Sancti Aurelii Augustini ... opera omnia multis sermonibus ineditis aucta et locupleta

발행: 1835년

분량: 675페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

172쪽

i54 ALGUSTINI AEPISCOPI invenio. Resurrecturam tamen Carnem Omnium qui Umque nati sunt hominum atque nasCentur, et mortui sunt

atque morientur , nullo modo dubitare debet Christia nus. Unde primo occurrit de abortivis foetibus quaestio, qui jam quidem nati sunt in uteris matrum, Sed nondum ita ut jam possent renasci. Si enim reSurreCturos eos

dixerimus i de iis qui jam sormati sunt tolerari potest

utcumque quod dicitur insorme Ver abortus quis non proclivius perire arbitretur, Sicut Semina quae Concepta non fuerint Sed quis negare audeat, etsi assirmare non audeat id acturam resurrectionem , ut quidquid sorinsedosuit impleatur Atque ita non desit perseCtio, quae C-CeSSUra erat tempore, quemadmodum non erunt vitia quae a Cesserant tempore ut neque in eo quod aptum et congruum dies allaturi fuerant, natura fraudetur neque in eo quod adversum atque Contrarium dies attulerant. natura turpetur sed integretur quod nondum erat in te

grum, sicut instaurabitur quod fuerat vitiatum. Ac per hoc scrupulosissime quidem inter doctissimos quaeri a disputari potest, quod utrum ab homine inveniri possit

ign0ro, quando incipiat homo in utero Vivere, mirum sit quaedam vita et occulta, quae nondum molibus vi Ventis appareat. Nam negare VixisSe puerperi , quae propterea membratim exsecantur et ejiciuntur ex uteris praegnantium, ne matres quoque si mortua ibi rolinquantur occidant, impudentia nimia videtur. Ex quo aulem

incipit homo vivere, ex illo utique jam mori potest. Mortuus ero, ubicumque illi mors potuit evenire, quomodo

ad resurrectionem non pertineat mortuorum, a piri renon P08Sum. Neque enim et monstra iis nasCuntur et Vivulat quamlibet cito moriantur, aut resurr Ctura negabuntur. aut ita reSurrectura Credenda Sunt a non O-

Vide lib. xxta de Ovit. Dei, C. O. II.

173쪽

tius CorreCla emendataque natura. Absit enim ut illum bimembrem, qui nuper natus est in Oriente , de quo et fratres 4 delissimi quod eum viderint retulerunt, et sanctae memoriae Hieronymus presbyter Scriptum reliquit absit, inquam ut unum hominem duplicem, ac non potius duos, quod futurum fuerat, si gemini naSCerentur, resurrecturos existimemus. Ita caetera quae singuli quique partus vel amplius vel minus aliquid habendo, vel quadam nimia deformitate monstra dicuntur, ad humanae naturae siguram resurrectione reVOCabuntur, ita ut in gulae animae Singula sua corpora obtineant, nullis cohaerentibus etiam quaecumque Cohaerentia nata fuerant; sed seorsum sibi singulis sua membra gestantibus, quibus humani corporis completur integritas. Non autem perit Deo terrena materies, de qua mortalium Creatur Caro: sed in quemlibet pulverem cineremve Solvatur, in qUOS libet halitus aurasque dii fugiat, in quamcumque aliorum Corporum substantiam Vel in ipsa elementa Vertatur, in quorumcumque animalium etiam hominum cibum cedat carnemque mutetur, illi animae humanae puncto temporis redit, quae illam primitus, ut homo fieret, viveret, CresCeret, animavit. Ipsa itaque terrena materies, quae discedente anima sit cadaver , non ita resurrectione reparabitur, ut ea quae dilabuntur et in alias atque alias aliarum rerum SpeCies Ormasque Vertuntur, quamVis ad corpus redeant unde dilapsa sunt, ad easdem quoque Corporis partes Ubi fuerunt, redire necesse sit. Alioquin si capillis redit quod tam crebra tonsura detraxit si unguibus quod toties dempsit exsectio immoderata et indecens Cogitantibus, et ideo resurrectionem Carni non credentibus occurrit insorinitas. Sed quemadmodum sistatues cujuslibet solubilis metalli aut igne liquesceret,

Vide lib. xxii, de Civit. Dei, C. 9.

