Sancti Aurelii Augustini ... opera omnia multis sermonibus ineditis aucta et locupleta

발행: 1835년

분량: 523페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

siae, quam Virginem castam cupiebat uni viro exhibero Christo, ne sicut Evam deceperat astutia sua , sic et illorum mentes a Christi castitate Vertendo corrumperet. Ita enim huic serpenti amici sunt isti, ut eum praestitisse potius quam nocuisse contendant. Ipse plane Fausto persuasit, pectori adulterat falsitatis semina infundens, ut has male conceptas calumnias ore immundissim pareret, et Stylo audacissimo etiam memoriae commendaret. Nulla enim ancillarum virum Iacob ab altera rapuit, nulla de illius concubitu cum altera litigavit. Ideo magis Ord erat, quia libido non erato et tanto irmius servabantur Onjugalis potestatis jura, quanto castius vitabatur carnali cupiditatis injuria. Quod enim et ab uxore conducitur, ibi

Vera nostra manifestatur assertio, ibi pro se adversus maledicta Manichaeorum ipsa veritas cIamat Quid enim opuSerat ut eum altera conduceret, nisi quia ordo alterius erat ut ad eam maritus intrareta Neque enim ad Liam nunquam CCeSSisset, nisi eum conduxisset sed utique justis ad eam vicibus accedebat, de qua tot silios procreaverat, et cui obedierat ut etiam de ancilla procrearet, et de qua postea non conducente procreavit. Sed tunc Rachel noctem habebat in ordine ut maneret cum Viro tunc penes eam potestas illa erat, de qua per Apostolum VOX certe Novi est amenti non tacuit, dicens Similiter et vir non habet potestatem sui corporis , sed mulier . Ideo jam cum sorore pacta erat, cui facta debitrix eam translegaret ad debitorem suum. Nam hoc nomine id appellat Apostolus D Uxori, inquit, vir debitum reddat'. Cui ergo vir debitor erat jam acceperat a Sorore quod elegerat voluntate, ut ei daret quod habebat in potestate. L. Mic vero ille, quem Faustus tanquam impudicum clausis vel potius extinctis oculis criminatur, si

a Cor. xi, 3. - Id. vii 4. M l. 3. 4.

62쪽

concupiScelitiae non justitiae Servus esset, notule per totum diem in voluptatem illius noctis aestuaret, qua erat cum pulchriore cubiturus : quam certe amplius diligebat, et pro qua bis septenarium annorum laborem gratuitum penderat V Cum ergo jam die peracto in ejus iret amplexus, qua1ido inde Verteretur, si tali esset, qualem

Manichaei nihil intelligentes opinantur Nonne placito

contempto mulierum , intraret potius ad Speciosam suam, quae illi noctem ipsam, non solum conjugi more, Verum-otiam ordinis jure debebat Uteretur potius ipse potestate maritali, quia et uxor non habet potestatem corpori S sui, sed vir et pro eo tunc servitutis illarum vicissitudo faciebat conjugali ergo potestate multo vincibilius uteretur , si formae desiderio vinceretur. Sed eo meliores heminae invenirentur, si illae pro siliis concipiendis, ipse autem pro concubitu sui Voluptate certaret. Itaque vir temperantiSsimus, et plane Vir, quia tam viriliter foeminis utebatur , ut delectationi ainali non subjiceretur, sed dominaretur, magis quid deberet, quam quid ei deberetur attendit me ad propriam Voluptatem sua potestate abuti voluit, sed illius debiti redditor quam exactor 8Semaluit. Unde consequens erat, ut ei redderet, tuam Pro se id accipere illa cui debebatur elegit quo earum placito

pactoque comperto , cum repente atque inopinate a pulcherrima conjuge reVocaretur et ad minus de Oram O- caretur , non ira excanduit, non tristitia nubilatus est,

non enerviter blandus , ut sibi potius Rachel noctem redderet, inter ambas sategit sed maritus justus et providus pater, cum illa prolis curam gerere videret, et ipse nihil aliud de concubitu quaereret, earum Voluntati obtemperandum judicavit, quae sibi singillatim filios optabant; suae nihil minui, ut ambae pariebant. anquam diceret:

63쪽

CONTRA FAUSTUM, LIB. XXII. 53

Vobis inter vos, ut vultis , Cedite atque concedite quaenam vestrum stat mater: ego quid contendam , quando sive hinc, sive inde nascenti non erit alius pater Hanc profecto modestiam , hanc concupiscentiae coercitionem et in commixtione corporum conjugalium solum appetitum posteritatis humanae, ut erat acutus Faustus, in illis litteris et in tolligeret et laudaret, nisi ejus ingenium detestabili secta depravatum , et quid reprehenderet quaereret, et unam nuptialis conventionis honestatem quamares et foeminae liberorum procreandorum cauSa Opulantur, hoc crimen maximum deputaret. LI. Nunc jam defensis Patriarchae moribus, refutatoque crimine, quod nefarius error objecit, de libero,

que side pietate, ut nobis aperiatur a Domino , quid rerum siguraverint quatuor istae uxore Iacob, quarum duae liberae , duae ancillae fuerunt. Videmus enim

