Sancti Aurelii Augustini ... opera omnia multis sermonibus ineditis aucta et locupleta

발행: 1835년

분량: 523페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

441쪽

Surrexit, qui primus invenitur dixisse duos deos, unum bonum, et alterum malum, longe antequam haeresis Mani clipeorum emersisset, quorum in hoc furioso deliramento error est notior. Hujus Cerdonis Marcion discipulus fuit. Appelles quoque talia docuit. Fuerunt etiam a quodam Patricio nonnulli Patriciani, vel sunt, similiter adversantes divinis veteribus libris Ili omnes apertissime Contra Deum sentiunt Legis et Prophetarum, hoc est Deum Vertam, a quo factus est mundus. De aliqua istorum haeresi est iste

nam non eum puto esse Manichaeum.

XL l. Sed cujuslibet sit haeretici erroris, vel ipse, Vel Fabricius, nescio quis, cujus se gloriatur essu discipuli im quantum ad hunc librum attinet quum misistis, satis ei put CSSe responsum. Ea quippe furoris ejus dejecta sunt

robora ex quibus omnes, quas in eo volumine scripsit,

blasphemiae pullularunt, impiissimis in Deum maledictis

atque conviciis varia loquacitate frondentes. Quarum Omnes singillatim ramos ferire, nimis longum fuit sed radices ipsae fuerant amputandae. Si autem recenseati quae Contra Faustum Munichaeum scripsimus, et contra dimantum , qui Manichaei sectator cum ille viveret fuisse jactatur, multa reperietis quo adversus istum pariter Valeant. Et fortasse si illa legerentur, vel non omnino, Vel non multum necessarium fuisset haec scribere.

XLIL Sane post sinem libri, in quo me paucitatem

hominum in suo errore comi nendat, quia videliCet pauco rum est Sapientia : quod oninibus haereticis adversariis Ecclesiae Catholicae, quae per Omnes terras copiosa Crtilitate diffunditur, in sua cuique propria Vanitate Commune est; omnes enim de paucitate gloriantur, et ut Seducere possint multitudinem quaerunt: post hunc ergo memlibri, rursus alterius apparet exordium ejusdem forsitan hominis auctoris ejusdem tamen quod non dubitatur er-

442쪽

roriS. Disputare autem coeperat, quod caro alium haberet fabricatorem, non Deum : unde cum perpauca dixisset, in ipso exordio coepta mita sunt. Sed utrum ipse auctor an scriptor codicis non potuerit implere quod coeperat, nescio. De hac tamen dementia hominum non considerantium quid loquantur, adversus Manichaeos multa jam scripsimus, et in hujus ipsius operis initio idonea, quantum existimo, acta sunt fundamenta, quibus prudens et pius lector intelligat, non ideo subtrahendam Carnem operibus Dei, quod spiritus natura sit potior nec ideo

mala esse ista temporalia, quia merito ei praeponuntur aeterna nec ideo bona terrestria detestanda, quia Sunt coelestia meliora cum Deus creaverit omnia bona, magnUS

in magniS, Sed non parvus in parvis. Iam illud aliud quod in eodem codice scribi coeperat, Adimanti opus est, illius discipuli Manichaei, qui praenomine Addas dictus est ubi

de utroque Τestamento velut inter se contraria testimonia proferuntur versipelli dolositate, velut inde ostendatur Utrumque ab uno Deo esse non posse, sed alterum ab altero. Contra hoc autem malignum machinamentum jam olim scripsimus, ut paulo ante commemoravi, et ipSum opusculum nostrum habere Vos credo QuamVi quaedam

sint perpauca in sine ipsius operis Adimanti, quibus non respondi nescio quibus enim, ut fieri solet, incurrentibus, quae magis Videbantur urgere, illa interrupta Sic remanserunt. Sed ut dixi, in sine perpauca sunt, quae si Dominus Voluerit, quantocyuS Xplicare Curabo.

443쪽

CONSULTATIO

SIVE COMMONITORIUM

OROSII AD AUGUS J INUM,

DE ERRORE RISCILLIANIS I AB LlM

ET ORIGEN ISTARUM.

