Sancti Aurelii Augustini ... opera omnia multis sermonibus ineditis aucta et locupleta

발행: 1835년

분량: 675페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

391쪽

narium fructum , si in conjugali bono ipse intelligitur, jam dominicis horreis intulerunt . abebunt ergo illic

omnia ista bona suum locum , etiam Si deinceps nulla velit nubere, Vel nemo duCere uxorem. Secur itaque instate quibus potestis, ut fiant quod Vos estis: et orate Vigilanter atque serventer ut adjutorio dexterae Excelsi et abundantia misericordissima gratiae Domini, et perseVeretis in eo quod estis, et proficiatis ad id quod eritis. XXIX. Deinde obsecro vos per illum a quo et hoc donum accepistis, et hujus doni praemia speratis, ut me quoque rationibus vestris memineritis inserere cum tota domestica vestra Ecclesia ordinatissime quippe proVenit, ut matri vestrae jam grandaevae de oratione epistolam scriberem ad ipsam quiplae maxime pertinet orando ConCertare I)ro Ohis, quae de se minus Sollicita est quam de Vobis : et ut ad te spolius quani a Lillam hoc de continentia viduali Olmsculum facerem; quia tibi superare adlluc restat, quod jam aetas illius superavit. Virgo autem Sancta l)roles vestra, si aliquid de sua prosessioue desiderat ex laboribus nostris, habet grandem librum de SanCta virginitate , quem legat. De quo legendo etiam te

Commonueram, quoniam multa Continet utrique necessaria Castitati, hoc est, virginali atque viduali, quae hic prolaterea partim tenuiter attigi, partim Omnino praeteρ- misi, quia ibi coinosius disputavi. ersevere in gratia Christi.

Malili xm 8. - Vide Epistolam Ilo ad Proham.

393쪽

S A UR AUGUSTINI

HIPPONENSIS EPISCOPI

DE CONJUGIIS ADULTERINIS

LIBER I.

I. R Iu quiaestio est , frater dilectissime ollenti

i ei ipti circiter annum Christi 19. ide Retrael. lib. , cap. χ' - 2 Vide D. Guillon, lom. His p. 336-34 Q.

394쪽

tasti, quod ait Apostolus isti autem qui sunt in con , jugi praecipi0, non ego , Sed Dominus, mulierem an vir non discedere, quod Si di SCeSSerit, manere innup- D tam aut Vir SUO reconciliari , et Vir uxorem non di- D mittat , is utrum ita sit accipiendum, ut eam prohibuisse nubere intelligatur, supe Sine Causa ornicationis discessit a viro id enim senti an Sicut ego sensi in eis libris, quos ante plurimo annos de sermone Evangelico scripsi, quem Secundum Matthaeum habuit Salvator in monte, illas innupta manere praeceperit, quae a ViriS suis ea ad Sa reCeSSerint quae Sola permissa est, id est,sornicationis. Videtur enim tibi tunc a viro discedentem foeminam nubere non debere , si nulla viri ornicatione compulsa discesserit. Nec attendis, si nullam vir ejus causam ornicationis habuerit, non eam discedentem manere innuptam , Sed omnino discedere non debere. Nam utique cui praecipitur, ut si a viro discesserit innupta permaneat, non discedendi aufertur licentia, se inubendi. Quod si ita est, datur ergo licentia sin minis use

continentes esSe Oluerint, nullum maritorum ex pec tare consensum , Ut quod dictum est: si Mulierem a viro non discedere , D ei praeceptum esse Videatur , qud p 0SSenteligere, 0n Continentiam , sed tale divortium quo lice ret eis in aliorum nuptias Convenire. Proinde quae dilexerint nullum desiderare Corumbit lim, nullum ferre Connubium , licebit eis, viros suos etiam sine ulla fornicationis causa relinquere, et innupta secundum Apostolum pel manere. Et viri simillier quoniam par forma est in utrisque si continentes esse voluerint etiam uxoribus non Consentientibus deserent eas, et sine ullis nuptiis permanebunt. Tunc enim eis, ut putas . alia conjugia

