장음표시 사용
191쪽
Transit equum cursu, frenisque adversa prehensis Congreditur, poenasque inimico ex sanguine sumit: quam facile accipiter saxo sacer alea ab alto Consequitur pennis sublimem in nube columbam, Comprensamque tenet, pedibusque eviscerat uncia; Tum cruor, et vulsae labuntur ab aethere plumae. At non haec nullis hominum sator atque deorum Observans oculis summo sedet altus Olympo. Tyrrhenum Genitor Tarchonem in proelia saeva Suscitat, et stimulis haud mouibus iniicit iras. Ergo inter caedes cedentiaque agmina Tarcho Fertur equo, artisque instigat vocibus alas, Nomine quemque vocans; reficitque in proelia pulsos. Quas metus, o numquam dolituri, o semper inertes
TFrrheui, quae tanta animis ignavia venit' Femina palantes agit, atque haec agmina vertit 'Quo serrum , quidve haec gerimus tela irrita dextris'
At non in venerem segnes nocturnaque bella, Aut ubi curva choros indixit tibia Bacchi, Exspectare dapes et plenae pocula mensae; Ric amor, hoc studium; dum sacra secundus haruspex Nuntiet, ac lucos vocet hostia pinguis in altos. Haec effatus, equum in medios, moriturus et ipse, Concitat, et Venulo adversum se turbidus insert, Dereptumque ab equo dextra complectitur hostem, Et gremium ante suum multa vi concitus aufert. Tollitur in caelum clanior cunctique Latini convertere oculos. Volat igneus aequore Tarcho, Disjtigo by OO JIC
192쪽
Arma virumque serens tum summa Ipsius ab hasta Desringit serrum, et partes rimatur apertas, Qua vulnus letale serat contra ille repugnans Sustinet a iugulo dextram, et vim viribus exit . Utque volans alte raptum quum fulva draconem Fert aquila implicuitque pedes, atque unguibus haesit: Saucius at serpens sinuosa volumina Versat, Adrectisque horret squamis, et sibilat ore, Arduus insurgens illa haud minus urget obunco Luctantem rostro simul aethera verberat alis: Haud aliter praedam Tiburtum ex agmine Tarcho Portat ovans. Ducis exemplum eventumque sequuti Maeonidae incurrunt. Tum satia debitus Arruns Velocem iaculo et multa prior arte Camillam Cireuit, et, quae sit fortuna iacillima, tentat Qua se cumque furens medio tulit agmine virgo, Hac Arruns subit, et tacitus vestigia lustrat: Qua victrix redit illa, pedemque ex hoste reportat, Hae iuvenis surtim celere detorquet habenas. Hos aditus, iamque hos aditus, omnemque pererrat Undique circuitum; et certam quatit improbus hastam. Forte sacer Cybelae Chloreus, olimque sacerdos,
Insignis longe Phrygiis fulgebat in armis,
Spumantemque agitabat equum quem pellis ahenis In plumam squamis auro conserta tegebat. Ipse, peregrina serrugine clarus et ostro, Spicula torquebat Lycio Gortynia cornu: Aureus ex humeris sonat arcus, et aurea ali Disitigo by OO JIC
193쪽
Cassida; tum croceam chlamJdemque sinusque crepantes Carbaseos fulvo in nodum collegerat auro, Pictus acu tunicas et barbara tegmina crurum. Hunc virgo, sive ut templis praefigeret arma Troia, aptivo sive ut se ferret in auro enatra x, unum ex omni certamine pugnae Caeca sequebatur totumque incauta per agmen Femineo praedae et spoliorum ardebat amore: Telum ex insidiis quum tandem tempore capto Concitat, et Superos Arruns sic voce precatur:
Summe deum, sancti custos Soractis Apollo, Quem primi colimus, cui pineus ardor acervo Pascitur; et medium freti pietate per ignem Cultores multa premimus Vestigia pruna; Da, pater, hoc nostris aboleri dedecus armis, Omnipotens. Non exuvias, puliaeve tropaeum Virginis, aut spolia ulla peto .mihi cetera laudem Facta serent. Haec dira meo dum vulnere pestis Pulsa cadat, patrias remeabo inglorius urbes. Audiit, et voti Phoebus succedere partem Mente dedit partem volucres dispersit in auras.