BLATISSIMO PATRI AUGUSTINO EPISCOPO OROSIUS.

Ι. . ΙΑΜ quidem suggesseram Sanctitati Τuse, sed om- monitorium suggestae rei tunc offerre meditabar, cum te expeditum animo ab aliis dictandi necessitatibus esse sensissem. Sed quoniam domini mei, filii tui, utropius et Paulus episcopi, eadem qua et ego puer vester, salutis omnium utilitate permoti commonitorium jam dederunt de aliquantis haeresibus, nec tamen Omnes Significarunt; necesse fuit me festinato edere et CoaCerVare in unum Omnes perditionum arbores Cum radicibus et ramis suis, et offerre ignienti spiritui tuo, ut tu is agmine perSpectaque nequitia, permetiaris quam possis dispositionem adhibere virtutis Τ tantum beatiSSime pater, maligna MasO-rum plantationes Vel insertione erue atque Succide, et

M ue, presbyter.

CXXXVI. 28

444쪽

Veram Sparge sementem, nobis de tuis fontibus rigaturis. Ego testem Deum spondeo, et incrementum operis tui spero, quia terra illa quae nunc ingratos fructus insincere culta exhibet, si eam de manna illo recondito tu apud me mandando et replendo visitaveris, usque in centesimum fructum profusa liquando liberius ubertate proficiet. Per te Dominus Deus noster , per te, inquam, beate Pater, quos castigavit in gladio, emendet in verbo. Ad te per

Deum missus Sum de te per eum spero, dum considero qualiter actum est, quod huc venirem Agnosco cur Venerim sine Voluptate, Sine necessitate, sine consensu de patria egressu Sum, occulta quadam vi actus, donec in

istius terrae littus allatus sum. Hic demum in eum resipui intellectum quod ad te Venire mandabar. Impudentem non judices , si accipis confitentem. Fac me ad dilectam dominam meam idoneum negotiatorem inventa Margarita , non fugitivum SerVum eversa substantia reverti Dilacerati gravius a doctoribus pravis, quam a cruentissimis hostibus sumus. Os confitemur offensam, tu perVideSplagam : quod Solum superest, adjuvante Domino, largire medicinam. Breviter ergo et quid ante male plantatum convaluit, et quid postea pejus insertum praevaluit,

ostendam.

ΙΙ Priscillianus, primum in eo Manichaeis miserior, quod ex Veteri quoquea tamento haeresim confirmavit, docens animam quae a Deo nata sit, de quodam promptuario procedere, profiteri, ante Deum Se pugnaturam instrui adhortatu Angelorum dehinc descendentem per quosdam circulos a principatibus malignis capi, et secundum voluntatem victoris principis in corpora diversa contrudi, eisque ascribi chirographum. Unde et Mathesim praevAlere firmabat, asserens quod hoc chirographum sol-

445쪽

AD AUGUSTINUM. 435

verit Christus, et aflixerit cruci per passionem suam: Sicut ipse Priscillianus in quadam epistola sua dicit maec priam sapientia est, in animarum typis divinarum virtutum intelligere naturas, et corporis dispositionem. In qua Ohligatum coelum Videtur et terra, OmneSque principatus saeculi videntur astricti sanctorum dispositiones superare. Nam primum Dei circulum et mittendarum in carne animarum divinum chirographum, Angelorum et Dei et omnium animarum consensibus fabricatum atriarchae tenent, qui contra formalis militiae opus possident : et reliqua. radidit autem omnia Patriarcharum membra esse animae, e quod esset Ruben in capite Iuda in pectore Levi in corde, Benjamin in femoribus: et similia. Contra autem in membris eorporis, coeli signa esse disposita, id est, Arietem in capite, Taurum in cervice, Geminos in brachiis, Cancrum in pectore, etc. Volens subintelligi tenebras aeternas, et ex his principem mundi processisse. Et hoc ipsum confirmans ex libro quodam, qui inscribitur Memoria postolorum, ubi Salvator interrogari a Discipulis videtur secreto, et ostendere, quia de parabola