174쪽

i56 s. ἈΠGLsTIΝL EPISCOPI ut contereretur in pulverem aut Confunderetur in mas-Sam, et eam Vellet artis ex rursus ex illiu materiae quatiti tale reparare, nihil interesset ad ejus integritatem, quae particula materiae cui membro statuae redderetur, dum lamen Otum ex quo constituta fuerat, restituta resumeret ita Deus mirabiliter atque ineffabiliter artifex , de toto quo Caro nostra constiterat, eam mirabili et ineffabili celeritate restituet nec aliquid attinebit ad ejus redintegrationem , utrum capilli ad capill0s redeant, et

Ungues ad ungues an quidquid eorum perierat mutetur in Carnem , et in partes alias Corpori reVOCetur, Urante

artificis providentia ne quid indecens fiat. Nec illud est

Consequens, ut ideo diversa sit statura reviviscentium singulorum, quia supra diversa ViVentium, aut macri Cum eadem a Cie aut pingues Cum eadem pinguedine

reviviscant. Sed si hoc est in consilio Creatoris, ut in effigie sua Cujusque proprietas et discerni bilis similitudo SerVetur, in aeteris autem Corporis bonis aequalia cuncta reddantur cita modificabitur illa in unoquoque materies, Ut ne aliquid ex ea pereat et quod alicui defuerit ille suppleat qui etiam de nihil potuit quod voluit operari. Si autem in corporibus resurgentium rationabilis inaequalitas erit, sicut est vocum quibus cantus impletur hoc siet cuique de materie corporis sui; quod et hominem reddat angelicis coetibus, et nihil incon V laien eorum ingerat sensibus. In decorum quippe aliquid ibi non erit; sed quidquid futurum est, hoc decebit; quia nec suturume it, si non decebit. R 'surgent igitur Sanctorum Corpora sine ullo vitio, sine ulla deformitate, sicut sine ulla Corrupti0ne, onere, difficultate : in quibus lania sacilitas quanta elicitas erit. Propter quod ei spiritalia dicta Sunt Culla pro Cul dubio corpora sint futura non Spiritu S. Sed sicut nunc corpus animal dicitur quod tamen

175쪽

OrpUS, non anima Si ita tun Spiritale corpus erit, corpus tamen, non Spiritu eriti Proinde quantum attinet ad Corruptionem, quae nun aggraVat animam , et ad vitia, quibus caro adversus spiritum concupiscit, tunc non erit Caro , Sed Corpus quia et coelestia corpora perhibentur. Propter quod dictum est Caro et, sanguis regnum Dei non possidebunt si , Et tanquam exponens quid dixerit: si Neque corruptio, inquit, lucor- , ruptionem possidebit uod prius dixit: si Caro et, sanguis lao posterius dixit: si Corrupti et quod prius IIegnum Dei; n hoc posterius In corruptio-

D nem. D Quantum autem attinet ad substantiam, etiam tunc Caro erit Propter quod et poSt resurreCtionem Corpus Christi, caro appellata est β. Sed ideo ait Apostolus: u Seminatur corpus animale, resurget corpus spiritale': quoniam tanta erit tunc Concordia carnis et spiritus, vivificante Spiritu sine sustentaculi alicujus indigentia subditam carnem , ut nihil nobis repugnet ex nobis; sed sicut oris neminem, ita nee intus nos ipsos patiamur inimicos. Quicumque vero ab illa perditionis massa, quae facta est per hominem primum, non liberantur per unum Mediatorem Dei et hominum, resurgent quidem etiγm ipsi unusquisque cum Sua carne, sed ut Cum diabolo et Uus angelis puniantur. Utrum sane ipsi cum vitiis et deformitatibus suorum Corporum reSurgant, quaeCumque in eis vitiosa et deformia membra gestarunt in requirendo laborare quid opus est Neque enim fatigare nos debet incerta eorum habitudo vel pulchritudo, quorum erit Certa et sempiterna damnatio. Nec moveat, quomodo in eis erit corpus incorruptibile Τ si dolere poterit aut

io Cor. xv, 44 sap. ix, Galal V, 7. - Cor xv so. Luc. xxiv, 39. - Cor. xv, έ. - Vide lib. xxi de Civit. Dei, cap. 5.

176쪽

quomodo corruptibile, si mori non poterit. Non est enim vera vita, nisi ubi eliciter vivitur; ne Vera inCorruptio, nisi ubi salus nullo dolore corrunipitur. Ubi autem inse-lix mori non initur, ut ita dicam, mor ipSa non moritur; et ubi dolor perpetuus non interimit, sed assigit, ipsa corruptio non finitur in Haec in Sanctis Scripturis

secunda mors dicitur' i e prima tamen qua Suum COI pu anima relinquere cogitur, ne Secunda qua poenale Corpus anima relinquere non permittitur , homini accidisset, si nemo peCCasset uitissima Sane omnium poena erit eorum , qui praeter peccatum, quod Originale traxe

