Sancti Aurelii Augustini ... opera omnia multis sermonibus ineditis aucta et locupleta

발행: 1835년

분량: 523페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

Deum, hiando Vitae suae quantum potuit homo consuluit, et speravit in Deum cui pudicitiam conjugis commendavit.

XXXVII. Iamvero in hac re gesta atque in divinis

Libris posita fideliterque narrata, quem non delectet etiam factum propheticum perscrutari, et sacramenti ostium pia side studioque pulsare, ut aperiat Dominus et ostendat quis tunc in illo sigurabatur Viro, et cujus sit uxor quae in hac peregrinatione atque inter alienigenas pollui macularique non initur, ut sit Viro Suo Sine macula et ruga In gloriam quippe Christi recte vivit Ecclesia, ut pulchritudo ejus honori sit viro ejus, sicut Abraham propter Sarae pulchritudinem inter alienigenas honorabatur eique ipsi, cui dicitur in Canticis Canticorum : O puchra inter mulieres ' , ipsius pulchritudinis merito reges offerunt munera sicut Sarae obtulit rex Abimelech, plus in ea mirans formae decus' quod amare potuit, et violare non potuit. Si enim et sancta Ecclesia Domino Iesu Christo in occulto uxor Occulte quippe atque intus in abscondito secreto spiritali anima humana inhaeret Verbo Dei, ut sint duo in carne una : quod magnum conjugii sacramentum in Christo et in Ecclesia commendat Apostolus. roinde regnum terrenum speculi hujus, cujus si guram gerebant reges qui Saram polluere permissi non Sunt, non Xpertum est, nec invenit Ecclesiam conjugem

Christi, id est, quam sideliter illi tanquam principio Viro

suo subdita cohaereret, nisi cum violare tentavit, et divino testimonio per idem Martyrum cessit, correptumque in posterioribus regibus honoraVit munere, quam correptionisus subdere in prioribus non evaluit. Nam quod tunc in eodem rege prius et posterius siguratum est, hoc in

52쪽

isto regno prioribus et posterioribus regibus adimpletur. XXXIX. Cum autem dicitur de patre esse Sororem Christi Ecclesiam, non de matren non terrenae generationis quae evacuabitur sed gratiae coelestis quae in aeternum manebit, Cognatio Commendatur. Secundum quam gratiam genus mortale non erimUS accepta potestate ut silii Dei vocemur et simus meque enim hanc gratiam de Synagoga matre Christi secundum carnem, sed de Deo patre percepimus. Hanc Vero cognationem terrenam, quae ad mortem temporaliter generat, vocans in aliam Vitam ubi nullus moritur, negare nos Christus docuit, non fateri, cum Discipulis ait Ne vobis dicatis patrem in terra; unus est enim Pater vester qui in coelis est . Cujus rei praebuit exemplum, quando et ipse dixit: Quaen mihi mater, aut qui fratres , Et extendens manum super Discipulos ait: Mi sunt fratres mei'. Et ne quisquam in hoc vocabulo terrenam cognationem cogitaret, adjunxit Et quicumque fecerit voluntatem Patris mei, ipse mihi frater, et mater, et soror est: tanquam diceret: De patre hanc cognationem appello , non de Synagoga matre ad aeternam quippe vitam nunc voco, ubi immortaliter natus sum' non ad temporalem, unde ut Ocarem mortalis essectu Sum. XL. Quod ergo Ecclesia, cujus uxor Sit occultatur alienigenis, mus autem Soror non tacetur, hae interim causa facile occurrit, quia occultum et difficile ad intelligendum est, quomodo anima humana Verbo Dei Copuletur, SiVe miSceatur, sive quid melius et aptius dici potest, cum sit illud Deus, ista creatura. Secundum socenim Sponsus et Sponsa, vel Vir et uxor, Christus et Ecclesia dicuntur. Qua vero cognatione sint fratres Christus et omnes sancti gratia diVina, non consanguinitate terrena,