395쪽

liceret inquirere , si sornicationis causa divortium nasceretur. Cum ero Sta a VS non St, Superest, SeCUnduin

id quod existimas, ut aut Conjux non discedat a conjuge, aut si discesserit, Sine Conjugi maneat, aut ad pristinum conjugium reVertatur. Nulla ergo existente Causa orni cationis, cuilibet conjugi licebit unum de tribus eligere; aut non discedere a Conjugeri aut si discesserit, Sic manere aut Si non Si manSerit, non alterum quaerere, sed priori se reddere. 11. Et ubi est quod idem Apostolus, nec ad temPUS, ut vacetur orationi, niSi e Consensu, oluit conjuges carnali fraudare invicem debito Quomodo salvum erit quod ait : Propter ornicatione autem unusqui Sque D uxorem Suam habeat et unaquaeque virum suum habeat: is uxori vir debitum reddat, similiter autem et uxor Viro. Uxor non habet potestatem corporis sui, sed Vir Sis militer et Vir non habet potestatem corpori sui, Sed D mulier . mo quomodo Verum erit, nisi quia nolente

conjuge , non licet conjugi continere Nam si licet mulieri sic dimittere virum, ut maneat innupta, non Vir habet, sed ipsa sui corporis potestatem quod etiam de viro intelligitur Deinde cum dictum est: si Quicumquendimiserit uxorem Suam, excepta causa ornicationiS, facit eam moechari quomodo dictum intellecturi sumus, nisi prohibitum esse homini dimittere uxorem, si nulla causa fornicationis extiterit Et dictum est quare, ne scilicet faciat eam moechari utique ideo, quia etiamsi non ipsa dimiserit, sed dimissa fuerit, erit moecha, si nupserit Propter hoc ergo tam magnum malum, non licet homini dimittere uxorem, nisi ex causa fornicationiS. Tunc enim non ipse dimittendo facit adulteram, sed di

mittit adulteram. Quid si ergo dicat : Dimitto quidem

CXXXIII. 4

396쪽

uxorem meam sine ulla CaUS sserni Cationis , sed continens

permanebo ; ideo-ne dicemus eum impune se isse quod fecit Quis hoc dicere audebit qui voluntatem Domini haec dicentis intelligit Quoniam nec continentiae causa dimitti conjugem x0luit, qui solam causam sornicationis

IlI. Redeamus igitur ad ipsa Apostoli verba dicentis:

imis autem qui sunt in Conjugi praeCipio , non ego, sed Dominus, uxorem a Vir non discedere; quod si

discesserit, manere innuptam . D Et eum Velut interrogemus, et tanquam praeSentem quodam modo consulamus: Cur dixisti, Apostole Quod si discesserit, maneren innuptam n Licet-ne discedere, an non licet Si non licet, cur praecipis discedenti ut maneat innupta Si autem licet, profecto est aliqua causa qua liceat. Haec autem inquisita non in 'enitur, nisi quam solani Salvator excepit, id est, causa fornicationis A per hoc non praecepit Apostolus mulierem si discesserit manere innuptam, nisi quae illa causa discedit a viro , qua sola ei licitum est discedere a viro. hi enim dicitur : iraecipio non discedere, quod si discesserit, manere innuptam. absit ut contra hoc praeceptum faciat, quae sic discedit ut innupta permaneat. Nisi ergo illa intelligatur cui licet discedere non autem licet nisi viro fornicante , quo modo jubetur innupta, si discesserit, permanere Uuis ogi qui dicat : Si discesserit mulier a Viro non sornicante,

innupta permaneat, Cum ei nisi a viro ornicante discedere omnino non liceat Sensus itaque iste tuus quantum adversetur Vinculo conjugali, ubi Dominus nec conlinentiam Voluit suscipi, nisi pari concordique Consensu,

