Sancti Aurelii Augustini ... opera omnia multis sermonibus ineditis aucta et locupleta

발행: 1835년

분량: 675페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

521쪽

sime diceretur Age quidquid potes, ne stat quod merito times sed non te timor iste compellat, ut facias quod in se filiae tuae si ori si voluerint, facient cum Sodomitis te

auctore nequitiam : si autem noluerint, patientur a Sodomitis te auctore Violentiam. Noli sacere magnum scelus tuum, dum majus horrescis alienum quintumlibet enim

distet inter tuum et alienum , hoc erit tuum , illud alienum. Nisi sorte pro defensione iujus viri in eas se quispiam Coarctet augustias, ut dicat uoniam accipere quam facere praestat injuriam, hospites autem illi non erant utique facturi injuriam , sed passuri maluit vir justus filias suas injuriam pati, quam hoSpite Suo , eo

jure quo siliarum dominus erat; et noVerat non ea pCC-care, si id fieret, quia peccant expotiuS, quibUS non On- Sentirent, Sine peCCato proprio Sustinerent. Denique non

se ipsae Stupranda , quam Vis pro masculis su 'minas, pro illis hospitibus obtulerunt ne eas ea saCerotion per pessio libidinis aliena' sed suae consensi Voluntatis. Nec pater earum hoc in se fieri permittebat, cum hoc facere conarentur quibus hospites non prodebat quamvis minus mali esset quod in uno quam si fieret in duobus sed quantum poterat reSistebat , ne ipsum quoque Ullus proprius macularet assensus, quem libidinosus furor etiamsi

praevaluisset corpori iribus, tamen non Consentientem non maculasset alienus. In diabus autem non peCCantibus nec ipse peccabat, quia non ea pCCCare Si opprimerentur invitae , sed peccantes ferro faciebat tanquam si ab improbis ut sui servi caederentur, offerret, ne hospites ejus paterentur Caedis injuriam. De qua re non dispillabo, quia longum est, utrum Vel dominus jure suae potestatis reCte Si Utatur SerVO , ut Servum suum caedi faciat iun0- Centem, ne amicus ejus etiam ipse innocens in domo ejus

a violentis improbis vapulet. Sed certe David nullo modo

522쪽

recte dicitur jurare debuisse se esse facturum , quod postea cerneret e facere non debere. Unde Constat, quod

non omnia quae a Sancti Vel justis Viri legimus facta transferre debemus in mores Sed etiam hinc discere quam late pateat, et ad quo usque perVeniat quod Apostolus ait Fratres, etsi praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto , vos qui spiritales estis, instruite hujusmodi in , spiritu lenitatis, intendens te ipsum ne et tu tenteris i. Praeoccupationes enim sunt istae in quibus delinquitur dum quid faciendum sit aut ad horam non Videtur, aut et qui viderit vincitur ut Scilicet stat peCCatum, Cum vel latet veritas . Vel compellit infirmitas.

XXIII. In omnibus autem actibus nostris maxime etiam honos turbant CompensatiVa peccata cita ut nec peccata existimentur, Si habeant taleSCausas propter quassiant, et in quibus Videatur peccari potius si non fiant. Et praecipue de mendaciis hoc in hominum opinione praevaluit, ut peccata non putentur illa mendacia , quinimo et recte facta SSe Credantur, quando qui Sque pro ejus cui falli expedit utilitate mentitur, aut ne aliis noceat qui nociturus videtur, nisi mendaciis evitetur. Ad haec mendaciorum genera defendenda , plurima de Scripturis sanctis suffragari putantur exempla. Non autem hoc est occultare Veritatem, qu0d est proferre mendacium. Quamvis enim omnis qui mentitur velit Celare quod Verum St, non tamen omnis qui Vult quod Verum est celare mentitur. 1erumque enim Vera non mentiendo OCCulimus, Sed a Cendo.

