Sancti Aurelii Augustini ... opera omnia multis sermonibus ineditis aucta et locupleta

발행: 1835년

분량: 523페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

laxanda damnanda vel absolvenda, appetenda vel vitanda, temere irruamus, in quibus omnibus peccata seu recte facta versantur, prius quid sit peccatum Considerare debemus; tunc deinde inspicere facta Sanctorum, libris conscripta divinis, ut si qua et ipsorum peccata inVenerimus, Ob quam utilitatem sint etiam ipsa condita litteris, memoriaeque mandata, diligenti quantum possumus ratione videamus. Quae autem repererimus stultis Seu malevolis videri peccata esse quae non sunt, nec tamen in eis

eminent aliqua exempla virtutum, haec quoque intueamur quam ob causam illis inserta sint litteris, quas ad utilitatem vitae praesentis regendae et futurae adipiscendae conditas salubriter credimus. Porro autem quaecumque in factis Sanctorum elucent documenta justitiae, nullus vel imperitorum dubitat debuisse conscribi. De illis ergo potest esse quaestio, quae Vel inaniter scripta Videri possunt, Si nec recte facta apparent, nec peccata Sunt vel etiam perniciose, si peccata 8Se OnVincuntur, ne Valeant ad imitationem, sive in ipsis libris reprehensa non sint, et ideo putari etiam possint non esse peccatae sive illic quoque reprehensa sint sed sub facili spe Venis committantur, quia et in sanctis inVenta Sunt. XXVII. Ergo peccatum est, factum vel dictum vel concupitum aliquid contra aeternam legem Lex vero aeterna est, ratio divina vel voluntas Dei, Ordinem naturalem conservari jubens, perturbari vetans. Quisnam igitur sit in homine naturalis ordo, quaerendum eSt. Constat enim homo ex anima et corpore , sed hoc et pecus. Nulli autem dubium est, animam corpori, naturali ordine prae ponendam. Verum animae hominis inest ratio, quae pecori

non inest. Proinde sicut anima corpori, ita ipsius animae ratio caeteris ejus partibus, quas habent et bestiae, naturae lege praeponitu inque ipsa ratione, quae partim Contem-

42쪽

plativa St, partim activa, procul dubio contemplatio praecellit. In hac enim et imago Dei est, qua per idem ad

speciem reformamur octio itaque rationalis contemplationi rationali debet obedire, Sive per idem imperanti, sicuti est quandiu peregrinamur a Domino , Sive per speciem, quod erit cum similes ei erimus, quoniam vide-himus cum sicuti est y effecti etiam in spiritali corpore ex gratia ejus aequales Angelis ejus recepta stola prima immortalitatis et incorruptionis, qua induetur hoc mortale et corruptibile nostrum, ut absorbeatur mors in Victoriam justitia persecta per gratiam ' Quia et sancti ac sublimes Angeli habent contemplationem et actionem Suam id enim sibi agendum imperant, quod ille quem Contem plantur, jubet, cujus aeterno imperio liberaliter, quia Sua-

propter peccatum V, antequam Vivificet Deus et mortalia corpora nostra per inhabitantem Spiritum ejus in nobis pro modulo infirmitatis nostrae secundum aeternam legem qua naturalis ordo servatur, juste vivimus, si vivamus ex

fide non sicia, quae per dilectionem operatur habentes in conscientia l)ona spem repositam in coelis immortalitatis et incorruptionis, et ipsius perficiendo justitiae usque ad quamdam ineffabiliter suavissimam Saturitatem, quam in ista peregrinatione oportet esuriri ac sitiri, quandiu

per idem ambulamuS, non per Speciem'.

