Sancti Aurelii Augustini ... opera omnia multis sermonibus ineditis aucta et locupleta

발행: 1835년

분량: 523페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

411쪽

adventum Christi non fuit super terram' vel si a Prophetis Israel non est Christi praenuntiatus adventus, sicut hic desipit qui Christum negando ante promissum, non habet unde asserat missum P Et merito, quia ipse quem praedicat, nec miSSus est, nec promiSSUS Verus quippe non est, sed sictus.

XIII. Iam illud non miror, quod homo ineruditus de Prophetis Iudaeorum existimat dictum, quod ait Apostolus Dixit quidam ex ipsis proprius eorum propheta : Cretenses semper mendaces, malae bestiae, Ventres pigri; ii testimonium hoc verum est η ignorans dictum esse de

quodam pimenide, qui Cretensis fuit, in cujus libris hoc invenitum; qui homo inter Prophetas Dei non invenitur, hec ad illa eloquia Dei pertinet, quae Iudaeis dicit

credita, qui non mentitur. Ideo non commemoraVit Apostolus nomen ejus : Sicut solet commemorare Prophetas Dei

aliquando dicens Sicut et David dicit Isaias autem, audet et dicit: Sicut et Osee dicit vel tacitis eorum nominibus, cum dicit Sicut Scriptum est et ea Scriptura intelligitur, in qua est auctoritas Dei aut evidenter Deum dicere asserit, cum aliquod adhibet testimonium de Lege vel Prophetis Dei, quale est illud Bovi tritu-n antiis non infrenabis'. Nunquid de bobus, inquit, cura, est Deo P An propter nos Scriptura dicit dis ostendens utique in eadem Scriptura Deum loqui. Vel illud o Proh videns autem Scriptura, quia ex fide justificat genios Deus, praenuntiavit Abrahae dicens : In semine tuo be- , nedicentur omnes gentes ' is Ipsam Scripturam pro Deo posuit, quia Dei est. Vel illud de Abraham In pro- is missione, inquit, Dei non haesitavit incredulitate, sod, confortatus est Ide, dans gloriam Deo, et plenissimo

CXXXVI. 26

412쪽

, credenS, quia quae promisit, potens est et acer Contra quam divinam et apostolicam vocem cani iste rabiosus oblatrans, ausu est dicere, Abraham Deo Suo

promittenti prolem non credidisse, ignorans illud quod ait u Si mihi centum annos habenti nascetur fidius , admirantis esse gaudium, non dissidentiam dubitantis. Vel illud o Non potest excidere verbum Dei. Non enim, omnes qui ex Israel, ii sunt Israel neque quia sunt , Semen Abraham, Omnes filii ; sed in Isaac vocabitur tibi, Semen hoc est, non ii qui filii carnis , hi filii Dei sed, filii promissionis deputantur in semen - , Vel illud de

Eliaci . Sed quid dicit illi responsum divinum p Reliqui

, mihi septem millia Virorum, qui non curvaVerunt genua, ante Baal . mis atque hujusmodi attestationibus Dei boni et veri esse Scripturas illas, quas iste blasphemat, Apostolica commendat auctoritas. Ubi autem etiam aliquid de auctoribus Gentium dicit ApoStolus, non eo appellat Prophetas Dei, nec illarum scripturarum Deum dicit auctorem, quamVi ibi aliqua Vera reperiat, sicut de isto Cretens ait Dixit quidam ex ipsi proprius eorum pro-

η pheta Cretense Semper mendaces stri, non ergo Iudaeorum proprius, Sed Cretensium : quod utique ad hoc dictum est, ne Dei Propheta putaretur. Et noctibus Apostolorum cum loqueretur Atheniensibus , ait de Deo :, In illo enim Vivimus, et OVemur, et sumuM: Sicut et, quidam secundum VOS diXerunt'.

