Sancti Aurelii Augustini ... opera omnia multis sermonibus ineditis aucta et locupleta

발행: 1835년

분량: 675페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

et laetari, Cum abundaverint; et timere, ne pereant; et Contristari, Cum pereunt. Tali Vita non potest puram illam et sinceram et incommutabilem videre veritatem, et inhaerere illi, et in peternum jam non OVeri. Itaque priu quan men nostra purgetur, debemu credere quod tutelligere nondum valemus : quoniam verissime dictum

est per rophetam Nisi credideritis, non intelli

XV. Fides in Ecclesia brevissime traditur, in qua Commendantur eterna , quae intelligi a carnalibus nondum possunt; et temporalia praeterita et futura, quae pro Salute hominum gessit et gestura est aeternitas diVinae pro-Videntiae. Credamus ergo in Patrem et Filium et Spiritum SanCtum hae aeterna sunt et incommutabilia , id est, UDUS Deus, unius substantiae rinitas aeterna Deus ex quo omnia, per quem Omnia, in quo Omnia . XVI. Nec eos audiamus, qui dicunt Patrem tantummodo esse , nec habere Filium, nec esse cum eo Spiritum SanCtum sed ipsum atrem aliquando appellaria ilium, aliquando Spiritum sanctum. Nesciunt enim principium e quo Sunt Omnia, et imaginem ejus per quam formantur Omnia, et sanctitatem ejus in qua Ordinantur omnia. XVII. Nec eos audiamus, qui indignantur et Stoma-Chantur, quia non tres deos colendos dicimus. Nesciunt enim quid sit una eademque substantia et phantasmatiS suis illuduntur, quia solent videre corporaliter Vel animalia tria, vel quaecumque Corpora tria locis Suis eSSe Separat, sic putant intelligendam substantiam Dei; et multum errant, quoniam superbi sunt; et non possunt discere, quia nolunt Credere. XVIII. Nec eos audiamus, qui Patrem Solum Verum Deum et sempiternum esse dicunt Filium autem non de

212쪽

ipso genitum : sed ab ipso actum de nihilo, et fuisse

tempus quando non erat, Sed tamen primum locum te nere in omni creatura et Spiritum SanCtum minoris majestatis esse quam Filium, et ipsum faCtum esse post Filium; et horum trium diversa esse SuhStantias, tanquam aurum et argentum et aeramentum. Nesciunt enim quid l0quantur, et de his rebus qua per Culo CarneOSVidere consueVerunt, Vanas imagines ad diSputationes suas tranSserunt. Quia revera magnum Si mente ConSpicere generationem , quae non sit ex aliquo tempore, Sed aeterna est; et ipsam charitatem et SanCtitatem , qua generator et generatus ineffabiliter sibi copulantur magnum et disti cile est hae mente conspicere, etiam Si paCata et tranquilla sit. 0n potest ergo fieri ut illi haec Videant, qui terrena generationes nimis intuentur, et ad istas tenebras addunt adhuc fumum quem sibi contentionibus et certaminibus quotidianis excitare non cesSant, habentes animas

carnis flectibus diffluentes , tanquam ligna tumore Saginata, in quibus ignis fumum solum vomit et hahere flammas lucidas non potest. Et hoc quidem de omnibus haereticis rectissime dici potest. XIX. Credentes ergo incommutabilem Trinitatem, credamus etiam dispensationem temporalem pro Salute generi humani. Nec eos audiamus, qui Filium De Jesum Christum nihil esse aliud quam hominem dicunt, sed ita justum, ut dignus sit appellari Filius Dei et lios enim calliolica disciplina misit oras iluoniam Vanae gloriae cupiditate decepti, contentiose disputare Oluerunt, antequam intelligerent quid sit Dei Virtus et Dei Sapientia', et in princip. Verbum, per quod Fa tan Sunt Omnia , et quomodo u 'erhum Caro sactum est, et habitavit in nobis . D

ici Cor. I, 24. - Ioati I, 3 et 4

213쪽

XX. Nec eos audiamus, qui non Verum hominem suscepisse dicunt Filium Dei, neque natum esse de se ina, sed falsam carnem et imaginem Simulatam Corporis humani ostendisse videntibus. NeSciunt enim quomodo sul, stantia Dei administran uniVersam Creaturam inquinari omnino non pOSSit et tamen praedicant istum visibilem

solem radios Suo per omne si 'Ces et Ordes Corporum spargere, et eo mundo et Sit Cero ubique Servare.