Apostolum , in libera et ancilla, quas habuit Abraham duo estamenta intelligere sed ibi in una et una facilius apparet quod dicitur hic autem duae sunt et duae. Deinde ibi ancillae filius exhaeredatur, hic ero ancillarum filii simul cum siliis liberarum terram promissionis accipiunt unde hic procul dubio aliquid aliud signifi

L . Quanquam enim duas liberas uxores Iacob ad Novum es tamentum , quo in libertatem Vocati sumus, existimem pertinere, non tamen frustra duae sunt

nisi forte quia id quod in Scripturis adverti et inveniri

potest duae vitae nobis in Christi corpore praedicantur, una temporalis in qua laboramus , alia aeterna in qua delectationem Dei contemplabimur. Istam Dominus passione, illam resurrectione declaravit. Admonent nos ad

Gal. IV, 22.

64쪽

hoc intelligendum illarum etiam nomina foeminarum. Dicunt enim quod Lia interpretatur Laborans, Rachel autem Visum principium , siVe Verbum e quo videtur principium Actio ergo humanae mortalisque vitae, in qua vivimus ex side, multa laboriosa opera facientes, incerti

quo exitu proveniant ad utilitatem eorum quibus consulere volumus , ipsa est Lia prior uxor Iacob ci ac per hoc et infirmis oculis fuisse commemoratur si Cogitationes enim mortalium timidae et incertae providentiae nos irae Spes vero aeternae contemplationis Dei, habens

eortam et delectabilem intelligentiam veritatis, ipsa est Rachel unde etiam dicitur bona facio, et pulchra

speCie. LIII. anc enim amat omnis pie studiosus, et propter hanc servit gratiae Dei, qua peccata nostra, etsi fuerint sicut phoenicium 'anquam nix dealbantur Lahan quippe interpretatur Dealbatio , cui servivit Iacob propter

Rachel . , Neque enim se quisquam convertit sub gratia remissionis peccatorum servire justitiae misi ut quiete vivat in verbo ex quo videtur principium , quod est Deus ergo propter Rachel, non propter Liam. Nam qui tandem amaverit in operibus justitiae laborem actionum atque passionum P Quis eam Vitam propter se ipsam expetiverit sicut nec Iacob Liam : sed tamen sibi nocte suppositam in usum generandi amplexus et foecunditatem ejus expertus est Dominus enim eam , quia per se ipsam diligi non poterat, primo ut ad Rachel perveniretur , tolerari fecit, deinde propter illos commendavit. Ita ver unusquisque utilis Dei servus sub dealbationis PeCCatorum uorum gratia constitutus, quid aliud in sua conversione meditatus est , quid aliud corde gestavit,

65쪽

CONTRA FAUSTUM, LIB. XXII. 55

quid aliud adamavit, nisi doctrinam sapientiae Quam

plerique se adepturos et percepturos putant statim ut se in Septem praeceptis legis exercuerint, quae sunt de dilectione proximi, ne cuiquam homini noceatur , id est: Honora patrem et matrem : Non moechaberis : Non oc- , cides : Non furaberis : Non falsum testimonium dices: v Non concupisces uxorem proximi: Non concupisces rem, proximi quibus quantum potuerit Observatis, posteaquam homini pro concupita et sperata pulcherrima delectatione doctrinae , per tentationes Varias , quasi per hujus saeculi noctem , tolerantia laboris adhaeserit, velut pro Rachel Lia inopinata conjuncta sit; et hanc sustinet ut ad illam perveniat, si perseveranter amat, acceptiSaliis septem praeceptis: ac si dicatur eici Servi alios septem annos pro Rachel, ut sit pauper Spiritu , mitis , Iu- gens, Suriens Sitiensque justitiam, misericors, mundicors, pacificus . Vellet enim homo, si fieri posset, sine ulla tolerantia laboris , quae in agendo patiendoque amplectenda est, statim ad pulchrae atque persectae Sapientiae delicias pervenire sed hoc non potest in terra morientium. Hoc enim videtur significare, quod dictum est ad Iacob Non est moris in loco nostro, ut minor nubat priuSquam major . v Quia non absurde major appellatur, quae tempore prior est. Prior est autem in recta hominis eruditione labor operandi quae justa Sunt, quam voluptas intelligendi quo vera Sunt. Ad hoc valet quod scriptum est: u Concupisti sapien- tiam, SerVa mandata, et Dominus praebet illam tibi'. Mandata utique ad justitiam pertinentia justitiam autem, quae ex side est , quae inter tentationum incerta verSatur,

ut pie credendo quod nondum intelligit, etiam intelligen-

praebebit. - coli. I, 33.