XIV. Sed Apostolis , inquit, Dominus noster interrogantibus de Iudaeorum Prophetis quid sentiri deberet, qui de adventu eius aliquid cecinisse in praeteritum piuabantur, commotu talia eo etiam nunc Sentire respondit: Dimisistis vivum qui ante vos est, et de mortuis fabu-

413쪽

lamini. , Quid mirum , quandoquidem hoc testimonium de scripturis nescio quibus apocryphis protulit,' si de Prophetis Dei talia confinxerunt haeretici qui easdem litteras non accipiunt Nam in Evangelio Dominus, quod non est apocryphum, sed in luce Veritatis omnibus notum, etiam post resurrectionem Discipulis in itinere comitatus, incipiens a Moyse, per omne Prophetas, haec de se quae facta fuerant, praedicta monstravit XV De ipso, inquit, iterunt arguit, ubi dicit: multi, mihi dicent in illa die : Domine, in nomine tuo daemo nia decimus, et in nomine tu prophetavimus, et in 3 nomine tuo virtutes multas fecimus. Et tunc dicam illis: γ, Recedite a me, quoniam nunquam VOS SCiVi, quia Ope - , rati estis iniquitatem . , Absit ut ista de Prophetis sanctis, in quibus erat Moyses et caeteri, Dominus dixerit sed dictum est de iis, qui post ejus Evangelium proedicatum, in ejus nomine sibi loqui videntur, nescientes quid loquantur in quibus et iste si hi locum periturus invenit. XVI. Illud quoque ait dixisse Dominum Ego sum, janua ovium: omnes alii quotquot ante me Venerunt, , fures sunt et latrones'. v Non autem ita scriptum est: sed ita Omnes quotquot Venerunt, fures Sunt et la-

trones. γ Venisse quippe hoc loco intelligi voluit eos qui missi non fuissent: quos arguit etiam Ieremias, dicens Haec dicit Dominus de prophetis qui prophetant, in nomine meo, et ego non misi eos . Illi autem quos insanus iste blasphemat, a Domino mi 8Si Sunt, non sponte Venerunt. Quos et Dominus per parabolam quidem, sed apertissima significatione declarat, ubi dicit Asiam pa- , rabolam audite : Homo erat paterfamilias, qui plantavit η Vineam, et sepem circumdedit ei, et fodit in ea torc , lar, et aedificavit turrim, et locaVit eam agricolis, et

414쪽

ii peregre profectu est. Cum autem tempus i iactuum ap- η propinqua SSet, misit servos suos ad agricolas, ut acci-

η perent fructus ejus. Et agricolae apprehenSis SerVi ejus, o alium Ceciderunt, alium Occiderunt, alium ver lapis daverunt. Iterum misit alio servos plures prioribus, et, fecerunt illis similiter. Novissime autem misit ad eos, silium suum, dicens: Verebuntur silium meum Agricolae, autem Videntes silium , dixerunt intra se mic est haeres, o venite Occidamus eum, et habebimus haereditatem ejus.s Et apprehensum decerunt eum foras Xtra Vineam, v et occiderunt. Cum ergo Venerit Dominus vineae, quid

faciet agricolis illis Aiunt illi Malos male perdet, et, vineam suam locabit aliis agricolis, qui reddant ei fruc-n tu temporibus suis. Dicit illis Iesus: Nunquam legistis, in Scripturis: Lapidem quem reprobaverunt aedifican- η tes, hic factus est in caput anguli ci a Domino factumn est istud, et est mirabile in oculis nostris 3 Ideo dico vos bis, quia auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur, genti facienti fructus ejus s. Quid hoc apertius, quid clarius , quid evidentius 3 Sed iste de illorum numero est, qui servos patrisfamilia hujus lapidaverunt. Hoc enim sacit, non ictibus saxeis, sed maledictionibus duris. Nam et primitus in gente Iudaeorum vineam Dei esse plantatam, missosque Prophetas ante ipsum esse Salvatoris ad- Ventum, parabola ista testatur. Et cum dicit u Aufereturn a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus, ejus D, quod regnum dicit, nisi quod sperabant, non quod acceperant, id est, vitae aeternae Unde alibi dicit: u Scrutamini Scripturas, in quibus putatis VOS Vitam peter- η nam habere, ipsae testimonium perhibent de me δ. , Et alibi, i Vae vobis legis peritis, qui tulistis clavem scientiae: v ipsi non introistis, et eos qui introibant prohibuistis M. v