Evangelica quae habet is Exiit seminans seminare semen suum, , non fuerit Seminator bonuM asserens, quia si bonus fuisset, non fuisset negligens, non Vel secus Viam

vel in petrosis, vel in incultis jaceret semen volens intelligi hunc esse seminantem, qui anima captas Spargeret in corpora diversa quae vellet. Quo etiam in libro de principe humidorum et de principe ignis plurima dicta sunt, volens intelligi, arte, non potentia Dei, omnia bona agi in hoc mundo. Dicit enim esse Virginem quamdam lucem, quam Deus, Volens dare pluviam hominibus, principi humidorum ostendat qui dum eam apprehendere cupit, commotus consudet, et pluViam faciat, et destitutus ab ea,

Matth. VI, 3.

446쪽

mugitu suo tonitrua concitet. rinitatem autem solo verbo loquebatur : nam unionem absque ulla existentia aut proprietate SSerens, Sublato et Patrem Filium, et Spiritum Sanctum, hunc esse unum Christum dicebat. ΙΙΙ , Tunc duo cives mei, Avitus, et alius Avitus, cum jam tam turpem confusionem per se ipsam veritas sola nudaret, peregrina petierunt. Nam Unus Ierosolymam, alius Romam profectu est. Reversi, unus retulit

Origenem, alius Victorinum ex his duobus, alter alteri cessi : Priscillianum tamen ambo damnarunt. Victorinum parum novimus; quia adhuc pene ante editiones suas, Victorini sectator cessit Origeni Coeperunt ergo ex Origene magnifica plura proponi, quae e modica occasione veritas ipsa praecederet. Didicimus enim dearinitate doctrinam satis sanam, Omnia quae facta essent, a Deo facta esse, et omnia bona Valde, et facta de nihil : tunc deinde clipturarum solutiones satis sobrias. Omnia haec statim a sapientibus sideli pristinorum expurgatione Sus Cepta sunt. Remansit sola offensa de nihilo Credere enim

perSUaSum erat esse animam non tamen persuaderi poterat, factam esse de nihilo argumentanteS, quia voluntas de nihilo esse non possit. Hoc pene Sque ad nunc manet. Isti vero viti duo , et cum his sanctus Basilius Graecus qui haec beatissime docebant, quaedam ex libris ipsius Origenis non recta, ut nuper intelligo, tradiderunt. Primum omnia antequam facta apparerent, semper in Dei sapientia facta mansisse dicentes, hoc Verbo : Deus enim quaecumque fecit faciendo non coepit. Deinde dixerunt angelorum, principatuum, poteStatum , animarum c daemonum , unum principium , et unam Sse Substantiam : et vel archangelo, Vel animae, Vel daemoni locum pro meritorum qualitate datum esse, utentes hoo verbo majorem locum minor culpa promeruit. Mundum

447쪽

novissimo ideo esse factum, ut in eo animae purgarentur,

quae ante peccaVerunt. Ignem Sane aeternum, quo PeCCatores puniantur, nequc SSe ignem Verum, teque aeternum, praedicaverunt, dicenteS, dictum SSe igne in , propriae conscientiae punitionem : aeternum autem juxta etymologiam Graecam, non esse perpetuum, etiam Latino testimonio adjecto, quia dictum sit : In aeternum, et v in saeculum speculi, postposuerit aetern ac sic Omnes peccatorum anima post purgationem conscientis in unitatem corporis Christi esse redituras. Voluerunt etiam de diabolo asserere, sed non praevaluerunt Deo quod cum

substantia in eo bona facta perire non possit, exusta in in totum malitia diaboli aliquando salvandam esse substantiam. De corpore Vero Domini sic tradiderunt: quia cum usque ad nos veniens Filius Dei post tot millia annorum, Otiosus O Sque non fuerit, Sed praedicans remissionem angelis, potestatibUs, atque uniVersis superioribus, cum qualitatem formae eorum quo Visitaret assumeret, usque ad palpabilitatem carni assumptionis specise transivisse : hoc passione et reSurrectione determinans, rursus donec usque ad Patrem veniret ascendendo tenuasse cita neque depositum unquam fuiSse CorpuS, laeein corpore ullo regnantem Circumserihi Deum. Creaturam quoque Subjectam Corruptioni, non volentem intelligendam esse dicebant, solem, et Iunam , et stellax et haec non elementarios esse fulgores, sed rationales potestates praebere autem servitium corruptioni propter eum

qui subjecit in spe.