66쪽

tipe meritum OnSequatur. Quantum enim valet, quod modo Commemoravi esse scriptum: si Concupisti sapien- tiam, Serva mandata, et Dominus praebet illam tibi:

tantum et illud valere arbitror: Nisi credideritis, non, intelligetis ut justitia ad fidem, ad sapientiam vero intelligentia pertinere monstretur. Proinde in his qui flagrant ingenti amore perspicus Veritatis, non est improbandum studium, sed ad ordinem revocandum, ut a sideincipiat, et bonis moribus nitatur pervenire quo tendit. In eo quippe quod Versatur, Virtus est laboriosa in eo vero

quod appetit, luminosa sapientia. Quid opus est, inquit, credere, quod non mihi ostenditur manifestum Aliquod

Verbum pro me, quo Videam rerum omnium principium.

Id enim est in quod maxime ac primitus inardescit, si veri studiosus est animus rationalis : cui respondeatur Pulchrum est quidem quod desideras et amari dignissimum sed prius nubit Lia et postea Rachel Ardor ergo iste ad id valeat, ut ordo non recusetur, Sed potius toleretur sine quo non potest ad id perveniri, quod tanto ardore diligitur. Cum autem perventum fuerit, simul habebitur in hoc seculo, non solum speciosa intelligentia i sed etiam Iahoriosa justitia. ii Quamlibet enim acute sinceriterque, Cernatur a mortalibus incommutabile honum, adhuc η corpus quod corrumpitur aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem' odunum ergo tendendum, Sed propter hoc multa ferenda

sunt.

LIV. Itaque duae sunt uxores Iacob liberae ambae quippe sunt filiae remissionis peccatorum, hoc est dealbationis, quod est Laban. Verumtamen Una matur, et altera toleratur. Sed quae toleratur, ipsa prius et uberius foecundatur, ut Si non propter se ipsam, certe propter

Forte praebebit. - Isai. II, 9. - Sap. IX, 5.

67쪽

silio diligatur Labor enim justorum maximum fructum habet in eis quos regno Dei generant, inter multas tentationes et tribulationes praedicando Evangelium, et eos propter quo sunt in laboribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus saepius' propter quos habent soris pugnas, intus timores gaudium et Coronam suam Vocant δ. Nascuntur autem eis facilius atque copiosius ex illo sermone fidei quo praedicant Christum crucifixum, et quidquid humanitatis ejus citius humana cogitatione percipitur, et infirmos etiam Liae oculos non perturbat. Bachel autem clara aspectu', mento excedit Deo, et Videt in principio Verbum Deum apud Deum si, et Vult parere, et non potest; quia generationem ejus quis enarrabit 'pProinde vita quae studi contemplationis competit, ut ea quae carni sunt invisibilia, non infirmis oculis mentis, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciat, et sempiternam Dei virtutem ac divinitatem ineffabiliter cernat ' Vacare vult ab omni negotio, et ideo sterilis Assectando quippe otium, quo studia contemplationi igneSCunt, non COntemperatur infirmitati hominum, qui in variis pressuris sibi desiderant subveniri. Sed quia et ipsa procreandi charitate inardescit, vult enim docere quod noVit, neque cum invidia tabescente iter habere, videt sororem labore agendi atque patiendi siliis abundantem' i et dolet potius

currere homines ad eam virtutem, qua eorum infirmitatibus necessitatibusque consulitur, quam ad illam unde divinum et incommutabile aliquid discitur. Hic dolor 1guratus Videtur in eo quod scriptum est i Et gelavit Rachela sororem suam '. vlroinde quia liquidus purusque intellectus de illa substantia quae corpus non est, ac per hOC ad

68쪽

Carni SenSum non pertinet, verbis carne editis exprimi non potest, eligit doctrina sapientiae per quaslibet corporeas imagines et similitudines utcumque cogitanda insinuare divina, quam ab officio talia docendi cessare sicut elegit Rachel ex viro suo et ancilla suscipere liberos quam sine siliis omnino remanere Bala quippe interpretari dicitur Inveterata hanc habuit ancillam Rachel De vetere quippe vita carnalibus sensibus dedita corporeae concitantur imagines, etiam cum aliquid de spiritali et incommutabili substantia divinitatis auditur. LV. Suscipit et Lia de ancilla sua filios, amore habendae numerosioris prolis accensa. nVenimus autem Zelpham ejus ancillam interpretari s hians. Quapropter in praedicationem fidei evangelicae quorum os hiat et Cornon hiat, cum in Scripturis adverterimus, haec intelligitur ancilla Liae. Scriptum est enim de quibusdam Populus, hic labiis me honorat, cor autem eorum longe S an me . AE talibus Apostolus dicit u ui praedicas noni furandum, furaris , qui dicis non adulterandum, adul- teras . Verumtamen ut etiam per hanc conditionalem libera illa uxor Iacob laborans filios haeredes regni suscipiat, ideo Dominus dicit u Quae dicunt, facile , quae au

