P. Virgilii Maronis opera

발행: 연대 미상

분량: 306페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

Felix morte tua, neque in hunc aervata dolorem lContra ego vivendo vici mea sata, superstes Restarem ut genitor Troum socia arma sequutum Obruerent Rutuli telis animam ipse dedissem, Atque haec pompa domum me, non Pallanta reserreti Ne vos arguerim, Teucri, hec foedera, nec, quas Iunximus hospitio, dextras sora ista senectae Debita erat nostrae. Quod si immatura manebat Hors natum caesis Volscorum millibus ante, Ducentem in Latium eucros cecidisse iuvabit.

Quin ego non alio digner te funere, Palla, Quam pius Aeneas ' et quam magni Phryges, et quam Tyrrhenique duces, Tyrrhenilm exercitus omnis Magna tropaea serunt, quos dat tua dextera leto

Tu quoque nunc stares immanis truncus in armis, Esse par aetas, et idem si robur ab annis, Turne. Sed infelix Teucros quid demoror armis' adite, et haec memores regi mandata referte: Quod vitam moror invisam Pallante peremto, Dextera caussa tua est, Turnum natoque patrique Quam debere vides. eritis vaeat hic tibi solus Fortunaeque locus. Non vitae gaudi quaero, Nec fas sed nato hoc anes perferre sub imos. Aurora interea miseris mortalibus almam Extulerat lucem, reserena opera atque labores. Iam pater Aeneas, iam curvo in litore Tarcho constituere pyras. Huc corpora quisque suorum More tulere patrum subiectisque ignibus at, is Disjtjgsdi. IOOQ le

172쪽

Conditur in tenebras altum caligine caelum. Ter circum accensos, cincti fulgentibus armis, Decurrere rogos ter maestum funeris ignem Lustravere in equis ululatusque ore dedere, Spargitur et tellus lacrymis, sparguntur et arma. It caelo clamorque virum clangorque tubarum. Hinc alii spolia occisis derepta Latinis coniiciunt igni; galeas, ensesque decoros, Frenaque serventesque rotas pars munera nota, Ipsorum clipeos, et non felicia tela. Μulta boum cire mactantur corpora Μorti; Saetigerosque sues, raptasque ex omnibus agris In flammam iugulant pecudes tum litore toto

Ardentea spectant socios, semiustaque servant

Busta neque avelli possunt nox humida donoc Invertit caelum stellis fulgentibus aptum. Nec minus et miseri diversa in parte Latini

Innumeras struxere pyras, et corpora partim Μulta virum terrae infodiunt, avectaque partim Finitimos tollunt in agros, urbique remittunt. Cetera, consusaeque ingentem caedis acer uin, Nec numero nec honore cremant; tunc undique vasti

Certatim crebris collucent ignibus agri. Tertia lux gelidam caelo dimoverat umbram: Haerentes altum cinerem et confusa ruebant ossa socis, tepidoque oner Ut aggere terrae. Iam vero in tectis, praedivitis urbe Latini, Praecipuus fragor, et longi para maxima luctus.

173쪽

Hic matres, miseraeque nurus, hic cara sororum Pectora maerentum, puerique parentibus orbi,

Dirum exsecrantur bellum, Turnique hymenaeos, Ipsum armis, ipsumque iubent decernere ferro;qui regnum Italiae, et primos sibi poscat honores.

Ingravat haec saevus Drances, solumque vocari Testatur, solum posci in certamina Turnum. Multa simul contra variis sententia dictis Pro Turno, et magnum reginae nomen obumbrat: Multa virum meritis sustentat iam tropaeis.

Hos inter motus, medio in flagrante tumultu, Ecce super inaesti magna Diomedis ab urbe Legati responsa serunt; nihil omnibus actum Tantorum impensis operum nil dona, neque aurum, Nec magnas valuisse preces alia arma Latinis Quaprenda, aut pacem Troiano ab rege petendum. Deficit ingenti luctu rex ipse Latinus. Fatalem Aenean manifesto numine ferri, Admonet ira deum, tumulique ante ora recentes. Ergo concilium magnum, primosque suorum Imperio accitos, alta intra limina cogit. Olli convenere fluuntque ad regia plenis Tecta viis. Sedet in mediis et maximus aevo, Et primus sceptris, haud laeta fronte Latinus. Atque hia legato Aetola ex urbe remissos, Quae reserant, sari iubet, et responsa reposcit Ordine cuncta suo. Tum facta silentia linguis,

Et Venulus dicto parens ita sarier infit:

174쪽

a68 P. VIRGILII a 3

idimus, o cives, Diomede Argivaque castra; Atque iter emensi casus superavimus omnes contigimusque manum, qua concidit Ilia tellus. Ille urbent Argyripam, patriae cognomine gentis, Victor Gargani condebat Iapygis arvis. Postquam introgressi, et coram data copia sandi; Munera praesertisus, nomen patriamque docemus: Qui bellum intulerint, quae causa attraxerit Arpos.