XXVIII. Quapropter hominis actio serviens fidei servienti Deo refrenat Omnes mortale deleCtationes, et eas coercet ad naturalem modum, meliora inferioribus

ordinata dilectione praeponens. Si enim nihil delectarotillicitum, nemo peccaret. Peccat ergo, qui delectationem illiciti relaxat potius quam refrenat. Est autem illicitum,

43쪽

COFTRA FAUSTUM, LIB. XXII. 33

quod lex illa prohibet, qua naturalis ordo SerVatur. Utrum autem sit aliqua rationalis creatura, quam nihil possit illicitum delectare, magna quaestio est. Quod si est, non in

eo genere factus est homo, nec illa natura angeliea, quae in Veritate non stetit sed iii eo genere ista rationalia facta sunt, ut inesset eis possibilitas frenandi delectationem ab illicito, quam non fienando peccaverunt Magna est itaque et humana Creatura, quandoquidem per eam possibilitatem instauratur, Per quam , Si VoluiSSet, ne cecidisSet.

Magnus ergo Dominus , et laudabilis valde qui condidit

eam . Condidit enim et inferiores, quae non POSSUnt peccare condidit et meliores, quae nolunt peccare. Bestialis enim natura non peccat quia nihil facit contra aeternam legem, cui sic subdita est, ut ejus particep esse non POS- sit. Rursu angelica sublimis natura non peccat, quia ita particeps est legis aeternae , ut Solus eam delectet Deus cmus voliuatati sine ullo experimento tentationis obtemperat Homo autem, CUJUS propter peccatum tentatio est vita

super terram , subdat Sibi quod habet commune cum bestiis subdat Deo quod habet commune cum Angelis donec justitia et immortalitate perfecta atque percepta

ab istis exaltetur, illi aequetur. XXIX. Mortales autem delectationes usque ad reparandam Seu cuStodiendam istam mortalem salutem, sive uniuscujusque hominis, sive ipsius humani generis, vel excitandae et relaxandae sunt: ultra si prolapsae fuerint, et Contra temperantiae rationem hominem non se

regentem abripuerint, libidines erunt profecto illicitae ac turpes, et dignae doloribus emendari. Quod si etiam per

turbatum rectorem in tantam Oraginem perditae consuetudinis mergant, ut vel inultas fore credens, confessionis et podnitentiae negligat medicinam , qua Correctu emer-

CXXXVI. 3

44쪽

gat, vel pejore morte cordis contra illam aeternam providentiae legem lasphemum eis patrocinium defensionis adhibeat, atque ita diem fungatur extremum non jam emendatione, sed damnatione dignum lex illa irreprehensibilis cenSet. XXX. AE terna ergo lege consulta, quae Ordinem naturalem conservari jubet, perturbari vetat , videamus

quid peccaverit, id est, qui contra istam legem fiecerit pater Abraham in his , quae velut magna crimina Faustus objecit. mabendae, inquit, prolis insana flagrans cupidine , et Deo, qui id jam sibi de Sara conjuge promiserat, minime credens, cum pellice volutatus it. Gn- sana vero iste Faustus Criminandi cupiditate caecatus , et haeresis suae nefas prodidit, et Abrahae concubitum nesciens erransque laudavit. Sicut enim lex aeterna , id est, voluntas Dei creaturarum Omnium conditoris conserVando naturali ordini consulens, non ut satiandae libidini serviatur, sed ut saluti generis prospiciatur, ad prolem tantummodo propagandam, mortalis carnis delectationem dominatu rationis in concubitum relaxari sinit: sic e contrario perversa lex Manichaeorum, ne deus eorum, quem ligatum in omnibus seminibus plangunt, in conceptu foeminae arctius colligetur, prolem ante omnia devitari a concumbentibus jubet, ut deus eorum turpi lapsu potius effundatur, quam crudeli nexu vinciatur. Non igitur Abraham prolis habendae insana cupiditate flagrabat, sed Manichaeus prolis devitandae insana vanitate delirabat. Proinde ille naturae ordinem servans, nihil humano Oncubitu agebat, nisi ut homo nasceretur iste perversitatem fabulae observans, nihil in quolibet concubitu timebat, nisi ne deus

captivaretur.

XXXI. Ubi autem Fastus in facto Abrahae velut

Gen. XVI, 2.

