Sancti Aurelii Augustini ... opera omnia multis sermonibus ineditis aucta et locupleta

발행: 1835년

분량: 675페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

XXX. Ne eos audiamus, qui dicunt Spiritum sanctum, quem in Evangelio Dominus promisit Discipulis,

aut in Paulo apostolo venisse, aut in Montano et Priscilla, sicut Cataphryges dicunt, aut in nescio pio Manete vel Manichaeo, sicut Manichaei dicunt. Tam enim caeci sunt isti, ut Scripturas manifestas non intelligant aut tam negligentes salutis suae, ut omnino non legant. Quis enim,

lini legerit, non intelligat vel in Evangelio quod post

Domini resurrectionem scriptum est, dicente Domino: Ego mitto promissum Patris mei in Vos vos autem Se- , de te hic in civitate , quousque induamini virtute ex, alto i , Et in Actibus Apostolorum posteaquam Dominus abscessit Discipulorum Culis in coelum, decem diebus peractis, die entecostes non attendunt apertiS- Si me venisse Spiritum sanctum et cum essent illi in i Vitate sicut eos ante monuerat, implevisse illos, ita ut loquerentur linguis . Nam diversae nationes quae tunCaderant, unusquisque audientium suam linguam intelligebant. Sed isti homines decipiunt eos qui negligentes Catholicam idem, et ipsam fidem suam quae in Scripturis

manifesta est, nolunt dicere, et quod est gravius et multum dolendum, cum in Catholica negligenter Versentur, haereticis aurem diligenter aCCOmmodant. XXXI. Nec eos audiamus, qui sanctam CClesiam, quae una CatholiCa St, negant per orbem esse diffusam, sed in sola Africa, hoc est, in parte Donati pollere arbitrantur. Ita surdi sunt adversus rophetam dicentem: si Filius meus es tu, ego hodie genui te postula a me et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et poSSeSSionem D tuam terminos terrae δ. D Et alia multa, sive in Veteris, sive in Novi Testamenti libris, quae seripta Sunt, ut apertissime declarent Ecclesiam Christi per orbem terrae esse

diffusam. Quod cum eis objicimus, dicunt jam ista omnia

222쪽

suisse minpleta, antequam Sset pars Donati, Sed postea totam Ecclesiam perisse, et in sola Donati parte reliquias ejus remansisse contendunt. O linguam superbam et nes aliam te si vere sic viverent, ut Vel inter se pacem postea Custodirent. Nunc autem non attendunt jam in ipso Donato completum fuisse, quod dictum est In qua mensura mensi fueritis, in ea remetietur vobis . Sicut enim Christum dividere conatus est, si ipse a Suis

quotidiana concisione dividitur. Ad hoc etiam pertinet illud quod Dominus dicit u ui enim gladio percusserit, gladio morietur Gladius enim illo loco, siquidem in malo positus est, discordiosam linguam significat, qua tunc ille infelix Ecclesiam percussit, sed non occidit. Non enim dixit Dominus: Qui occiderit gladio, gladio morietur; sed re ui gladio usus fuerit, inquit, gladion morietur. D Ergo ille percussit Ecclesiam lingua litigiosa;

qua nunc ipse conciditur, Ut omnino dispereat atque moriatur. Et tamen illud tunc apostolus Petrus, non Superbia Sua, Sed quam Vi Carnali, tamen amore Domini se erat itaque admonitu recondit gladium iste autem nec victus hoc secit. Siquidem cum episcopo Caeciliano causam cum diceret, audientibus episcopis Romae , qu0s ipse petiverat, nihil e0rum, quae intenderat, potuit probare De sic remansit in Chismate, ut suo gladio Oreretur. Populus autem ipsius , quando non audit Prophetas et Evangelium , in quibus apertissime scriptum est, EC-clesiam Christi per omnes gentes esse diri usam , et audit schismaticos, non Dei gloriam quaerentes, Sed Suam .