Neque enim mentitus est Dominus , ubi ait: Multa ia- beo vobis dicere, sed non potestis illa portare modo . Vera tacuit, non salsa locutus est, quibus veris audien

dis eos minus idoneos judicavit. Quod si eis hoc ipsum non indicasset, id est, non eos posse portare quae dicere

523쪽

noluit, occultaret quidem nihilominus aliquid veritatis, sed posse hoc recte fieri forsitan nesciremus, aut Ontanto firmaremur exemplo. Unde qui asserunt aliquando

ham hoc fecisse de Sara , quam sororem Suam dixit. Non enim dixit : Non est uxor mea ; sed dixi Soror mea, est quod erat revera tam propinqua genere , Ut S0ror non mendaciter diceretur. Quod et postea jam sibi ab illo qui abduxerat ea reddita confirmavit, respondens illi

et dicens : Et vere soror mea est de patre, non de ma- ω tres hoc est , de paterno genere , non de materno.

Aliquid ergo veri tacuit , non falsi aliquid dixit

quando tacuit uxorem , dixit sororem. Hoc et filius ejus secit Isaac : nam et ipsum novimus propinquam U3m conjugem fuisse sortitumh. Non est ergo menda Cium Cum silundo absconditur verum , sed cum loquendo promitur falsum. XIV. Jacob autem quod matre socii auctore' ut patrem stillere videretur si diligenter et fideliter attendatur, non QSt mendacium, sed mysterium. Quae si mendacia dixerimus, omnes etiam parabolae ac figurae significanda rum Ual UmCumque rerum , quae non ad proprietatem

accipiendo sunt , sed in eis aliud ex alio est intelligendum dicentur esse mendacia , quod absit omnino. Nam qui hoc putat, tropicis etiam tam multis locutionibus omnibus potest hanc importare calumniam ita ut et ipsa quae appellatur metaphora , hoc est de re propria ad rem non propriam verbi alicujus usurpata translatio. OSSit ista ratione mendacium nuncupari. Cum enim dicimus suctuare segetes, gemmare Vites, floridam uVentutem niveam canitiem , procul dubio fluctus, gemmaS, florem, nivem , quia in his rebus non invenimus, in qua haec

524쪽

verba aliunde transtulimus , ab istis mendacia putabuntur. Et petra Christus , et cor lapideum Judaeorum ci item leo Christus, et leo diabolus , et innumerabilia talia dicentur esse mendacia. Quid quod haec tropica locutio

usque ad eam perVenit, quae appellatur antiphrasis , ut dicatur abundare quod non est, di Catur dulce quod acidum est lucus quod non luceat, arcδ' quod non parcatit. Unde illud est in Scripturis sanctis non in faciem benedixerit tibi si quod diabolus ait Domino de sancto Job, et intelligitur Maledixerit is Quo vel hoo Nabuthei si tum crimen a calumniantibus nominatum est. Dictum est enim quod Tenedixerit regi , , hoc est,st Maledixerit. Hi omnes modi locutionum Pnda Cia putabuntur, si locutio vel actio sigurata in mendacio opulabitur. Si autem non est mendacium quando ad intelligentiam veritatis aliud ex alio significantia reseruntur,

profecto non solum id quod secit aut dixit Jacob patri ut benediceretur , sed neque illud quod Joseph velut illudendis locutus est fratrihus'. neque quod David simulavit

insaniam . ne Caeter hujusmodi mendacia judicanda sunt , Sed lo Culiones actionesque pr0pheticae ad ea quiae vera sunt intelligenda reserendite. use propterea figurulis

velut amictibus obteguntur, ut sonsum pie quaerentis Gel Ceant, et ne Uda a prompta ilescant. Uuam Vi quae

aliis locis aperte ac manifeste dicta didicimus, cum ea

ipsa de abditis eruuntur, in nostra quodam modo Cognitione renovantur, et renovata dulcescunt. Nec invidentur discentibus, quod his modis obscurantur : Sed, mendantur magi S ut quasi subtracta desiderentur ardentius, et inveniantur desiderata jucundius. Tamen Vera , Dusalsa dicuntur; quoniam vera , non salsa igni si Cantur

