberis. Λn propterea duas, quod animae conseia Sio, qua Consentit malo, Husdem substantiae est cujus ipsa anima dam ergo quaero,

319쪽

mala-ne an hona sit ista consensio. Si bona est, non utique peccat antina, cum consentit malo. Non solum autem veritas clamat, sed tu quoque scribis, tunc eam Voluntate peccare Mala est igitur ista consensio, ac per hoc etiam animae substantia si et animae substantia est, et utrumque una substantia. Vides-ne quo coactu eS, ut animam et illud malum , non jam unam substantiam bonam , alteram malam, sed duas malas esse perhibeas p Hic fortasse conaberis consensionem culpabilem non animae tribuere quae consentit malo , sed ipsi malo cui consentit ut hoc modo possint esse duae substantiae, una Ona , altera mala, cum anima de parte boni esse dicitur Consensio vero ejus qua consentit malo, et malum ipsum cui consentit, simul ex alia parte constituitur, et anima malae substantiae utrumque deputatur. Quis absurdius deliraverit Θ Non enim anima consentit, si non est ejus consensio e ipsa autem consentit; ejus est igitur. Porro si ejus est consensio, et mala est ista consenSi ejus est hoc malum. Nam si et hoc malum illius mali est cui anima consentit, non habebat necesse hoc malum prius quam ei consentiret anima. Quale igitur bonum est anima, cujus adventu Vel duplicatur illud malum, vel ut mitius dicamus, augetur ΤXIV. oinde si substantia est ista consensio, qUam malam 8Se Constat, invenimus esse in animae potestate ut aliqua substantia mala vel sit vel non sit : quandoquidem ista consensio in animae potestate est. Nam si non est monergo sua Oluntate consentit. Τ autem pro hac Consensione, Voluntate sua peccare dixisti. Habet ergo anima,

ut dixi, in potestate, ut quaedam mala substantia vel sit vel non sit. Quid est autem aliud substantia quam natura irit ergo aliqua natura quae nec animae naturalis Sit, quoniam si nolit, non erit nec illi malo cui anima

320쪽

voluntate consentit non enim potestis dicere naturale malum esse gentis tenebrarum, quod ibi aliena voluntate instituitur, hoc est animae voluntate. Cui ergo naturaedopulabitur ista natura, id est ista consensio, si natura est quae neque animae, neque tenebrarum genti naturalis est, nisi ut contra Manichaeum disputes, non duas , sed trusisse naturas P Quia et si aliquando fuerunt duae, nunc tamen jam posteaquam exorta est ista consensio , tres utique actae nnt Quam sane tertiam, quae nata est exanima consentientse, et ex malo Cui consentit, quasi utrius- qu siliam cogeris dicere : sed cum ex duabus naturis nata sit, quarum altera bona est, altera mala, quaero cur non aliquod neutrum natum sit. Sicut enim ex equo et asino quod nascitur, nec equus nec asinus est: ita quod de hona

natura Et mala natum est, Si et ipsa natura est, nec bona nec mala esse debebat. Τ autem consensionem malam esse consiterim dicis enim tunc animam Voluntate Sua peccare, dum consentit malo. An forte naturam bonam et naturam malam quasi duos sexus, masculinum et foemininum esse arbitraris' ut quemadmodum ex masculo et foemina non

aliquid neutrum, sed aut masculus aut foemina gignitur, sic ex bono et malo non aliquod tertium, quod nec bonum

esset ne malum, Sed alterum malum esse contendas na

tum Τ Quod si ita est , ubi est illa victrix animae natura pΙta-ne separata est , ut non alterum bonum potius nascearetur Deinde non vides te sexus diversos jam dicere, non naturas Nam si inter bonum et malum naturarum esset diversitas, non Oriretur ex utroque nisi aliquod tertium quod nec honum posset esse nec malum aut certe sterilis esset ipsa commixtio, nec inde tertia substantia pararetur. Si enim ex illis animalibus quae Supra CommemoraVi,

eum sibi miscentur, nihil aliud quam mulus vel mula

Phrae superata.

SEARCH

MENU NAVIGATION