Si ergo visibilia munda a visibilibus immundis contingi

possunt, et non inquinari, quanto magis invisibilis ot incommutabilis Verita per Spiritum animarim, et per animam Corpus SUSCipiens, tot homine assumpto ab omnibus eum infirmitatibus nulla sui contaminatione liberavit itaque iagna patiuutur angustias, et Cum timent, quod sileri non potest, ne humana Carne Veritas inquinetur, Veritatem dicunt esSe mentitam. Et cum ille praeceperit, dicens Sit in Ore VeStro, ESt, est 'on, non et ApDStolu Clamet . si Non erat in illo Est et, Noli, sed Est in illo erat ; isti totum corpus ejus salsam carnem fuiSSe Contendunt, ut non ibi videantur imitari Christum, si non ut Auditoribus mentiantur. XXI. Nec eos audiamus, qui Trinitatem quidem in una peterna SubStantia Confitentur Sed hominem ipsum, qui temporali dispensatione SuSCeptu est, audent dicere non habuisse homini mentem, Sed Solam animam et corpus. Hoc est dicere: Non fuit homo, Sed membra corporis habebat humana Animam enim et corpus habent et bestiae, sed rationem non habent, quae meriti eSt propria. Sed si execrandi sunt illi, qui eum negant humanum Cor pus habuisse, quod est insimum in homine , miror quod isti non erubescunt, qui hoc eum negant habuisse quod est optimum tu homine. Multum enim lugenda est mens

214쪽

lium ana, Si in Citur a Corpore suo : Siquidem in illo homine non resormata est, in quo ipsum Corpus humanum jam dignitatem sormae coelestis accepit. Sed absit ut hoc credamus, quod Confinxit temeraria Caecita et superba loquaCitnS. XXII. Nec eos audiamus qui sic dicunt ab illa aeterna Sapientia Susceptum esse hominem, qui de Virgine natus est, quomodo et alii homines ab ea sapiente fiunt, qui persecte Sapientes sunt. Nesciunt enim proprium illius hominis Sacramentum , et putant hoc solum eum plus habuisse inter caeteros beatissimos, quod de Virgine natus est. Quod ipsum si bene considerent, ortassis credant ideo illum hoc praeter caeteros meruisse, quod aliquid proprium praeter caetero habet etiam ista Susceptio. Aliud est enim sapientem tantum fieri per Sapientiam Dei, et aliud ipsam personam sustinere sapientiae Dei.

Quamvis enim eadem natura sit corporis Ecclesiae , multum tamen distare inter caput et membra Caetera qui non

intelligat Si enim Ecclesiae caput est homo ille, cujus

Susceptione Verbum Caro factum est et habitavit innon his in D membra Caetera sunt omnes sancti quibu per sicitur et completur Ecclesia. Quomodo ergo anima O- tum CorpuS OStrum animat et vivificat, sed in capite et videndo sentit, et audiendo, et odorando , et g UStando, et tangendo, in Caeteris autem membris tangendo tantum; et ideo capiti cuncta subjecta sunt ad operandum, illud autem Supra Collocatum est ad consulendum; quia ipsius animae, quae con Sulit Corpori, quodam modo erSOnam Susimul Caput, hi enim omnis sensus apparet: sic uni Verso populo Sanctorum tanquam uni corpori Caput est

Mediator Dei et hominum homo Christus Jesus . Et propterea Sapientia Dei, et Verbum in principio per quod