525쪽

CONTRA MEA DACIEM AD CONsLNT1LM, B. I. 497 seu Verbo seu factora quae Significantur enim, utique ipsa dicuntur. Putantur autem menda Cia , quoniam non ea

quae vera significantur, dicta intelliguntur , sed ea quae salsa sunt, dicta esse creduntur. Hoc ut exemplis fiat planius , idipsum quod Jacob secit, attende. oedinis cerist pellibus membra contexit tri Si causam proximam requi ramus, mentitum putabimus hoc enim secit ut putaretur esse qui non erat si autem ioc factum ad illud propter quod significandum reVera sactum eSi reseratur te hoe-dinas pelles peccata, per eum Vero qui eis se operuit, ille significatus est qui non sua , sed aliena peccata portaVit. Verax ergo significatio nullo modo mendacium recte dici potest. Ut autem in facto , ita et in verbo. Nam cum ei

pater dixisset uis es tu silio, ille respondit Ego

sum Esai primogenitus tuus . D mo si reseratur ad duos illos geminos, mendacium videbitur : si autem ad illud propter quod significandum ista gesta dictaque Con scripta sunt, ille est hic intelligendus in Corpore suo, quod est ejus Ecclesia, qui de hac re loquens ait Cum vi , derelis Abraham et Isaac et Jacob et omnes Prophetas, in regno Dei, Vos autem expelli soras. Et venient ab , Oriente et Occidente et Aquilone et Austro, et aCCum D bent in regno Dei: et ecce sunt novissimi qui erant primi et Sunt primi qui erant novissimi . o Sic enim suodam modo minor majoris primatum frater abstulit atque in se transtulit fratris. Cum igitur tam Vera tamque Significentur veraciter, quid hic debet putari factum dictumve mendaciter cum enim quae ignisi Cantur, non utique Don Sunt in Veritate, sed sunt Seu praeterita, Seu

praeSentia , Seu futurari procul dubio vera significatio est nullumque mendacium. Sed nimis longum est, in hac Significatione prophetica enucleate cuncta rimari, in quibus

CXXXIII. 3q

526쪽

palmam veritas habet, quia ut Significando prs'nuntiata

sunt, ita ConSequendo Claruerunt.

XXV. Neque id isto Sermone SuSCepi quod ad te ma-ois pertinet qui Priscillianistarum latebras aperuisti quantum ad eorum attinet dogmata salsa atque perversa; ne ita investigata Videantur qua Si docenda fuerint, et non redarguenda Magis ergo sa ut expugnata jaCeant, quae socisti ut prodita pateant me dum Volumus ad indagi nem hominum fallacium pervenire, ipsas salsitates sina mus tanquam in Superabile permanere Cum potius de beamus et in latentium Cordibus destruere Disitates, quam

parcendo falsitatibus invenire fallaces. Porro inter illa

dogmata eorum , quae SubVertenda Sunt etiam hoc est

utique quod dogmatigant . ad occultandam religionem religiosos debere mentiri, in tantum ut non solum de aliis rebus ad doctrinam religionis non pertinentibus, sed de ipsa quoque religione mentiendum sit, ne patesCat alienis ut videlicet negandus sit Christus, quo possit inter inimicos suos latere Christianus. Etiam hoc, obsecro Q. dogma impium nefariumque SubVerte, propter quod

astruendum argumentantes de Scripturis colligunt testi monia , quibus Videantur non solum ignoscenda vel tol randa , Verum et honoranda mendacia. Ad te igitur pertinet, sectam detestabilem cum refellis . si accipienda monstrare ista testimonia Scripturarum, ut vel doceas noueSSe quae putantur esse mendacia , si eo modo intelligantur, quo intelligenda sunt vel imitanda non esse etiam quae manifestum est esse mendacia Vel Certe ad extrenurande his saltem rebus quae ad doctrinam religionis pertinent. nullo modo esse mentiendum. Sic enim vere funditus Gei tuntur, dum evertitur ubi delitescunt ut eo ipso in inime sectandi et maxime cavendi judicentur, quo se ad OCCUltandam haeresim suam profitentur esse mendaces. Η0 in

