Sancti Aurelii Augustini ... opera omnia multis sermonibus ineditis aucta et locupleta

발행: 1835년

분량: 523페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

domino ejus, et si cecidisse in Via, non pertranseat, sed

lovet cum illo 3 Nonne ibi prius scriptum est, quod Apostolus ponit u Si esurit inimicus tuus, ciba illum; si sitit, , potum da illi Θ, Nonne ibi prius homo De Deo suo, quod ei utique scit placere, dicit: si Domine Deus meus, si feci istud si est iniquitas in manibus meis; si reddidi, retribuentibus mihi mala' , Nonne ibi prius Ieremias propheta describit sancti patientiam, praebentis per utientis maxillam Nonne ibi prius per alium Prophetam praecipitur, ut malitiam unusquisque fratris sui non reminiscatur et Quid est ergo quod iste blasphemus haec tanquam

contraria Veteri aestamento de Novo colligit, aut utrasque Litteras nesciens, aut ut decipiat imperitos se scire dissimularii 1 quo tamen si quaeratur , utrum non reddat malum pro malo, qui pro cibo non accepto in ignem mittit aeternum' profecto turbabitur, et admonebitur incomparabiliter esse mitius oculum pro oculo, dentem prodente homini auferre , ubi mensura vindictae modum non transit injuriae, quam propter non exhibitam humanitatem, tantam rependere severitatem, ubi transitoria est culpa, et finem non habet poena Datque ita discet, Si per

Vica non est, in utroque Dei unius estament et amandam bonitatem et timendam severitatem. Quamvis enim in Vetereaestamento propter temporalium bonorum Promissionem malorumque Comminationem, SerVOS pariat

temporalis Ierusalem in Novo autem, ubi sides impetrat charitatem, qua lex possit impleri non magis timore poeta de quam dilectione justitiae, liberos pariat aeterna Ierusalem: tamen et illis temporibus fuerunt justi spiritales, quos non occidebat littera jubens, sed vivificabat spiritus juvans.

372쪽

Unde et fides ventur Christi habitabat uti lite in Prophe.tis, Venturum praenuntiantibus Christum et nunc sunt plurimi carnales, qui Vel haereses faciunt non intelligendo Scripturas, vel in ipsa Catholica aut adhuc parvuli laetunutriuntur, aut tanquam palea perseverans futuris ignibus praeparantur. Sicut autem Deus unus et Verus creator honorum est et temporalium et aeternorum' ita idem ipso auctor est amborum est amentorum quia et Novum in Vetere est siguratum, et Vetus in Novo est revelatum. XXXVI. gnoscendi autem misericors mansuetudo, propter quam dictum est, non Solum Septies, Verum etiam septuagies septies fratri remittenda esse peccata , non ad hoc valet ut sit iniquitas impunita, aut torpens et dormiens

disciplina, quod potius obsit quam diligens vigilansque vindicta. Claves quippe regni coelorum sic dedit Christus

Ecclesiae, ut non solum diceret: st Quae solveritis supern terram, erunt soluta et in coeliis ubi apertissime bonum, non malum pro malo reddit Ecclesia : verum et adjungeret, si Quae ligaveritis in terra, erunt ligata et in v coelo quia bona est et vindicandi justitia. Illud enim quod ait: si Si nec Ecclesiam audierit, sit tibi tanquam n ethnicus et publicanus gravius est quam si gladio feriretur, si flammis absumeretur, si feris subrigeretur. Nam ibi quoque subjunxit, u Amen dico vobis, quae ga-n eritis Super terram, erunt ligata et in coelis D, ut intelligeretur quam gravius sit punitus, qui Velut relictus est impunitus Hic dicat iste, si placet Siccine mandata Salvatoris accepimus jubentis, si Nemini reddideritis malum pro malo; sed si quis vos percusserit in unam maxillam,n praebete et alteram n et u Dimittite injurias fratribus vestris 34 Ecce ab hominibus non reddentibus malum