45쪽

conscientiam culpat uxoris , ibi malo quidem animo et intentione vituperandi, sed tamen nesciens et nolens utrumque collaudat. Neque enim conscientiam suam flagitio conjugis miscuit, quo ille suam libidinem turpi et

illicita voluptate satiaret sed etiam illa naturali ordine filios volens, seque sterilem sciens, ancillaris uteri foecunditatem in usum juris sui potestate licita vindicavit non cedens Viro concupiscenti, sed jubens obedienti Neque hoc

inordinata superbia inuis enim nescit uxorem marito tanquam domino debere servires Sed quod ad membra corporis attinet, quibus sexus ipse distinguitur, postolus dicit: si Similiter et vir sui corporis pote talem non habet,

sed mulier Φ s ut cum in caeteris actibus ad humanam pacem pertinentibus, mulier vir debeat servitutem, hujus unius rei, qua sexus utriusque carnali sorte discernitur, et carnali commixtione concernitur, similem in se habeant potestatem, vir in Xorem, et uxor in Virum. Prolem igitur, quam de se habere Sara non poterat, de ancilla habere voluit ex eo tamen semine, ex quo et de se, si posset, habere debebat. Nunquam hoc faceret mulier, si in corpore viri carnali concupiscentia teneretur gelaret enim potius pellicem, non faceret matrem nunc

vero propterea sic propagandi voluntas pia fuit, quia concumbendi voluntas libidinosa non fuit. XXXII. llud sane desiendi non potest, si Abraham, sicut Faustus objecit , minime credens Deo, qui sibi jam prolem de Sara promiserat, de Agar suscipere Voluit.

Sed apertissime salsum est nondum hoc promiserat Deus. Recenseant Scripturae illius superiora, qui Volunt invenient semini Abraham jam fuisse promissam terram et innumerabilis multitudinis abundantiam , nondum tamen fuisse patefactum quomodo illius seminis esset futura

46쪽

Propagatio, turtim ex Carne Ahialiae, si de Se ipse generaret an ex Voluntate, si aliquem forte adoptaret deinde si de carne ipsius, utrum ex Sara, an ex alia ProrSUS, nondum manifestatum fuit. Legant, inquam, qui Volunt, et invenient Faustum aut falli imprudenter, aut fallei impudenter. Itaque Abraham , cum sibi videret non nasci filios, et tamen semini suo factam promissionem teneret, primo de adoptione cogitabat. Hoc indicat, quod cum Deo loquens, ait de vernaculo suo : simi haeres meus erit :

tanquam diceret, quia de me ipso mihi semen non dedisti, in isto comple quod meo semini promisisti. Si enim

Semen Cujusque non appellaretur, nisi quod de ejus carne naSCeretur, nec nos appellaretapostolus semen Abrahae , qui certe originem carnis ab illo non ducimus, sed imitatione sidei semen ejus facti sumus, credentes in Christum, cujus caro ex illius Carne propagata St. si Un ergo Abraham audivit a Domino: Non hic erit haeres tuus, sed qui exiet de utero tuo, ipse erit haeres tuus'. Iam tunc adoptionis cogitatione sublata, cum de se ipso Semen speraret Abraham, restabat incertum, utrum ex Sara, an ex alia : quod illi Deus occultare voluit, donec prius ex ancilla Vetusaestamentum siguraretur. Quid ergo mirum, si videns Abraham sterilem uxorem , cupientem Sibi prolem, quam parere ipsa non potuit, ex famula sua et ex marito provenire, non suae carnali cupiditati cessit, sed

conjugali potestati obtemperavita credens hoc Saram ex Dei nutu voluisse, qui jam ex se ipso illi haeredem promiserat, sed ex qua foemina non praedixerat parustra igitur Faustus ad objiciendum hoc crimen insanus insiluit, tanquam insidelem Abraham infideliter arguens. Caetera enim caecitate non credendi nec valuit intelligere, hoc autem libidine calumniandi neglexit et legere.