IV. , Hoc, sicut retinere potui breviter expositum est, ut perspectis omnibus morbis medicinam adhibere festines Est veritas Christi in me, quia propter Venerabilem reverentiam Sanctitatis use esse impudens non au-

448쪽

derem, nisi videnti judicio et ordinatione Dei ad illius tanti et talis populi, cui sicut peccanti plaga imposita est,

sic post plagam Cura debetur, remedia proferenda te electum, me missum SSe cognOSCerem Memor mei, eati8sime Pater, multorumque qui mecum velut ros eloquium tuum ut super eos descendat expectant, esse dignare u

449쪽

AD OROSIUM

ET ORIGEΝISTAS LIBER UNUS .

Ι. EsPONDERA tibi quaerenti', dilectissimo fili Orosi, nec ad omnia debeo, quae in tu Commonitori posuisti nec omnino non debeo, ne studium tuum, quod mihi gratissimum est, contempsisse videar, et ob hoc intemperanter offendam. Nam in quibusdam opusculis nostris, quae Vellegisti, vel legere poteris, multa dicta sunt, quae Valeant adversus haeresim Priscillianistarum: quamvis non mihi dos proposuerim refellendo Sed cum aliud agerem, etiam hoc me egisse nunc intelligo, quando ex te audio quid illi 0ntiant. Quod enim est adversus Manichaeos multis a me locis de anima disputatum, quae licet secundum quemdam modum suum sit immortalis, tamen in deterius deficiendo et in melius proficiendo mutabilis esse convincitur, et per

Scriptus anno Christi i5. Vide Retract. lib. , cap. 44. - Vide D. Guillon, tom. xxIi pag. 99' OP.

450쪽

hoc non esse de Dei substantia dilucidissimo ostenditur simul quoque Priscilliani dogma subvertit. Hoc enim uno firmissime constituto, quod et verissimum est, et in se ipso unusquisque admonitus facillime agnoscit, neque illi, neque isti inveniunt unde suas fabulas texant. Quid autem opus est ire per amputandos ramos loquacissimi erroris, cujus radicem effodere atque extirpare compendium est; cum praesertim et ipse gratuleris, jam illa fabulosissima

deliramenta apud vos esse convicta pΙΙ. Sed de anima quaestionem adhuc Sque VerSari, utrum eam Deus, quoniam particulam vel defluxion sem iis non esse jam constat, ex nihilo creasse dicendus sit, eo quod furum et impium Videatur , ohintatem Dei dicere nihil esse, quo Olente creata est hoc quidem jam non pertinet ad redarguendam Priscilliani sacrilegam vanitatem. Sive enim ex nihilo facta sit anima, sive hoc propterea dicendum non sit, quia Dei Volim late facta est, quae Oluntas utique non est nihil : tamen quia facta, et Dei natura non est, prosecto haeresis illa refellitur, quae animam primitus naturam Dei esse contendit, ut haheat unde concinnet ibi quidquid aliud falsitatis adjungit. Verum quia

et istam quaestionem spernere et indiscussam relinquere non oportet, quaerendum est ab istis, qui propterea nolunt animam ex nihilo factam credere, ne Voluntatem Dei qua facta est nihil esse asserant, quaerendum est ergo ab eis, utrum nullam creaturam ex nihil factam esse fateantur. Si enim id putant, verendum est ne aliam qUamdam naturam Conentur inducere, quae neque Deu sit, nec tamen

nihil sit: quam velut materiam sibi subjectam nisi Deus haberet, unde faceret quidquid fecit invenire non poss'. Nam dum quaeritur unde creaturam suam Deus fecerit, quaedam materies quaeritur: sicuti est fabro lignum, vel luodlibet corpus, quod nisi habuerit, ea facere quae ab

SEARCH

MENU NAVIGATION