Auditis ille haec placido sic reddidit ore: sortunatae gentes, Saturnia regna, Antiqui Ausonii, quae vos fortuna quietos Sollicitat, suadetque agnota lacessere bella' unicumque Iliacos ferro violavimus agros, Uitto ea, quae muris bellando exhausta sub altis, Quos Simois premat ille viros infanda per orbem Supplicia, et scelerum poenas expendimus omnes, Vel Priamo miseranda manus. Scit tristeminervae Sidus, et Euboicae cautes, ultorque Caphereus. Militia ex illa diversum ad litus adacti, Atrides Proteimenelaus adusque columnas Exsulat Aetnaeos vidit Cyclopas Vlyxes. Regna Neoptolemi reseram, versosque Penates Idomenei Libycone habitantes litore Locros' Ipsemycenaeus magnorum ductor Achivum Coniugis insandae prima intra limina dextra oppetiit, devictam Asiam subsedit adulter. Invidisse deos, patriis ut redditus aris coniugium optatum et pulchram Calydona viderem t

175쪽

Nun etiam horribili visu portenta sequuntur; Et socii amissi petierunt aethera pennis, Fluminibusque vagantur aves, heu dira meorum Supplicia lyet scopulos lacrymosis vocibus implent. Haec adeo ex illo mihi iam speranda suerunt

Tempore, quum ferro caelestia corpora demena Appetii, si Veneria violavi vulnere dextram. Ne vero, ne me ad tales impellite pugnas. Nec mihi eum Teucris ullum post eruta bellum Pergama, nec veterum memini laetorve malorum. Munera, quae patriis ad me portatis ab oris, Vertite ad Aenean Stetimus tela aspera Contra, Contulimusque manus experto credite, quantus In clipeum adsurgat, quo turbine torqueat hastam. Si duo praeterea tales Idaea tulisset Terra viros ultro Inaehias vetiisset ad urbes Dardanus, et versis lugeret Graecia satis. Quidquid apud durae cessatum est moenia Troiae, Hectoria Aeneaeque manu victoria Graium Haesit, et in decimum vestigia rettulit annum. Ambo animis., ambo insignes praestantibu armis: Hic pietate prior Coeant in foedera dextrae,

Qua datur ast armi concurrant arma, ea ete.

Et responsa simul quae sine rex optime, regis Audisti, et quae sit magno aententia bello. Vix ea legati variusque per ora cucurrit Ausonidum turbata fremor ceu saxa morantur quum rapido amnes, si clauso gurgite inuImur, Disitigo by OO JIC

176쪽

Vicinaeque fremunt ripae crepitantibus undis. Vt primum placati animi, et trepida ora quierunt, Praefatus divos solio rex infit ab alto:

Ante equidem summa de re latuisse, Latini, Et vellem, et suerat melius; non tempore tali cogere concilium, Iuum tiro adsidet hostis. Bellum importunum, cives, cum gente deorum

Invictisque viris gerimus, quos nulla saligant Proelia, nee victi possunt absistere ferro. spem, si quam adscitia Aetolum habuistis in armis, Ponite; spes sibi quisque: sed haec, qua in angusta, videtis.

Cetera qua rerum iaceant perculsa ruina, Ante oculos interque manus sunt omnia vestras. Nec quemqnam incuso. Potuit quae plurima virtus Esse suit Toto certatum est corpore regni.

Nunc adeo, quae sit dubiae sententia menti, Expediam, et paucis, animos adhibete, docebo. Est antiquus ager Tusco mihi proximus amni,

Longus in occasum, fines super usque Sicanos; Aurunci Rutulique erunt, et vomere duros Exercent colles, atque horum asperrima pascunt. Haec omnis regio, et celsi plaga pinea montis, Cedat amicitiae Teucrorum; et foederis aequas Dicamus leges, sociosque in regna Vocemus: considant, si tantus amor, et moenia condant. Sin alios fines aliamque capessere gentem Est animus, poscuntque solo decedere nostro; Bis denas Italo texamus robore na es,

177쪽

Seu plures complere valent iacet omnia ad undam Materies ipsi numerumque modumque carinia Praecipiant nos aera, manus, navalia demus. Praeterea, qui dicta ferant, et oedera firment, Centum oratores prima de gente Latin Ire placet, pacisque manu Praetendere ramos; Munera portantes aurique eborisque, talenta, Et sellam regni trabeamque insignia nostri. Consulite in medium, et rebus succurrite sessis.