527쪽

munimentum veritatis ictibus seriendum atque dejiciendum. Nec eis quam non habebant, alia latebra quo Con fugiant est praebenda : ut si sorte ab his produntur, quoSconati fuerint seducere me potuerint, dicant : Tentare illos Voluimus , quoniam prudentes Catholici docuerunt ad invenietillos haereticos id esse saciendum. Sed aliquanto Commendatius oportet ut dicam, cur ista mihi videatur tripartita ratio disputandi adversus eos qui patrona S mendaciis suis volunt adhibere divinas Scripturas ut prius

ostendamus nonnulla quae ibi putantur esse mendacia, non SSe quod putantur si recte intelligantur deinde siqua ibi mendacia manifesta sunt, imitanda non SSe; tertio , Contra Omnes Omnium opiniones, quibus videtur ad viri honi ossicium pertinere aliquando mentiri, Omnimodo tenendum , in doctrina religionis nullo modo esse mentiendum. Haec enim tria tibi exequenda paulo ante Commendavi et quodam modo injunxi. XXVI. Ad ostendenda ergo quaedam quae putantur in Scripturis esse mendaCia, non ea SSe quod putantur, Si recte intelligantur; non tibi parum adversus istos alere

Videatur quod non de apostolicis, sed de propheticis Litteris inveniunt velut exempla mentiendi. Illa quippe

Omnia quae nominatim commemorant ubi sit quisque mentitus, in eis Libris leguntur, in quibus non solum dicta, Verumetiam facta multa figurata conscripta Sunt, quia et sigurate gesta sunt. In figuris autem quod velut mendacium dicitur, bene intellectum verum inVenitur ApoStoli vero in pistolis suis aliter locuti sunt, aliterque Conscripti Actus Apostolorum, jam videlicet revelato Τestamento Novo, quod illis 1guris propheticis velabatur. Denique in tot pistolis apostolicis atque in ipso tam grandi libro in quo actus eorum canonica Veritate naz-

528쪽

rantur, non inVenitur talis aliquis mentiens, ut de illo ab istis ad mentiendi licentiam proponatur exemplum. Quandoquidem illa Petri et Barnabae simulatio qua gentes ju-daigare cogebant, merito reprehenSa atque Correcta est, et ne tunc noceret, et ne o Steri ad imitandum valeret.

Cum enim vidisset apostolus Paulus quia non recte ingrediuntur ad veritatem Evangelii, dixit Petro coram omnibus D Si tu, cum sis Judaeus, gentiliter et non udaicen ViVis, quomodo gentes cogis judaigare n Id autem quod ipse secit, ut quasdam observationes legitimas udaica consuetudine retinendo et agendo non se inimicum Legi Prophetisque monstraret, absit ut mendaciter eum secisse credamus. De hac quippe re satis est ejus nota Sententia, qua fuerat constitutum, nec Judaeos qui tunc in Christum credebant prohibendos esse a paternis tradi tionibus, nec ad eas gentiles cum Christiani serent esse cogendos ut illa sacramenta quae divinitus praeCepta esseConStaret, non tanquam a Crilegia sugerentur; ne tamen putarentur si necessaria jam Novo Testamento reVelato, tanquam Sine iis quicumque converterentur ad Deum salvi eSSe non possent. Erant enim qui hoc putabant atque

praedicabant, quamvis jam recepto Christi Evangelio: et eis simulate consenserati Petrus et Barnabas, ideoque c0gebant gentes udai Zare. Id erat enim cogere , Si PaneCeSSaria praedicare tanquam et recepto Evangeli nulla sine illis salus esset in Christo Ilo error quorumdam putabat, hoc timor Petri simulabat, hoc libertas Pauli redarguebat uod ergo ait Omnibus omnia actus D um, Ut omnes lucrifacerem compatiendo id fecit. non mentiendo. Fit enim quisque tanquam ille cui vult SubVenire, quando tanta misericordia subvenit, quanta sibi subveniri vellet, si esset ipse in eadem miseria CODSti