Sterneret ut subita turbatam morte Camillam, Adnuit oranti reducem ut patria alta videret, Non dedit anque notos vocem vertere procellae. Ergo, ut missa manu sonitum dedit hasta per auras,
Convertere animos acres, oculosque tulere
cuncti ad reginam Volsci mihi ipsa neque aurae
194쪽
Hasta sub exsertam donec perlata papillam Haesit, virgineumque alte bibit acta cruorem. Concurrunt trepidae comites, dominamque ruentem Suscipiunt. Fugit ante omnes exterritus Arruns Laetitia mixtoque metu nec iam amplius hastae Credere, nec telis occurrere virginis audet. Ac velut ille, prius quam tela inimica sequantur, Continuo in montes sese avius abdidit altos, occiso pastore, lupus, magnove iuvenco, Conscius audacis facti, caudamque remulcens Subiecit pavitantem utero, silvasque petivit; Haud secus ex oculis se turbidus abstulit Arruns; Contentusque fuga mediis se immiscuit armis. Illa manu moriens telum trahit ossa sed inter
Ferreus ad costas alto stat Vulnere mucro.
Labitur exsanguis labuntur frigida leto
Lumina purpureus quondam color ora reliquit. Tum sic exspirans Accam ex aequalibus unam
Adloquitur fida ante alias quae sola Camillae, Quicum partiri curas atque haec ita satur:
Hactenus, Acca soror, potui nunc vulnus acerbum Conficit, et tenebris nigrescunt omnia circum. Effuge, et haec Turno mandata novissima perfer: Succedat pugnae, Troianos arceat urbi.
Iamque vale. Simul his dictis linquebat habenas,
Ad terram non sponte fluens. Tum frigida toto Paullatim exsolvit se corpore, lentaque colla, Et captum leto posuit caput, arma relinquens
195쪽
Vitaque cum gemitu fugit indignata sub umbras.
Tum vero immensu surgens serit aurea clamor
Sidera deiecta crudescit pugna Camilla. Incurrunt densi simul omnis copia Teucrum, Tyrrhenumque duces, Euandrique Arcades alae. At Triviae custos iam dudum in montibus pia Alta sedet summis, spectatque interrita pugnas. Utque procul medio iuvenum in clamore furentum Prospexit tristi multatam morte Camillam; Ingemuitque deditque has avio pectore Voces: Heu nimium, virgo, nimium crudele luisti Supplicium, Teucros conata lacessere bello lNec tibi desertae in dumis coluisse Dianam
Profuit, aut nostras humero gestasse pharetras.
Non tamen indecorem tua te regina reliquit Extrema iam In morte neque hoc sine nomine letum Per gentes erit aut famam patieris inultae. Nam quicumque tuum violavit vulnere corpus, Μorte luet merita. Fuit ingens monte sub alto Regis Dercenni terreno ex aggere bustum Antiqui Laurentis, opacaque ilice tectum: Bis dea se primum rapido pulcherrima nisu Sistit, et Arruntem tumulo speculatur ab alto. Vt vidit fulgentem armis, ac vana tumentem
cur, inquit, diversus abis huc dirige gressum, Huc periture veni; capias ut digna Camillae Praemia. tune etiam telis moriere Dianae'
196쪽
Deprompsit pharetra cornuque insensa tetendit, Et duxit longe, donec curvata coirent Inter se capita, et manibus iam tangeret aequis, Laeva aciem serri, dextra nervoque millam. Extemplo teli stridorem aurasque sonantes Audiit una Arruns, haesitque in corpore ferrum. Ilium exspirantem socii atque extrema gementem
Obliti ignoto camporum in pulvere linquunt: Opis ad aetherium pennis aufertur Olympum. Prima fugit, domina amissa, levia ala Camillae; Turbati fugiunt Rutuli fugit acer Atinas; Disiectique duces desolatique manipli
Tuta petunt, et equis aversi ad moenia tendunt. Nec quisquam instantes Teucros letumque serent ea
Sustentare valet telis, aut sistere contra:
Sed laxos reserunt humeris languentibus arcus; Quadrupedumque putrem cursu quatit ungula campum. Volvitur ad muros caligine turbidus atra Pulvis, et e speculis percussae pectora matres Femineum clamorem ad caeli sidera tollunt. Qui cursu portas primi irrupere patentes, Hos inimica super mixto premit agmine turba: Nec misera in effugiunt mortem, sed limine in ipso, Moenibus in patriis, atque inter tuta domorum, Confixi exspirant animas Pars claudere portas;