215쪽

sa Cta Sunt omnia, non sic assumpsit illum liominem ut

Caetero sanCtos sed multo excellentius, multoque Sublimius quomodo ipsum solum assumi oportuit in quo Sapientia hominibus appareret, sicut eam visibiliter decebat stendi. Quapropter aliter sunt sapientes aeterili 0mines quicumque sunt, vel esse potuerunt, Vel poterunt; et aliter ille unus Mediat0r Dei et hominum homo Christus Jesus, qui Sapientiae ipsius, per quam Sal tela'

te si unt quicumque homines , non solum beneficium habet, Sed etiam personam gerit. De caeteris enim sapienti bus et spiritalibus animis recte dici potest, quod habeant in se Verbum Dei per quod facta sunt omnia sed in nullo eorum recte dici potest quod si Verbum Caro sac- tum est, et habitavit in nobis is quod in solo Domino nostro Jesu Christo rectissime dicitur. XXIII. Nec eos audiamus, qui solum Corpus huma num susceptum esse dicunt a Verbo Dei, et sic audiunt

quod dictum est: at verbum Caro saCtum St, D Ut ne

gerit illum hominem vel animam vel aliquid hominis habuisse, nisi Carnem solam. Errant enim multum nec intelligunt ideo carnem solam nominatam esse in eo quod dictum est: Verbum caro factum est, o quia hominum

Oculis, propter quos facta est illa susceptio, Caro OLipotuit apparere. Nam si absurdum est et valde indignum. ut humanum spiritum homo ille non habuerit, sicut Superius traCtavimus, quanto magis absurdum et indignum est, Ut ne spiritum, ne animam habuerit, et hoc Olum habuerit quod etiam in pecoribus vilius est et extremius, id est, corpus A nostra ergo fide etiam fluimpietas excludatur, totumque hominem atque perfectum a Verbo Dei susceptum esSe Credam US. XXIV. Nec eos audiamus, qui tale corpus Dominum n0Strum habuisse dicunt quale appatuit in C0-

216쪽

lumba quam victi Joannos Baptista descendentem de

coelo et manentem super eum in signo Spiritu SanCll. Ita enim persuadere conantur Filium Dei natum non 8Sede sue mina. Duia si carnalibus oculis eum oportebat OS- tendi potuit, inquiunt, sic assumere OrpUS, 'IU0m0do Spiritus sanctus. Non enim et columba illa de ovo nata est, iniunt; et tamen tu manis oculis potuit apparere. Quibus primum illud respondendum est . quod ibi legi mus in specie columbae apparuisse Joanni Spiritum aDCtumi ubi legimus etiam Christum natum esse de cie mina et non oportet in parte credere Evangelio, et in parte non Credere. Unde enim credis in columbae specie demonstratum esse Spiritum sanctum, nisi quia in Evangeli legisti Ergo et ego inde credo Christum natum de Virgine esse , quia in Evangelio legi . Quare autem Spiritus Sanetus non est natus de columba quemadmodum Christus de inmitia illa causa est quia non Columbos liberare venerat Spiritus sanctus sed hominibus signisi Care innocentiam et amorem spiritalem, quod in columbae specie visibiliter siguratum est Dominus autem deSUS Christus, qui venerat ad homines liberandos, in quibus et mares et Oeminae pertinent ad salutem, nec mare faStidiVit, quia marem suscepit nec inminas , quia de Oemina natus est. Huc accedit magnum S a Cramentum Ut quoniam per foeminam nobis mors acciderat, ita nobis per foeminam nasceretur ut de utraque natura, id St. soeminina et masculina, victus diabolus CruCiaretur, qu0niam de ambarum subversione laetabatur; cui parum sue rat ad poenam si ambae naturae in nobis liberare litur, ni Si etiam per ambas liberaremur 'eque ioc ita dicimus, ut Dominum Jesum Christum dicamus solum VCru in CorpUS habuisse Spiritum sanctum aut in sallaciter apparuisse