415쪽

Istis- ne molitius testimoniorum non atteritur impudens vanitas Quis hunc audit, nisi qui Scripturas sanctas non audit, aut tam male audit quam in eas iste caecus in- Currit pXVII. Sed ait de eis Dominus, inquit si ParenteSVeS- η tri manna manducaverunt, et mortui sunt decens neminem ipsorum ad Dominum pertinuisse, quibus mors dominata est. Neminem plane, sed parentum illorum quibus talia loquebatur parentes quippe insidelium, quos nisi insidolos volebat intelligi Unde alio loco dicit: si mn vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, qui sedi sieatis sepul-

η cra Prophetarum, et ornatis monumenta justorum , et, dicitis : Si fuissemus in diebus patrum nostrorum, non essemus socii eorum in sanguine Prophetarum. Itaque, estis testimonio vobismetipsis, quid filii estis eorum quis Prophetas occiderunt . , Filios utique dixit imitatione sceleris, non propagine generis. Non enim quod o illis secundum Carnem nati erant, hoc eis esse poterat crimini; sed quod is su similes insideli crudelitate monstrabant. Ideoque connectit, ac dicit u Et vos implete mensuram

η patrum Vestrorum SerpenteS, genimina Viperarum

, quomodo fugietis a judicio sehennae Ideo ecce ego is mitto ad vos Prophetas et sapientes et scribas, et ex illis, occidetis et crucifigetis, et ex illis flagellabitis in Syna- η gogis Vestris, et persequimini de civitate in civitatem n ut veniat super VOS Omnis sanguis justus, qui effusus est, Super terram, a sanguine Abel justi usque ad sanguinem, Zacharis silii Barachiae, quem occidistis inter templum

et aliare. men dico vobis, venient haec Omnia super, generationem ista my. v Nempe Constat, nempe manifestum est . imitando esse istos filios malorum, a quibus

Prophetae sancti et justi, ab ipso Abel quem frater occidit,

416쪽

usque ad Zachariam quem isti occiderunt, persecutiones impiissimas et sceleratissimas pertulerunt. Nam quomodo super istos veniet illorum sanguis, qui longe ante vixerunt quam isti vel nascerentur, nisi quia unum genUS , Una ConSPersio, una massa est impiorum, imitatione sibimet connexorum Simul etiam declaratur, in eodem populo fuisse justos atque Prophetas Dei, quorum isti, quibus haec loquitur Dominus, aedificabant sepulcra , Ornabantque monumenta Pejor ergo iste et immanior qui eos defunctos lingua maledica lacerat, quibus honorem etiam impii deserebant; et in animam suam Crudeliter peViens eos lasphemat, cum velit videri Christianus, quos Prophetas et justos asserit Christus. XVIII. Iamvero quod adjungere voluit Sanctos patriarchas, Abraham, Isaac et Iacob, his de quibus Dominus ait: Patres vestri manducaverunt manna in deserto, et, mortui sunt quia et isti patres mortui sunt utrum fraudulentus, an secus sit potius judicandus, incertum est. Sed quodlibet eorum eligat, detestandus est. Hinc

enim hoc ostendere voluit, quia Dominus Commemoratis eis in patribus, ait u Non est Deus mortuorum, Sed Vi-3 Vorum cum potius eos vivere dixerit. Adhibito quippe

testimonio de Lege, ubi scriptum est Ego sum Deus, Abraham , et Deus Isaac, et Deus Iacob' , adjunxit: u Non est Deus mortuorum, sed Vivorum , Et adjecit. Omnes enim illi vivunt vita utique vera, qua justi ViVunt, etiam quando corpore moriuntur. Sed quando haec diceret iste, si viveret PXIX. In hanc sententiam vult accipi et quod ait Deminus ad Iudaeos u Neque me noStiS, neque atrem meum, , sed nec verbum Dei habetis in vobis manens'. , Quod utique contrarium non est ei quod dixit: Iulistis clavem