373쪽

pro malo, alligatri homo amarius et infelicius Ecclosiae clavibus, quam quibuslibet gravissimis et durissimis forreis vel adamantinis nexibus Absit, inquit, ut hoc dicam,

quoniam christianus sum. O si Vere esset, nec illa dixisset. Quoniam Deus rophetarum quorum scripta blasph mat, ipse est Deus Apostolorum quorum scripta blasphemare formidat. XXXVII. . Sed David, inquit, Deum rogavit, et non est exauditus, nisi oblato sacrificio, ut hominibus qui non PeCcaVerant, parceretur': et ideo non est credendus Deus verus, qui sacrificiis delectatur. Iam de poena occisorum hominum , quibus quandoque morituris mors illa

non obfuit, et eorum tamen mortibus Cor regis sese extollentis merito VapulaVit, superius respondimus . De sacrisicio autem valde iste nihil sapit et ideo fallitur, quia jam

sacrificia talia non oster Dei populus Deo, posteaquam V ni unicum sacrificium, cujus umbrae fuerunt illa omnia non hoc improbantia sed hoc significantia Sicut enim res una multis locutionibus et multis linguis significari potest: Sic unum Verum et singulare sacrificium multis est antea sacrissiliorum significatum siguris. De quibus singulis hic disputare quam sit longum, videtis. Unum tamen sciant insipientes, tardi ad intelligendum, et praecipites ad reprehendendum, quod daemon sibi sacrificium non exigeret, nisi Deo vero deberi sciret Falsus enim Deus sic se vult honorari ab eis quos decipit, quomodo verus Deus ab eis quibus consulit et maxime sacrificium est quod praecipue debetur Deo. Nam obsequia caetera quae divinitati exhibentur, ausi sunt sibi etiam super his fastu homines arrogare. Rarissimi autem commemorantur, qui sibi ut sacrificaretur, cum regia potestate possent, USi fuerint imperare. Quicumque tamen ausi sunt, per hoc se

374쪽

doos haberi voluerunt. Sacrificiis autem Deum non egere, quis nescit Sed nec laudibus nostris eget. Verum sicut nobis, non illi, utile est laudare Deum' sic nobis, non illi, utile est offerre sacrificium Deo. Quoniam singulari et solo vero sacrificio pro nobis Christi sanguis effusus est: ideo primis temporibus ad hoc sacrificium talibus significationibus prophetandum. immaculatorum animalium

sacrificia Deus sibi jussit offerri ut quemadmodum illa

immaculata erant a corporum Vitiis, ita speraretur immolandus esse pro nobis, qui solus immaculatus fuerat a peccatis. Quae tempora per Prophetam sic praenuntiantur: h Deus deorum Dominus locutus est, et VocaVit terram, a, Soli ortu usque ad OceaSum, ex Sion species decoris, ejus. , Et paulo post in eodem Psalmo Audi, populusu meus, et loquar tibi , Israel, et testificabor tibi : quo-

, niam Deus Deus tuus ego sum. Non super sacrificia tuas arguam te holocausta autem tua in conspectu me sunt, semper. Non accipiam de domo tua Vitulos, neque des gregibus tuis hircos. Quoniam meae sunt omnes bestiae a Sylvae, pecora in montibus et boves. Cognovi omnia vo- latilia coeli, et species agri mecum est. Si esuriero, non, dicam tibi meus est enim Orbis terrae et plenitudo ejus., Numquid manducabo carnes taurorum, Ut Sanguinem, hircorum potabo ram mola Deo sacrificium laudis, et, redde Aliissimo vota tua , Et iterum in sine Psalmi ejusdem, si Sacrificium, inquit, laudis honorificabit me, et, ibi via qua ostendam illi salutare Dei is Iam de hoc salutari Dei, quod ipse sit Christus, supra commemoravi atque monstravi . Quod est autem sacratius laudis sacr*ficium, quam in actione gratiarum et unde majores agendae sunt Deo gratiae, quam pro ipsius gratia per Iesum Christum Dominum nostrum Quod totum fideles in Ec-

sal. Lix, I usque ad finem. - Vide supra, . 5.