47쪽

XXXIII. Quod autem justum et fidelem Virum matrimonii sui infamissimum nundinatorem appellans, Varitiae ac ventris causa duobus regibus Abimelech et haraoni diversis temporibus Saram conjugem Uam Ororem mentitum, quia erat pulcherrima , in concubitum asserit Venditasse , non ore veridico a turpitudine separathonestatem, sed ore maledico totum vertit in crimen. Hoc enim Abrahae factum lenocinio simile videtur, sed non valentibus ex illius aeternae legis lumine a peccatis recte facta discernere quibus et constantia pertinacia videri potest, et virtus siduciae Vitium putari audaciae, et quaecumque similiter objiciuntur quasi non recte agentibus, non recte cernentibus. Neque enim Abraham flagitio consensit uxoris ejusque vendidit adulterium: sed sicut illa famulam suam non libidini mariti permisit, sed ostici generandi ultro intulit, nequaquam turbato ordino naturali, ubi ejus potestas erat, jubens potius obedienti, quam cedens concupiscenti. Sic et ipse conjugem castam et casto corde sibi cohaerentem, de Criu animo, ubi pudicitiae virtus habitabat, nullo modo duhitabat, tacuit uxorem, dixit sororem ne Se Occiso, ab alienigenis atque impiis captiva possideretur certus de Deo suo, quod nihil eam turpe ac flagitiosum perpeti sineret. Nec eum sides ac spes fefellit: namque hara territus monstris , multis que propter eam malis afflictus, ubi ejus esse uxorem di vinitus didicit, illaesam cum honore restituit Abimelech autem omni commonitus atque edoctus, similiter secit.

XXXIV. Nonnulli quidem , non calumniosi et maledici, sicut Faustus , sed eisdem libris honorem debitum deserentes, quos iste vel non intelligendo reprehendit, vel reprehendendo non intelligit, cum hoc Abrahae

factum considerarent, visum est eis quod a firmitatu sidei subdefecerit atque titubaverit, et timore mortis, Sicut DO-

48쪽

minum Petrus' ita iste negaverit uxorem. Quod si ita necesse esset intelligi, peccatum hominis agnoscerem nec ideo cuncta ejus merita deleta atque oblitterata censerem, sicut nec illius Apostolici quanquam culpa non sit aequalis,

negare Uxorem, et negare Salvatorem. Nunc vero cum

habeam quod intelligam ne hoc intelligam, nulla causa cogor temeritate labi ad reprehendendum, quem nemo convincit timore lapsum fuisse ad mentiendum. Neque

dit sed cum ab eo quaereretur quid ei esset illa mulier, indicavit sororem, non negavit uxorem tacuit aliquid Veri, non dixit aliquid alsi. XXXV. n usque adeo desipimus, ut hic Faustum Sequamur, qui ait sororem mentitum, quasi genus Sarae aliunde didicerit, cum id sancta Scriptura non aperuerit Θ uto justum esse, ut in ea re, quam noVerat Abraham, nos autem non OVimus , Patriarchae potius credamus loquenti quod scit, quam Manichaeo criminanti quod nescit. Cum igitur Abraham eo tempore viveret in rebus humanis , quo quidem jam fratres ex utroque aut ex altero vel altera parente natos necti conjugio non licebat, filios autem fratrum aliosque longinquiore gradu generis OnSanguineos , nulla lege , nulla potestate prohibita consuetudo ungebat, quid mirum si sororem suam, id est, ex patris Sui sanguine procreatam habebat

uxorem Nam hoc ipse reddenti sibi eam regi dixit, de

patre esse Sororem, non de matre ubi certe ut sororem mentiretur, nullo jam timore cogebatur, quando ille uxorem ejus esse didicerat, et eam divinitus territus cum honore reddebat. Fratres autem sive sorores generali nomine consanguineo vel ConSanguineas olere apud veteres appellari, Scriptura testatur. Nam et obias dicit Deo, cum

49쪽

oraret antequam misceretur Xori: si Et nunc, Domino, tu scis quoniam non luxuriae causa accipio sororem, meam cum esset illa non ex concubitu ejusdem patris, nec ex eodem matris utero, Sed ex eadem stirpe cognationis exorta. Et Loth frater Abrahae dicitur, cum patruus ejus esset Abraham ' ex qua vocabuli consuetudine etiam fratres Domini vocantur in Evangelio', non utique quos Maria virgo pepererat, sed ex ejus consanguinitate omnes propinqui.