417쪽

, scientiae, ipsi non introistis, et eos qui introibant pro- , hibuistis . , In semetipsis enim Verbum Dei non habebant, sed habebant in litteris quas legebant. Nam si haberent in semetipsis, et ipsi intrarent, et alios intrare permitterent. Non intrare autem est, non intelligere. Ecce quare ne ipsum OVerant, nec ejus Patrem; quia non intelligebant quod legebant: non quia Deum et Christum non praedicaVerant, quos legebant. Hoc est ergo intrare, non eSSe contentum superficie litterae, sed ad interiora intelligentiae pervenire. XX. rgumentatur etiam de Joanne Baptista, quia Dominus ait: si In natis mulierum non exurrexit major, Ioanne Baptista qui autem minor est in regno Oel O- , rum, major est illo'. Ita velut ratiocinando, tanquam Ioanne non pertineat ad regnum coelorum, et ob hoc

multo minus caeteri Prophetae illius populi, quibus major est Ioannes. Haec autem Verba Domini duobus modis possunt rectissime intelligi Aut enim regnum coelorum appellavit eo loco Dominus, quod nondum accepimus, et in quo nondum sumus; unde et in sine dicturus est reses nite, benedicti Patris mei, percipite regnum' i et quia ibi sunt sancti Angeli, quilibet in eis minor, major est

utique quolibet Sancto et usto, portante CorpuSquod Corrumpitur et aggravat animam'. ut si regnum coelorum

in ea sententia illic intelligi voluit, qua et in hoc tempore significatur Ecclesia, cujus filii sunt omnes ab institutione generis humani usque nunc, quotquot justi et sancti esse potuerunt profecto se ipsum Dominus significavit, quia

nascendi tempore minor erat Ioanne, major autem divinitatis aeternitate et dominica potestate. Proinde secundum priorem expositio iem ita distinguitur In natis mulierum 3 nem exurrexit major Ioannes Baptista: qui autem

418쪽

408 AUGUSTINI EPISCOPI

minor est in regno coelorum deinde subinfertur, Major illo est , Secundum hanc autem posteriorem ita : In natis mulierum nemo exurrexit major Ioanne Baptista; , qui auteni minor eSt, i ac deinde subinfertur In regno, coelorum major illo est η Sed uterque intellectus quam congruit Veritati, tam refellendae hujus sufficit vanitati. Sive enim quilibet Angelus caeteris minor Ioanne Sit major sive hic Dominus intelligatur Ioanne praecursore suo aetate minor, maiestate major, nihil inde Prophetis caeteris derogatur. Potuerunt enim esse Ioanni aliqui aequales,

aliqui eo minores, nullus autem major propter Sententiam Domini omnes tamen Sancti, et justi et honi. XXI. si Sed Moyses, inquit, Omnem Spem futurae resur- , rectionis in hominibus extinxit, qui mortalem esse anii mam pronuntiaVit', qui eam esse sanguinem dixit. Deinde ratiocinando magnis viribus Onatur Stendere, non esse animam Sanguinem, et laborat in re manifesta, non intelligens Legem. Sic enim dictum est: si nima, omni Carni Sanguis est y:, quomodo dictum est: si Pe- , tra erat Christus ε , non quia hoc erat, sed quia hinc significabatur. Non autem frustra ex animam voluit

Significare per sanguinem, rem scilicet invisibilem per rem visibilemo nisi quia sanguis per Vena Omnes ab ipso corde diffusus, in nostro corpore plus caeteris humoribus principatur ita ut ubicumque fuerit vulnus inflictum, non humor alius, sed ipse procedat: itaque anima, quia Omnibus quibus constamus invisibiliter praevalet, illo melius significatur, quod omnibus quibus constamus visibilibus praevalet.