375쪽

CONTRA DVERSARIUM LEGIs, LIB. I. 365

clesiae sacrificio seiunt, cujus umbrae fuerunt Omnia priorum genera Sacrificiorum. Isti autem Vaniloqui reprehensores Veterisaestamenti, etiam si caetera quae commemoraVide hoc Psalmo minus intelligunt, susticiat eis quantum ad praesentem quaestionem attinet, quia Deus Prophetarum qui Deus est etiam Apostolorum, non manducat taurorum CarneS, nec sanguinem potat hircorum. Talem quippe eum

noverant sancti, qui plenilus Spiritu ista dicebant. Unde illud quod David obtulit, ut populo parceretur , umbra erat futuri, qua significatum St, quod per unum sacrisI-cium, cujus illa sigura erat, saluti populi spiritaliter parcitur. Ipse est enim Christus Ie8us, si Qui traditus est, si, ut Apostolus dicit , propter delicta nostra, et reSur- η rexit propter justificationem nostram' u propter quod etiam dicit Pascha nostrum immolatus est Christus M. XXXVIII. Unde autem iste probare conatu eSt, Videnter servisse daemoniis, qui sacrificiis ea promeruit, Olens hoc intelligi de sancto David ibi evidentius quanta fraude imperitorum animis insidietur ostendit Odhibuit enim postolorum testem , eo quod dixerit: u Videte Is- η rael carnaliter' nonne qui edunt hostias, participes sunt, altaris 3 Quid ergo , dico quod idolum sit aliquid praedi, qui sacrificant, daemonibus sacrificant . , Quod non ita scriptum est sed ita Videte Israel secundum carnem: η nonne qui de Sacrificiis manducant, socii sunt altaris ps Quid ergo , dico quia idolis immolatum est aliquid , aut, idolum est aliquid' Sed quia quae immolant, daemoniis,

is et non Deo, immolant. Nolo vos socios daemoniorum fieri u Potuit autem accidere, ut secundum interpretationum varietatem non in rebus, Sed in verbis, quod ego dixi secundum carnem is alii codice habeant, si car-

376쪽

naliter: uet quod ego dixi i qui de sacrificiis manducant; saliqui habeant, i edunt hostias , quod ipse posuit: et quod ego, Socii sunt altaris habeant aliqui, parti- cipes sunt altaris v et quod ego posui, Quid ergo, , dico quia idolis immolatuiti est aliquid , minus ille posuerit, aut minus codex ejus habuerit; et ideo tantummodo posuit, quia idolum est aliquid. v Quod vero sequitur, multum ad rem pertinet, quia id aliter posuit. Ait enim Λpostolus, si Sed quia quae immolant, daemoniis, et non Deo, immolant. ciste autem dixi Sed qui san crificant, daemonibus sacrificant ii qua Si Omne qui sacrificant, non Sacrificent nisi daemonibus. Non enim ait Apostolus, qui Sacrifieant Sed, s quae a CrisIcant. Vel,

Sicut a me positum est, i immolant , illi scilicet qui idola colunt quae sacrificant, daemoniis, et non Deo, Sacris1-n cant, Sive immolant , Et de subjunxit, si olo vos, socios daemoniorum fieri y u eo quippe ab idololatria pro-llibebat. Propter quod eis ostendere voluit, ita illos ieri socios daemoniorum , si idolothyta Sacrificia manducaverint, quomodo Israel carnalis socius erat altaris in templo, qui de sacrificiis manducabat. Ideo quippe addidit, Carn aliter, vel SeCundum Carnem quia est Israel Spiritaliter, vel secundum spiritum, qui Veteres umbras jam non Sequitur, sed eam consequentem quae illis umbris praecedentibus significata est Veritatem. Hinc enim Coepit, ut

hoc diceret Propter quod dilectissimi mihi fugit ahv idolorum cultura. o Deinde secutus Ostendit, ad quod sacrificium jam debeant pertinere, dicens Quasi pru-