satis significat servum Se esse , non liberum , et aurem dexteram se habere praecisam Petrus enim errans in amore Domini, SerVO, non liber . aurem dexteram prae-

idit. Ex quo significat eos , qui gladio schismatis seriun

223쪽

tur, et Servos esse Carnalium desideriorum, nondum

eductos in libertatem Spiritus SanCti , ut jam non Consi dant in homine et non audire quod dextrum est, id est, Domini gloriam per catholicam Ecclesiam latissime pervagatam, Sed audire sinistrum humanae inflationis errorem. Sed tamen cum Dominus dicat in Evangelio, Cum per omne gentes Evangelium fuerit praedicatum tunc sinem esse futurum iri quomodo isti dicunt, quod

jam aeterae omnes gentes Ceciderunt a fide, et in sola parte Donati remansit Ecclesia, Cum manifestum Sit, ex quo ista pars ab unitate praecisa est, nonnulla gente pOStea credidisse, et adhuc esse aliquas quae nondum crediderunt, quibus quotidie non essatur Evangelium praedicari Quis non miretur esse aliquem, qui se Christianum dici velit, et adversus Christi gloriam tanta impietate rapiatur, ut audeat dicere Omnes populo gentium, qui modo adhuc accedunt Ecclesiae Dei, et in Dei Filium sestinanter credunt, inaniter facere , quia non eos aliquis Donatista baptizat Sine dubio ista execrarentur homines, et eos sine dilatione relinquerent, si Christum quaererent, si Ecclesiam diligerent, si liberi essent, si aurem

dexteram integram retinerent.

XXX lΙ. Nec eos audiamus, qui quamvis neminem re baptiZent, praeciderunt Se tamen ab unitate, et Luciferiani magis dici quam Catholici maluerunt. In eo enim quod intelligunt baptisma Christi non esse repetendum, reCtes

ciunt. Sentiunt enim sacramentum Sancti JaVacrinuSquam esse, nisi ex Catholica Ecclesia sed eam sormam secum habere Sarmenta praeCisa, quam in il Sa Vite antequam prae-Ciderentur, acceperant. Hi sunt enim de quibus Apostolus dicit: labentes speciem pietatis, Virtutem autem ejus abnegantes nast enim magna Virtus pietatis, pax et

224쪽

unitas quia Unus est Deus. Hanc illi non habent, quia praecisi ab unitate sunt. Itaque , si qui ex ipsis ad Catho licam veniunt, non iterant speciem pietatis quam habent; sed accipiunt virtutem pietatis quam non habent. Nam et amputato ramos denuo posse inseri, Si non permanserint in incredulitate, apertissime Apostolus docet . Quod cum Luciferiani intelligunt, et non rebaptiZant non improbamus : sed quod etiam ipsi praecidi a radice Voluerunt, quis non detestandum esse cognoscat Et ideo maxime , quia hoc eis displicuit in Ecclesia catholica quod vere catholicae sanctitatis est. Nusquam enim tam vigere debent Viscera misericordiae, quam in catholica ECCleSia, ut tanquam Vera mater nec peccantibus siliis Superbe insultet, nec Correctis dissicile ignoscat. Non enim sine causa inter omnes Apostolos hujus Ecclesiae Calliolicae personam sustinet Petrus huic enim Ecclesiae claves regni coelorum datae sunt, cum etro datae sunt . Et cum ei dicitur ad omne. dicitur uomas me Pasce oVe meaSy. D Debet ergo Ecclesia catholica correctis et pietate firmatis diis libenter ignoscereri cum ipsi Petro

perS0nam ejus geStanti, et Cum in mari titubasset, et Cum Dominum Carnaliter a passione reVOCASSet, et Cum III rem servi gladi praecidisset et cum ipsuin Dominum ter nega SSetsi, et Cum in simulationem postea superstiti0Salii lapsus SSet ' Videamus veniam esse OnCCSSam, Umque CorreCtum atque firmatum filii ad Dominicae passionis gloriam pervenisse. Itaque post perseCUlionem, quae per Arianos haereticos facta erat, posteaquam pax quam qui

dem Catholica in Domino tenet, etiam a principibus saeculi reddita est, episcopi qui persidis Arianorum in

illa perSecutione consenserant, multi correcti redire in Cattholicain delegerunt damnantes sive quod Credide-