217쪽

oculis hominum sed ambo illa corpora, Vera Corpora redimus. Sicut enim non oportebat ut homines falleret Filius Dei, sic non decebat ut homines falleret Spiritus sanctus sed omnipotenti Deo qui universam Creaturam de nihilo fabricavit, non erat dissicile erum CorpUS CO- lumbae sine aliorum columborum ministerio sigurare, Sicut ei non fuit dissicile verum corpus in utero Mariae sine virili semine fabricare cum natura corporea et in ViSceribus o minae ad sormandum hominem, et in ipso mundo ad formandam columbam imperio Domini volun talique serviret. Sed stulti homines et miseri, quod aut ipsi facere non possunt, aut in vita sua nunquam iderunt, etiam ab omnipotente Deo seri potuisse non CredUnt. XXV. Nec eos audiamus, qui propterea Volunt Cogere, ut inter creaturas Filum Dei numeremus, quia paSSUS est. Dicunt enim: Si passus est, mutabilis est, et si mutabilis est, Creatura est; quia Dei substantia non potest immutari. Cum quibus etiam nos dicimus, et Dei substantiam

Commutari non posSe, et Creaturam esse mutabilem. Sed aliud est esse creaturam et aliud suscipere creaturam. I

lius ergo unigenitus Dei, qui est Virtus et Sapientia Dei et Verbum per quod facta sunt omnia, quia immutari

non poteSt Omnino, suscepit humanam Creaturam, quam lap8am erigere, atque inveteratam renovare dignatuS St. Nec in ea per passionem ipse in deterius commutatu est, Sed eam potius per resurrectionem in melius Commuta Vit. Nec propterea Verbum Patris, id est, unicum Dei Filium , per quem facta sunt Omnia, negandum Stiatum et paSSUm esse pro nobis. Et Martyres enim passos diCimu et mortuos propter regna Coinorum; nec tamen in ea PasSione et morte animae eorum occisae sunt. Dicit enim Dominus: 'olite timere eos rivi corpus OCCidunt,

218쪽

animae autem nihil possunt sacere'. o Sicut ergo Martyres passo et mortuo dicimu in Corporibus quae portabant, sine animarum intersectione vel morte sic Filium Dei passum et mortuum dicimus in homine quem portabat sine divinitatis aliqua Commutatione Vel morte. XXVI. Nec eos audiamus, qui negant tale Corpus Domini resurrexisse, quale positum eS in monumento. Si enim tale non fuisset, non ipse dixiSSet post resurrectio nem Discipulis Palpate et Videte , quoniam spiritus D OSSa et Carnem non habet, sicut me videtis habere . Sacrilegum est enim aeredere Dominum OStrUm, CUm ipse sit Veritas, in aliquo fuisse mentitum. e nos mo-Veat quod Clausis ostiis subito eum apparuisse Discipulis Scriptum est, ut propterea negemus illud fuisse corpus humanum, quia contra naturam huju Corporis videmus eSSe per Clausa ostia intrare. Omnia enim possibilia sunt Deo. Nam et ambulare super aquas Contra naturam hujus Corporis esse manifestum est β; et tamen non solum ipse Dominus ante passionem ambulavit, Sed etiam Petrum ambulare secit h. Ita ergo et post resurrectionem

de Corp0re suo secit quod voluit Si enim potuit ante passionem clarificares illud sicut splendorem solis ,

quare Π0n potuit et post passionem ad quantam vellet subtilitatem in temporis momento redigere, ut per ClaUSaostia posset intrare. XXVII. Nec eos audiamus, qui negarat ipSum 0rsu SSecum levasse in coulum Dominum nostrum, et Comme- 0rant in Evangelio quod scriptum est: si Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coselo descendit si sit dicunt quia C0rpus non descendit de coselo, non potui SSe SCenderem Coelum. Non enim intelligunt, quoniam COI PUS 0n

219쪽

ascendit in coelum Domitius enim ascendit, OrpUS U-lem non ascendit, sed levatum est in coelum illo levante qui ascendit. Si enim quis descendat, verbi gratia, de monte nudus , Um autem deSCenderit, Vestiat se, et VeStitus iterum ascendat, recte utique dicimus: Nemo ascendit, nisi qui descendit nec vestem consideramus quam SeCum levaVit, Sed ipsum qui vestitus est, solum dicimus ascendiSSe.