tem faciunt, sacere nolite M., Unde in labore vinculorum vita apostolica: u Sive inquit, occasione, sive Veritates Christus annuntietur, et in Oe gaudeo, Sed et gau- , deho tanquam et ancilla pariente de prole numerOsiore laetata. LVI. Est vero quidam Liae foetus ex beneficio Rachel editus, cum Virum suum Secum debita nocte cubiturum acceptis a filio Liae mandragoricis malis cum sorore cubare permittit M. De hoc autem O mi genere Opinari

69쪽

quosdam Scio, quod acceptum in escam sterilibus foeminis foecunditatem paril hac per hoc putant omni modo institisse Rachel, ut hoc a silio sororis acciperet cupiditate pariendi quod ego non arbitrarer, nec Si tunc ConcepiSSet. Nunc Ver cum post Liae duos alios ab illa nocte partus, Dominus eam prole donaverit, nihil est cur de mandragora tale aliquid suspicemur, quale in nulla foemina experti Sumus. Dicam ergo quid sentiam : dicent hinc sorte meliora doctiores. Cum enim haec mala ipse vidissem, et

propter istum ipsum sacrae lectionis locum id mihi obtigisse gratularer, rara enim res est, naturam eorum diligenter, quantum potui, perscrutatus sum: non aliqua a communi sensu remotiore scientia, quae docet Virtutes radicum et potestates herbarum sed quantum mihi et cuilibet homini renuntiabat visus, et olfactus, et UStUS. Proinde rem comperi pulchram et SuaVeolentem, Sapore autem insipido et ideo cur eam mulier tantopere concupiVerit, ignorare me fateor, nisi forte propter pomi raritatem, et odoris jucunditatem. Cur vero ipsam rem gestam Sancta Scriptura tacere noluerit, quae non utique talia desideria muliercularum nobis pro magno inSinuare curaret, nisi aliquid in eis magnum quaerere commoneret,

nihil amplius conjicere valeo, quam quod ex illo communi sensu mihi suggeritur, ut illo mandragorico pomo sigurari

intelligam famam honam non eam quae confertur, Cum

laudant hominem pauci justi atque sapientes , sed illam popularem, qua etiam major et clarior notitia comparatur: non ipsa per sese expetenda, sed intentioni honorum, qua generi humatio consulunt, pernecessaria. Unde dicit Apostolus i Oportet etiam testimonium habere honum ab eis qui foris sunt qui licet parum sapiant, reddunt tamen plerumque labori eorum, per quos Sibi con-

70쪽

sulitur, et splendorem laudis, et odorem bonae opinionis. Nec ad istam gloriam popularem primi perveniunt eorum qui sunt in Ecclesia, nisi quicumque in actionum periCulis et labore versantur. Propterea Lis silius mala mandragorica invenit'. exiens in agrum, id est, honeste ambulans ad eos qui oris sunt doctrina vero illa sapientiae, quae a vulgi strepitu remotissima, in contemplatione veritatis dulci delectatione desigitur, hanc popularem gloriam quantulam cumque non assequeretur, nisi per eos qui in mediis turbis agendo ac suadendo populi praesunt, non ut praesint, sed ut prosint quia isti actuosi et negotiosiliomines, per quos multitudinis administratur utilitas, et

quorum auctoritas populis chara est, testimonium perhibent etiam vitae propter studium conquirendae et Contemplandae veritatis otiosae, quodam modo mala mandragorica

per Liam perveniunt ad Rachel Ad ipsam vero Liam persilium primogenitum, id est, per honorem foecunditatis ejus, in qua est omnis fructus laboriosae atque inter incorta tentationum periclitantis actionis quam plerique bono ingenio praediti studioque flagrantes, quamvis idonei regendis populis esse possint, tamen vitant propter turbulentas occupationes, et in doctrinae otium toto pectore tanquam speciosae Rachel seruntur amplexum.

LVII Sed quia honum est, ut etiam haec vita latius

innotescens popularem gloriam mereatur, injustum est

autem ut eam OnSequatur, Si amatorem Suum administrandis ecclesiasticis curis aptum et idoneum in otio detinet, nec gubernationi communis utilitatis impertit; propterea Lia sorori suae dicit: arum est tibi quod virum meum accepisti, insuper et mandragorica filii mei vis accipere pier unum virum significanS OS Omnes, qui cum

sint agendi virtute habiles, et digni quibus regimen Ec-

SEARCH

MENU NAVIGATION