225쪽

rant, Sive quod se credidisse linulaverant. Hos Ecclesia catholica materno recepit Sinu, tauquam Petrum post se tum negationis per galli Cantum admonitum , aut tanquam eumdem post praVam Simulationem Pauli voce correctum. Hanesilli matris Cliaritatem Superbe accipientes

et impie reprehendentes, quia etro post galli cantum surgenti non gratulati sunt i, cum Lucis ero, qui mane oriebatur cadere meruerunt. XXXIII. Nec eos audiamus, qui negant Ecclesiam Dei omnia peccata posse dimittere. Itaque miseri, dum in Petro petram non intelligunt, et nolunt credere datas Ecclesiae claves regni coelorum, ipsi eas de manibus amiserunt. Isti sunt qui viduas, Si nupserint, tanquam adulteras damnant, et super doctrinam apOStolicam se praedicant esse mundiores . Qui nomen suum si vellent

dolentes enim, Si peccaverint, corrigi, nihil aliud elegerunt, niSi Cum hoc mundo damnari nam quibus veniam peCCatorum negant, non eos aliqua Sanitate cuStodiunt, sed aegris subtrahunt medicinam et Vidua S Suas uri Ogunt, qua nubere non permittunt. Non enim prudentiores habendi sunt, quam aulus apostolus, qui maluit ea nubere, quam uri . XXX l . Nec eos audiamus , qui Carni reSurrectionem suturam negant, et Commemorant quod ait apostolus Ρaulus re Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt: non intelligentes quod ipse dicit Apostolus: u Oportet cors ruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoca, induere immortalitatem . , Cum enim hoc sactum fuerit, jam non erit caro et Sanguis, Sed CoeleSte Corpus. Quod et Dominus promittit, cum dicit: α Neque nubent, neque uxore ducent, Sed erunt aequales Angelis Dei'. n

226쪽

Non enim jam hominibus, sed Deo Vivent, cum aequales Angelis sacti fuerint. Immutabitur ergo Caro et Sanguis, et siet Corpus Coeleste et angelicum ui mortui enim re, surgent incorrupti, et nos immutabimur ut et illud verum Sit, quod resurget caro et illud verum sit u Quod

Diar et Sanguis regnum Dei non poSSidebunt

XXXV. Ista fidei simplicitate et sinceritate lactati nutriamur in Christo, et Cum parvuli Sum HS majorum cibos non appetamus, Sed nutrimentis Saluberrimis res camus in Christo, accedentibus bonis moribus et Christiana justitia, in qua est charitas Dei et proximi persecta et firmatara ut unusquisque nostrum de diabolo inimico et angelis ejus triumphet in semetipso in Christo quem induit. Quia persecta Charitas nec cupiditatem habet

speculi, nec timorem saeculi, id est, ne Cupiditatem ut acquiratre temporaleS, ne timorem ne amittat restem

porales Per qua duas anuas intrat et regnat inimicus qui primo Dei tim0re, deinde charitate pellendus est. Debemus itaque tanto avidius appetere apertissimam et evidentissimam cognitionem veritatis, quanto no Videmus in charitate proficere, et ejus simplicitate cor habere mundatum, quia ipso interiore oculo videtur Veritas: si Beati enim mundo Corde, inquit, quia ipsi Deum vide- ω hunt . Ut in charitate radicati et fundati prae Caleamus Comprehendere Cum Omnibus sanctis, quue sit latitudo. , et longitudo et altitudo , et profundum scire etiamn Supereminentem Scientiam charitalis Christi, ut in D leamur in omnem plenitudinem Dei β , et post ista cum invisibili hoste certamina , quoniam volentibus tamantibus jugum Christi lene est, et sarcina ejus leVissi.

coronam Victoriae mereamur.