, dentibus dico judicate vos quod dico Calix benedic-

η tionis quem benedicimus, nonne Communicatio est, sanguinis Christia Panis quem frangimuS, nonne Om- , municatio est corporis Domini Quia unus panis et unum

377쪽

, corpus multi sumus; omne enim de uno pane partici- , pamus o Et propter hoc subjunxit, Videte Israel, Secundum Carnem: nonne qui de sacrificiis manducant,

, socii sunt altaris p , Ut intelligerent ita se jam socios esse corporis Christi, quemadmodum illi socii sunt altaris. Et quia ut hoc diceret, ab idololatria prohibebat;

unde locus iste sermonis ejus, Sicut commemoraVi, Sum P- sit exordium me putarent ideo non esse Curandum, si de sacrificiis ederent idolorum, quia idolum nihil est, existimantes sibi haec velut superflua non nocere, confirmavit quidem et ipse nihil esse idolum nec ideo se ista prohibere, quia idolis immolantur quae non habent sensum sed quia si quae immolant, ii inquit, id est, idolorum culi tores, daemoniiS, et non Deo, immolant. OlO VOS O- , cio daemoniorum 1eri'. scis tum sensum verita ipsa declarat quia in templo cui serviebat carnaliter Israel, non utique idolum colebatur. Nam si sacrificia quae in illo templo secundum veterem Legem offerebantur Deo, tanquam idolorum sacrificia damnarentur, Vel tanquam daemoniis immolata, nullo modo ipse Dominus Christus leproSO quem mundaverat, diceret Vade , ostende te i a terdoti, et offer munus quod praecepit Moyses in tes, timonium illis . , Nondum enim dederat pro sacrificiis illis omnibus sui corporis sacrificium, nondum SuscitaVerat sui corporis templum. Nec de illo templo ejiciens eos qui boves et columbas vendebant, diceret: si Domus mea do- η mu Orationi vocabituro vos autem fecistis illam spe-

, luncam latronum β γγ

XXXIX. Sanu de apocryphis iste posuit testimonia, quae

sub nominibus p0stolorum Andreae Ioannisque On- scripta sunt. Quae si illorum essent, recepta essent ab Ec-

378쪽

clesia, quae ab illorum temporibus per Episcoporum Successione certissimas, usque ad nostra et deinceps tempora perseVerat, et immolat Deo in corpore Christi sacrificium laudis, ex quo Deus deorum locutus vocavit terram, a solis ortu usque ad occasum maec quippe Ecclesia est Israel Secundum spiritum a quo distinguitur ille Israel Secundum carnem, qui serviebat in umbris sacrificiorum, quibus significabatur singulare sacrificium quod nunc offert Israel secundum spiritum, cui dictum atque praedictum est Audi, populus meus, et loquar tibi Israel, , et testificabor tibi : v et caetera, quae jam Supra Commemoravi. De hujus enim domo non accipit vitulos, neque de gregibus ejus hircos. Iste immolat Deo sacrificium laudis, non Secundum ordinem Aaron , sed secundum ordinem Melchisedech. Quod in eo salmo positum eSt, quem Dominus Jesus in Evangelio de se conscriptum esse teStatur, quaerens a Judaeis respondentibus Christum silium esse David, quod solum de illo Carnaliter nOVerant, quomodo eum David in spiritu dixerit Dominum'. unc enim hujias Psalmi commemoravit exordium Dixit Dominus, Domino meo : Sede a dextris meis, donec ponam inimicos, tuos Scabellum pedum tuorum=. , Ibi quippe et hoc dictum est: si Iuravit Dominus, et non poenitebit eum Iuu e Sacerdos in aeternum Secundum ordinem Melchise, dech Noverunt qui legunt quid protulerit Melchisedech quando enedixit Abraham ci et si jam sunt

participes ejus, vident tale sacrificium nunc offerri Deo toto orbe terrarum Dei autem jurati incredulorum Stincrepatio. Et quod Deum non poenitebit, significati est quia hoc sacerdotium non mutabit. Mutavit quippe Sacerdotium secundum ordinem Aaron. Unde alius Propheta