Nec sociis aperire viam, nec moenibus audent Accipere orantes oriturque miserrima caedes Defendentum armis aditus, inque arma ruentum. Disitigo by OO JIC
197쪽
Exclusi, ante oculos lacrymantumque ora parentum, Pars in praecipites s sas, urgente ruina, Volvitur immissas pars caeca et concita frenis Arietat in portas, et duros obiice postes. Ipsae de muris summo certamine matres
Μonstrat amor verus patriae ' ut videre camillam, Tela manu trepidae iaciunt a robore duro Stipitibus serrum sudibusque imitantur obustia Praecipites, primaeque mori pro moenibus ardent. Interea Turnum in iis is saevissimus implet Nuntius, et iuveni ingentem sert Acca tumultum: Deletas Volscorum acies, cecidisse Camillam, Ingruere infensos hostes, et marte secundo Omnia corripuisse metum iam ad moenia ferri. Ille furens et saeva Iovis sic numina poscunto
Deserit obsessos colles, nemora aspera linquit. ix e conspectu exierat, campumque tenebat, Quum pater Aeneas, saltus ingressus apertos,
Exsuperatque iugum, silvaque evadit opaca. Sic ambo ad muros rapidi totoque seruir urAgmine, nee longis inter se passibus absunt: Ac simul Aeneas sumantes pulvere campos Prospexit lange, Laurentiaque agmina vidit. Et saevum Aenean adgnovit Turnus in armis, Adventumque pedum flatusque audivit equorum. Continuoque ineant pugnas, et proelia tentent;
Ni roseus sessos iam gurgite Phoebus Ibero
Tingat equos, noctemque die labente reducat. Considii ni castris ante urbem, et moenia vallant. Disjtigo by OO JIC
199쪽
4rnus ut infractos adverso marte Latinos Desecisse videt, sua nunc promissa reposci, Se signari oculis ultro implacabilis ardet, Attollitque animos Poenorum qualis in arvis, Saucius ille gravi venantum vulnere pectus, Tum demum movet arma leo, gaudetque comantes Excutiens cervice toros, fixumque latronia Impavidus frangit telum, .etriremit ore cruento: Haud secus accenso gliscit violentia Turno. Tum sic adfatur regem, atque ita turbidus infit: Nulla mora in Turno; nihil est quod dicta retractent Ignavi Aeneadae nec, quae εpigere, recusent. Congredior. Fer sacra, pater, et concipe foedus. Aut hac Dardanium dextra sub Tartara mittam Desertorem Asiae sedeant spectentque Latini , Et solus ferro crimen commune refellam: Aut habeat victos cedat Lavinia coniux. Olli sedato respondit corde Latinuar
praestans animi iuvenis, quantum ipse feroci
200쪽
Virtute exsuperas, tanto me impensius aequum est Consulere, atque omnes metuentem expendere casus.
Sunt tibi rogna patris Dauni, sunt oppida capta Μuhamanu nec non aurumque animusque Latino est; Sunt aliae innuptae Latio et Laurentibus agris, Nec genus indecores. Sine me haec haud mollia satu Sublatis aperire dolis simul hoc animo hauri. Ne natam nun veterum sociare procorum Fas erat, idque omnes divique hominesque canebant. Victus amore tui, cognato sanguine ictus, Coniugis et maestae lacrymia, vincla omnia rupi: Promissam eripui genero arma impia sumat. Ex illo qui me casus, quae Turne, sequantur Bella, videa quantos primus patiare labores. Bis magna victi pugna vix urbe tuemur Spes Italas recalent nostro Tiberina fluenta Sanguine adhuc campique ingentes ossibus albent. Quo resero toties quae mentem insania mutat 3 Si Turno exstincto socios sum adscire paratus; Cur non incolumi potius certamina tollo'
Quid consanguine Rutuli, quid cetera dicet Italia ad mortem si te Fors dicta refutet
Prodiderim, natam et connubia nostra petentem Respice res bello varias miserere parentis Longaevi, quem nunc maestum patria Ardea longe Dividit. audquaquam dictis violentia Turni Flectitur exsuperat magis, aegrescitque medendo. Vt primum sari potuit, sic institit ore: Disjtigo by OO JIC