puto quod jam intelligas. IV. Sed rem ipsam paulo apertius proloquamur, et

1 Cor. VII, ID, II.

397쪽

quasi constituamus ante oculos. Ecce placuit continentia mulieri, viro non placuit di 8Cessit ab eo mulier, et coepit vivere continenter, ipsa CiliCet Casta mansura, sed factura , quod Dominus non Vult adulterum virum qui cum se non Continuerit, alteram quaeret. Quid sumus dicturi mulieri, nisi quod dicit Ecclesiae sana doc trina Redde debitum viro, ne dum tu quaeris Unde amplius honoreris , ille unde damnetur inveniat. Hoc eri iniet illi diceremus, si te nolente continere Voluisset. onenim habes potestatem corporis tui, Sed ille sicut nec ille habet potestatem corporis sui, Sed tu Nolite invi Ceni fraudare, nisi ex consensu. Cum hae atque hujusmodi plura quae ad hoc pertineant dixerimuS, placet-ue tibi ut nobis mulier ex ista tua ratione respondeat Ego Apostolum audio dicentem iraeCipio mulierem a viron non discedere; quod si disce8Serit, manere innuptam is aut viro suo reconciliarii. D ECCe disceSsi, nolo reconciliari viro , sed innupta permaneo. on enim ait : Si dis CeSSerit, manere innuptam, done ἰ Viro suo reconcilietur; sed, manere, inquit, innuptam, aut Viro Suo reconci D liari. D HOC , inquit, faciat, aut illud : unum e duobus eligendum permisit non autem in horum alterum compulit. Manere innupta eligo, a Si praeceptum impleo.

V. Quid huic contra dicam nisi Apostolum non bene intelligis. Neque enim ille praecepisset, si a viro discesserit, innuptam manere mulierem, nisi eam cui discedere licuisset, illa una videlicet causa, quae ibi propterea tacita est, quia notissima est, hoc est, ornicationis. Hanc enim Solam Deus magister excepit, cum de dimittenda

loqueretur uxore deditque intelligi talem sormam etiam

et Cor. VII, 2o, et XI.

398쪽

liabet potestatem corporis sui, sed vir; sed similiter et vir non habet potestatem corporis Sui, Sed mulier. Cum ergo tuum maritum arguere de forniCatione non possis, quomodo putas quod ab eo discedi non nubendo excusare , a quo tibi non licet omnino discedere Cum haec a nobis mulier audierit, puto quod noli eam Si respondere, ut dicat propterea e manere innuptam , quia sine ulla viri ornicatione discessit, nam si ille fornicatus esset, non Solum ibi diScedere, Verum etiam nubere li

VI. Nequaquam hoc illa diceret, Cum et ipse sis Verecundatus istam mulieribus dare licentiam. Dixisti enim si Si vir uxorem adulteram dimiserit, et aliam duxerit, D mulier tantum opprobrium liabebit. Si autem mulier supradicta causa virum dimiserit, et alii nupserit, non D Vir tantum, Sed et mulier opprobrium habebit Cujus sententiae tuae rationem reddens Dicent enim, inquis, meam ideo discessisse, ut alium Virum sibi conjungeret, me si talis sorte fuerit qualis a quo discessit, perquam sa-Μ cile enim viris est, in lio mortu vitium irruere. Si au-n tem et ipsum dimiserit, et alii nupserit, magis magisque

dicent eam numerositatem virorum appetiSSe. D aCreddita ratione concludis, et dicis Ilis ergo pertraeta- ω tis vel etiam discussis, oportet mulierem Virum tolerare, aut innuptam manere. D Bonum plane dedisti consilium mulieribus, ut cum sciant sibi esse perinissum, si adulteros viros dimiserint, aliis conjugari, non tamen faciant Ρr0pter opprobrium , sed potius tolerent etiam adulteros Viros, ne videantur hac occasione multis velle misceri,

eo quod dissicile sit, ut non talem inveniat mulier Cui nubat, qualis fuerit quem dimisit, quoniam valde in hunc morbum sunt proclives viri. Cum ergo nos dici-