XXVIII. Nec eos audiamus qui negant ad dexterami atris sedere Filium. Dicunt enim: Numquid Deus Pater habet latus dextrum aut sinistrum, sicuti Corpora Nec nos hoc de Deo Patre sentimus nulla enim forma corporis Deus desinitur atque concluditur, Sed dextera Patris est beatitudo perpetua , quae sanctis promittitur; sicut sinistra ejus rectissime dicitur miseria perpetua, quae impiis datur in non in ipso Deo, sed in creaturis hoCmodo, quo diximus , intelligatur dextera et sinistra. Quia et corpus Christi, qu0d est Ecclesia, in ipsa dextera hoc est, in ipsa beatitudine futurum est; sicut Apostoli18 dicit u Quia et simul nos suscitavit, et simul sedere se- ω cit in coelestibus . , Quamvis enim corpus OStrum nondum ibi sit tamen spes nostra jam ibi est. Propterea et ipse Dominus post resurrectionem jussit Discipulis quos piscantes iuvenit, ut in dexteram partem mitterent retias. Quod cum fecissent, ceperunt pisces, qui omne magni erant, id est, justos significabant, quibus dextera promittitur. Hoc significat, quod etiam in judicio dixit se agnos ad dexteram, hoedos autem ad Sinistram esse positurum . XXIX. Nec eos audiamus, qui negant diem judicii futurUm, et Commemorant quod in Evangelio scriptum est, eum, qui credit in Christum , non judicari; qui autem n0 credit in illum , jam judicatum esse. Dicunt enim

220쪽

Si et ille qui credit, non veniet in judicium , et ille qui

non credit am judicatus est ubi sunt quos judicaturus est in die judicii Non intelligunt sic loqui Scriptura S, Ut praeteritum tempus pro futuro tempore insinuent: Sicut supra diximus, quod Apostolus dixit de nobis uiuod simul nos sedere secit in coelestibus, nondum actum est; sed quia certissime est futurum, ita dictum est quasi a in actum sit. Sicut et ipse Dominus Discipulis dixit: si omnia quae audivi a Patre meo, notas seci vobis Dis et paulo post dicit: si Multa habeo vobis dicere, sed non potestis illa portare modo D Quomodo ergo dixerat: si omnia quae audivi a Patre meo, nota seci DV0bison nisi quia illud quod per Spiritum sanctum Certissime acturus erat, quasi jam fecisset, locutus est PSic ergo cum audimus Qui credit in Christum, non Veniet in judicium, intelligamus, quia non veniet ad damnationem. Dicitur enim judicium pro damnatione, sicut dicit Apostolus si ui non manducat, manduCan ' tem non judicet sici , id est, non de illo male existimet.

Et Dominus dicit: si Nolito judicare, ne judicetur de Vo- bis . oon enim tollit nobis intelligentiam judicandi, cum et Propheta dicat si Si vere justitiam diligitis, recta n judicate filii hominum . Et ipse Dominus dicat: NO-n lite judicare personaliter, sed justum judicium judin Cate 7 is Sed illo loco ubi vetat judicare, illud admonet,

ne damnemus aliquem cujus vel cogitalio nobis non est aperta, Vel nescimus qualis postea sit futurus. Sic ergo

cum dixit Ad judicium non veniet , hoc dixit, quia non Veniet ad damnationem si ui autem non credit, jam n judicatus est n hoc dixit quia jam damnatus est praescientia Dei, qui novit quid immineat non creden

SEARCH

MENU NAVIGATION