379쪽

dicit ad eum qui carnaliter est Israel Non est mihi vo-v luntas in vobis, dicit Dominus omnipotens, et hostiam, non accipiam de manibus vestris o Ecce quod est secundum ordinem Aaron. Cur autem hoc non accipiat, addit et dicit u Quia ab ortu solis usque ad Occasum glon rificatum est nomen meum in gentibus, et in omni loco, incensum offertur nomini meo, et hoStia pura quia mag-n num est nomen meum in gentibus, dicit Dominus om- γγ nipotens'. n Ecce quod est secundum ordinem Melchisedech. Incensum enim quod est Graece θυα αμα Sicut

exponit Ioannes in ApocalypSi, Orationes Sunt Sanctorumδ. Deus quippe ille, sicut canitur in Psalmo, Mui vocavit, terram a Soli ortu usque ad Occasum cui terrae, id est, cui populo diffuso a solis ortu usque ad Occasum, diceret Non accipiam de domo tua vitulos, immola Deo, sacrificium laudis ipse per hunc Prophetam quod certissime futurum erat jam velut actum praedicans ait uis ortu solis usque ad occasum glorificatum est nomeni meum in gentibus, et in omni loco incensum ossertur, nomini me et hostia pura quia magnum Si nomeni meum in gentilius. γXL. Non enim sicut hominem poenitet Deum sed sicut Deum: quemadmodum non sicut homo irascitur nec sicut homo miseretur, nec sicut homo gelat sed omnia

sicut Deus Poenitentia Dei non est post errorem ira Dei non habet perturbati animi ardorem misericordia Dei non habet compatientis miserum cor , unde in Latina lingua nomen accepit : Zelus Dei non habet mentis livorem. Sed poenitentia Dei dicitur, rerum in ejus potestate Constitutariam hominibus inopinata mutatio : ira Dei est vindicta

peccati misericordia Dei est bonitas opitulandi gelus Dei

0 et 14.

CXXXVI. 24

380쪽

est proVidentia , qua non sinit eos quos Subditos habet, impune amare quod prohibet. Unde iste qui tam loquaciter exagitavit Dei poenitentiam, discat primo, vix inveniri aliquid quod digne de Deo dici possit sed plurima et pene omnia nos de illo dicere loquendi necessitate, quae magis homines ex hominibus metiuntur, Sicut autem quae intelligenda de illo sunt, vix a paucis et Spiritalibus intelliguntur. Propter quod providentissime Scriptura divina de illo inestabili loquens ad quaedam etiam Verba descendit, quae jam hominibus et ipsis carnalibus, cum de Deo Sermo est, videntur absurda et indigna ut cum timentur ista sic accipi, quomodo in hominibus solet, et discutiuntur quemadmodum de Deo bene accipi possint, ibi discatur etiam illa quae humanis sensibus in eisdem Scripturis Deo digna

videbantur, non secundum hominum mores intelligi vel credi Oportere Cito enim videtur poenitentia, sicut ab hominibus agitur, non cadere in Deum : Sed non cito videtur etiam misericordia , Sicut homine miserentur, non cadere in Deum. Ex illo ergo quod requirendum fatetur, dicit homo et hoc requirere, quod jam Susticere arbitrabatur. Sic ergo quando eum Poenitet, non mutatur , et mutat; Sicut quando iraScitur, non movetur, et vindicat; et quando miseretur , non dolet, et liberat et quando

Zelat, non cruciatur, et cruciat.

XLI. Numquid autem in libris estamenti Novi des utithaec verbo, quae Si accipiantur sicut in hominibus intelligi

solent, nullo modo congruunt DiVulitati, et gravem pariunt offensionem c Cum enim de Christo verissime dicat Evangelista, Quod non pus habeat ut ei quiriuam tes, timonium prohiberet de homine, ipse enim sciebat quid, esset in homine chir ipse quibusdam dicit Nescio

SEARCH

MENU NAVIGATION