529쪽

tutus. Itaque sit tanquam ille, non quia sallit illum , sed quia se cogitat sicut illum. Unde illud est ejus Apostoli,

quod jam Supra commemoravi: aratres, et Si praeoCCui patus fuerit lioni in aliquo delicto, vos qui spiritales, estis, instruite hujusmodi in spiritu mansuetudinis, in- , tendens te ipsum ne et tu tenteris i. iam si propterea quia dixit re Factus sum Iudaeis tanquam Judaeus, et iis B qui sub Lege erant tanquam sub Lege ; ideo putandus

est mendaciter Suscepisse Legis veteris sacramenta : de huit et gentium idololatriam eodem modo mentiendo suscipere, quia dixit etiam iis qui sine Lege erant tanquam sine Lege se factum, ut eos lucrifaceret quod utique non secit. Non enim alicubi sacrificavit idolis, aut adoravit illa sigmenta ac non potius libere tanquam martyr Christi detestanda et Vitanda monstravit. De nullis igitur apostolicis actibus sive sermonibus isti proserunt imitanda exempla mentiendi. De propheticis ergo factis seu dictis

ideo sibi videntur habere quod proserant, quia figura SpraenuntiatiVas putant esse mendacio, eo quod mendaciis sint aliquando similia. Sed cum reseruntur ad eas res propter quas significandas ita facta vel dicta sunt, reperiuntur significationes esse veraces, ac per hoc nullo modo esse mendacia. Mendacium est quippe salsa significatio cum voluntate fallendi. Non est autem falsa significatio, ubi etsi aliud ex alio significatur, verum est tamen

quod significatur, si recte intelligatur. XXVII. Sunt quaedam ejusmodi etiam Salvatoris in Evangelio, quia et ipse Dominus Prophetarum ropheta esse dignatus est. Talia sunt illa, ubi de muliere quae fluxum sanguinis patiebatur, ait: si uis me tetigit δyn Et de Lazaro Ubi posuistis eum si s Sic quippe in

530쪽

terrogavit, quasi nesciens quod utique ciebat. Ac perho nescire se sinxit, ut aliquid aliud illa velut ignorantia sua significaret quae signifiCati quoniam Vera erat, mendacium profecto non erat. Os namque Significabant, sive illa luxum sanguinis patiens Six ille mortula qua triduanus, quos etiarn qui cuncta sciebat quodam modo nesciebat. Nam et illa typum gerebat plebis gentium, unde praemissa fuerat prophetia is opulus quem non , Cognovi, servivit mihi et LaZaru remotus a ViVentibus tanquam ibi jacebat per significativam similitudinem, ubi ille cujus vox est: ulrojectus sum a saci ocu B lorum tuorum . , Et ideo tanquam nesciretur a Christo, et illa quae fuerit, et iste ubi positus fuerit, verbis interroganti est siguratum, et Omne vitatum veraci significatione mendaCium.

XXVIII. Hinc est etiam illud quod commemorasti

eos dicere, Dominum JeSum, OSteaquam reSurreXit, ambulasse in itinere cum duobus Discipulis, et propin quantibus eis castello quo ibant, illum longius se ires1nxisse : ubi Evangelista dicens Ipse autem se finxit is longius ire δ n etiam ipsum erhum OSuit, quo mendaces nimium delectantur, ut impune mentiantur quaSi mendacium sit omne quod singitur, cum veraciter aliudex alio significandi causa tam multa singantur. Si ergo

nihil aliud significasset Jesus in eo quod longius ire sesinxit, merito judicaretur esse mendacium: porro autem

si bene intelligatur, et ad id quod voluit significare reseratur, inVenitur esse mysterium. lioquin erunt unCta mendaCia, quae propte quamdam rerum significandarum similitudinem, cum gesta non sint, tanquam geSta nar

rantur. Unde est illa de duobus unius hominis illis majore qui mansit apud patrem suum, et minore qui l0nge

SEARCH

MENU NAVIGATION