53쪽

cONTRA FAUSTUM, LIB. XXII. 43hoe est, de patre, non de matre, et effabilius dicitur, et

capacius auditur. Nam et inter se omnes sancti per eamdem gratiam fratres sunt sponsus autem Caeterorum O-cietati nullus illorum est. Proinde Christum, quamvis excellentissimae justitiae atque sapientiae, tamen hominem multo facilius et proclivius alienigenae crediderunt, non quidem falso, quod homo esset sed quomodo etiam Deus esset ignoraverunt. Hine et Ieremias Et homo, inquit, , est, et quis agnoscet eum pol Et homo est quia proditur quod frater est. Et quis agnoscet eum quia occultatur quod sponsus est. Haec de patre Abraham adversum impudentissimam et imperitissimam et calumniosissimam Fausti vocem satis dicta sint.

XLI. Loth autem frater ejus justus et hospitalis in

Sodomis', et ab omni Sodomitarum contaminatione purus atque integer, ex illo incendio quod erat similitudo futuri judicii meruit salvus Vadere, typUm geStan Corporis Christi, quod in omnibus sanctis et nunc inter iniquos atque impios gemit, quorum factis non consentit, et a quorum commixtione in saeculi me liberabitur, illis damnatis supplicio ignis aeterni. Sicut autem aliud genus

hominum in ejus uxore siguratum est, eorum scilicet qui per gratiam Dei vocati, retro respiciunt, non sicut PaulUS, qui ea quae retro sunt Obliviscitur, et in ea quae ante Sunt extenditur' Unde et ipse Dominus : Nemo, inquit, im-n ponen manum Super aratrum, et respicien retro, aps tus est regno coelorum . , Nec illud exemplum tacuit, quo nos tanquam sale condiret, ut non fatui negligere-mUS, Sed prudentes caveremus hoc malum. Unde et illa, ut hoc admoneret, in statuam salis conversa est inam cum praeciperet ut e quisque perseVerantissima anterio-

54쪽

rum intentione ab iis quae retro sunt eriperet ii Memen- η tote, inquit, uxoris Loth is XLII. Sic etiam in ipso Loth, quando cum eo siliae concubuerunt, non illud quod cum a Sodomis liberatus est, sed aliud aliquid siguratum est'. Nam tunc ille ipse Loth futurae Legis videtur gestasse personam, quam quidam ex illa procreati et sub Lege positi male intelligendo quodam modo inebriant, eaque non legitime utendo insidelitatis opera pariunt si Bona est enim Lex ait Αp0S- η tolus, si quis ea legitime utatur δ. Nec ideo tamen hoc factum vel ipsius Loth vel ejus siliarum justificamus, quia significavit aliquid quod futuram quorumdam perversitatem praenuntiaret. Aliud enim illae ut hoc facerent intenderunt, aliud Deus qui hoc fieri permisit, ut etiam inde aliquid demonstraret, manente recto judicio suo super peccatum hominum tunc praeSentium , et vigilante providentia sua pro significatione futurorum. Proinde illud factum cum in sancta Scriptura narratur, prophetia est cum Vero in illorum vita qui hoc commiserunt consideratur, flagitium est. XLIII. Nec rursus tanta reprehensione atque aecusatione res digna est, quantam in eam Faustus inimi-cu et caecuSAEVOmuit Consulitur enim aeterna ex illa ordinem naturalem conservari jubens, perturbari Vetans,

et non ita de hoc sacto judicat, ac si ille in silias nefaria libidine exarserit, ut earum incestat corpore frueretur, aut eas haberet uxores sed nec de illis sue minis, ac si in sui patris carnem execrabili amore flagrassent Ratio quipee justitiae non tantum quid factum sit, Verumetiam quare factum sit intuetur, ut ex causis suis facta pendentia libramento sequitatis examinet. Cum igitur illae ad conservationem generis prolem quaererent, qui utique in eis hu-

55쪽

manus erat et naturalis flectus, nec se crederent invenire posse alio Viros, velut exusto illa conflagratione orbe terrarum, neque enim discernere poterant quo usque ignis ille saevierit, miscere se patri voluerunt Potius quidem nunquam esSe matres, quam sic uti patre debuerunt verumtamen multum interest, quod ea cauS USse Unt, quam si concupiscentia tam funestae voluptatis ute

rentur.