XXII. Illud autem suod Apostolus ait, nam et hoc testimonium iste posuit, si Caro et sanguis regnum Dei non

419쪽

CONTRA ADVERSARIUM LEGIS, LIB. II. 409

n possidebit) v non facit de anima, sed de resurrectione corporis quaestionem. Verum et ista duobus modissolvitur. Aut enim carnis et Sanguinis nomine Corruptionem carnis et sanguinis nuncupavit, quae in resurrectione non erit aut carnem et Sanguinem, homines ad omnes illecebras specularium voluptatum carni et sanguini deditos, qui regnum Dei non possidebunt. Τotus autem iste locus apostolici sermonis, ubi scriptum est: si Caro et sanguis, regnum Dei non possidebit, , si consideretur diligentius, magis persuadebit corruptionem Carnis Sicut nunc St, his eum vocabulis appellare Voluisse, atque ad eXponendum quid diceret adjunxisse in Neque corruptio incorrup-n tionem possidebit. Muia cum facta fuerit quae in resurrectione speratur illa mutatio, non utique remanebit ulla corruptio. QuamVis ergo et post resurrectionem O minus dixerit Discipulis suis si Palpate et Videte, quian spiritus Carnem et Ossa non habet, sicut me videtis a

, bere' u tamen secundum substantiam Car erit, non Secundum Corruptionem, quae nunc carni hoc nomen imponit. Unde ait Propheta: si omnis caro foenum δ. v Numquid enim et Domini quam levavit in coelii P Quo ergo modo appellavit Propheta carnem, ubi ait: si omnis caro, foenum , , dicturus utique Foenum aruit , eo modo

et Apostolus ait u Caro et sanguis regnum Dei non possis debit quia non ibi erit corruptio, qua nunc Sicut

foenum natura carnis arescit. Non enim alia sententia est:

si Neque corruptio incorruptionem possidebit: γ, sed haec repetitio, Sententiae superioris est expositio : ut quod ibi dictum est: si Caro et sangui η hic intelligamus corruptionem, non substantiam carnis et quod ibi dictum est, u Bognum Dei; η hic intelligamus incorruptionem. Atque ita nihil aliud dictum putemus si Caro et angui regnum

420쪽

, Dei non possidebit ii quam si diceretur, si Corruption incorruptionem non possidebit id est, corruptio caruis et sanguinis in illius regni incorruptione non erit, propter immutationem scilicet, de qua mox locutus adjunxit:. Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem. Ita corrupti quae carnis et Sanguinis nomine Signifieata est, in regni illius incorruptione non erit: quia Caro quae nunc corruptibilis est, tunc mutata incorruptibilis erit. XXIII. Moyses autem homo Dei si animam credidisset esse mortalem, quod utique credidisset Si eam sanguinem, non significationis, sed proprietatis causa esse dixisset, non alio loco diceret: i Omnis qui tetigerit mortuum ab , omni anima hominis, et mortuus fuerit, et non fuerit, purificatus, tabernaculum Domini polluit exteretur, anima illa ex Israel; quoniam aqua expiationis non est, CirCum persa Super eum, immundus est, adhu immun-

, ditia ejus in ipso est Adhuc utique dixit, etiam post mortem, quia non est purificatus ubi praefiguratum lavacrum regenerationis intelligit, quod nunc accipiunt qui baptigantur in Christo, quisquis audit sideliter: Si, Crederetis Moysi, crederetis et mihi, de me enim illo

XXIV. Quid autem mirum, si iste infelix a luce veritatis aversus, et ob hoc luci Veritatis adversus, ea quae non intelligit in Novo es tamento, objicit Veteri es tamento 3 Sicut otiam illud de apostolo Paulo, ubi ait ad Corinthios :. Quod si ministratio mortis in litteris formata lapideis, facta est in gloria, ita ut non possent silii Israel inten, dere in faciem Moysi propter gloriam Vultus ejus quae, destruitur, quare non magis ministratio Spiritus erit in ,, gloria Θ am si ministratio damnationis gloria est, multo, magis ministratio justitiae abundabit in gloria. Etenim

SEARCH

MENU NAVIGATION