runt, nullum insuper addiderunt et in caeteris qui addiderunt, tanto quisque tolerabiliorem ibi habebit damnationem, quanto hic minorem habuit iniquitatem. XXIV. Remanentibus itaque angelis et hominibus reprobis in aeterna poena, tunc Sancti Scient plenius quid honi eis contulerit gratia. Tunc rebus ipsis evidentius apparebit quod in Psalmo scriptum est: si Misericordiam et, judicium cantabo tibi, Domine γ, quia nisi per indebi tam misericordiam nemo liberatur, et nisi per debitum judicium nemo damnatur. Tunc non latebit quod nunc

latet, cum de duobus parvuli unus esset SSumendus

per misericordiam , alius per judicium relinquendus, in quo , i qui assumeretur, agnosceret quid sibi per judicium deberetur, nisi misericordia subveniret cur ille potius quam iste fuerit assumptus, Cum auS Una CSSet ambobus cur apud quodam non factae Sint Virtutes, quae

si factae fuissent, egissent illi homines poenitentiam et factae sint apud eos qui non fuerunt credituri. pertis sim namque Dominus diei Vae tibi, Coroga in Vis is tibi, Bethsaida : quia si in Tyro et Sidone factae fuissent virtutes, quae factae sunt in Vobis, olim in cilicio et i

177쪽

, ne re poenitentiam egi SSent . D Nec utique Deus injuste noluit salvos seri, Cum possent Salvi esse , si vellent 4 . Tunc in clarissima sapientiae luce Videbitur, quod nunc piorum fides habet, antequam manifeSta Cognitione videatur, quam certa, immutabilis, Ut CaciSSima sit voluntas Dei; quam multa possit et non Velit, nihil autem velit quod non possit quamque Sit Verum quod in salino

canitur Deus autem noster in Cel SUI Sum in coelo, et in terra Oninia quaecumque voluit secit . , Quod utique non est Verum, Si aliqua Oluit, et non secit, et

quod est indignius , ideo non secit, quoniam ne sieret quod volebat onmipotens, Voluntas hominis impedivit. ouorgo sit aliquid nisi omnipotens fieri Velit, vel sinendo ut fiat vel ipse saciendo. Nec dubitandum est Deum facere bene etiatu sinendo fieri quaecumque fiunt male. Nononi in hoc nisi justo judici sinit et presecto bonum est

omne quod justum est. Quam Vi ergo ea quae mala sunt, in quantuni mala Sunt, non in bonata tamen ut non solum bona, sed etiam Sint et mala, bonum est. Nam nisi esset hoc honum, ut eSSent et mala, nullo modo esse

sinerentur ab omnipotente bono: Cui pr0Cul dubio quam Iacile est quod vult facere, tam facile est quod non vult esse non sinere. O niSi Credamus, periclitatur ipsum nosti se Consessionis initium, qua n0 in Deum patrem omnipotentem Credere Confitemur. Neque enim ob aliud veraCiter VOCatur Omnip0tens, nisi qu0niam quidquid vult

potest, nec Voluntate Cujuspiam Creaturae Voluntatis natani poterilis impeditur effectus. Quamobrem Videndum est quoniadmodum it de Deo dictum, quia et hoc verissimo Apostolus dixi ui omnes homines vult Salvos seri . Cum enim non omnes, Sed multo plures non iunt salvi videtur utique non fieri quod Deus vult fieri humana sci

178쪽

licet voluntate impediente v0luntatem Dei. Quando enim quaeritur causa, cur non omnes Salvi fiant, responderi solet,

quia tio ipsi n0lunt. Quod quidem dici de parvulis non

potest, quorum nondum est velle, Seu nolle. Nam quod insantili motu aciunt si eorum V 0luntati judiCaretur esse tribuendum quando baptizantur, Cum reSi Stunt quantum possunt, etiam nolentes O Sal VOS Ieri diceremus.

Sed aperitus Dominus in Evangelio compellans impiam civitatem re uoties inquit, volui colligere filios tuos si, cui gallina pullos suos, et noluistii , tanquam Dei voluntas superata sit hominum Voluntate et infirmissimis nolendo impedientibus non p0tuerit sacere potentissimus quod volebat. Et ubi est illa omnip0tentia, qua in coelo et in terra omnia quaecumque v0luit secit, si colligere silios Jerusalem voluit et non fecit An potius illa quidem filios suos ab ipso colligi noluit sed ea quoque nolente filios ejus c0llegit ipse quos voluit; quia dii coelo et in

D terra, o non 'Iupedam Voluit ut sucit, qu podam vero voluit et non secit, Sed si omnia quaecumque voluit secit .