XLIV. Λb illo autem opere ita patrem abhorrere sentiebant, ut id se impleturas esse non crederent, nisi ejus ignorantiam procurarent. Namque, Ut scriptum est, inebriaVe- γ runt eum, et se nescienti miscuerunt Quapropter

culpandus est quidem, non tamen quantum ille incestus, sed quantum illa meretur ebrietas. Nam et hanc lex aeterna condemnat; quia cibum et Otum ad ordinem naturalem non nisi gratia conservandae salutis admittit. Quamvis ergo inter ebriosum et ebrium plurimum intersit nam ne ebriosus semper est ebrius, nec quisquis aliquando ebrius, consequenter ebriosus est: tamen in homine justo hujus ipsius, etsi non ebriositatis , at certe ebrietatis causa quaerenda est. Quid enim tandem cogebat, ut siliabus suis crebra vina miscentibus , aut fortasse nec miXta crebro porrigentibus, consentiret aut crederet panad hoc filias nimiam tristitiam ingentes ita voluit consOlari, ut illius destitutionis et materni luctus dolor de cogitatione mentis ebris fugaretur, etiam ipsas tantumdem hibere existimans, et aliqua fraude agentes ne hiberent Sed etiam talem tristibus suis adhibere consolationem quomodo virum justum decuerit, non videmus. An aliqua Sodomitarum arte pessima etiam paucis poculis patrem sic inebriare potuerunt, ut illud peccatum cum ignorante,

vel potius de ignorante committerent 3 Sed mirum si hoc

Gen. ix, 33 et 35.

56쪽

Scriptura divina tacuisset, vel servum suum Deus sine aliquo voluntatis ejus vitio perpeti sineret. XLV. Nos tamen Scripturas Sanctas, non hominum peccata defendimus. Non sic autem de hujus facti purgatione satagimus , quasi hoc Deus noster aut fieri jusserit, aut factum approbaverit aut ita justi homines in illis libris appellentur, ut si voluerint peceare, non POS- sint. Cum ergo in litteris, quas isti reprehendunt, Deus huic facto nullum justitiae testimonium perhibuerit, qua dementia temeritatis hinc illas litteras accusare Contendunt, cum aliis earum locis apertissime inveniantur divinis praeceptis ista prohiberi P Unde in illa re gesta de operesiliarum Loth narrata ista sunt, non laudata. Quaedam Veroenuntiato judicio Dei, quaedam tacito narrari oportuit ut quando promitur quid inde judicaverit Deus, instruatur nostra imperitias quando autem tacetur, vel exerceatur peritia ut quod alibi didicimus recolamus, vel excutiatur pigritia ut quod nondum novimus inquiramuS. Deus Ergo, qui novit et de hominum opere malo facere opera bona, gentes quas Voluit, ex illo Semine propagavit, non Scriptura Sua propter hominum peccata damnavit Prodidit quippe ista, non fecit et cavenda admonuit, non imitanda proposuit. XLVL Mirabili sane impudentia Faustus Saac quoque filium Abrahae criminatus est, quod Rebeccam

quae uxor erat, Sororem finxerit . Genus enim Rebeccae non tacitum est; et eam per notissimam propinquitatem sororem ejus fuisse manifestum est. Ut autem taceret uxorem, quid mirum, aut quid pravum, si imitatus est patrem cum eadem justitia defendatur, qua pater ejus de simili objecto inculpatus inventus est Quae igitur pro raham quod ad hanc rem attinet, adversus criminan