XXXVI. Dicet aliquis: Cur non potius ita de Deo

suo praesumpsit Abraham, ut fateri non timeret uxorem p Neque enim Deus ab illo mortem non poterat repellere quam timebat, eumque cum conjuge sua ab omni pernici in illa peregrinatione tutari, ut ne UXO US, quamvis esset pulcherrima, appeteretur ab aliquo, nec propter illam ipse necaretur. Poterat sane hoc efficere Deus inuis ita sit demens ut hoc neget Sed si interrogatus Abraham, illam foeminam indicaret uxorem, duas res tuendas committeret Deo, et Suam Vitam, et conjugi pudicitiam. Pertinet autem ad sanam doctrinam, quando faciat homo, non tentare Dominum Deum suum'. Neque enim et ipse Salvator non poterat tueri discipulos suos, quibus tamen ait Si vos persecuti fuerint in una civi, tale fugite in aliam δε Cujus rei prior exemplum praebuit. Nam cum potestatem haberet ponendi animam Suam si, nec eam Oneret, nisi cum vellet, in AEgyptum tamen infans portantibus parentibus fugit' et ad diem festum non evidenter, sed latenter ascendit', cum alias palam loqueretur Iudaeis irascentibus et inimicissimo animo audientibus, nec tamen valentibus in eum mittere

50쪽

Illan US, lma 11Ondum Venerat hora ejus non cujus horae necessitate cogeretur mori, Sed cujus horae opportunitate dignaretur occidi. Qui ergo palam docendo et arguendo, et tamen inimicorum rabiem valere in se aliquid non sinendo Dei demonstrahat potestatem, idem tamen fugiendo et latendo hominis instruebat infirmitatem, ne Deum tentare audeat, quando habet quod faciat, ut quod cavere Oportet eVadat. Neque enim et Apostolus desperaverat adjutorium protectionemque divinam , idemque perdiderat, quando per murum in porta Submissus est, ut inimicorum manus est geret'. Non ergo in Deum non credendo sic fugit: sed Deum tentando sic fugere noluisset, cum sic fugere potuisset. Proinde cum inter ignotos propter excellentissimam pulchritudinem Sarae, et ejus pudicitia et mariti vita esset in dubio, nec utrumque tueri posset Abraham, Verumtamen unum horum posset, deSt, Vitam , ne Deum suum tentaret, fecit quod potitit: quod autem non potuit, illi commisit. Qui ergo se hominem occultare non aluit, maritum ei Cultavit, ne Occideretur uxorem Deo credidit, ne pollueretur.

XXXVII. Quanquam scrupulosius disputari possit', utrum illius mulieris pudicitia violaretur, etiam Si quisquam carni ejus commixtus foret, cum id in se fieri pro mariti vita, nec illo nesciente, sed jubente permitteret, nequaquam Idem deserens conjugalem, et potestatem non abnuens maritalem, sicut ille adulter non fuit, quando uxori obtemperans potestati, de ancilla prolem generare OnSenSit Sed propter Vim principiorum, quia non ita duobus viris vivis ad concumbendum foemina mh-ditur, sicut duae foeminae uni Viro multo verius et honestius illud accipimus, quod pater Abraham nec tentavit

Ioan Vii, o. - Ct. ix, 25 et 2 Cor. 3, 33. - Vide lib. 1 de Sermone Domini in monte, cap. 6 n. O. - Forte Remina una.

SEARCH

MENU NAVIGATION