227쪽

S A UR AUGUSTINI

HIPPONENSIS EPISCOPI

LXΡLica T VERSICULOS DUOS PSALMI PONE, DOMINE, US-s ODIAM OB MEO, ET OSTIUM CONTINENΤIAE CIRCUM LABIA; ME. NE DECLINES OB MEUM IN VERBA A LIGNA, D EXCU-askNDAS EXCUSATIONES IN PECCATIS. CAPTOQUE INDE SERMONIS ARGUMENTO DOCET CONTINENTIAE VIRTUTEM PROsLO OFFICIO COERCENDAS HABERE LIBIDINES ET CORPOR is E ANIMIA ATQUE UNIVERSIM DELECTATIONIBUS CONCLP1s-CENTIAE, QUAE DELECTA TlOM SAPIENTl E ADVERSANTUR, O HIBENDI INVIGILABE JUBET NE DE PROPRIIS VIRIBUS ON-FlDAML PUGNANTES CONTRA CONCUPISCENTlΛM, QUAE PER LEGEM QUIDEM COGNOSCITUR, SED NON VlNCITUR NISI PER GRATIAM SUPERBOS REPREHENDIT EXCUSATIONES VARIAs ΝPECCATIS AFFERENTES . QUO IN GENERE INIQUIORES ANICII EOS , QUI PECCATA SUA IN MALI NATURAM IN E ipsisINSITAM REFEREBANT , OPEROSIUS BEFELLI , ET LOCuu APOSTOLI GALAT V, CARO ENIM CONCUPISCl ADvEnsus a SPIRIT Bu, Τί η QUO DEMONSTRATAS DUAS BONI E MALI NATURA VOLEBANT, PERPERAM AB IS HAERETICIS INTELLEc-TLM ESSE EX APOSTOLO EODEM EVINCIT.

I. D virtute animae, quae 0ritinentia nominatur,

satis convenienter et digne disputare difficile est sed

Seriptus circiter Christi annum 39s Augustino piesbytero aut recens episcopo.

228쪽

exiguitatem nostram sub tanti ponderis arcina ille cujustiae Virtu magnum unu est, adjuVabit. Nam qui eam donat continentibus fidelibus suis, ipse dat sermo nem de illa loquentibus ministris suis. Denique de re tanta, quod ipse dederit, locuturi, Dei donum esse continentiam primum dicimus et probamus. In libro Sapientiae scriptum habemus, nisi Deu det, Continentem esse neminem posset Dominus autem de ipsa majore et gloriosiore continentia, qua a Conjugali vinculo continetur, ait Non Omnes capiunt Verbum hoc, sed quibus datum est . , Et quoniam ipsa quoque castitas conjugalis, nisi contineatur ab illicito Concubitu , non potest custodiri utrumque Apostolus donum Dei esse praedicavit, Cum de Vita utraque, id est et Conjugali, et ea quae est Sine conjugio , loqueretur, dicens Vel Ddem omnes homines sic esse sicut me ipsum : Sed unus quisque proprium donum habet a Deo, alius sic , alius

II. Et ne in sola iusseriorum partium carnis libidine

continentia necessaria videretur a Domino Speranda, etiam in Psalmo canitur uione Domine, Custodiam Ori meo et Stium Continentiae circum labia mea si , Inh0 autem divini eloquii testimonio si os intelligamus sicut intelligere debemus, hi posita continentia quantum sit Dei munus agnoscimus Parum est quippe OS C0rs U'ris continere, ne aliquid inde quod non expedit per S0num OCi erumpat intus est enim os cordis, ubi Silii Custodiam et ostium contino illi: poni desideravit a D0mino, qui verba illa dixit, nol, isque dicenda conscripsit Multa enim corporis ore non dicimus, ei corde Clama' mu nullum autem procedit rei alicujus ex ore Cor Doris Verbum, cujus est in corde silentium. Inde igitur qu0d