57쪽

tem Faustum diximus'. eadem etiam pro Isaac silio ejus valent inus recensere non est dissicile nisi forte studiosorum aliquis quaerat, in cujus figurae Sacramento accipiendum sit quod rex alienigena Rebeccam viri sui conjugem tunc esse cognovit, quando eum cum illa ludentem vidit quod non cognovisset, nisi cum conjuge ille sic

luderet, quomodo cum ea quae conjux non esset ludere non deceret. Quod cum sancti conjugati faciunt, non inaniter faciunt, sed prudenter descendunt enim quodam modo

ad foeminei sexus infirmitatem, ut aliquid blanda hilaritate

vel dicant vel faciant; non enervantes, sed temperanteS virilem rigorem quod tamen ei quae uxor non est qui dixerit aut fecerit, turpis est. Verum hoc, quod ad mores humanitatis pertinet, dixerim, ne quisquam durus et sine assectu id ipsum pro crimine objiciat sancto viro, quod cum conjuge sua luserit. ales enim homines inhumani si aliquem gravem vir Lim ludicrum aliquid garrientem pueris etiam parvulis Viderint, quo eorum lacteum Sensum affabuli et nutritoria facilitate permulceat, tanquam delirantem reprehendunt: obliti unde creverint, aut ingrati quod creverint. Quid autem sibi velit m sacramento Christi et Ecclesiae, quod tantus atriarcha cum

conjuge luserit, conjugiumque illud inde sit cognitum videt profecto quisquis, ne aliquid irrando in Ecclesiam peccet secretum Viri ejus in Scripturis sanctis diligenter intuetur et invenit eum majeStatem Suam, qua in forma Dei aequalis Si Patri , paulisper abscondisse in forma servi, ut ejus capax SSe humana infirmitas posset eoque modo se conjugi congruenter apta ret. Quid enim absurdum, imo quid non convenienter fututorum praenuntiationi accommodatum , si Propheta

Dei carnale aliquid lusit ut eum caperet assectus uxoris

y Vide supra n. 33. - Philip ii 6.

58쪽

cum ipsum Verbum Dei caro factum sit ut habitaret iii Ilobis' pXLVII. Iamvero silio Iacob quod pro ingenti crimine

quatuor objiciuntur uxores, generali praelocutione purgatur . Quando enim mos erat, crimen non erat et nunc propterea crimen eSt, quia mos non est. Alia enim sunt peC-cata Contra naturam, alia Contra moreS, alia Contra praecepta. Quae cum ita sint, quid tandem criminis est, quod de pluribus simul habitis uxoribus objicitur sancto viro Jacob Si naturam consulas, non lasciviendi, sed gignendi causa illis mulieribus utebatur: si morem, illo tempore atque in illis terris hoc factitabatur si praeceptum, nulla lege prohibebatur. Nunc vero cur crimen est, si quis hoc faciat, nisi quia et moribus et legibus hoc non licet Quae duo quisquis contempserit, etiam si tantummodo cauSa generandi uti possit sceminis pluribus, peccat tamen, et ipsam violat humanam societatem, cui necessaria est propagatio siliorum. Sed quia homines aliter se habentibus jam moribus et legibus non possunt delectari uxorum multitudine nisi libidinis magnitudine, ideo errant et putant

haberi omnino non potuisse uxores multas, nisi flagrantia concupiscentiae carnalis et sordidae voluptatis Comparantes enim, non alios quorum animi virtutem prorsus nosse non pOSSunt, Sed Sicut ait Apostolus, semetipsos sibimetipsis, non intelligunt ' Et quia ipsi etiam si unam habuerint, ad eamdem non solo generandi ilicio ducti viriliter accedunt, sed saepe coeundi stimulo victi enerviter pertrahuntur quasi veraciter ibi Videntur conjicere, tuam majore hujusmodi morbo per multas alii captivontur, quando Se ident in Una temperantiam non posse