Tum Drances idem insensus, quem gloria Turni obliqua invidia stimulisque agitabat amaris, Largus opum, et lingua melior, sed frigida bello Dextera, consiliis habitus non futilis auctor, Seditione potens genus huic materna superbum Nobilitas dabat, incertum de palam serebant; Surgit, et his onerat dictis, atque aggerat iras:

Rem nulli obscuram, nostrae nec Vocis egentem, Consulis, o bone ex . Cuncti se scire satentur,

quid fortuna serat populi; sed dicere mussant. De libertatem sandi flatusque remittat, Cuius ob auspicium infaustum moresque sinistros Dicam equidem, licet arma mihi mortemque minetur

Lumina tot cecidisse ducum, totamque videmus Consedisse urbem luctu dum Troia tentat Castra sugae fidens, et caelum territat armis.

Vnum etiam donis istis, quae plurima mitti Dardanidis dieique iubes, unum, optime regum, Adiicias nec te ullius violentia vincat,

178쪽

Quin natam egregio genero dignisque hymenaeis

Des pater, et pacem hanc aeterno foedere firmes. Quod si tantus habet mente et pectora terrori Ipsum obtestemur, veniamqae oremus ab ipso: Cedat, ius proprium regi patriaeque remittat. Quid miseros toties in aperta pericula cives Proticis, o Latio caput horum et causa malorum' Nulla arus bello pacem te poscimus omnes, Turne simul pacis solum inviolabile pignus. Primus ego, invisum quem tu tibi fingis, et esse Nil moror, en supplex venio. iserere tuorum; Pone animos, et pulsus abi. Satriunera sust idimus, ingentes et desolavimus agros aut, si fama movet, si tantum pectore robur

concipis, et si adeo dotalis regia cordi est; Aude, atque adversum fidens se pectus in hostem. Scilicet, ut Turno contingat regia coniux, Nos animae viles, inhumata infletaque turba, Sternamur campis Et iam tu, si qua tibi vis, Si patrii quid Μartis habes, illam adspice contra, Qui vocatis Talibus exarsit dictis violentia Turni: Dat gemitum, rumpitque has imo pectore voces: Larga quidem, Drance, semper tibi copia sandi, Tum quum bella manu poscunt; patribusque vocatis Primus ades sed non replenda est curia verbis, Quae tuto tibi magna volant, dum distinet hostem

179쪽

Proinde tona eloquio, solatum tibi meque timoria Argue tu, Drance quando tot stragia acervos Teucrorum tua dextra dedit, passimque tropaeis Insignis agros. Possit quid vivida virtus, Experiare licet nec longe scilicet hostea quaerendi nobis circumatant undique muros.

Imus in adversos. Quid cessas an tibimavor Ventosa in lingua pedibusque fugacibus istis semper erit 'Putius ego aut quisquam merito, foedissime, pulsum Arguet, Iliaco tumidum qui crescere Thrbrim

Sanguine, et Euandri totam cum stirpe videbit Procubuisse domum, atque exutos Arcada armis Haud ita me experti Bitias et Pandarus ingens, Et quos mille die victor sub Tartara misi, Inclusus muris hostilique aggere saeptus. Nulla salus bello Capiti cane talia demens

Dardanio rebusque tuis. Proinde omnia magno Ne cessa turbare metu, atque extollere virescentis bis victae contra premere arma Latini.

Nusic et yrmidonum proceres Phrygia arma tremiscunt; Nunc et Tydides, et Larissaeus Achilles: Amnis et Hadrincas retro sugit Aufidus undas. Vel quum se pavidum contra mea iurgia fingit, Artificis scelus, et formidine crimen acerbat. Nunquam animam talem dextra hac absiste moveri Amittes habitet tecum, et sit pectore in isto.

180쪽

Si nullam nostris nitra spem ponis in armis; si tam deserti sumus, et semel agmine verso Funditus occidimus, neque habet Fortuna regressum; oremua pacem, et dextras tendamus inertes. Quam piam o, si solitae quidquam virtutis adesset,

Ille mihi ante alios fortunatusque laborum Egregiusque animi, qui, ne quid tale videret, Procubuit moriens, et humum semel ore momordit, Sin et opes nobis, et adhuc intacta iuventua, xvxilioque urbes Italae populique supersunt Sin et Troianis cum multo gloria venit Sanguine suntque illis sua su nera parque per omnes Tempestas cur indecores in limine primo Deficimus eur ante tubam tremor occupat artus 'Μulta dies variique labor mutabili aevi Rettulit in melius multos alterna revisens Lusit, et in solido rursus Fortuna locavit. Non erit auxilio nobis Aetolus et Arpi: Atmessapus erit, selixque Tolumnius, et quos Tot populi misere duces nec tarda sequetur Gloria delectos Latio et Laurentibus agris. Est et Volscorum egregia de gente Camilla,

Agmen agens equitum, et florentes aere catervas.

Quod si me solum Teucri in certamina poscunt, Idque placet, tantumque bonis communibus obsto; Non adeo has exosa manus Victoria fugit, Vt tanta quidquam pro spe tentare recusem. Ibo animis contra: vel magnum praestet Achillem,

SEARCH

MENU NAVIGATION