399쪽

mus etiam illi mulieri, quae virum fornicantem dimiserit alteri nubere non licere, tu autem dicis licere quidem, sed non expedire utrique procul dubio dicimus eam quae

fornicantem vii uni dimittit, nubere non debere. Verum hoc interest, quod nos, quando conjuges ambo Cliris tiani sunt, mulieri, si a viro ornicante discesserit, dicimus non licere alteri nubere, a Vir autem non Ornicante non licere omnino discedere : tu vero dicis, si mulier a viro non fornicante discesserit, non ei licere alteri nubere, propter praeceptum; si autem a s Ornicante discesserit, non ei expedire nubere propter opprobrium. Mulierem itaque non nupturam disCedere a Viro, Sive fornicante , sive non Ornicante, permittiS.

VII. orro beatus Apostolus, imo per Apostolum

Dominus, quia mulierem non permittit a viro non sor-Dicante discedereri restat ut eam prohibeat, si discesserit, nubere, quam permittit a sornicante discedere. De qua enim dicitur : Si a viro discesserit, non nubat ea Conditione discedere permittitur, ut non nubat. Si ergo elegerit non nubere, non est cur prohibeatur discedere. Sicut illa de qua dicitur Si se non continet, nubati, hac utique conditione non continere permittitur, ut a men nubat. Si ergo elegerit nubere, cogi non potest Continere Sicut ergo ista incontinens compellitur nubere, ut possit quod non continet non esse damnabile : sic a viro illa discedens innupta compellitur , permanere , Ut possit quod discedit non esse culpabile. Culpabiliter autem a viro non fornicante discedit, etiamsi innupta permanserit. Illa ergo innupta manere praecipitur, si discesserit, quae a sornicante discedit. Quae cum ita se habeant,

si eo modo intellexerimus Apostolum, ut mulieribus dicamus: Ita nolite discedere a viris vestris etiam pudicis,

400쪽

374 AUGUSTINI EPISCOPI ut si discedere volueritis , innuptae maneatis : omnes quibus placuerit continentia, etiam non consentientibus

viris, existimabunt sibi licere discedere. Quod procul

dubio quia permittere non debemus , restat ut quod dictum est discesserit manere innuptam , is de illa dictum docere debeamus , Cui licere discedere , non utique nisi a fornicante didicimus. Ne si aliter docuerimus, obtentu continentiae perturbemus ChriStiana con jugia, et contra misericordissimum Domini praeceptum dimissos a Continentibus mulieribus incontinentes viros , vel a continentibus viris incontinentes mulieres in adulteria

compellamUS.

VIII. Illud ergo quod Dominus, non quidem in Ser mone ipso qui exponebatur a nobis, sed tamen alibi ait:

si Quicumque dimiserit uxorem suam, nisi ex Causa forni-D Cationis, et aliam duxerit, moechaturi, D si hoc modo intelligendum est, ut quicumque causa ornicationis dimiserit et aliam duxerit, non moechetur non videtur inlia Causa par sorma esse mariti et uxoris, quandoquidem mulier etiamsi causa fornicationis discesserit a viro et alii nupserit, moechatur, Vir autem Si eadem CaUS UXO- rem dimiserit et aliam duxerit', non moechatur. At Si parsorma est in utroque , uterque CeChatur, si Se alteri junxerit, etiam cum se a fornicante disjunxerit Parem Vero esse Ormam in hac causa viri atque mulieris, ibi ostendit Apostolus, quod si epe commemorandum est ubi cum dixisset: Uxor 0n habet potestatem Corporis Sui, Sed vir; η adjecit atque ait: si Similiter et iri, u habet potestatem cor Doris sui, Sed mulier . IX. Cur ergo, inquis, interposuit Dominu Cau Samfornicationis , et non potius generaliter ait: Quicumque dimiserit uxorem suam et aliam duxerit, moechatur, i et

SEARCH

MENU NAVIGATION