XLVIII. Verum nos eis, qui hanc Virtutem non ha-

59쪽

laeni, ita de sanctorum virorum moribus judicium committere non debemus , sicut de ciborum suavitate ac salubritate judicare ebrientes non sinimus potiusque illis e Sanorum sensu et praecepto medicantium, quam ex eorum aegritudinis affectione alimenta praeparamus. Proinde isti si volunt, non falso atque adumbratae , Sed verae ac solidae pudicitiae capere sanitatem , divinae Scripturae tanquam libris medicinalibus credant, non frustratam magnum honorem sanctitatis tributum quibusdam viris etiam plures uxores habentibus, nisi quia fieri potest ut imperator carnis animus tanta temperantiae poteState praepolleat, ut genitalis delectationis motum insitum naturae mortalium ex providentia generandi leges impositas non permittat excedere. Alioquin possunt isti, maledici potius calumniatores, quam veridici judices, etiam sanctos Apostolos accusare, quod non charitate generandi filios vitae aeternae , sed cupiditate laudis humanae, populis tam multis Evangelium praedicaverint. Neque enim deerat illis Evangelicis patrihus per omnes Christi Ecclesias fama praeclara tot linguis laudantibus comparata imo ver tanta aderat, ut major hominibus ab hominibus honor et gloria deferri non debeat. Hanc in Ecclesia loriam perversa Voluntate Simon perditus concupivit , quando ab eis pecunia Voluit caecus emere , quod illi divina gratia eademque gratuita meruerunt. Hujus avidus gloriae fuisse intelligitur, quem se volentem sequi Dominus in Evangelio revocat dicens Vulpes foveas habent, , et volucres coeli diversoriari Filius autem hominis non, habet hi caput reclinet ' γ Videbat enim eum dolosa simulatione tenebrosum et Ventosa elatione jactatum

non habere fidei locum ubi se inclinantem doctorem ii militatis exciperet, quia in discipulatu Christi non illius

CXXXVI. ε

60쪽

50 5. AUGUSTINI EPISCOPI

gratiam, sed suam gloriam requirebat. Hoc amore gloriae corrupti erant, quo Paulus apostolus notat, quod per invidiam et contentionem non caste Christum annuntiarent : quibus tamen praedicantibus gaudet Apostolus, sciens steri posse, ut dum illi sectantur humanae gloriae cupiditatem, tamen his auditis sideles nascerentur mon ex eorum invida cupiditate, qua se volebant et sequari, Vel anteponi Apostolicae gloriae , sed per Evangelium , quod etiamsi non caste, tamen annuntiabant, ut de malo illorum Deus operaretur honum sicut fieri potest ut homo ad concubitum non ingrediatur voluntate generandi, sed luxuriandi libidine rapiatur et tamen nascatur homo, bonum Dei opus de foecunditate seminum, non de turpitudine vitiorum. Sicut ergo sancti Apostoli auditoribus

admirantibus doctrinam suam condelectabantur , non aViditate consequendae laudis , sed Charitate seminandae veritatis , ita sancti Patriarchae conjugibus excipientibus semen Suum miscebantur, non Concupiscentia percipiendae voluptatis, sed providentia propagandae Successionis Daepe hoc nec illos ambitiosos multitudo populorum, nec illos libidinosos multitudo faciebat uxorum. Sed quid de Viris loquar, quibus excellentissimum testimonium divina Voce perhibetur, cum ipsas foeminas satis eluceat nihil

aliud in concubitu appetisse quam dio. Quippe ubi seminime parere viderunt, famulas suas dederunt viro suo, ut illas matres facerent carne, ipsae sierent Voluntate.

XLIX. Nam et illud, quod mendacissima criminatione Faustus objecit, habuisse inter Se Velut quatuor

Scorta Certamen , quaenam eum ad concubitum raperet,

ubi hoc legerit nescio, nisi forte in corde suo tanquam in libro nefariarum fallaciarum, ubi Vere ipse Cortabatur sed cum serpente illo, de quo Apostolus timebat Eccle

i Philip . I, 5.

SEARCH

MENU NAVIGATION