XXV. Quis p 0rro tam impie desipiat, ut dicat Deum

malas hominum voluntates quas Voluerit, quando Voluerit, ubi voluerit in bonum non posse convertere Sed cum sucit, per misericordiam facit cum autem non sacit, per judicium non sacit u uoniam cujus vult miseretur, et quem, vult obdurat . uod ut diceret Apostolus, gratiam Commendabat sici ad cujus commendatiotioni de illis in Rebeccae utero geminis suerat jam locutus quibus Non- η dum natis, nec aliquid agentibus boni seu mali, ut Se cundum electionem propositum Dei maneret, non XD Operibus, Sed ex Vocante dictum est ei, quia maj0r serviet minori β. , Propter quod adhibuit alterum pro

179쪽

pheticum testimonium, ubi scriptum est Jacob di- lex : sati autem odio habui . , Sentiens autem quemadmodum posset h0 quod dictum est permovere eos qui penetrare intelligendo non possunt hanc altitudinem gratis Quid ergo dicemus , ait Numquid iniquin ta apud Deum Absit . Iniquum enim videtur, ut sine ullis honorum malorum, Operum meritiS, unum Deus diligat, oderit alterum. Qua in re si futura opera vel bona hujus vel mala illius, quae Deus utique praesciebat, vellet intelligi, nequaquam diceret Non ex operi bus sed diceret, ex futuri operibus; n eoque modo istam solveret quaestionem 4m nullam, quam Solvi opus

esset, saceret quaeStionem. Un Vero Cum respondisset:

si Absit, is id est, Absit ut sit iniquitas apud Deum; mox ut probaret nulla hoc iniquitate Dei sieri inquit:

si Moysi enim dicit: Miserebor cujus miSertus ero, et mi-nsericordiam praestabo cui misericors fuero β. Quis enim nisi insipiens Deum iniquum putet, Sive Judicium poenale ingerat digno, sive misericordiam praestet indigno Denique inseri, et dicit Igitur non olentis, neque Currentis, sed miserentis est Dei A. D Ambo itaque gemini natura filii irae nascebantur, nullis quidem operibus propriis, sed originaliter ex Adam vinculo damnationis obstricti. Sed qui dixit: si Miserebor cujus misertus, ero, Iacob dilexit per misericordiam gratuitam, Esaii autem odio habuit per judicium debitum. Quod cum deberetur ambobus, in alter alter agnovit non de suis distantibus meritis sibi esse gloriandum , quod in eadem causa idem supplicium n0n incurrit sed de divinae gratis largitate : quia uinon OlentiS, neque Currentis, Μ sed mirentis est Dei. altissim quippe ac saluberrimo

180쪽

sacra melit universa facies, atque ut ita dixerim vultus sanctarum Scripturarum, bene intuentes id admonere iuvenitur sui gloriatur in Domino glorictur. Cum aut in Dei imisericordiam commendasSQ in eo quod ait Igitur non vol ulis neque Urs Unli S. sed mist ren-n iis est Dei iri is deinde ut tiam Judi Cium Commondaret, quoniam in quo non sit misericordia, non iniquitas sit sed judicium mori est quippe iniquitas apud Deum : continuo subjunxit atque ait Dicit enim Scriptura, Pharaoni uia ad hoc te excitavi, ut ostendam in ten Olentiam meam et ut annuntietur nomen meum in

D universa terra . n uibus dictis ad utrumque concludens, id est et ad misericordiam et ad judicium Ergo, , inquit, cujus Vult miseretur, et quum Vult obdurat δ. Miseretur scilicet magna bonitate , obdurat nulla iniquitate ut nec liberatus de suis inseritis glorietur, nec damnatus nisi de suis meritis conqueratur Sola enim gratia redemptos discernit a perditis, quos in unam perditionis ConCreVerat massam ab origine ducta causa Communis. Η0 autem qui eo modo audit, ut dicat Quid adhuc conqueritur nam voluntati ejus quis resistit si is tanquam propterea malus non videatur esse CulpanduS, quia Deus u Cujus vult miseretur et quem vult obdurat: absit ut pudeat nos hoc respondere, quod reSpondisse videmus Apostolum homo tu quis eS, qui resp0n

D deas Deo Numquid dicit sigmentum ei qui se finxit : Quare in secisti sic Annon habet potestatem figulusi luti ex eadem massa facere , aliud quidem Vas in O-n Orem, aliud vero in contumeliam β , Hoc loco enim quidam stulti putant Apostolum in responsione descCiSSe, et inopia reddendae rationis repressisse Contradictori Saudaciam. Sed is agnum habet pondus quod dictum

SEARCH

MENU NAVIGATION