229쪽

non emanat. Oris non Sonat quod Ver emanat inde , si malum est, etsi non moveat linguam, inquinat animam. Ibi ergo poneuda est continentia, ubi et tacentium loquitur conscientia. Fit enim per Ostium Continentiae, ut non inde exeat quod etiam clausis labiis carnis vitam polluat

III. Denique ut apertius os interius, quod per illa verba signis1Cavit, ostenderet, Cum dixisset Pone, Donaine, Custodiam ori me , et ostium Continentiae Circum labia mea continuo subdidit u Ne declines Cor meum in Verba malignat B Declinatio cordis quid est, nisi Consensio Nondum enim dixit : Quisquis in corde Occurrentibus suggestionibus quorumque Visorum nulla cordis declinatione consensit. Si autem ConSe Sit, jam corde dixit, etiamsi ore non sonuit etiamsi manu vel qualibet corporis parte non secit, secit tamen quod cogitatione faciendum sibi esse jam statuit divinis legibus reus, quamvis humanis sensibus absconditus verbo in corde dicto, nullo facto per Corpus admiSSO. Nequaquam Vero membrum foris movisset in facto, cujus facti initium non intus praecessisset in verbo. Neque enim mendaciter scriptum est Initium omni operiS, Ver istium D Multa quippe homines faciunt ore clauso, quieta lingua, Voce frenata : sed tamen nihil agunt corporis opere , quod non prius dixerint corde. Ac per hoc quoniam multa sunt peccata in interioribus dictis, quae non sunt in exterioribus factis nulla sunt autem in exterioribus factis, quae non praecedant in interioribus dictis; erit ab utrisque puritas innocentiae, si Circum interiora labia ponatur ostium Continentiae. IV. Propter quod etiam ipse ore proprio Dominus ait : si Mundate quae intus sunt, et quae soriS Sunt munda

230쪽

is erunti is itemque alio loco cum Judaeorum stultiloquia refutaret, quia Calumniabantur Discipulis ejus non lotis manibus manducantibus Non quod intrat in os . in , quit, c0inquinat hominem , sed quod procedit ex ore Diio coinquinat hominem . n Quae sententia si tota de ore corporis CCipiatur, ab Surda est. Neque enim quem non coinquinat cibus, Coinquinat Vomitus Cibus quippe in os intrat, Vomitu ex ore pr0cedit. Sed procul dubio priora Verba pertinent dis carnis, ubi ait Non quod, intrat in os, Coinquinat hominem posteriora vero ac os cordis, ubi ait Sed quod procedit ex ore , hoc coinquinat hominem. D Denique cum ab illo apostolus Ρetrus expositionem Velut parabolae hujus exquireret, ille respondit Adhuc et vos sine intellectu estis mones intelligitis, quia omne quod in os intrat, in ventrem, vadit, et in secessum emittitur δῖ mi certe in quod

intrat cibus, OS Carni agnoSCimus. In his Vero quae adjungit, ut agnOSCerem US OSCOrdis, non Sequeretur nostri

tarditas cordis, nisi et cum tardis ambulare Veritas dignaretur. Ait enim uae autem procedunt de ore de, corde exeunt o tanquam diceret Cum audis re De ore, ndo corde intellige L trumque dic sed alterum ex altero expono. Habetis interius homo interior, et hoc discernit auris interior de hoc ore quae procedunt, de corde exeunt, et ea Coinquinant hominem. Deinde jam relicto oris nomine, quod potest et de corpore intelligi, apertius quid dicat ostendit De corde enim exeunt, inquit, D c0gitationes malae, homicidia, adulteria, ornicationes, , furta, salsa testimonia , blasphemiae : haec sunt quae D coinquinant hominem , Nihil est certe istorum malorum, quae perpetrari etiam membri Corporis possunt, quod cogitatio non antecedat mala, et coinquinet homi-

SEARCH

MENU NAVIGATION